DE VERSU PSALMI LXXXII:
"DEUS, QUIS SIMILIS TIBI?"
1. Gratias Domino Deo nostro, et abundantiam laudis illi Deo, quem decet hymnus in Sion 1. Gratias illi, cui et cordis et oris devotione cantavimus: Deus quis similis tibi? 2 quod eius sanctam caritatem invisceratam sentimus cordibus vestris, quod ipsum tamquam Dominum timetis, tamquam Patrem diligitis. Gratias illi, qui desideratur antequam videatur, et praesens sentitur, et futurus speratur. Gratias illi, cuius timorem non excutit amor, cuius amorem non impedit timor. Ipsum benedicimus, ipsum honoramus, et pro vobis et in vobis. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos 3. Iam videte quantum ille vivat, vel quomodo vivat, quando lapides templi eius sic vivunt 4. Cogitate, Fratres, quid dicatis et cui dicatis: Deus quis similis tibi? 5 Templa dicunt Deo suo: Deus quis similis tibi? Lapides vivi dicunt habitatori suo: Deus quis similis tibi? Occurrat cordibus vestris universa creatura, terra et quidquid in terra, mare et quidquid in mare, aer et quidquid in aere, caelum et quidquid in caelo. Ipse dixit, et facta sunt; mandavit et creata sunt 6. Ergo, Deus quis similis tibi? dicat universum fidele cor, dicat universa obediens lingua, dicat omnis devota conscientia, dicat secura: Deus quis similis tibi? Illi enim dicit, de quo non erubescit. Dignum est hoc, decet hoc lapides vivos.
2. Nam lapides mortui utinam sentiant in se misericordiam lapidum vivorum! Mortuos dico, non illos quibus fabricae istae consurgunt, nec in quibus ferrum artificum operatur, nec quod sculpsit homo ut dii sint, immo sculpsit homo, ut dii vocentur, non sint, non ipsos dico lapides mortuos, sed homines dico lapides mortuos quibus dii similes sunt 7. Lapides vivi sunt quos alloquitur apostolus Petrus et dicit: Et vos fratres, tamquam lapides vivi coaedificamini in templum sanctum Dei 8. Utinam ergo, Fratres mei, sentiant lapides mortui misericordiam in se lapidum vivorum! Quid enim satagimus? Quid cordis nostri vel angustia vel latitudine parturimus? Quid curamus, quid studemus, nisi ut lapidem liberemus a lapide? Lapides enim vivi oculos habent et vident, aures habent et audiunt, manus habent et operantur, pedes habent et ambulant 9. Etenim noverunt factorem suum, et adorant artificem suum et laudant sculptorem suum. At vero lapides mortui, servi lapidum, deos suos attendunt nec attenduntur, adorant nec agnoscuntur, sacrificia inferunt, et sacrificium ipsi diabolo fiunt. Et ipsi, Fratres, si oculos haberent ad videndum et aures ad audiendum 10, quantum erat videre impleri Christi prophetias? Quantum erat attendere veridicos codices et oracula non fallacia? Sed quare non vident? quare non audiunt? Quia et hoc prophetia dixit: Similes sint illis omnes qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis 11. Ergo desperati aut desperandi? Absit. Et quid sperandum est de lapidibus mortuis? Quid putatis, nisi quod iam scriptum tenemus: Potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae 12?
3. Itaque Carissimi, quoniam nostis cui Deo diximus: Deus quis similis tibi? 13 de quo non erubescimus, cuius titulum non in lapide legimus sed in corde gestamus, cuius nomen et notum est omnibus et vivit in credentibus, habitat in subiectis, debellat superbos, quoniam novimus cui diximus: Deus quis similis tibi? Non nos moveant ad odium sui homines quos fecit Deus, sed moveant nos ad odium sui quidquid in homine bene facto a Deo male fecit ipse homo. Homo unum nomen est, et creaturae nomen est. Huius creaturae artificem quaero. Deus est. Numquidnam hominis tantummodo creator Deus? Nonne et pecoris, et piscis, et volatilis, et angeli, et caeli, et terrae, et siderum, et solis, et lunae, et omnium supra infraque conditorum et temperatorum, imorum atque summorum, unitatis vinculo connexorum, nonne istorum omnium artifex Deus? Sed hominem ad imaginem et similitudinem suam fecit 14. Similitudo aliqua Dei dicitur homo. Et quanta ad quantum? Quid ad quem? Homo ad Deum. Quid est homo, nisi quod memor es eius? 15 Dicamus ergo Deo nostro etiam homines facti ad imaginem et similitudinem ipsius, dicamus: Deus quis similis tibi? 16 Si homo factus ad imaginem et similitudinem Dei recte dicit, verum dicit: Detis, quis similis tibi? - addidit enim: Memento quia pulvis sumus 17 - si longe est a similitudine Dei homo factus ad similitudinem Dei, si ipsa similitudo sic distat ut eam comparare non deceat, si tamen cor hominis, cor christiani qui non potest dicere: "Homini deo", libenter legit: "Herculi deo", legit sursum, attendens deorsum, interrogans titulum de quo dixit: "Herculi deo" - Titulus non loquitur, sed vel legitur: "Herculi deo" - de quo dictum est, ipse dicat de quo dictum est. Utrumque mutum, utrumque insensatum. Supra mendacium, infra figmentum. Titulus accusans conscriptorem confundens adoratorem. Titulus non commendans lapidem deum: sed indicans hominem stultum. Titulus Dei nomen imponens figmento figmentum, et nomen cultoris delens de libro viventium. Quam particulam sensus in se sentit, qui se insensatum adorare non sentit?
