SERMO HABITUS IN BASILICA THEODOSIANA
DE VERSU PSALMI XCIV
ET DE VERBIS APOSTOLI:
"SI ENIM DATA ESSET LEX QUAE POSSET VIVIFICARE
OMNI MODO EX LEGE ESSET IUSTITIA"
ET DE LIBERO ARBITRIO
1. Psalmus quem cantavimus Deo 1, et nos invicem exhortati sumus ut adoremus eum et prosternamur illi et fleamus ante Dominum qui nos fecit, admonet quaerere aliquanto diligentius, quid sibi velit quod ait: Qui nos fecit 2. Quod enim homo a Deo creatus est nullus dubitat homo, nisi qui ingratus est. Novimus enim, quia ita legimus et ita credidimus, quod fecit Deus hominem, inter multa quae fecit, ad imaginem suam 3. Haec hominis est prima conditio, haec est humana prima creatura. Non tamen arbitror, hoc nos pro magno voluisse commonere Spiritum Sanctum in hoc psalmo, quod ait: Fleamus ante Dominum, qui fecit nos 4. Alio enim loco dicit: Ipse fecit nos, et non ipsi nos 5. Unde quidem, ut dixi, christianus dubitat nemo. Quia non solum Deus creavit primum hominem ex quo omnes homines, sed Deus hodieque creat singulos homines, ille qui ait cuidam sancto suo: Prius quam te formarem in utero, novi te 6. Prius ergo creavit hominem sine homine, modo creat hominem ex homine. Tamen sive hominem sine homine, sive hominem ex homine, ipse fecit nos, et non ipsi nos 7. Ad istum itaque primum verborum istorum et facilem sensum, sed tamen verum, adoremus cum, Fratres, et prosternamur ei, et ploremus ante Dominum qui nos fecit 8. Non enim fecit et deserit. Non enim curavit facere et non curat custodire. Ploremus ante Dominum, qui nos fecit, quia non ploravimus quando nos fecit, et tamen fecit. Qui ergo fecit ante quam rogaretur, deserit cum rogatur? Tamquam ergo dubitaret homo utrum exaudiretur orans, admonuit cum Scriptura, cum dicit: Ploremus ante Dominum, qui nos fecit. Utique exaudit quos fecit, utique non potest non curare quos fecit.
2. Verumtamen altiore intellectu, et quantum existimo, utiliore vidit quosdam Spiritus Sanctus dicentes vel dicturos quod Deus eos fecerit homines, iustos autem ipsi se faciunt, praevidens eos, admonuit eos et ab hae extollentia revocavit eos, dicens: Ipse fecit nos, et non ipsi nos 9. Quare enim addidit: Et non ipsi nos, cum sufficeret dicere: ipse fecit nos? nisi quia illam facturam voluit admonere, ubi dicunt homines: "Ipsi fecimus nos", id est, "ut iusti essemus, iustos nos libera voluntate fecimus". Quando conditi sumus, arbitrium liberum accepimus. Ut ergo iusti simus, libero id arbitrio agimus. Quid adhuc Deum invocamus ut iustos nos faciat, quod habemus in potestate ut nos iustos ipsi faciamus? Audite, audite: Et iustos ipse fecit nos, et non ipsi nos. Creatus est primus homo in natura sine culpa, in natura sine vitio. Creatus est rectus, non se fecit rectum. Quid se autem ipse fecerit, notum est: cadens a manu figuli fractum est. Regebat enim eum ipse qui fecerat. Voluit deserere a quo factus erat. Permisit Deus, tamquam dicens: "Deserat me et inveniat se, et miseria sua probet quia nihil potest sine me" 10.
3. Hoc modo ergo ostendere voluit Deus homini quid valeat liberum arbitrium sine Deo. O malum liberum arbitrium sine Deo! Experti sumus quid valet sine Deo. Ideo miseri facti sumus, quia sine Deo quid valeat experti sumus. Experti ergo tandem aliquando, noverimus, et venite adoremus eum, et prosternamur ei. Venite adoremus, et prosternamur illi, et fleamus coram Domino qui nos fecit 11. Ut perditos nos per nos, reficiat nos qui fecit nos. Ecce bonus factus est homo, et per liberum arbitrium factus est malus homo. Quando facturus est bonum hominem malus homo per liberum arbitrium deserens Deum? Servare se non potuit bonus bonum, et facturus est se malus bonum? Cum esset bonus, non se servavit bonum, et cum sit malus dicit: "Facio me bonum"! Quid facis malus, qui peristi bonus, nisi te reficiat qui permanet bonus?
