SERMO HABITUS UTICAE DIE III IDUS SEPTEMB.
DE VERSU PSALMI CXLV:
"LAUDABO DOMINUM IN VITA MEA,
PSALLAM DEO MEO QUAMDIU VIVO"
1. De verbis istius psalmi quem modo cantavimus, donet Dominus ut vobis loqui valeamus. Diximus enim: Laudabo Dominum in vita mea; psallam Deo meo, quamdiu vivo 1. Quibus verbis hoc primo admoneamus Caritatem vestram ne cum auditis vel dicitis quamdiu vivo, psallam Deo meo, existimetis, cum haec vita finita fuerit, finiri nobis laudem Dei. Magis enim tunc laudabimus, quando sine fine vivemus. Si enim laudamus in peregrinatione unde transimus, quomodo laudabimus in domo unde numquam migrabimus? Sicut dicitur et legitur et canitur in alio psalmo: Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te 2. Ubi audis: In saecula saeculorum, finis nullus est. Et vivere beata vita, ubi Deus sine dubitatione conspicitur, sine offensione amatur, sine fine laudatur, prorsus hoc erit nostrum vivere, Deum videre, amare, laudare. Si ergo laudamus quando credimus, quomodo laudabimus cum viderimus? Quomodo laudabit species, si sic laudat fides? Dicit enim Apostolus: Quamdiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino; per fidem enim ambulamus, non per speciem 3. Modo ergo per fidem, tunc per speciem. Modo credimus quod non videmus, tunc videbimus quod credebamus. Non confunditur qui credit, quia verum est quod videbit. Dominus autem noster prius in nobis aedificavit fidem, ubi, si merces fidei reddatur, non praepostere ante quaeratur.
2. Dicit aliquis: "Cur ergo psalmus dixit: Psallam Deo meo quamdiu vivo 4, et non dixit: Psallam Deo meo semper?". Ubi enim dicitur: Quamdiu vivo, quasi finis significatur, sed si non intellegatur. Si putas de hac vita dictum, quamdiu vivo, discute vitam istam utrum hic sit diu. Quantumcumque hic vixeris, diu non est. Quomodo est diu, quod te non satiat? Dicit puer diu vixisse hominem, quem videt senem. Sed cum pervenerit quo ille pervenit, tunc videt quam non fuerit diu. Prorsus sic volat aetas 5, ita in se momenta transcurrunt, ut videamus nudius tertius fuisse nos pueros, heri iuvenes, hodie senes. Ubi ergo putas de hac vita esse dictum, quamdiu vivo, psallam Deo meo, ideo quia dixit quamdiu vivo, ibi verax intellectus est de hac vita non esse dictum, quia dixit quamdiu. Numquam enim diceret veritas quamdiu de ista vita, ubi nihil est diu. Potuerunt hoc videre sapientes huius mundi, et non hoc possunt videre christiani? Quidam sapientum mundi, eloquentissimus homo dixit: Quid enim hoc ipsum diu, in quo est aliquid extremum? Omnino negavit diu, esse, quod ad finem quandocumque potuerit pervenire. Prorsus quandocumque, non quousque tu vixisti, si forte ad senectutem ultimam pervenisti. Unius enim hominis vita, praesertim hoc tempore, vapor est ad modicum apparens 6. Hoc, quod dixi, Scriptura dixit. Exultantibus hominibus, et per superbiam multa pollentibus, et an continuo moriantur nescientibus, Scriptura divina dixit, et eos ita superbientes et in vanis fidentes suae transitoriae fragilitatis admonuit. Quae est enim, inquit, vita vestra? Vapor est ad modicum apparens, deinceps exterminabitur 7. Qui ergo se erigit in elatione, confidit in vapore; extollitur in honore, et perit cum vapore. Reprimenda est ergo superbia, et quanta possumus intentione calcanda. Et intellegendum nos in hac terra mortaliter vivere, et cogitandum esse de fine ubi non erit finis. Non enim si tu, ut dicere coeperam quicumque senuisti, valde extolleris, si putas te diu vixisse qui aliquando finiturus es, sed ipse Adam si adhuc viveret, et non modo, sed in fine saeculi moreretur, nihil haberet diu, in quo aliquid esset extremum. Et verissime dictum est, et prudenter intellectum est, et verum esse non tantum praedicatur, sed etiam ab auditoribus agnoscitur.
