SERMO HABITUS IN BASILICA TRICILARUM DIE DOMINICA,
DE VERSU PSALMI CXVIII ET DE VERBIS APOSTOLI:
"SCIMUS ENIM QUIA LEX SPIRITALIS EST
EGO AUTEM CARNALIS SUM" ET CETERA
1. Sine dubio, Fratres, gravem quamdam sarcinam et grave iugum iniquitatis vitare cupiebat, qui Deo dicebat: Gressus meos dirige secundum verbum tuum, et ne dominetur mihi omnis iniquitas 1. Videamus ergo quando homini dominetur iniquitas, ut intellegamus quid orantem audierimus, et quid respondendo etiam nos ipsi oraverimus. Omnes enim ad sanctum psalmum, quantum arbitror, devoto et veraci corde respondimus, orantes et dicentes Domino Deo nostro: Gressus meos dirige secundum verbum tuum, et ne dominetur mihi omnis iniquitas. Ab huius pessimae dominae dominatu, pretioso sanguine redempti sumus. Et quid proderat legem accepisse iubentem ac minantem et non adiuvantem, ut sub illa essemus rei ante gratiam Dei? Frustra lex minatur, quando iniquitas dominatur. Lex enim non est corporalis, non est carnalis. Sed quoniam Deus spiritus est qui legem dedit 2, procul dubio lex spiritalis est. Sed quid ait Apostolus? Scimus enim, quia lex spiritalis est, ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato 3. Noli ergo mirari, o venundate sub peccato, si tibi dominatur cui es venundatus. Audi apostolum Ioannem: Peccatum iniquitas est 4. Contra talem ergo dominam invocamus Dominum, cum dicimus: Ne dominetur mihi omnis iniquitas 5.
2. Venditus clamat, redemptor exaudiat. Ipse homo se vendidit per liberum arbitrium sub dominante iniquitate, et accepit pretium exiguam de arbore vetitam voluptatem. Ipse ergo clamat: Itinera mea dirige, quae ego distorsi; Gressus meos dirige, quos ipse meo arbitrio depravavi. Dirige secundum verbum tuum 6. Quid est: Dirige secundum verbum tuum? Ut recti sint gressus mei, quia rectum est verbum tuum 7. "Ego, inquit, distortus sum sub pondere iniquitatis, sed verbum tuum regula est veritatis. Me ergo distortum corrige tamquam ad regulam hoc est, ad verbum rectum. Dirige ergo gressus meos secundum verbum tuum, et ne dominetur mihi omnis iniquitas. Vendidi me, redime me. Vendidi me, arbitrio meo, redime me sanguine tuo". In venditore erubescat superbia, in redemptore glorietur gratia. Deus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam 8.
3. Lex enim spiritalis est, ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato. Quod enim operor ignoro; non enim quod volo ago 9. Non quod volo ago, carnalis dicit. Non legem, sed se accusat. Nam lex spiritalis non habet culpam. Carnalis venundatus incurrit in culpam. Non agit quod vult. Cum volet non potest, quia quando poterat noluit. Per malum velle, perdidit bonum posse. Et captivus iam loquitur, et dicit captivus: Non quod volo ago. Non enim quod volo, facio bonum, sed quod odii malum, hoc ago 10. Non quod volo. Et contra homo: "Vis prorsus". Non quod volo ago. "Omnino quod vis, agis". Non quod volo ago. Crede, mi frater, non quod volo, ago. "O si velles, ageres; quia non vis, non agis bonum". Non quod volo ago. Crede, mi frater, novi quid in me agatur: Non quod volo ago. Contradictor gratiae, non es arbiter conscientiae. Ego me novi non quod volo agere, et tu dicis: "Quod vis agis"? Nemo scit quid agatur in homine, nisi spiritus hominis qui in ipso est 11.