4. Ipse ergo fecit nos, et non ipsi nos 12. Nos autem populus eius et oves pascuae eius 13. Ecce fecit nos homines populum suum qui nos fecit. Non enim creati homines iam populus eius eramus. Videte Fratres mei, et de ipsis psalmi verbis attendite unde dixerit: Ipse fecit nos, et non ipsi nos 14. Hinc dixit: Fecit nos, et non ipsi nos, ut simus populus eius et oves pascuae eius. Ipse fecit nos. Nam et pagani nascuntur et omnes impii, omnes adversarii Ecclesiae eius. Ut nascerentur, ipse fecit eos. Non enim alius deus creavit eos. Qui de paganis nascuntur, ab ipso facti sunt, ab ipso creati sunt. Et non sunt populus eius nec oves pascuae eius 15. Communis est omnibus natura, non gratia. Natura non putetur gratia, sed et si putetur gratia, quia et ipsa gratis concessa est. Non enim homo qui non erat promeruit ut esset. Si promeruit, iam erat; sed nondum erat. Ergo qui promereretur non erat, et tamen factus est. Nec ut pecora factus est, nec ut arbor factus est, nec ut saxum factus est. Sed factus est ad imaginem Creatoris 16. Hoc beneficium quis dedit? Deus qui erat et ex aeterno erat. Cui dedit? Homini qui nondum erat. Dedit qui erat, accepit qui non erat. Quis autem hoc facere potuit nisi qui vocat ea quae non sunt tamquam quae sint 17? De quo dicit Apostolus: Qui nos elegit ante mundi constitutionem 18. Elegit ante mundi constitutionem: in mundo isto facti sumus, nec mundus erat quando electi sumus. Ineffabilia mirabilia, Fratres mei. Quis hoc explicare suffecerit? Quis saltem quod explicet, cogitare? Eliguntur qui non sunt. Nec errat qui eligit, nec vane eligit. Eligit tamen, et habet electos, quos creaturus est eligendos. Habet autem apud se ipsum, non in natura sua, sed in praescientia sua.
5. Ergo nolite extolli. Homines sumus. Ipse fecit nos 19. Fideles sumus - si tamen sumus quando ista contra gratiam disputamus - sed ecce fideles sumus. Etiam fideles, etiam iustos, quia iustus ex fide vivit 20, ipse fecit nos, et non ipsi nos 21. Quaero quid nos fecerit? Dicturus es: "Homines". Non inde psalmus loquebatur. Illud scimus, illud notum est, illud patet. Nec magna, ut hoc noverimus, doctrina indigemus, quia homines ipse nos fecit. Sed unde loquebatur vide: Ipse fecit nos, et non ipsi nos. Quid nos fecit, nisi quod sumus? Quid autem sumus? Nos autem, ecce quid Sumus. Quid? populus eius, et oves pascuae eius 22. Ipse nos fecit populum suum, ipse nos fecit oves pascuae suae. Qui misit iugulandam ovem innoxiam fecit oves de lupis. Haec est gratia. Excepta illa communi gratia naturae qua homines facti sumus qui non fuimus nec digni fuimus quia non fuimus; excepta illa gratia, haec est maior gratia qua facti sumus populus eius et oves pascuae ejus 23, per Iesum Christum Dominum nostrum 24.
6. Sed dicet aliquis: "Per Iesum Christum facti sumus ut etiam homines essemus?". Ita vero, per Iesum Christum facti sunt et pagani. Non pagani, non ut essent pagani, sed ut essent homines, per Iesum Christum facti sunt. Quis est enim Iesus Christus, nisi in principio Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum? Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt 25. Illi ergo debent et pagani quod homines creati sunt, et tanto magis puniendi, quia dimiserunt eum a quo facti sunt et coluerunt quae ipsi fecerunt.