3. Referamus animum ad psalmum quem cantavimus, et inveniamus quia ille non diceret: Psallam Deo meo, quandiu vivo 8, nisi de illa vita ubi diu est. Si enim in ista vita ideo nihil diu, quia est aliquid extremum, non ad istam vitam desiderandam vocamur, quando christiani efficimur. Non enim propterea christiani efficimur, ut bene nobis sit in hac vita. Si enim propterea putaverimus nos fieri christianos, ut hic nobis bene sit secundum vitam istam temporalem, secundum felicitatem volaticam et vapoream valde erramus, et nutabunt pedes nostri 9, videntes aliquem tanta dignitate pollere ut emineat ceteris cum quibus vivit, sanum esse corpore, ad senectutem decrepitam pervenire. Videt hoc christianus pauper, ignobilis, in gemitibus cotidiano labore suspirans, et dicit forte apud semetipsum: "Quid mihi prodest, quia christianus sum factus? Numquid ideo melior sum quam ille qui non est, quam ille qui in Christum non credit, quam ille qui Deum meum blasphemat?". Admonet cum psalmus: Nolite fidere in principes 10. Quid te delectat flos faeni? Omnis caro faenum 11 Propheta loquitur; non solum loquitur, sed exclamat. Exclamavit illi Dominus: Exclama, inquit. Et respondit: Quid exclamabo? Omnis caro faenum et omnis honor carnis ut flos faeni. Faenum aruit, flos decidit. Ergo totum periit? Absit. Verbum autem Domini manet in aeternum 12. Quid te delectat faenum? Ecce periit faenum. Vis non perire? Tene te ad Verbum. Sic et in isto psalmo. Attendebat enim forte christianus pauper, humilis, in pagano forte divite ac potenti, attendebat florem faeni, et eligebat eum fortasse patronum habere magis quam Deum. Hunc alloquitur psalmus: Nolite fidere in principes, et in filios hominum quibus non est salus 13. Ille continuo respondet: "Numquid de isto dicit, cui est salus? Ecce sanus est. Hodie illum vegetum video. Ego magis assidue miser aegroto". Quid attendis ista quae tibi placent et quae te delectant? Non est salus. Exiet spiritus eius, et revertetur in terram suam 14. Ecce tota salus, vapor ad modicum apparens 15. Exiet spiritus eius, et revertetur in terram suam 16. Transeant aliquot anni. Moveatur fluvius, sicut fieri solet, per diversa transcurrens aliqua sepulcra mortuorum. Discerne ossa divitis ab ossibus pauperis. Exeunte spiritu suo revertitur in terram suam 17. Optime de spiritu eius nihil dixit, quia et ille, cum viveret, nihil spiritaliter cogitavit. Revertetur in terram suam 18, secundum carnem utique, secundum corpus, ubi pollebat, ubi efferebatur, ubi te decipiebat, in cuius te carnis felicitate fallebat. Exiet spiritus eius, et revertetur in terram suam; in illa die perient omnes cogitationes eorum 19. Cogitationes illae quae terrenae erant: "Ecce facio, ecce impleo, ecce pervenio, ecce illud emo, ecce illud acquiro, ecce ad talem et talem honorem pervenio", in illa die perient omnes cogitationes 20 eius. Si autem, quoniam verbum Domini manet in aeternum 21 teneas te ad Verbum, ut det tibi vitam aeternam non solum cogitatio tua tunc non peribit, sed tunc venit. Quando illius perit, tua tunc venit. Ille enim cogitabat temporalia atque terrena, opes opibus addere, pecuniarias facultates exaggerare, nitere honoribus, tumere potentia. Ergo, quia talia cogitabat, in illa die peribunt omnes cogitationes 22 eius. Tu autem, si cogitabas, quia christianus factus es, non temporalem felicitatem, sed requiem sempiternam quando corpus tuum redierit ad terram suam tunc invenit anima tua requiem suam.
4. Attende Evangelium, et vide atque inspice cogitationes duorum hominum. Erat quidem dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur cotidie splendide 23. Cotidie faenum, et flos faeni. Non te seducat illius felicitas, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur cotidie splendide. Superbus erat, impius erat, vana cogitabat, vana concupiscebat. Quando mortuus est, in illa die perierunt cogitationes eius 24. Erat autem ante ianuam ipsius quidam pauper nomine Lazarus 25. Tacuit nomen divitis et dixit nomen pauperis. Cuius nomen ventilabatur, ipsius tacuit Deus; de cuius nomine silebatur, ipsum dixit Deus. Nolo mireris. Deus, quod in libro suo scriptum invenit, hoc recitavit. De impiis enim dictum est: Et in libro tuo non scribentur 26. Itemque Apostolis, cum gloriarentur quia in nomine Domini daemonia illis subiecta fuerant 27, ne de hac re sicut homines extollerentur seseque iactarent, quamvis de re tam magna, quamvis de virtute praeclara: Nolite, inquit, in hoc gaudere, quia daemonia vobis subiecta sunt; sed gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in caelo 28. Deus enim inhabitator caeli tacuit nomen divitis, quia scriptum non invenit in caelo. Dixit nomen pauperis, quia ibi scriptum invenit, immo ibi scribi iussit. Sed videte illum pauperem. Diximus enim de cogitationibus impii divitis, praeclari, induentis purpuram et byssum, et epulantis cotidie splendide 29, quia, cum mortuus esset, perierunt omnes cogitationes eius 30. Pauper autem Lazarus erat ante ianuam divitis, ulceribus plenus, et cupiebat saturari de micis quae deiciebantur de mensa divitis, et nemo illi dabat; sed et canes veniebant, et lingebant ulcera eius 31. Ibi te volo videre, christiane: dicuntur enim exitus duorum istorum. Potens est quidem Deus, et in hac vita salutem dare, et egestatem auferre, et sufficientiam donare christiano. Et tamen, si etiam hoc non esset, quid eligeres? Ut ille pauper esse, an ut ille dives esse? Non te fallat. Audi finem, et observa malam electionem. Sine dubio enim pauper ille, quoniam pius erat, in aerumnis temporalibus constitutus, finiendam quandoque illam vitam, et adipiscendam aeternam requiem cogitabat. Mortui sunt ambo, sed illius pauperis non illa die perierunt cogitationes 32. Contigit enim mori inopem illum, et auferri ab angelis in sinum Abrahae 33. In illa die sanatae sunt omnes cogitationes eius. Et quoniam Lazarus in latina lingua interpretatur "adiutus" - in latina lingua "adiutus" dicitur qui in hebraea Lazarus - bene admonuit psalmus: Beatus cuius Deus Iacob adiutor est 34. Quando spiritus eius exibit, et caro eius revertetur in terram suam non peribunt cogitationes eius, quia spes eius in Domino Deo eius 35. Hoc discitur in schola Christi doctoris, hoc speratur ab animo fidelis auditoris, haec est merces verissima Salvatoris.