4. Et tu homo es. Si non vis credere mihi, intende tibi. Itane tu ita vivis in hoc corruptibili corpore, quod adgravat animam 12, ut caro non concupiscat adversus spiritum tuum, et spiritus adversus carnem 13? Ista rixa non est in te? Nulla est in te concupiscentia carnis, quae resistat legi mentis 14? Si nihil in te alteri resistit, vide totum ubi sit. Si spiritus tuus a carne contra concupiscente non dissentit, vide ne forte carni mens tua tota consentiat, vide ne forte ideo non sit bellum, quia pax perversa est. Forte in totum carni consentis, et nulla rixa est. Quam spem habes quod possis aliquando vincere, qui nondum coepisti pugnare? Si autem condelectaris legi Dei secundum interiorem hominem 15, vides autem aliam legem in membris tuis repugnantem legi mentis tuae, si hac condelectaris, hac ligaris, liber in mente servus in carne, si iam ita est, compatere potius homini dicenti: Non quod volo ago 16. Tu enim non vis ut concupiscentia illa quae resistat menti tuae omnino non sit in te? Mali voti homo es, si tali adversario non vis carere. Ego, fateor tibi, quidquid in me rebellat adversus mentem meam et litigat mecum delectatione contraria, quidquid in me tale est, omnino interficere volo. Et si ei forte adiuvante Domino, non consentio, nolo habere cum quo litigem. Multo est mihi optabilius, inimicum non habere, quam vincere. Neque enim illud ipsum quod caro concupiscit adversus spiritum, non est meum, aut vero ex contraria natura compactus sum? Et illud meum est, et quod ei non consentio meum est. Pars libera aliquantum resistit reliquiis servitutis, Totum sanum sit volo, quia totus sum ego. Nolo ut a me caro mea, tamquam extranea, in aeternum separetur, sed ut mecum tota sanetur. Si hoc tu non vis, nescio quid de carne sentias. Arbitror te putare quod nescio unde sit, quasi de gente contraria. Falsum est, haereticum est, blasphemum est: mentis et carnis unus est artifex. Ipse quando hominem creavit, utrumque fecit, utrumque coniunxit. Carnem animae subdidit, animam sibi. Si semper ista staret sub Domino suo, semper et illa oboediret dominae suae. Noli ergo mirari, si ea quae deseruit superiorem, poenas patitur per inferiorem. Caro enim concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem. Haec enim, inquit, invicem adversantur, ut non ea quae vultis faciatis 17. Inde et iste: Non quod volo ago 18. Concupiscit enim caro adversus spiritum, et nolo ut concupiscat. Pro magno habeo si non consentiam opto tamen ut caream. Ergo: Non quod volo ago. Volo enim ut non concupiscat caro contra spiritum, et non possum. Hoc est quod dixi: Non quod volo ago.
5. Quid mihi calumniaris? Ego dico: Non quod volo ago, et tu dicis: "Quod vis agis". Quid mihi calumniaris? Ingrate medico, quid calumniaris infirmo? Sine me ut medicum rogem. Redime me a calumniis hominum, et custodibo mandata tua 19. Custodibo per redemptionem tuam non per potestatem meam. Ideo mihi sanitatem quam nondum habeo non arrogo, quia medicum rogo. Tu autem naturae defensor - quod utinam esses, non quasi sanae defensionem falsam adhiberes, sed pro nondum sana medicum rogares - nunc vero tu, naturae defensor vel potius oppugnator, dum quasi de natura sana laudas Creatorem, excludis a languida Salvatorem. Qui creavit sanat ruentem per seipsam levat per se ipsum. Ipsa fides est, ipsa veritas, hoc est christianae fidei fundamentum. Unus et unus. Unus homo per quem ruina, alius homo per quem structura. Per illum ruina, per hunc structura. Cecidit qui non mansit, erigit qui non cecidit. Ruit ille quia dimisit manentem, manens ille descendit ad iacentem.
6. Si ergo concupiscit caro adversus spiritum 20, ut in hoc ipso non quod vis agas, quia vis ut non concupiscat et non potes, tene saltem in gratia Domini voluntatem, et in eius adiutorio persevera. Dic ei quod cantas: Gressus meos dirige secundum verbum tuum, et ne dominetur mihi omnis iniquitas 21. Quid est: Ne dominetur mihi omnis iniquitas? Apostolum audi: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore 22. Quid est, regnet? Ad oboediendum desideriis eius. Non dixit: "Noli habere desideria mala". Quomodo enim in hac carne mortali, ubi caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem 23, non habebo desideria mala? Illud ergo fac: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius 24. Et si sunt desideria, non eis obediatur, ne iniquitas dominetur. Nec exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato 25. Non fiant membra tua arma iniquitatis, et non dominatur tibi omnis iniquitas 26. Sed etiam hoc, ut non fiant membra tua arma iniquitatis, numquid tu tibi praestas viribus tuis? Hoc ipsum, inquam hoc ipsum quod non fiunt membra tua arma iniquitatis, tu tibi praestas viribus tuis? Cum enim non fiunt membra tua arma iniquitatis, est quidem iniquitas in membris tuis, in desideriis illicitis, sed non regnat. Quomodo regnat, qui arma non habet? Pars tua, caro tua, concupiscentia carnis tuae languore rebellat adversus te. Languor iste tyrannus est. Si vis te tyranni esse victorem, Christum invoca imperatorem.
7. Nam scio quid mihi eras dicturus, vel quid apud te ipsum modo dicas. Quisquis talis hic es et audis me, scio quid tibi intus loquatur iniquitas. Adhuc enim sub iugo es iniquitatis, quando non agnoscis pretium Redemptoris. Scio quid tibi dicas: "Ecce concupiscit caro mea adversus spiritum meum. Concupiscit adulterium, sed non consentio, non annuo, non decerno. Non solum non ago, sed nec agere consentio. Non solum foris per carnem non perpetro, sed nec in ipsa mente sequor rebellantem. Consentio repugnanti, cedo luctanti? Non facio. Ecce non dominatur mei omnis iniquitas 27. Ita est? Verum est? Gratias age, si ita est, ei qui tibi donavit ut ita sit. Noli tibi hoc arrogare, ne perdas quod accepisti et incipias frustra rogare 28. Non times: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam 29?