7. Excepta ergo illa gratia, qua condita est humana natura - haec enim christianis paganisque communis est - haec est maior gratia, non quod per Verbum homines creati sumus, sed quod per Verbum carnem factum fideles facti sumus. Unus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum homo Christus Iesus 26, in principio erat Verbum 27. Nondum erat homo Christus Iesus, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Ipse mundus non erat, quando Deus Verbum erat. Omnia per ipsum facta sunt, et mundus per ipsum factus est 28. Ergo tunc quando nos fecit ut homines essemus, nondum erat homo. Magis istam gratiam commendat Apostolus christianis ubi dicit: Unus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum 29. Non ait: "Christus Iesus", ne tu putares secundum Verbum dictum, sed addidit, homo: Mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus. Quid est mediator? Per quem coniungeremur, per quem reconciliaremur, quia peccatis propriis separati iacebamus, in morte eramus, prorsus perieramus. Non erat Christus homo, quando creatus est homo. Ne periret homo, ille factus est homo.
8. Haec vobis contra novellam haeresem, quae tentat adsurgere, ut saepe disputare cogamur, quia vos firmos volumus esse in bono, integros autem a malo 30. Haec enim est disputatio eorum, quando primo exoriri coeperunt et contra gratiam disputare, multum tribuentes non libertati hominis, sed infirmitati, et iacentem miserum hominem ideo extollentes, ne manu de super sibi porrecta valeat surgere. Disputantes ergo contra gratiam pro libero arbitrio, fecerunt auribus piis et catholicis offensionem. Coeperunt horreri, coeperunt ut certa pernicies devitari. Coepit de illis dici, quod contra gratiam disputarent. Et invenerunt ad relevandam istam invidiam tale commentum. "Non, inquit, contra gratiam disputo". Unde probas? "Eo ipso, inquit, non contra gratiam Dei disputo, quod liberum arbitrium defendo". Videte acumen, sed vitreum. Quasi lucet vanitate, sed frangitur veritate. Attendite quam sit quasi acute excogitatum quod dicere voluerunt. "Hoc ipso, inquit, quia liberum arbitrium hominis defendo, et dico quia liberum arbitrium sufficiens est ut iustus sim, non sine Dei gratia dico". Erectae sunt aures piorum. Iam qui ista audit incipit gratulari: "Deo gratias! Non sine Dei gratia defendit liberum arbitrium. Est enim liberum arbitrium, sed nihil valet sine Dei gratia. Si ergo liberum arbitrium non sine Dei gratia defendunt, quid mali dicunt?". Expone ergo nobis, o doctor, quam dicas gratiam. "Cum dico, inquit, liberum hominis arbitrium, vide quia hominis dico". Quid deinde? "Hominem quis creavit? Deus. Quis ei arbitrium liberum dedit? Deus. Si ergo hominem Deus creavit, et homini Deus liberum donavit arbitrium, quidquid potest homo delibero arbitrio, cuius gratiae debetur, nisi eius qui eum condidit cum libero arbitrio?". Et hoc quasi acute ab ipsis dictum.
9. Videte tamen, Fratres mei, quomodo illam generalem gratiam praedicent, qua creatus est homo, qua homines sumus. Et utique et cum impiis homines sumus, sed non cum impiis christiani sumus. Hanc ergo gratiam qua christiani sumus, ipsam volumus praedicent, ipsam volumus agnoscant, ipsam volumus, de qua dicit Apostolus: Non irritam facio gratiam Dei. Nam si per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est. Videte unde dixit Apostolus. De lege dixit: Si per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est 31. Quia ergo non erat ex lege iustitia, ideo mortuus est Christus, ut per fidem iustificetur qui ex lege non iustificabuntur. Si enim, inquit, data esset lex quae posset vivificare, omni modo ex lege esset iustitia, quod etiam hesterno die commemoravimus, sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio, promissio, non praedictio; qui promisit, ipse facit, ut promissio, inquit, ex fide Iesu Christi daretur credentibus 32. Ecce quales nos invenit gratia Salvatoris, quos nec lex sanos facere potuit. Quare autem dabatur lex, si sufficiebat natura? Quare lex data si sufficiebat natura? Et tamen nec lex sufficere potuit, ita infirma erat ipsa natura. Data est lex sed non quae posset vivificare. Quare ergo data est? Lex, inquit Apostolus, praevaricationis gratia data est 33. Praevaricationis gratia posita est, ut te faceret praevaricatorem. "Quare, ut me faceret praevaricatorem?". Quia noverat Deus superbiam tuam. Noverat quia dicebas: "O si sit qui doceat, o si sit qui mihi ostendat!". Ecce lex dicit tibi: Non concupisces 34. Cognovisti legem dicentem: Non concupisces. Surrexit concupiscentia quam non noveras. Inerat enim, sed nesciebatur. Coepisti conari vincere quod inerat, et apparuit quod latebat. Superbe, per legem factus es praevaricator. Agnosce gratiam et esto laudator.
