SERMO 36


DE EO QUOD SCRIPTUM EST IN PROVERBIS:
"
SUNT QUI SE DIVITES AFFECTANT NIHIL HABENTES
ET SUNT QUI SE HUMILIANT CUM SINT DIVITES.
REDEMPTIO ANIMAE VIRI DIVITIAE EIUS
PAUPER AUTEM NON SUFFERT MINAS"

Quae divitiae pro magno habendae sunt.

1. Sancta Scriptura quae modo in auribus vestris lecta est admonuit nos, immo per illam Dominus qui iubet nobis loqui ad vos, quaerere vobiscum et pertractare quid sit et quid sibi velit quod lectum est: Sunt qui se divites affectant, nihil habentes, et sunt qui se humiliant, cum sint divites 1. Non enim arbitrandum est, neque omnino credendum, quod de istis divitiis, quibus inflantur superbi, de visibilibus istis dico atque terrenis, curaverit Scriptura sancta nos admonere, ut vel eas pro magno habeamus, vel non habere timeamus. "Quid enim prodest homini, ait aliquis, qui se divitem videri affectat, cum nihil habeat?". Istum notavit Scriptura atque reprehendit. Sed nec ille valde optandus aut imitandus est et pro magno habendus, quem videtur in laude posuisse, si temporales atque terrenas divitias intellexerit. Et sunt, inquit, qui se humiliant cum sint divites. Ille recte displicet nobis, qui cum nihil habeat se divitem affectat. Quid, iste placet nobis, qui cum sit dives, humiliat se? Forte placet quia humiliat se, non tamen placet quia dives est.

2. Accipiamus ergo et hoc. Non indecorum est, nec inhonestum, nec inutile, quod Scripturae sanctae nobis commendare voluerunt humiles divites. Nihil enim tam timendum est in divitiis quam superbia. Denique apostolus Paulus hoc admonet Timotheum: Praecipe, inquit, divitibus huius mundi, non superbe sapere 2. Non enim divitias expavit sed morbum divitiarum. Morbus autem divitiarum est superbia magna. Nam grandis animus est, qui inter divitias isto morbo non tentatur, maior animus divitiis suis, vincens non concupiscendo sed contemnendo. Magnus est ergo dives, qui non se ideo magnum putat quia dives est. Qui autem ideo se magnum putat, superbus et egenus est. In carne crepat, in corde mendicat; inflatus est, non plenus. Utres autem duos si videas, unum plenum, alterum inflatum, in utroque eadem est magnitudo, sed non in utroque eadem plenitudo. Si attendis, falleris; si appendis, invenies. Qui plenus est difficile movetur; qui inflatus est cito aufertur.

Christus paupertatem assumpsit, divitias non ami sit.

3. Praecipe ergo, inquit, divitibus huius mundi 3. Non adderet: huius mundi, nisi quia sunt divites et non huius mundi. Qui sunt divites non huius mundi? Quorum princeps et caput est ille de quo dictum est: Pauper pro nobis factus est, cum dives esset. Sed si ille solus, quid profuit? Vide quod sequitur: Ut illius paupertate vos ditaremini 4. Puto quia paupertas Christi non nobis attulit pecuniam sed iustitiam. Paupertas autem illius unde? Quia mortalis effectus est. Ergo divitiae verae immortalitas. Ibi enim vera copia, ubi nulla indigentia. Quia ergo nos immortales fieri non possemus, nisi pro nobis Christus mortalis esset effectus, ideo pauper factus est, cum dives esset. Et non ait: Pauper factus est, cum dives fuisset, sed: Pauper factus est, cum dives esset. Paupertatem assumpsit et divitias non amisit. Intus dives, foris pauper. Latens Deus in divitiis, apparens homo in paupertate. Vide divitias eius: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt 5. Quid ditius eo per quem facta sunt omnia? Aurum habere dives potest, creare non potest. Cum itaque istae eius divitiae commendatae essent, vide paupertatem eius: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 6. Hac eius sumus paupertate ditati, quia in sanguine eius qui manavit de carne eius, quod Verbum caro factum est ut habitaret in nobis, conscissus est saccus peccatorum nostrorum. Per sanguinem illum abiecimus pannos iniquitatis, ut indueremur stola immortalitatis.

Omnes boni fideles divites sunt.

