SERMO HABITUS IN BASILICA MAIORUM
DE RESPONSORIO PSALMI XCIII:
"BEATUS HOMO QUEM TU ERUDIERIS, DOMINE,
ET EX LEGE TUA DOCUERIS EUM, UT MITIGES EUM
A DIEBUS MALIGNIS DONEC FODIATUR PECCATORI FOVEA"
1. Cantavimus Domino: Beatus homo quem tu erudieris Domi ne, et ex lege tua docueris eum: ut mitiges eum a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea 1. Eruditus ergo homo a Domino ex lege Dei, non eruditus in lege Dei, sed a Domino ex lege Dei, mitigatur a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea. In isto enim saeculo felicitas malorum fovea est peccatorum. Solent autem hinc moveri homines, et plerumque religiosi, et qui non audent reprehendere Dominum, tamen mirari apud semetipsos, quare sint mali plerumque felices. Et maxime hii moventur, qui cum se melius vivere noverint, miseriis et calamitatibus aguntur. Ipsi enim vident malos in omnibus, licet terrenis et temporalibus, tamen bonis omni felicitate pollere. Et suspirant in miseriis suis, et vix a reprehensione Dei sua corda refrenant. Audiant ergo psalmum, et sint beati. Erudiat eos Dominus ex lege sua. Dicat eis ex alio psalmo: Noli zelare in malignantibus, neque aemuleris facientes iniquitatem 2. Porro autem tu, qui zelabas et aemulabaris, nihil aliud dicebas quam: "Quare florent?". Audi ex lege Dei: Quoniam sicut fenum cito arescent 3. Floret fenum: quid laudes viriditatem? Interroga aestatem, cito arescent. Omnis caro fenum: fenum aruit, flos decidit 4. Vide tu, ubi habeas radicem: Verbum Domini manet in aeternum 5. Sunt ergo illi impii florentes tamquam fenum, hyeme viridum, aestate aridum. Tu autem fixa radice in Verbo Dei, quod manet in aeternum, esto arbor viva in occulto. Mortui enim estis, Apostolus dicit, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo 6. Ibi est radix tua, ibi vivis. Ibi enim spem posuisti, si non ficte credidisti. Non te ergo contristet tempus hyemale, quo tempore multae arbores fecundae atque fructuosae sine honore foliorum tempore hyemis et sine honore fructuum sunt similes aridis, sed non sunt aridae. Quando floret fenum, illa nec folia habent. Sed, quod dixi de feno, hoc dico et de arbore in occulto vivente. Quid dixi de feno? Si miraris viriditatem, interroga aestatem. Inter herbam feni hyeme virentem et arborem fructiferam hyeme arescentem iudex aestas est. Sic inter pios in hoc saeculo laborantes et impios in hoc saeculo virentes quasi tempore hyemali iudex sol iustitiae 7. Ecce venit iudicium. Dicit arbor fiorente feno: "Quid te extollis? Veniet aestas, quae nos probat". Ut ergo arbores huiusmodi mitigentur a diebus malignis 8, adloquitur eas et consolatur Apostolus, praedicens aestatem, promittens viriditatem. Mortui, inquit, estis, et vita vestra, ubi est radix vestra, abscondita est cum Christo in Deo 9. Quando erit aestas, cum Christus apparuerit vita vestra, ubi viriditas, tunc vos cum illo apparebitis in gloria 10. Denique ipsius solis iustitiae 11, quid est facturus aestate, disce sententiam: Veniet enim Filius hominis, inquit, in maiestate sua, et omnes angeli cum eo, et congregabuntur ante eum omnes gentes 12. Modo vide arbores et fenum: Dividet eos, sicut pastor dividit oves ab haedis; et ponet oves ad dexteram haedos autem ad sinistram 13. Ecce iudicium aestatis. Aestate aestus. Qui sunt aestus? Etiam in arboribus fecundis aestus, sed illos aestus viriditas sequitur. Qui ergo sunt aestus? Cum rex iustus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor? 14 Quis gloriabitur mundum se esse a peccato? Graves aestus. Sed iudex ipse consolatur, qui timebatur. Cito dat aestibus vel aestuantibus refrigerium. Vivebant enim in radice, non erant arbores aridae. Videte ergo viriditatem eorum. Venite, benedicti Patris mei 15. Venite. Quod expectastis percipite, quod credidistis videte, quod sperastis habete, quod amastis tenete. Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum 16. Haecce est viriditas in aestate arborum per hyemem quasi arescentium, sed in occulto virentium. Adtendite nunc ariditatem feni. Aridum fenum cui destinatum est? Ite in ignem aeternum 17. Ergo in arboribus bonis atque fructiferis, quae mitigatae sunt a diebus malignis 18, aestum consolatur refrigerium praemiorum, consolatur refrigerium regni caelorum. Ibi semper vivitur. Quod nominatur in hac terra herba quaedam "Semper vivit", ibi verum locum habet: ibi semper vivit, vita sola est ibi, corruptio nulla, indigentia nulla est, viriditas aeterna obtinetur, ariditas non timetur. Ite in ignem aeternum 19, dicitur impiis. Illa est fovea peccatoris: ipsa foditur, hoc in isto tempore agitur. Felicitas perversi hominis, fovea est peccatoris. Putat enim, quando mala facit et felix est, quia Deus res humanas non curat. Ipsa est fovea peccatoris.