10. "Sed legem, inquis, quis dedit?". Quia sunt homines vani et peius impii qui dicunt legem ab alio datam gratiam vero per Dominum nostrum Iesum Christum 35; quasi legem malam quasi legem perversam gratiam vero rectam. Et volunt ita discernere duo Testamenta, ut vetus Testamentum dicant esse a nescio quo principe tenebrarum, novum autem Testamentum a Domino Deo Patre Domini nostri Iesu Christi. Ipsum Paulum audi. Si propterea putas legem datam ab alio, non a Deo, quia per illam factus es praevaricator, audi ipsum Apostolum legis laudatorem. Itaque, inquit, lex sancta, et mandatum sanctum. Adde: et iustum. Adhuc adde: et bonum. Quod ergo bonum est, inquit, mihi factum, est mors? Absit! Sed peccatum ut appareat peccatum 36. Erat enim peccatum, sed latebat peccatum. Quando latebat peccatum? Quando te adversarium nondum patiebatur. Coepisti conari, et apparuit qui tenebat. Quando sequebaris, catenam non sentiebas. Quaesisti refugium et apparuit vinculum. Voluisti fugere, et coepisti trahi. Quia ergo coepisti trahi, subveniat tibi qui non est ligatus. Quis non est ligatus, nisi qui dixit: Si invenistis in me peccatum, dicite 37? Quis non est ligatus, nisi qui dixit: Ecce venit princeps mundi, et in me nihil inveniet 38? Quare me occidat, nihil inveniet, quia mors peccato iusta debetur. Quare ergo moreris? Ut sciant, inquit, omnes, quia voluntatem Patris mei facio 39. Ipse solvit, qui ligatus non est. Ipse a mortuis liberat, qui est in mortuis liber 40.
11. Sed ipse misit et legem. Per servum suum legem, per se ipsum gratiam. Attende Eliseum in magno altoque mysterio, tamquam prophetam agendo praenuntiantem, non solum loquendo 41. Mortuus erat filius hospitae ipsius. Quid significabat mortuus puer, nisi Adam? Nuntiatus est sancto Prophetae, gerenti in prophetia typum Domini Iesu Christi. Misit per servum baculum suum, et ait illi: Vade, vade, pone supra puerum mortuum 42. Perrexit ille, tamquam servus obediens. Sciebat Propheta quid fecerat. Posuit baculum supra mortuum, non surrexit. Si enim data esset lex quae posset vivificare, omnino ex lege esset iustitia 43. Non ergo potuit lex vivificare. Venit ipse grandis ad parvum, salvator ad salvandum, vivus ad mortuum. Venit ipse. Et quid fecit? Iuvenalia membra contraxit, tamquam se ipsum exinaniens ut formam servi acciperet 44. Iuvenialia ergo membra contraxit 45, parvum se parvo coaptavit, ut efficeret corpus humilitatis nostrae conforme corpori gloriae suae 46. Itaque in isto typo Christi prophetice expresso suscitatus est mortuus, tamquam iustificatus est impius.
12. Ista gratia praedicetur. Ista est gratia christianorum per hominem Mediatorem, per passum et resuscitatum 47, qui ascendit in caelum et captivavit captivitatem et dedit dona hominibus 48. Ista, inquam gratia praedicetur. Contra istam gratiam ab ingratis non disputetur. Baculus propheticus mortuo non suffecit. Ipsa mortua natura sufficeret? Et istam qua conditi sumus, quamquam hoc nomine appellatam minime legerimus, tamen quia gratis data est, gratiam fateamur. Sed ostendamus vobis maiorem esse istam qua christiani sumus. Attendite. Antequam conditi essemus, nihil boni merebamur, et ideo gratia, qua conditi sumus, cum boni nihil mereremur. Si ergo magna est gratia, quando nihil boni merebamur, quanta gratia est, quando tantum mali merebamur? Qui nondum erat, bene non merebatur; peccator et male merebatur. Nondum erat qui factus est. Nondum erat, sed nec offenderat. Nondum erat, et factus est; offendit, et salvus est. Qui nondum erat, nihil sperabat, factus est. Lapsus autem damnationem exspectabat, et liberatus est. Haec est gratia per Iesum Christum Dominum nostrum 49. Ipse fecit nos 50, et ante quam essemus omnino ipse fecit nos, et factos et lapsos ipse iustos fecit nos, et non ipsi nos. Si qua igitur in Christo nova creatura, lapsa est vetus, facta est nova 51.