4. Omnes ergo divites boni fideles. Nemo se contemnat, pauper in cella, dives in conscientia. Dives quippe in conscientia securior dormit in terra, quam auro dives in purpura. Ibi non excitat sollicitudo maligna, compuncto corde de scelere. Serva divitias in corde tuo, quas tibi contulit paupertas Domini tui. Immo ipsum adhibe tibi custodem. Ne pereat de corde quod dedit, servet ipso qui dedit. Omnes ergo divites boni fideles, sed non divites huius mundi. Denique divitias suas nec ipsi sentiunt; sentient postea. Vivit radix, sed hiemis tempore etiam viridis arbor aridae similis est. Tempore quippe hiemis et arbor quae aret, et arbor quae viget, utraque nuda est honore foliorum, utraque vacua honore frugum. Veniet aestas et discernet arbores. Viva radix folia producit, impletur fructibus; arida inanis aestate sicut hieme remanebit. Itaque illi horreum praeparatur 7, huic securis adhibetur, ut amputata in ignem mittatur 8. Sic aestas nostra, Christi est adventus. Hiems nostra, Christi occultatio; aestas nostra, Christi revelatio. Denique arboribus bonis et fidelibus hanc allocutionem praebet Apostolus: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo 9. Certe mortui, sed mortui specie, vivi in radice. Attende autem venturum tempus aestatis, quomodo sequatur et dicat: Cum autem Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos cum ipso apparebitis in gloria 10. Hi sunt divites, sed non huius mundi.

In incerto divitiarum ne speraverimus

5. Nec tamen et divites mundi contempti sunt. Et ipsos lucratus est sua paupertate, qui cum dives esset, propter nos pauper effectus est 11. Nam si eos contempsisset et in numero suorum habere noluisset, non Timotheo, sicut dicebam Apostolus praecepisset, ut et ipse praeciperet: Praecipe, inquit, divitibus huius mundi 12. Inter bos qui fide sunt divites, sunt quidam divites huius mundi. Praecipe illis, quia et ipsi membra illius pauperis facti sunt. Praecipe illis quid illis timeas a divitiis: Non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum 13. Inde enim superbit dives, quia sperat in incerto divitiarum. Nam si incerta divitiarum prudenter attenderet, numquam superbiret, sed semper timeret. Quanto esset ditior, tanto fieret sollicitior, et secundum hanc vitam non solum secundum illam. Multi enim in istis saeculi perturbationibus securiores pauperes fuerunt. Multi autem propter suas divitias quaesiti et correpti sunt. Multi se habuisse planxerunt, quod semper habere minime potuerunt. Multos paenituit consilium sui Domini non recepisse, qui dixit: Nolite vobis thesauros condere in terra, ubi tinea et comestura exterminat, et ubi fures effodiunt et furantur. Sed thesaurizate vobis thesaurum in caelis 14. Non dico vobis ut perdatis, sed ut migretis. Multi enim hoc facere noluerunt et non se obedisse doluerunt, quando non solum sua perdiderunt, sed propter illa et ipsi perierunt. Praecipe ergo divitibus huius mundi non superbe sapere 15, et fiet in eis quod audivimus in proverbio Salomonis: Sunt qui se humiliant, cum sint divites 16. Et secundum istas divitias temporales fieri potest. Sit humilis. Plus gaudeat quia christianus est, quam quia dives est. Non infletur, non extollatur. Attendat pauperem fratrem, non dedignetur frater pauperis appellari. Quantumcumque enim dives est, ditior est Christus, qui fratres suos voluit esse pro quibus sanguinem fudit.

Fundamentum bonum nobis thesaurizemus.

6. Tamen ne dicerent divites non se habere quid faciant de divitiis suis, admonuit Timotheum, ut eos etiam consilio regeret, non solum praecepto cohiberet. Cum dixisset: Neque sperare in incerto divitiarum, ne spem perdidisse arbitrarentur, subiecit: Sed in Deum vivum, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum 17, temporalia ad utendum, aeterna ad fruendum. Sed de divitiis suis quid faciant? Divites sint, inquit, in operibus bonis, facile tribuant 18. Hoc prosint divitiae, ne sit tibi difficultas tribuendi. Vult enim pauper, et non potest. Vult dives, et potest. Facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futuro, ut apprehendant veram vitam 19. Nam ista vita falsa est. Huius vitae falsitate deceptus ille in purpura et bisso, iacentem ulcerosum pauperem ante suam ianuam contemnebat. Sed ille linctus a canibus, thesaurum sibi aeternum in Abrahae gremio comparabat, et si non abundanti facultate, pia tamen et optima voluntate. Ille autem dives, qui sibi magnus videbatur in purpura et bisso, mortuus est et sepultus est. Et quid invenit? Aeternam sitim, indeficientes flammas. Successit ignis purpurae et bisso. Ea tunica ardebat, qua se exspoliare non poterat. Pro epulis ariditas, et desiderium guttae de digito pauperis, sicut ille micarum de mensa divitis. Sed illius egestas praeteriens, huius poena permanens 20. Hoc attendant divites huius mundi, et non superbe sapiant. Facile tribuant, communicent. Thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ubi sunt veri divites, sed non huius mundi, ut apprehendant veram vitam 21.

Pauperes et divites unde discernantur.

