SERMO 25

SERMO DE VERSICULO PSALMI XCIII:
"
BEATUS HOMO QUEM TU ERUDIERIS, DOMINE,
ET EX LEGE TUA DOCUERIS EUM
"

Dei Testamentum ibi promissum, hic redditum.

1. Cum cantaremus Deo, diximus ei: Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et ex lege tua docueris eum 1. Ergo Dei Evangelium sonavit, Zacheus elemosinas fecit 2. Discite. Quae melior enim lex Dei, quam sanctum Evangelium? Lex enim Testamenti novi, de quo Propheta cum legeretur, audistis: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Iacob Testamentum novum, non secundum Testamentum quod statui patribus eorum cum educerem eos de terra Aegypti 3. Testamentum ibi promissum, hic redditum; promissum per Prophetam redditum per Dominum Prophetarum. Testamentum illud quod dicitur vetus, legite et videte. Lex Dei data est etiam tunc, legite, vel audite quando legitur, et videte quae ibi promissa fuerint. Promissa est ibi terra terrae, terra fluens lacte et melle, sed tamen terra 4. Verumtamen si intellegamus spiritaliter, quando non illa terra fluxit lacte et melle, alia est terra quae fluet lacte et melle, terra illa de qua dicitur: Spes mea es tu, portio mea in terra viventium 5. Haec enim terra morientium est. Lac et mel quaeritis? Gustate et videte quam suavis est Dominus 6. Gratia eius significata est nomine lactis et mellis. Dulcis et nutritoria est. Haec autem gratia in vetere Testamento figurata, in novo revelata.

Si novam hereditatem speras, terram transi.

2. Denique lex illa, propter eos qui carnaliter sapiunt, et talia praemia quaerunt a Deo, et propter illa Deum colere volunt quae ibi promissa sunt, audire meruit ab apostolo Paulo, quia ad servitutem generat 7. Quare? Quia carnaliter intellegitur a Iudaeis. Nam spiritaliter intellecta, Evangelium est. Ergo in servitutem generat. Quos? Qui propter bona terrena Deo serviunt. Quando illis adsunt, gratias agunt; quando desunt, blasphemant. Qui enim propter ea Deo serviunt, vero corde servire non possunt. Attendunt enim eos qui Deo nostro non serviunt. Vident enim eos habere propter quod ipsi Deo serviunt, et dicunt in corde suo: "Quid mihi prodest quia Deo servio? Numquid habeo tantum, quantum ille qui quotidie blasphemat? Orat, et esurit; blasphemat, et ructat". Qui ad ista attendit, homo est, homo est de Testamento vetere. Qui ergo in Testamento novo Deum colit, novam hereditatem debet sperare, non veterem. Si novam hereditatem speras, terram transi, calca vertices montium, hoc est, contemne fastigium superborum. Sed quando contempseris et calcaveris, humilis esto, ne de altitudine cadas. Audi: Sursum cor; sed ad Dominum, non contra Dominum. Omnes superbi sursum cor habent, sed contra Dominum. Si autem vis tu vere sursum cor habere, ad Dominum habe. Si enim ad Dominum habueris cor sursum, ipse tenet cor tuum, ne cadat in terram.

De paradiso proiecti, malos dies agimus.

3. Beatus ergo vir: Beatus homo quem tu erudieris, Domine. Ecce loquor, ecce clamo, ecce expono. Qui me audiunt? Scio qui me audiunt: Beatus homo quem tu erudieris, Domine, cui Deus in corde loquitur. Et quando ego taceo, ipse est beatus quem tu erudieris, Domine, et ex lege tua docueris eum. Quid sequitur? Huc usque cantavimus: Et ex lege tua docueris eum 8. Ut mitiges eum in diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea 9. Ipse est vir qui eruditur a Domino, ipse est qui ex lege Dei discit a Domino, qui mitigatur a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea. Audite quid sit. Maligni dies sunt. Numquid istic, ex quo de Paradiso proiecti sumus, malignos dies agimus? Et maiores nostri planxerunt dies suos, et avi eorum planxerunt dies suos. Nullis hominibus dies placuerunt quos vivendo egerunt. Sed posteris placent dies maiorum: et illis iterum illi dies placebant, quos ipsi non sentiebant, et ideo placebant. Quod enim praesens est, acrem habet sensum. Non dico, propius admovetur, sed cor tangit quotidie. Omni anno plerumque dicimus quando frigus sentimus: "Numquam fecit tale frigus. Numquam fecit tales aestus". Semper "facit" ipse qui facit. Sed beatus vir quem tu erudieris, Domine, ut mitiges eum a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea 10.

Homo bellum suum secum trahit quocumque it.

4. Maligni dies. Numquid isti dies maligni sunt, quos agitat circulus solis? Faciunt malignos dies maligni homines, et sic est prope totus mundus. Inter turbas malignorum gemit paucitas frumentorum. Revocemus ad ipsos iustos. Maligni sunt illi, et faciunt malignos dies. Quid ipsi iusti? Nonne in diebus malignis sunt? Et apud seipsos - praeter quod patiuntur malignos homines inter quos gemunt - et apud seipsos, quando sunt, attendant se, descendant in se, bene se considerent. Inveniunt in se dies malignos. Bellum nolunt, pacem volunt. Et quis non? Et cum omnes bellum nolint et omnes pacem velint, revocat ad se oculos et qui iuste vivit, et bellum in se invenit. Quaere a me quod bellum. Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et ex lege tua docueris eum 11. Ecce homo quaerit a me quod bellum in se patiatur iustus. Doce illum ex lege tua. Loquatur Apostolus: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem 12. Et ubi proicio carnem, si sonet bellum, si, quod Deus avertat, hostis irruat? Fugit homo et secum trahit bellum suum quocumque iit. Non dico, si malus est. Prorsus si bonus est, si iuste vivit, invenit in se quod dicit Apostolus: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. In isto bello quomodo sunt dies boni?

