SERMO 34

SERMO HABITUS CARTHAGINE AD MAIORES
DE RESPONSORIO PSALMI CXLIX:
"
CANTATE DOMINO CANTICUM NOVUM"

1. Admoniti sumus cantare Domino canticum novum. Homo novus novit canticum novum. Canticum res est hilaritatis, et si diligentius consideremus, res est amoris. Qui ergo novit novam vitam amare, novit canticum novum cantare. Quae sit ergo vita nova, commonendi sumus propter canticum novum. Ad unum enim regnum pertinent omnia, homo novus, canticum novum, Testamentum novum. Ergo homo novus et cantabit canticum novum et pertinebit ad Testamentum novum.

Deum diligamus quia ipse prior dilexit nos.

2. Nemo est qui non amet, sed quaeritur quid amet. Non ergo admonemur ut non amemus, sed ut eligamus quid amemus. Sed quid eligimus, nisi prius eligamur? Quia nec diligimus, nisi prius diligamur? Ioannem apostolum audite. Ille est Apostolus, qui super pectus Domini discumbebat et in eo convivio caelestia secreta bibebat 1. Ex illo potu et ex illa felici ebrietate ructavit: In principio erat Verbum 2. Humilitas excelsa et ebrietas sobria. Ille ergo magnus ructator, hoc est, praedicator, inter cetera quae bibit de dominica pectore, etiam hoc dixit: Nos diligimus quia ipse prior dilexit nos 3. Multum enim dederat homini, quandoquidem de Deo loquebatur, dicendo: Nos diligimus. Qui? Quem? Homines Deum, mortales immortalem, peccatores iustum, fragiles immobilem, factura fabrum. Nos dileximus. Et hoc unde nobis? Quia ipse prior dilexit nos. Quaere unde homini diligere Deum, nec invenies omnino, nisi quia prior illum dilexit Deus. Dedit se ipsum quem dileximus, dedit unde diligeremus. Quid enim dedit unde diligeremus apertius audite per apostolum Paulum: Caritas, inquit, Dei diffusa est in cordibus nostris. Unde? Ne forte a nobis? Non. Ergo unde? Per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis 4.

Deum diligere non possumus nisi per Spiritum Sanctum.

3. Habentes ergo tantam fiduciam amemus Deum de Deo. Immo quia Spiritus Sanctus Deus est, amemus Deum de Deo. Quid enim plus dicam: amemus Deum de Deo? Certe quia dixi: Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis 5; ideo est consequens, ut quia Spiritus Sanctus Deus est, nec diligere possumus Deum nisi per Spiritum Sanctum, amemus Deum de Deo. Hinc est ergo consequens. Audite apertius ipsum Ioannem: Deus caritas est, et qui manet in caritate, in Deo manet et Deus in illo manet 6. Parum est dicere: Caritas ex Deo. Quis nostrum auderet dicere quod dictum est: Deus caritas est? Dixit qui noverat quod habebat. Quid ergo humana imaginatio et volatica cogitatio fingit sibi Deum, et in corde suo fabricat idolum, componens qualem potest cogitare, non qualem meruit invenire? "Talis est Deus? Non, sed talis est". Quid lineamenta disponis? Quid membra componis? Quid staturam placitam formas? Quid pulchritudinem corporis imaginaris? Deus caritas est. Quis color in caritate? Quae lineamenta? Quae forma? Nihil horum videmus. Et tamen amamus.

Per amorem terrenum divina caritas facilius intelligitur.

4. Audeo dicere Caritati vestrae. In inferioribus attendamus, quod in superioribus inveniamus. Ipse amor infimus atque terrenus, ipse amor sordidus et flagitiosus, qui corporis pulchritudines consectatur, aliquid nos admonet unde ad superiora et mundiora surgamus. Amat aliquis lascivus et impudicus pulcherrimam feminam. Movet quidem corporis pulchritudo, sed intus quaeritur amoris vicissitudo. Si enim audiat quod illa oderit cum, nonne omnis ille aestus et impetus circa membra pulchra frigescit, et ab eo quod intenderat quodam modo resilit, avertitur, offenditur, odisse etiam ipse incipit quod amabat? Numquid forma mutata est? Nonne ibi sunt omnia quae illexerant? Ibi sunt. Et tamen ardebat in eo quod videbat, et de corde exigebat quod non videbat. Si vero cognoscat quia vicissim amatur, quomodo vehementius inardescit! Videt illa illum, videt ille illam amorem nemo videt. Et tamen ipse amatur qui non videtur.

5. Erigite vos ab ista lutulenta cupiditate, ut maneatis in illuminatissima caritate. Deum non vides. Ama, et habes. Quam multa in damnabilibus cupiditatibus amantur, et non habentur! Sordide quaeruntur, nec tamen continuo possidentur. Numquid hoc est aurum amare, quod aurum habere? Multi amant et non habent. Numquid hoc est habere latissima et lautissima praedia, quod amare? Multi amant et non habent. Numquid hoc est amare honorem, quod habere honorem? Multi sine honore inardescunt habere. Quaerunt habere, et plerumque ante moriuntur quam inveniant quod quaerebant. Deus nobis de compendio se offert. Clamat nobis: "Amate me, et habebitis me, quia nec potestis amare me, nisi habueritis me".