4. Et tamen potens est Deus de lapidibus istis excitare filios Abraham 18. Attendat ibi quod fecit in homine ipse Deus cui diximus: Deus, quis similis tibi? 19 Attendat in homine ipso quod fecit, deleat quod ab ipso homine factum est contra eum qui hominem fecit. Percutiat et sanet, occidat et vivificet 20. Cui enim diximus: Domine, quis similis tibi? ei consequenter adiunximus: Ne taceas, neque mitescas Deus 21. Quid ergo? In isto cantico, Fratres mei, Deum ad iracundiam provocavimus, cui diximus: Ne sileas, neque mitescas Deus? nempe aut illi qui misit aut illi ipsi qui venit et ait: Discite a me quia mitis sum et humilis corde? Mitis et humilis corde Filius Dei Christus. Quid ergo? Ille dicit: Discite a me quoniam mitis sum et humilis corde 22. Et nos ei diximus: Ne taceas neque mitescas Deus. Si respondeat nobis: "O homo, parum est quia tu non a me discis ut sis mitis, et me vis docere ne sim mitis?". Videte, Fratres, intendite, adiuvate nos pia intentione, casta oratione, adiuvate nos ut exeamus in eius nomine ex his angustiis. Litigare videntur divina eloquia. Contrarium putantur sonare, nisi adsit intellectus, et suscipiamus ab illo ipso cui diximus: Deus, quis similis tibi? 23 Quod et ipse dixit: Intellectum dabo tibi 24, suscipiamus. Noverimus hoc: Pacem meam do vobis 25, dicit Christus, ut inter se pacem habeant christiani. Quomodo imitabuntur? Quomodo audient, si ipsa eloquia divina pacem inter se habere non possunt? Intendite, videte quasi resonantiam contrariorum. Venite ad me 26, et: Discite a me 27. Quid? Primo quis vocat? Quem vocat? Ad quid vocat? Audi quis vocat: Confiteor tibi, Domine, Pater, caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Ita Pater, quoniam sic placitum est coram te. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo 28. Ecce quis vocat: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo, et: Nemo cognoscit Filium nisi Pater, et nemo cognoscit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare 29. Ingens magnitudo, et ineffabilis altitudo. Omnia tradita sunt mihi, inquit, a Patre meo. Solus agnosco, a solo agnoscor. Quid? Nos remansimus? Non agnoscimus? Et ubi est: Cui voluerit Filius revelare?
5. Animus vester et studium fidei, et flagrantia caritatis, et abundantia sancti zeli domus Dei 30, apparuit in vocibus vestris, quas satis claras vestri cordis testes habuistis. Sinite ut appareat et paucorum fidelium Dei, per quos gubernamini, studium circa istam voluntatem vestram. Vos enim, Fratres, populus Dei estis, sicut ipse dixit, et oves pascuae eius 31. Habetis in nomine Dei pastores, servos pastoris et membra pastoris. Multitudinis animus et voluntas ad quamque rem faciendam istis vocibus poterit apparere. Paucorum autem cura pro vobis, non vocibus, sed rebus debet ostendi. Itaque, Fratres, quoniam iam quod ad vos pertinebat, implestis acclamando, sinite ut probetur vobis, utrum et quod ad nos pertinet impleamus agendo. Probavimus vos. Probate nos, si post istas voces testes cordis et studii vestri, nos in agendis quae agi oporteret, segnes fuerimus. Absit a nobis, ut vos inveniamini probi, et nos reprobi. Sed quoniam voluntas agendi de his de quibus acclamastis, una est et nostra et vestra - modus vero agendi par esse non potest - putamus, Carissimi, ideo oportere ut voluntas accipiatur a vobis, consilium implendae voluntatis vestrae exspectetur a nobis. Ut membra Christi non discordent, impleant omnia quae in illius corpore sunt officia sua. Faciat oculus in sublimi locatus quod ad oculum pertinet, auris quod ad aurem, manus quod ad manum, pedes quod ad pedem, ut non sint scissurae in corpore, sed idem ipsum ut pro invicem sollicita sint membra. Gratulamur itaque et congratulamur Caritati vestrae, quia sancto domino et collegae nostro episcopo vestro obedistis in eo quod vobis mane locutus est. Hoc sequimini, ab ista via non recedatis, ne cadatis. Valde enim adiuvat Deus quod vultis, si quod iusserit feceritis. Quid est enim homo? 32, ut dicere coeperam omnis homo? Aut quae est vita hominum, quae sicut scriptum est vapor ad modicum apparet 33? Cogitate ergo, Fratres, fragilitatem nostram, humilitatem nostram, conditionem carnis, ipsius saeculi volaticos transitus, et videte quia tunc nobis bene erit, si tota spes nostra in illo sit in quo solo potest firmiter collocari. Quomodo autem ibi erit spes nostra, nisi obediamus praeceptis eius?