7. Forte ergo hoc admonuit Scriptura divina ubi ait: Sunt qui se divites affectant, nihil habentes 22, propter superbos pannosos. Si enim vix toleratur dives superbus, pauperem superbum quis ferat? Meliores sunt ergo illi qui se humiliant, cum sint divites. Verumtamen de aliis divitiis se dicere Scriptura testatur. Secuta enim adiunxit: Redemptio animae viri divitiae eius; pauper autem non suffert minas 23. Intellegere debemus ex alia nescio qua paupertate pauperem, et ex aliis nescio quibus divitiis divitem. Altius enim divites, in corde divites, pleni fortitudine, opimi pietate, abundantes caritate, secum sunt divites, interiores sunt divites. Sunt autem qui se divites affectant, cum sint pauperes 24. Iusti sibi videntur, cum sint iniqui. Divitias quippe illas intellegere debemus, quoniam aperuit Scriptura quid dixerit: Redemptio animae viri divitiae ipsius 25. "Intellege, inquit, quas tibi divitias commendem. Quoniam dixi: Sunt qui se divites affectant, nihil habentes; et sunt qui se humiliant, cum sint divites 26, illas temporales et terrenas et visibiles divitias cogitabas. Ego autem non ipsas dico, sed quas dicam consequenter admoneo: Redemptio animae viri, divitiae ipsius 27 sunt". Ergo qui non habent animae redemptionem, quia iniqui sunt et iustos se videri affectant, quia hypocritae sunt, ipsi sunt de quibus ait: Sunt qui se divites affectant, nihil habentes 28. Iustos se volunt videri, cum in cella conscientiae non habeant aurum iustitiae. Et sunt pleni, tanto humiliores quanto ditiores, de quibus dictum est: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum 29.

Lucet aurum sed plus lucet fides.

8. Quid ergo quaeris divitias quae oculis humanis et carneis blandiuntur? Lucet aurum, sed plus lucet fides. Elige quid habere in corde debeas. Intus plenus esto, ubi divitias tuas Deus videt, homo non videt. Nec tamen quia homo non videt, ideo debes contemnere quod intus habes. Vis videre, quia et oculis iniquorum plus lucet fides quam aurum? Quomodo laudat etiam avarus dominus servum fidelem? Nihil illo dicit esse pretiosius immo eum omnino pretium non habere testatur. "Habeo servum, inquit, non habet pretium". Expectas tu unde? Forte bene saltat, aut optimus coquus est. Non. Attende interiorem laudem: Nihil, inquit, fidelius". Placet tibi homo servus tuus fidelis, et tu non vis esse Deo servus fidelis? Attendis quia habes servum, attende quia habes et Dominum. Servum tuum potuisti comparare, non creare. Dominus tuus et verbo suo creavit te, et sanguine suo redemit te. Si viluisti tibi, recole pretium. Si et hoc oblitus es, lege Evangelium, instrumentum tuum. Fidem amas in servo tuo, et Dominus tuus non quaerit eam in suo? Redde quod exigis. Quod tibi gaudes reddi ab inferiore, redde superiori. Amas servum, qui fideliter custodit aurum tuum. Noli contemnere Dominum, qui misericorditer custodit cor tuum. Omnes ergo habent oculos ad laudandam fidem, sed quando illam exigunt reddi sibi. Nam quando ab eis exigitur, claudunt oculos, nolunt eam videre quam pulchra sit. Aut forte stulta insania propterea nolunt reddere ne perdant, quomodo timet quisquis reddere pecuniam: Cum reddiderit eam non habebit. Non sic redditur fides. Et redditur, et habetur. Mirum dictu! Immo si non redditur, non habetur.

Anima eleemosynis redimenda.

9. Redemptio animae viri divitiae ipsius 30. Merito illi vanissimo diviti insultavit Deus, ut admoneret nos ne talia imitaremur, cui regio fructuosa succedens, turbavit hominem copia plus quam inopia 31. Cogitavit enim apud se dicens: Quid faciam quo congregem fructus meos32 Et cum aestuasset artatus, tandem sibi visus est consilium invenisse. Sed vanum consilium. Hoc enim consilium non invenit prudentia sed avaritia. Destruam inquit, veteres apothecas minores, et novas faciam ampliores, et implebo eas; et dicam animae meae: Anima, habes multa bona, satiare, iocundare. Ait illi: Stulte 33 in quo tibi sapiens videris, stulte quid dixisti? "Dico animae meae: Habes multa bona, satiare". Hac nocte auferetur anima tua. Haec quae parasti cuius erunt34 Quid enim prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur 35? Ideo redemptio animae viri divitiae eius 36. Has ille vanus et stultus divitias non habebat. Animam quippe suam elemosinis non redimebat, fructus perituros condebat. Condebat, inquam perituros fructus periturus, nihil largiens Domino ad quem fuerat exiturus. Quam frontem habiturus est in illo iudicio, cum audire coeperit: Esurivi, et non dedisti mihi manducare 37? Animam enim suam superfluis et nimiis epulis satiare cupiebat, pauperum tot inanes ventres superbissimus contemnebat. Nesciebat pauperum ventres apothecis suis esse tutiores. Quod enim recondebat in illis apothecis - fortassis et a furibus auferebatur. Si autem reconderet in pauperum ventribus, in terra quidem digerebatur, sed in caelo tutius servabatur. Ergo, redemptio animae viri divitiae ipsius 38.