2. Alloquor ergo Caritatem vestram. Non ametis huius saeculi felicitatem, et qui eam forte habetis, non in illa speretis. Mendax est, decipit, non habetur. Et si habetur, non ametur, non in illa speretur, et non erit fovea. Praecipe, inquit Apostolus, divitibus huius saeculi, praecipe divites sint 20. Sed divites huius saeculi christiani sunt, fideles sunt. Praecipe illis. Quid? Non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum 21. Sicut et psalmus dicit: Divitiae si pluant 22, quasi de fonte, unde haurias quantum volueris sine labore, et quod hauseris continuo periturum: si fluant, ne adponas cor, ubi fluit 23. Si fluit, fluvium facit: adponis cor, et rapit. Si ergo contigerit tibi et divitem fieri, noli tamen cupiditate inhiare: oblata suscipere, non aliena rapere; oblata suscipere, sed non iustitiam vendere. Nam si iustitiam vendis, noli te putare oblata suscipere. Tunc oblata suscipis, quando dat qui vult, non quando dat et qui non vult. "Iustitiam inquit, vendo. Quid mali de bono accipio?". Ergo iustitia tibi in hac terra venalis est. Iustitiam non ideo habes, ut praemium pro illa caeleste percipias, sed ut eam in terra vendas. Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam 24. Donatum sponte ab amico tuo haereditate derelictum, et ubi innocentia non laeditur. Ideo non enim divites damnavit Scriptura, ubi ait: Victum et tegumentum habentes, his contenti sumus 25. Nam qui volunt, inquit, divites fieri - non dixit, qui divites sunt, sed: Qui volunt divites fieri - per ipsas suas cupiditates incidunt in temptationes et desideria multa et noxia, quae mergunt homines in interitum et perditionem 26. Vis nosse quid accusabat? Radix est omnium malorum avaritia 27. Noli habere talem radicem: radix est enim feni arescentis.
3. Ergo, Fratres mei, qui pauperes estis, nolite vos contemnere. Nihil tam dives, quam fides. Inanis est exterior cellula vestra, plena est interior arca vestra. Arca plena, conscientia bona. Omnia, quae forinsecus possidebat, sancto viro diabolus abstulit. Ad istam arcam non penetravit. In illa dives erat, qui dicebat: Dominus dedit, Dominus abstulit. Dominus dedit, non glorietur diabolus, Dominus abstulit 28: hoc enim malus abstulit, quod bonus ille permisit, qui voluit probare temptando, ut proponeret ad imitandum. Sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum 29. Si pauper erat, unde tam pretiosa fundebat? Arca interior plena erat, cuius lucra erogando crescebant; denique fundebat, et non amittebat. Quicumque ergo pauperes estis, magis date operam habere interiores divitias, habere plena corda virtutibus, iustitiam pietatem, caritatem, fidem, spem. Hae sunt verae divitiae, quas nec naufragio potestis amittere. Et ne bonos afficiat tristitia felicitas malorum, mitiget vos Deus a diebus malignis 30. Transeunt dies maligni, ubi videtur ista quasi perversitas; et venient dies, ubi nullus malus sit felix, nullus bonus infelix.
4. Vos autem, quicumque in hoc saeculo divites estis, facite quod Apostolus monet: Divites, inquit, sint in operibus bonis: facile tribuant 31. Quare enim difficile, quando est unde facile tribuant? Puto enim propterea dictas facultates, quasi dicerentur facilitates; nam et inopia difficultas vocari solet. Facile ergo tribuant, communicent 32. Habeant et ipsi, sed dent egenti; et comitem adiuvent et se exonerent. O dives, comes tibi in ista vita factus est pauper. Vides illum laborare non habendo, te habendo. Ille, non habendo, non habet unde fulciatur; tu, multum habendo, habes unde premaris. Iuva inopiam et minue sarcinam. Ideo dictum est: Communicent. Dicit enim et alio loco idem Apostolus: Non enim ut aliis sit refectio, vobis angustia 33. Ergo communicent 34. Habeant, sed quod plus habent communicent. Et tenent quod sufficit, et non amittunt quod dederint. Magis possidebunt, quam quod tenebunt, hic relicturi sunt, aut in suis usibus consumpturi. Quod autem dederint, quid inde fiat, id ipsum audi. Sequitur: Thesaurizent sibi fundamentum bonum in futuro, ut adprehendant veram vitam 35. Quid ergo magni est quod dedisti, si de loco isto, ubi omnia pereunt, migrare disposuisti? Quod pauperibus dedisti, laturarios tuos fecisti. Si ergo tales eritis, non sicut fenum in istius saeculi transitu florebitis, sed sicut oliva et per hibernum viridis est, et ex vestra voce dicetur: Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei 36. Sed quasi oliva fructifera in domo Dei vide quod sequitur: Speravi in misericordia Dei, non in incerto divitiarum 37.