8. Ergo tu tibi praestas ut non dominetur tibi iniquitas? Si vera est tua ista praesumptio, vana est nostra oratio ubi diximus Deo: Non dominetur mihi omnis iniquitas. Cantasti verba ista hodie, an non? Hic eras quando omnes dicebamus: Gressus meos dirige secundum verbum tuum, et ne dominetur mihi omnis iniquitas? Hic eras, cantasti verba ista, puto te non negaturum. Ergo cantasti in populo Dei et rogasti Deum, dicens: Itinera mea dirige secundum verbum tuum, ne dominetur mihi omnis iniquitas 30. Si tibi hoc praestabas, quare mecum rogabas? Teneo precantem, teneo invocantem, convinco laborantem. Simul ergo audiamus dicentem: Venite ad me omnes qui laboratis 31. Audiamus et veniamus. Quid est: Veniamus? Credendo proficiamus, gratias agendo accedamus, perseverando perveniamus. Veniamus ad eum qui dicit: Venite ad me omnes qui laboratis. Et tu laboras, et ego laboro. Illum audiamus, ad illum veniamus. Inter nos quare litigamus? Ambo audiamus, quia ambo laboramus. Quare inter nos litigamus? An ut medicum vocantem non audiamus? O infelix infirmitas! Vocat ad se medicus, et litibus occupatur aegrotus. Vide quid dicat vocando: Venite ad me omnes qui laboratis. Ubi laboratis, nisi sub sarcinis peccatorum, nisi sub iugo malae dominae iniquitatis? Venite ergo ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam 32. Ego qui feci, reficiam. Ego, inquit, vos reficiam quia sine me nihil potestis facere 33.
9. Quomodo vos reficiam? Tollite iugum meum super vos, et discite a me 34. Quid discimus a te? Novimus te, Domine, in principio Verbum, Verbum Deum, Verbum apud Deum 35: omnia per te facta novimus, quae videmus et quae non videmus. Quid discimus a te? Non enim alium mundum discipuli tui, tamquam discipuli artificis et fabricatoris, condituri sumus. Unum mundum condidisti, caelum et terram fecisti, utrumque suis creaturis ornamentisque illustrasti. Quid a te discimus? Discite, inquit, a me 36. Cum essem in principio Deus apud Deum 37, creavi vos. Hoc nolo discatis a me. Sed factus sum quod feci, ne periret quem feci. Unde sum factus quod feci? Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo, humiliavit semetipsum 38. Hoc discite a me. Humiliavit enim semetipsum, inquit. Discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde. Non enim, inquit, hoc vos doceo, quasi in forma Dei aliquando fuissetis, non rapinam arbitrantes vos esse aequales Deo 39. Illi uni proprium erat, illi rapina non erat, cui natura erat. In Patris aequalitate natus est de Patre. Quid tamen fecit propter te? Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo 40. Ecce propter te Deus factus est homo, et non vis te agnoscere cum sis homo? Ecce propter te factus est homo sine peccato, et non vis te agnoscere cum peccato? Ut venias ad illum qui ait: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam tollite iugum meum super vos 41.
10. Tulisti hoc iugum? Tulisti? Sensisti te habere sessorem? Tulisti hoc iugum? Dicis: "Tuli". Sentis te habere sessorem? Sentis te habere rectorem? "Sentio", inquis. Illi ergo dic: Gressus meos dirige secundum verbum tuum 42. Regit te sub iugo suo et sub sarcina sua. Ut enim sit tibi sarcina eius levis et iugum eius suave 43, ille tibi amorem inspiravit. Amanti suave est; non amanti durum est. Amanti suave est: Dominus dedit suavitatem 44. An forte quia vel venisti audiens: Venite ad me 45, hoc ipsum tibi arrogare intendis, quia venisti? "Ecce, inquis, veni ad illum arbitrio meo, voluntate mea. Quia veni, reficit me. Quia veni, iugum suum imponit mihi suave. Quia dat amorem, sarcinam suam imponit mihi levem amanti et diligenti. Haec omnia fecit in me, sed quia veni ad eum". Ergo hoc sapis, quia venisti tu tibi hoc praestitisti? Quid enim habes, quod non accepisti? 46 Quomodo venisti? Credendo venisti, sed nondum pervenisti. Adhuc in via sumus. Venimus, sed nondum pervenimus. Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via iusta 47. Time ne cum tibi arrogas quia inventa est a te via iusta, ipsa arrogantia pereas de via iusta. "Ego, inquit, veni, arbitratu meo veni, voluntate mea veni". Quid turgescis? Quid tumescis? Vis nosse quia et hoc praestitum est tibi? Ipsum audi vocantem: Nemo ad me venit nisi Pater qui me misit, traxerit eum 48. Conversi ad Dominum.