6. Numquid dicimus: "Nolite quod vultis"? Immo etiam gratias agamus id vos velle quod Deus vult. Ut enim omnis paganorum et gentilium superstitio deleatur, Deus vult, Deus iussit, Deus praedixit, Deus implere iam coepit, et in multis iam terrarum locis etiam ex magna parte complevit. Si voluntas vestra ab hac civitate inciperet, ut hic primitus aboleri superstitiones daemonum quaereretis, fortassis aliquis arduus labor esset, non tamen desperandus. Nunc vero si facta sunt ista efficaciter ubi fieri coeperunt, ubi exempla non praecesserant, quanto efficacius in nomine Domini, in adiutorio dexterae ipsius id quoque effici posse credimus, quando iam praecedentia pronuntiantur exempla? Utique hoc clamastis: "Quomodo Roma, sic et Carthago". Si in capite gentium res praecessit, membra non sunt secutura? Cogitate, Fratres, advertite in libris ipsis gentium, audite ab eis, in quibus ipsius infelicitatis reliquiae remanserunt, vel audiendo vel legendo cognoscite litteras eorum, et videte quia illi ipsi dii Romani vocantur. Ergo isti dii vocantur Romani. Et quando christiani cogebantur, fremente impetu paganorum, ut eos adorarent, et recusantes eorum saevitiam usque ad effusionem sanguinis sustinebant. Ea videbatur tota culpa martyrum quorum fundebatur sanguis, quia deos romanos adorare nolebant, quia cerimonias Romanas respuebant, quia diis Romanis non supplicabant. Et totus impetus, tota invidia non flebat, nisi de nomine deorum Romanorum. Si ergo dii Romani Romae defecerunt, hic quare remanserunt? Hoc ergo, Fratres, hoc attendite, hoc dixi, hoc inhibete. Dii Romani, dii Romani si ergo, inquam, dii Romani Romae defecerunt, hic quare remanserunt? Si ambulare possent, dicerent quia huc inde fugerunt. Sed non fugerunt. Remanserunt ibi, Romae? Qui aliquando dictus est deus Hercules, Romae iam non est. Hic autem etiam barba inaurata esse voluit. Quando iam tibi non est, hic etiam deaurata barba esse voluit. Erravi plane, quia dixi, esse voluit. Quid enim vult insensatus lapis? Ille vero nihil voluit, nihil potuit. Sed qui deaurari cum voluerunt, de raso erubuerunt. Suggestio itaque nescio quae novo iudici obrepsit. Quid egit? Non egit utique ut a christiano lapis honoraretur, sed ut christianus ille superstitioni ad radendum irasceretur. Non inclinavit ad obsequendum, sed movit ad vindicandum. Fratres, puto ignominiosius fuisse Herculi barbam radi, quam caput praecidi. Quod ergo positum est cum errore illorum, ablatum est cum dedecore illorum. Deus fortitudinis solet dici Hercules. Tota virtus eius in barba. Malo suo refulsit. Quod non fulgebat luce dominica, non a luce, sed a luctu luxit.
7. Sileant ergo, videant modo cui Deo legant fideles et dicant: Deus quis similis tibi? Ne sileas, neque mitescas, Deus 34. Hoc susceperam quomodo, non mitescas, non evertendo homines sed errores. Non mitescit, ergo irascitur. Sed Deus est, ergo et miseretur. Irascitur et miseretur. Irascitur, ad percutiendum, miseretur ad sanandum 35. Irascitur ad mortificandum, miseretur ad vivificandum 36. In uno homine facit hoc. Non quasi alios mortificans, alios vivificans, sed in eisdem ipsis et irascitur, et mitis est. Irascitur erroribus, mitescit correctis moribus. Ego percutiam et ego sanabo; ego occidam et vivere faciam 37. Unum Saulum, postea Paulum 38, et prostravit et erexit. Prostravit infidelem, erexit fidelem. Prostravit persecutorem, erexit praedicatorem. Si non irascitur, unde Herculi barba rasa est? Fecit enim hoc per fideles suos, per christianos suos, per potestates a se ordinatas et Christi iugo iam subditas. Itaque, Fratres, haec libenti animo accipite, et in Domini adiutorio cetera prosperius iam sperate. Amen.