SERMO 29

SERMO HABITUS CARTHAGINE IN BASILICA RESTITUTA
DIE
PENTECOSTES IN VIGILIIS
DE VERSU PSALMI CXVII:
"
CONFITEMINI DOMINO QUONIAM BONUS EST"

Super omnia Deus bonus est.

1. Admoniti sumus et Spiritu Dei praeceptum est nobis ut confiteamur Domino. Et ea causa dicta est confitendi Domino, quoniam bonus est. Breviter dicitur quod profundissime cogitatur. Confitemini, inquit, Domino. Et tamquam quaereremus: "Quare", responsum est: Quoniam bonus est 1. Quid plus quaeris, aut si aliud quaeris, quam bonum? Tanta vis est boni ut bonum quaerant et mali. Sed alia quae dicuntur bona, ab aliquo bono habent ut sint bona. Si autem quaerimus omnia bona a quo habent ut sint bona, recolamus: Et fecit Deus omnia, et ecce bona valde 2. Nullum igitur esset bonum, nisi factum esset a bono. Et a quali bono? Quod nullus fecit. Nullum ergo bonum esset, nisi a bono factum esset, quod factum non esset. Bonum caelum, sed factum bonum; boni angeli, sed facti boni; bona sidera, sol et luna, alternatio noctis et diei, temporum vices, volumina saeculorum, cursus annorum, germina arborum et herbarum, naturae animalium, et inter haec omnia creatura laudatrix homo. Omnia bona, sed facta bona. Et a Deo bona, non a se. Qui fecit haec supra omnia est bonus, quia nullus eum fecit bonus, sed a se ipso bonus est. Nec tamen sibi soli, sed et nobis bonus est. Confitemini ergo Domino quoniam bonus est 3.

Confessio aut laudantis est aut paenitentis.

2. Confessio aut laudantis est, aut paenitentis. Sunt enim parum eruditi, qui cum audierint confessionem in Scripturis, tamquam nisi peccatorum esse non possit, continuo tundunt pectora, velut iam moneantur confiteri peccata. Sed ut noverit Caritas vestra non ad sola peccata pertinere confessionem, audiamus illum de quo dubitare non possumus quod nullum omnino habebat peccatum exclamantem et dicentem: Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae 4. Quis hoc dixit? Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius 5. Qui solus verissime dicere potuit: Ecce venit princeps mundi, et in me nihil inveniet 6. Et tamen confitetur. Sed confessor iste, laudator est, non peccator. Denique audi quid confiteatur. Audi laudes, et laus ipsa salus est nostra. Quid enim confitetur Deo Patri Filius sine peccato? Confiteor, inquit, tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis 7. Istam laudem commendavit Patris, quia abscondit haec a sapientibus et prudentibus, id est, superbis et arrogantibus, et revelavit ea parvulis, id est, infirmis et humilibus.

Peccata non excusanda sed accusanda.

3. Sed quod verum est, est etiam salubris confessio peccatorum. Unde audivimus in psalmo qui primo lectus est: Pone Domine custodiam ori meo et ostium continentiae circum labia mea, ut non declines cor meum in verba maligna, ad excusandum excusationes in peccatis 8. Rogat Deum ut custodiam det ori suo. Et cuius rei custodiam exponit et dicit. Sunt enim homines qui valde abundant, qui cum coeperint accusari, currunt se excusare. Excusare est autem causas quaerere, et causationes innectere, quare ad te non videatur pertinere peccatum. Alius dicit: "Diabolus mihi fecit"; alius dicit: "Fortuna mihi fecit"; alius: "Fato compulsus sum", nemo ad se. Cum vis esse excusator tuus, triumphat de te accusator tuus. Vis ergo facere quod doleat et gemat accusator tuus, id est, diabolus? Fac quod audisti, fac quod didicisti, et dic Deo tuo: Ego dixi, Domine, miserere mei, sana animam meam quoniam peccavi tibi 9. Ego, inquit, ego dixi, non diabolus, non fortuna, non fatum. Ego dixi: non me excuso, sed accuso. Ego dixi, miserere mei, sana animam meam. Unde enim aegrotat? Quoniam peccavi tibi.

4. Confitemini ergo Domino quoniam bonus est 10. Si laudare vis, quid securius laudas quam bonum? Si laudare vis, si confessionem laudis habere vis, quid securius laudas quam bonum? Si peccata tua confiteri vis, cui tutius quam bono? Homini, quoniam malus est, confiteris et damnaris. Deo, quoniam bonus est, confiteris et purgaris. Si confessionem laudis attendas, quidquid copiose laudaturus es, circa hoc occupata est intentio tua ut ostendas bonum esse quod laudas. Bona enim recte laudantur, sicut mala recte vituperantur. Breviter tibi dicta est laus Domini tui: Bonus est. Si et tu bonus es, lauda unde es bonus; si malus es, lauda unde sis bonus. Si enim bonus es, ab illo bonus es; si malus es, a te malus es. Fuge te et veni ad illum qui fecit te, quia fugiendo te sequeris te, et sequendo te haeres in eo qui fecit te.

Nihil nisi bonum appetimus.

5. Quanta bona quaeris, homo male! Certe malus es. Dic mihi quid velis nisi bonum? Equum quaeris, nonnisi bonum; fundum quaeris, nonnisi bonum; domum quaeris, nonnisi bonam; uxorem quaeris, nonnisi bonam; tunicam nonnisi bonam caligam nonnisi bonam. Animam solam malam! Nonne tibi ipse es contrarius, qui bona quaeris cum sis malus? Si bona quaeris, prius esto ipse quod quaeris. Si autem malus multa bona invenisti, quid tibi prodest, quia tu peristi 11? Amate bonas animas vestras: odio habete malas animas vestras. Sed amando illum a quo est omne bonum, boni eritis. Odio habentes mala vestra, bona eligite.

6. Quid est, odio habere mala tua? Paenitendo confiteri peccata tua. Omnis enim paenitens et peccata sua paenitendo confitens, irascitur sibi, et quodam modo paenitendo vindicat in se quod displicet sibi. Deus enim odit peccatum. Si et tu oderis in te quod et Deus odit, interim aliqua voluntate coniungeris Deo, dum hoc in te odisti quod odit et Deus. Saevi in te, ut Deus intercedat tibi et non damnet te. Peccatum enim sine dubitatione puniendum est. Hoc debetur peccato: punitio, damnatio. Puniendum est peccatum, aut a te aut ab ipso. Si punitur a te, tunc punietur sine te; si vero a ite non punitur, tecum punitur. Confitemini ergo Domino quoniam bonus est 12. Laudate quantum potestis, amate quantum potestis: Effundite coram illo corda vestra, Deus adiutor, noster 13, quoniam bonus est 14.