13. Una erat massa perditionis ex Adam cui non nisi supplicium debebatur. Facta sunt vasa inde in honorem ex eadem massa. Habet enim potestatem figulus tuti, ex eadem massa. Qua massa? Certe iam perierat, certe iam illi massae iusta damnatio debebatur. Gratulare quia evasisti. Mortem quippe debitam evasisti, et vitam non debitam repperisti. Habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud in contumeliam 52. Sed dicis: "Me quare fecit in honorem, et alium in contumeliam?". Quid responsurus sum? Auditurus es Augustinum, qui non audis Apostolum dicentem: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? 53 Duo parvuli nati sunt. Si debitum quaeras, ambo tenet massa perditionis. Sed cur alium mater portat ad gratiam alium mater dormiens suffocat? Dicturus es mihi quid ille meruit qui portabatur ad gratiam quid ille meruit quem mater dormiendo suffocat? Ambo nihil boni meruerunt. Sed habet figulus luti potestatem ex eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud in contumeliam 54. Disputare vis mecum? Immo mirare mecum, et exclama mecum? O altitudo divitiarum! 55 Ambo expavescamus, ambo clamemus: O altitudo divitiarum! Ambo in pavore concordemus, ne in errore pereamus. O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius! 56 Scrutare inscrutabilia, fac impossibilia, corrumpe incorruptibilia, vide invisibilia.
14. Inscrutabilia sunt iudicia eius 57. Audisti, sufficiat tibi. Et investigabiles viae eius. Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius eius fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? 58 Quis prior dedit, cum totum gratis accepit? Quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Si Dominus retribuere vellet, nihil nisi poenam debitam retribuisset. Nihil dederunt, ut eis retribueretur. Pro nihilo salvos facies eos 59. Quis prior dedit illi 60, quasi suorum gratia meritorum? Quis prior dedit illi, quis praevenit gratiam quae gratis datur? Si aliquid meritorum antevenit gratiam iam non gratis datur, sed ex debito redditur. Si autem gratis non datur, gratia quare vocatur? Quis ergo prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia 61. Quae utique, nisi omnia bona quae ab illo accepimus, et accepimus ut boni simus? Omne enim datum optimum et omne donum perfectum de sursum est descendens a Patre luminum, apud quem non est immutatio 62. Nam tu in peius mutatus es. Apud quem non est immutatio, ipse subvenit. Apud quem non est, nec momenti obumbratio, nam tu in tenebris noctis tuae iaces. Ab illo ergo omnia. Nemo illi prior aliquid dedit, nemo exigat debitum. Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, Dei donum est 63.
15. "Sed movet me, inquis, quod ille perit, ille baptizatur. Movet me, movet tamquam homine". Si verum vis audire, et me movet quia homo sum. Sed si et tu homo, et ego homo, ambo audiamus dicentem: O homo! Utique si ideo movemur, quia homines sumus, ipsam naturam humanam infirmam ac debilem alloquitur Apostolus dicens: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Cur fecisti me sic? 64 Si posset loqui pecus, et diceret Deo: "Quare istum hominem fecisti, et me pecudem?"; non iuste succenseres et diceres: "O pecus, tu quis es qui respondeas Deo?". Et tu homo es, sed ad Deum pecus es. Et utinam sis pecus eius et ovis pascuae eius 65. Agnosce beneficia pastoris, et non sequeris lupos erroris. Lupi eramus. Fuimus et nos natura filii irae sicut et ceteri 66. Sed mortua est ovis, et fecit nos oves. Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum, non huius aut illius, sed mundi 67. Nihil ergo nobis, Fratres mei, ex eo quod aliquid sumus, si tamen in eius fide aliquid sumus, quantumcumque sumus, nihil nobis arrogemus, ne et quod accepimus perdamus. Sed in eo quod accepimus, illi gloriam demus ipsum honoremus, semina sua ipse compluat. Quid haberet terra nostra, nisi ipse seminasset? Sed dat et pluviam. Non deserit quod seminavit. Dominus dabit suavitatem, et terra nostra dabit fructum suum 68. Conversi ad Dominum, etc.