IN SERMONE DE PSALMO CXV
[FRAGMENTUM]
Solus Deus verax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est 1. Ergo si Deus verax et solus verax, omnis autem homo mendax, unde erit homo verax, nisi accesserit ad eum qui non est mendax? Denique hominibus dicitur: Fuistis aliquando tenebrae 2; ecce omnis homo mendax. Deo autem dicitur: Apud te fons vitae, in lumine tuo videbimus lumen 3. Et quia solus Deus verax, quoniam Deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullae 4; homines tenebrae, Deus lux; homo mendax, Deus verax. Quando erit homo verax? Accedite ad eum et illuminamini 5. Hoc ergo voluit Scriptura monstrare quia omnis homo, prorsus omnis quantum ad ipsum hominem pertinet, mendax est. Nam non est mendax nisi de suo, nec habet aliquid de suo nisi ut sit mendax, non quia non potest esse verax, sed quia non de suo erit verax. Ideo ut sit verax: Credidi, propter quod et locutus sum 6. Tolle illi credidi: omnis homo mendax 7. Cum enim recesserit a veritate Dei, remanebit in mendacio suo, quoniam qui loquitur mendacium, de suo loquitur 8. Dic ergo: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? 9 In pavore enim meo dixi, et verum dixi: omnis homo mendax 10. Sed retribuit mihi, non poenam pro mendacio, sed bonum pro malo, et iustificando impium fecit de mendacem veracem.