Dies bonos ne in terra quaesierimus.

5. Ergo maligni sunt dies. Sed mitigemur. Quid est: "Mitigemur"? Iudicio divino non irascamur. Dicamus illi: Bonum est mihi quoniam humiliasti me, ut discam iustificationes tuas 13. De paradiso elisisti, de beatitudine proiecisti. In aerumna sum, in gemitu sum. Gemitus meus non est absconditus a te 14. Sed bonum est mihi quoniam humiliasti me, ut discam iustificationes tuas 15. In diebus malis disco quaerere dies bonos. Qui sunt dies boni? Nolite illos modo quaerere. Mihi credite, immo mecum credite, non invenitis. Transibunt dies mali, et venient boni. Sed boni venient bonis, malis peiores.

6. Etenim et ego interrogo vos: Quis est homo qui vult vitam16 Scio, omnium corda mihi respondent: "Quis est enim homo qui non vult vitam?". Addo: Et diligit videre dies bonos17 Omnes respondetis: "Quis est qui non diligat videre dies bonos?". Bene respondistis. Vultis vitam vultis dies bonos. Certe quando dicebam: Quis est homo qui vult vitam omnis homo mihi respondet: "Ego". Quis est homo qui vult videre dies bonos? Nonne in silentio quisque vestrum dicit: "Ego"? Audi quid sequitur: Contine linguam tuam a malo 18. Modo dic: "Ego". Quaeris veniam; modo te inveniam. Transierunt praeterita. Fuerit lingua tua maligna, fueris susurro, fueris criminator, fueris calumniator, fueris maledicus: ista omnia fueris, transeant ista cum diebus malis; noli tu transire cum diebus malis. Est enim quo te teneas ut non transeas. Res humana tamquam fluvius currit; maligni dies tamquam fluvius currunt. Tene te ad lignum, ne traharis. Ecce fluvius currit: Omnis caro foenum, et omnis honor carnis ut flos foeni 19. Praecipitatur, transit, foenum aruit, flos cecidit 20. Quo me teneo? Verbum Domini manet in aeternum 21.

Sursum cor.

7. Prohibe ergo linguam tuam a malo, et labia tua ut non loquantur dolum 22. Tu qui volebas vitam aut vis vitam et dies bonos, declina a malo et fac bonum. Quaere pacem 23, quam optamus omnes et in ista carnis mortalitate, et in ista carnis fragilitate, et in ista mendacissima vanitate. Omnes pacem quaerite. Quaere pacem, et sequere eam 24. Ubi est? Quo sequor? Qua transiit? Qua transiit, ut sequar? Per te transiit, sed non in te remansit. Cui dico? Generi humano, non unicuique vestrum, sed generi humano. Per genus humanum transiit ipsa pax. Ipsa transeunte clamavit caecus in hesterna lectione 25. Et quo iit? Primo vide quae sit pax, et vide quo ierit, et sequere eam. Quae est pax? Apostolum audi. De Christo dicebat: Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum 26. Pax est ergo Christus. Quo iit? Crucifixus est, et sepultus, resurrexit a mortuis, ascendit in caelum 27. Ecce quo iit pax. Quomodo eam sequor? Sursum cor. Audi quomodo sequaris. Quotidie quidem audis breviter, quando tibi dicitur: Sursum cor. Altius inde cogita, et sequeris. Tamen audi et latius, ut sequaris pacem veram, pacem tuam, pacem quae pro te pertulit bellum; pacem, quae cum toleraret pro te bellum, oravit pro hostibus pacis, et dixit pendens: Pater ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 28. Bellum erat, et pax de ligno manabat. Manabat, sed postea quid? Ascendit in caelum 29. Quaere pacem. Et quomodo sequeris? Audi Apostolum: Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, tibi Christus est in dexteram Dei sedens; quae sursum sunt, sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum ipso apparebitis in gloria 30. Ecce dies boni, ipsos desideremus, propter hoc vivamus, propter hoc oremus, propter hoc elemosinas demus.

De pauperibus cogitandum.

8. Iam ecce, Deo propitio, hyems est. De pauperibus cogitate, quomodo Christus vestiatur nudus. Quando legebatur Evangelium, numquid non omnes beatificavimus Zacheum, quando eum suspexit Christus in arbore intentum ut videret transeuntem 31? Nam quando speraret in domo sua habitantem? Quando ei dixit: Descende Zachee, hodie oportet me in domo tua manere 32, audivi gemitus gratulationis vestrae. Quasi omnes in Zacheo fuistis et Christum excepistis. Sic dixit omnium vestrum cor: "O beatum Zacheum! Dominus intravit in domum ipsius. O beatum! Numquid nobis potest contingere?". Iam Christus in caelo est. Recita mihi, Christe, Testamentum novum. Fac beatum de lege tua. Recita, ut scias te non fraudari Christi praesentia. Audi iudicaturum: Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 33. Exspectat unusquisque vestrum suscipere Christum sedentem in caelo. Attendite illum iacentem sub porticu, attendite esurientem, attendite frigus patientem, attendite egenum, attendite peregrinum. Facite qui soletis, facite qui non soletis. Crescit doctrina, crescant opera bona. Laudatis sementem, exhibite messem. Amen.