Minacibus resistendum.

10. Et quid sequitur? Pauper autem non suffert minas 39. Pauper, scilicet inanis iustitia non habens intus spiritus plenitudinem, ornamenta spiritalia, supellectilem spiritalem, totumque illud quod oculis non videtur, sed mente plus penditur. Non habens haec intus non suffert minas. Quando ei dictum fuerit ab aliquo potente: "Dic hoc verbum contra inimicum meum, dic falsum testimonium, ut eum quem volo opprimam et domem". Forte tentat: "Non facio, non mihi adduco peccatum". Tantum negat quo usque dives minari incipiat. Sed quia pauper est, non suffert minas. Quid est, pauper est? Non habet divitias interiores, quas martyres habuerunt, qui pro veritate ac fide Christi omnes minas saeculi contempserunt. Nihil de corde perdiderunt, in caelo quantum invenerunt? Pauper ergo non suffert minas 40. Non potest dicere diviti cogenti se ad alicuius iniuriam aut falsum testimonium: "Non facio". Non habet intus unde respondeat, non est thesauro interiore solidatus et plenus; non est qui dicat, quia non habet unde dicat, non est qui dicat: "Quid mihi facturus es qui minaris? Ut multum, ablaturus quod habeo. Tollis quod relicturus sum; tollis quod etsi non tollas dum vivo forsitan perditurus Sum. De arca interiore nihil perdo. Cum mihi minaris auferre quod intus habeo, vere vis auferre quod intus habeo? Sed illud potes auferre et habere. Fidem si minando abstuleris, et ego perdo et tu non habebis. Non ergo facio quod hortaris, non curo quod minaris. Sed potes saeviendo etiam de patria me pellere. Nocuisti, si illuc me expuleris ubi Deum meum invenire non possum. Forte valebis etiam occidere. Ruente carnali domo, incolumis habitator abscedo, et ad illum cui servo fidem securus exibo, et te amplius non timebo. Vide enim quid minaris, ut falsum testimonium dicam. Mortem minaris, sed corporis. Plus ego cum timeo, qui dixit: Os quod mentitur, occidit animam" 41. His divitiis intus plenus et opimus talia minanti vel meliora respondet. Pauper autem non suffert minas 42.

De pharisaeo et publicano.

11. Simus ergo divites, et timeamus esse pauperes. Quaeramus autem impleri cor nostrum divitiis ab illo qui vere dives est. Et si forte unusquisque vestrum intrat in cor suum et illic divitias istas non invenit, pulset ad divitem, fiat ante ianuam divitis illius pius mendicus, ut sit illo donante dives impletus. Et vere, Fratres mei, paupertatem nostram egestatem nostram debemus Domino Deo nostro confiteri. Hanc confitebatur publicanus, qui nec oculos ad caelum audebat levare 43. Non enim habebat cum qua substantia levaret oculos suos homo peccator. Attendebat ad inanitatem suam sed plenitudinem Domini cognoscebat. Noverat se ad fontem venire sitientem. Aridas fauces ostendebat, pie ubera implendus pulsabat: Domine, inquit, tundens pectus, oculos deiciens in terram propitius esto mihi peccatori 44. Dico ego, quia iam ex aliqua parte dives erat, cum ista cogitabat et petebat. Nam si adhuc omni modo pauper erat, huius confessionis gemmas unde proferebat? Sed tamen abundantior et plenior de templo descendit iustificatus 45. Ille autem farisaeus ad orationem ascendit et nihil rogavit. Ascenderunt, inquit, ad templum adorare 46. Iste rogat, ille non rogat. Sed ille, unde erat? Sunt qui se divites putant, nihil habentes 47. Domine, inquit, gratias tibi ago, quia non sum sicut ceteri homines, iniusti, raptores, adulteri, sicut etiam hic publicanus. Ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo 48. Iactavit se, sed inflatio est ista, non plenitudo. Divitem se putavit nihil habens. Pauperem se ille cognovit iam aliquid habens. Ut nihil aliud dicam habebat ipsam confessionis pietatem. Et descenderunt ambo. Sed iustificatus, inquit, publicanus ille magis quam ille farisaeus 49. Quia omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur 50.