DE EO QUOD SCRIPTUM EST IN PSALMO CXLIII:
"DEUS, CANTICUM NOVUM CANTABO TIBI"
1. Quoniam scriptum est: Deus, canticum novum cantabo tibi, in psalterio decem chordarum psallam tibi 1, decem chordarum psalterium, decem praecepta legis intelleguntur. Cantare autem et psallere negotium esse solet amantium. Vetus enim homo in timore est, novus in amore 2. Ita etiam duo Testamenta discernimus, vetus et novum, quae in allegoria dicit Apostolus etiam in Abrahae filiis figurari, uno de ancilla, altero de libera 3: Quae sunt, inquit, duo Testamenta 4. Servitus enim pertinet ad timorem, libertas ad amorem. Dicit enim Apostolus: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater 5. Dicit et Ioannes: Timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem 6. Caritas ergo cantat canticum novum. Nam timor ille servilis in vetere homine constitutus 7 potest quidem habere psalterium decem chordarum, quia et Iudaeis carnalibus data est ipsa lex decem praeceptorum, sed cantare in illa non potest canticum novum. Sub lege est enim et implere non potest legem. Organum ipsum portat, non tractat, et oneratur psalterio, non ornatur. Qui autem sub gratia est, non sub lege, ipse implet legem, quia non est ei pondus sed decus, nec timenti tormentum est sed amanti ornamentum. Spiritu enim dilectionis accensus, iam in psalterio decem chordarum cantat canticum novum.
2. Nam sic dicit Apostolus: Qui enim diligit alterum, legem implevit. Nam non adulterabis, non homicidium facies, non furaberis, non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Dilectio proximi, malum non operatur. Plenitudo autem legis, caritas 8. Dominus etiam quia dixerat: Non veni solvere legem, sed adimplere 9, propterea tale mandatum discipulis dedit, unde lex ab eis posset impleri: Mandatum, inquit, novum do vobis, ut vos invicem diligatis 10. Non ergo mirum si mandatum novum cantat canticum novum, quia sicut dictum est psalterium decem chordarum decem praecepta sunt legis, et plenitudo legis dilectio est. Paucas autem inde chordas commemorare Apostolus voluit, ut ex eis cetera intellegantur, ubi ait: Nam non adulterabis, non homicidium facies 11, et cetera. Nam sicut duo sunt praecepta dilectionis, ex quibus Dominus dicit totam Legem Prophetasque pendere 12, satis ostendens dilectionem esse plenitudinem legis, ita ipsa decem praecepta in duabus tabulis data sunt 13. Tria quippe dicuntur in una tabula esse conscripta, et septem in altera. Sicut autem illa tria pertinent ad dilectionem Dei, ita septem cetera dilectioni proximi deputantur.
3. Primum est illorum trium: Audi Israel: Dominus Deus tuus Dominus unus est 14. Non facies tibi idolum, aut cuiusquam similitudinem, neque quae in caelo sursum, neque quae in terra deorsum 15, et cetera quibus ad unius Dei cultum relicta idolorum fornicatione constringit 16. Secundum autem praeceptum est: Non accipies nomen Domini Dei tui in vanum 17. Tertium, de observatione sabbati 18. Credo propter Trinitatem tria praecepta pertinent ad dilectionem Dei. Unitas enim divinitatis a Patre habet exordium, inde primum praeceptum de uno Deo maxime loquitur. Admonemur autem secundo praecepto, ne Filium Dei creaturam putemus si eum acceperimus inaequalem Patri. Omnis enim creatura, sicut dicit Apostolus, vanitati subiecta est 19. Ibi autem praecipitur, ne nomen Domini Dei nostri accipiamus in vanum 20. Iam vero donum Dei, quod est Spiritus Sanctus, promittit requiem sempiternam quae sabbato figuratur 21. Unde nos sabbatum spiritaliter observamus, si non faciamus opera servilia. Ab his enim etiam carnali intellectu Iudaei sabbato prohibentur. Quia autem spiritalia vult intellegere opera servilia, audiat Dominum dicentem: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati 22. Peccatum autem non solum illud est quod in turpi aut iniquo facto apparet hominibus, sed etiam si habeat speciem boni operis, et tamen propter mercedem temporalem fiat non propter requiem sempiternam. Quodlibet enim quisque facit, si hoc animo facit ut terrenum emolumentum consequatur, serviliter facit, et ideo sabbatum non observat. Gratis enim amandus est Deus, nec anima potest nisi in eo quod diligit requiescere. Aeterna autem requies ei non datur, nisi in dilectione Dei qui solus aeternus est. Et ipsa est perfecta sanctificatio et spiritale sabbatum sabbatorum. Quapropter quoniam in Spiritu Sancto sanctificamur, quis est quem non moveat ad magnum sacramentum intellegendum, quod in tribus praeceptis ad Deum pertinentibus tertium praeceptum est de sabbato? Et in his omnibus quae Scriptura in libro Genesis Deum fecisse commemorat 23, non ibi dicitur sanctificasse nisi diem septimum, quod significat sabbatum.
4. Septem vero praeceptorum quae dilectioni proximi tribuuntur primum est: Honora patrem tuum et matrem tuam 24. Secundum: Non occides 25. Tertium: Non moechaberis 26. Quartum: Non furaberis 27. Quintum: Non falsum testimonium dices 28. Sextum: Non concupisces uxorem proximi tui 29. Septimum: Non concupisces rem proximi tui 30. Huic distributioni manifeste adtestatur Apostolus ubi dicit: Honora patrem tuum et matrem tuam quod est mandatum primum 31. Quaeritur enim, et non in toto Decalogo invenitur primum, quia decem mandatorum illud est primum ubi de uno Deo colendo praecipitur. Et ideo de honorandis parentibus scriptum in alia tabula, primumque est quia inde incipiunt praecepta quae ad dilectionem proximi referuntur.
5. Cantemus ergo canticum novum, psallentes psalterio decem chordarum. Hoc est canticum novum, gratia novi Testamenti, quod nos a vetere homine discernit, qui primus factus est de terra terrenus 32. De limo enim factus est, et amissa beatitudine in miseriam iure proiectus est, quoniam praecepti praevaricator exstiterat 33. Sed quid dicit apud Prophetam qui gratias agit gratiae Dei per remissionem peccatorum reconcilianti nos Deo, et renovanti praeterita vetustate? Eduxit me, inquit, de lacu miseriae et de luto limi, et posuit super petram pedes meos, et direxit gressus meos, et immisit in os meum canticum novum, hymnum Deo nostro 34. Hoc est canticum novum, quod psallit in psalterio decem chordarum. Nemo enim laudat Deum, id est, dicit hymnum, nisi ori suo factis consentiat, Deum et proximum diligendo. Nec se arbitrentur rebaptizatores donatistae ad novum canticum pertinere. Non enim cantant canticum novum, qui ab Ecclesia, quam Deus in omni terra esse voluit, superba impietate praecisi sunt. Etenim alio loco idem Propheta dicit: Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra 35. Qui ergo cum omni terra cantare non vult, a vetere homine non recedens 36, non cantat canticum novum, nec psallit in psalterio decem chordarum, quia hostis est caritatis, quae sola legis est plenitudo 37, quam decem praeceptis ad caritatem Dei et proximi pertinentibus dicimus contineri.