Dei laus ipsi estis si bene vivatis.

6. O Fratres, o filii, o catholica germina, o sancta et superna semina, o in Christo regenerati et desuper nati, audite me, immo per me: Cantate Domino canticum novum 7. "Ecce, inquis, canto". Cantas, plane cantas, audio. Sed contra linguam testimonium non dicat vita. Cantate vocibus, cantate cordibus, cantate oribus, cantate moribus: Cantate Domino canticum novum. Quaeritis quid decantetis de illo quem amatis? Sine dubio de illo quem amas cantare vis. Laudes eius quaeris quas cantes. Audistis: Cantate Domino canticum novum. Laudes quaeritis? Laus eius in Ecclesia sanctorum 8. Laus cantandi est ipse cantator. Laudes vultis dicere Deo? Vos estote quod dicatis. Laus ipsius estis, si bene vivatis. Laus enim eius non est in synagogis Iudaeorum, non est in insania paganorum, non est in erroribus haereticorum, non est in plausibus theatrorum. Quaeritis ubi sit? Vos attendite, vos estote: Laus eius in Ecclesia sanctorum. Quaeris unde gaudeas quando cantas? Laetetur Israel in eo qui fecit eum 9, et unde laetetur non invenit nisi Deum.

Deus ex toto corde et anima diligendus.

7. Bene, Fratres mei, interrogate vos ipsos, cellas interiores discutite. Videte et attendite quid habeatis de caritate, et hoc quod inveneritis augete. Attendite ad talem thesaurum, ut intus divites sitis. Cetera certe quae magnum habent pretium, cara dicuntur, non frustra. Aspicite consuetudinem sermonis vestri: "Carius est illud quam illud". Quid est: "carius est", nisi pretiosius est? Si carius dicitur, quidquid pretiosius est, quid carius ipsa caritate, Fratres mei? Quod est, putamus, pretium eius? Unde invenitur pretium eius 10? Pretium tritici, nummus tuus; pretium fundi, argentum tuum; pretium margaritae, aurum tuum; pretium caritatis, tu. Quaeris ergo unde possideas fundum, gemmam iumentum; fundum quaeris unde emas, et quaeris apud te. Si vis autem habere caritatem, quaere te, et inveni te. Quid enim times dare te, ne consumas te? Immo si non te dederis, perdis te. Ipsa caritas per Sapientiam loquitur, et dicit tibi aliquid, unde non expavescas quod dictum est: "Da te ipsum" 11. Si quis enim tibi vellet fundum vendere, diceret tibi: "Da mihi aurum tuum"; et si quis aliud aliquid: "Da mihi nummum tuum, da mihi argentum tuum". Audi quid tibi dicat ex ore Sapientiae caritas: Da mihi, fili, cor tuum 12. Da mihi, inquit. Quid? fili, cor tuum. Male erat quando a te erat, quando tibi erat. Per nugas enim et amores lascivos perniciososque trahebaris. Tolle inde. Ubi trahis? Ubi ponis? Da mihi, inquit, cor tuum. Sit mihi, et non perit tibi. Vide enim, si aliquid voluit dimittere in te unde ames vel te, qui tibi dicit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua 13. Quid remanet de corde tuo, unde diligas te ipsum? Quid de anima tua? Quid de mente tua? Ex toto, inquit. Totum exigit te, qui fecit te. Sed noli tristis esse, quasi nihil unde gaudeas remaneat in te. Laetetur Israel, non in se, sed in eo qui fecit eum 14.

Non diligebas te quando Deum non diligebas.

8. Respondebis, et dices: "Si nihil mihi remansit unde diligam me, quia ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente 15 iubeor diligere eum qui fecit me, quomodo secundo praecepto iubeor diligere proximum tamquam me 16?". Hoc est magis unde debes ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente proximo. Quomodo? Diliges proximum tuum tamquam te ipsum 17. Deum ex toto me, proximum sicut me. Unde me, unde te. Vis audire unde diligas te? Ex hoc diligis te, quia Deum diligis ex toto te. Putas enim Deo proficere, quod diligis Deum? Et quia diligis Deum, Deo aliquid accedit? Et si non diligas, minus habebis. Cum diligis, tu proficis; tu ibi eris, ubi non peris. Sed respondebis, et dices: "Quando enim non dilexi me?". Prorsus non diligebas te, quando Deum non diligebas, qui fecit te. Sed cum odisses te, putabas quod amares te. Qui enim diligit iniquitatem odit animam suam 18.

Precatio post sermonem.

9. Conversi ad Dominum Deum Patrem omnipotentem puro corde, ei, quantum potest parvitas nostra, maximas atque uberes gratias agamus; precantes toto animo singularem, mansuetudinem eius, ut preces nostras in beneplacito suo exaudire dignetur; inimicum quoque a nostris actibus et cogitationibus sua virtute expellat, nobis multiplicet fidem, mentem gubernat, spiritales cogitationes concedat, et ad beatitudinem suam perducat; per Iesum Christum Filium suum, Dominum nostrum, qui cum eo vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.