SERMO DE RESPONSORIO PSALMI LXXIV:
"CONFITEBIMUR TIBI, DEUS,
CONFITEBIMUR ET INVOCABIMUS NOMEN TUUM"
1. Felices sumus, si quod audimus et cantamus etiam faciamus. Auditio enim nostra seminatio, operatio autem fructus est seminis. Ager, in quo seminatur triticum et spinas generat 1, non horreum debet sperare sed flammam. Sic et hii, qui bona audiunt et mala operantur, non sibi horreum regni caelorum sperent 2, sed illum ignem de quo dicitur: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius 3. Hoc praelocutus admonuerim Caritatem vestram ne infructuose intretis ecclesiam audiendo tanta bona et non bene operando. Sed secundum bonitatem seminantis et seminis verbi Dei, ita in vestris moribus et in vestra vita tamquam in bona terra uberrimus bonorum morum fructus exurgat, et speretis agricolam venturum, parantem vobis horreum quo mittamini 4. Ecce cantavimus: Confitebimur tibi Deus, confitebimur et invocabimus nomen tuum 5. Confiteri Deo, quid est, nisi humilari Deo, non sibi arrogare merita aliqua? Quoniam gratia ipsius salvi facti sumus, sicut dicit Apostolus, non ex operibus, ne forte quis extollatur; ipsius enim sumus gratia salvi facti 6. Non enim praecessit aliqua bona vita, quam ille desuper diligeret et amaret, et diceret: "Subveniamus, succurramus istis hominibus, quoniam bene vivunt". Displicuit illi vita nostra, displicuit illi in nobis totum quidquid faciebamus, sed non ei displicuit quod ipse fecit in nobis. Itaque quod fecimus damnabit, quod ipse fecit salvabit. Damnabit facta mala hominum, et salvabit ipsos homines. Ipsi enim homines non se fecerunt, sed facta mala fecerunt. Quod in eis Deus fecit, quia fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam 7, bonum est. Quod autem per liberum arbitrium aversus a conditore et creatore ipse homo et conversus ad nequitiam male operatus est, hoc damnat Deus, ut hominem liberet, id est, damnat Deus quod fecit homo, et liberat Deus quod fecit ipse Deus.
2. Non ergo eramus boni. Et misertus est nostri 8, et misit Filium suum 9 qui moreretur, non pro bonis sed pro malis, non pro iustis sed pro impiis 10. Etenim Christus pro impiis mortuus est 11. Et quid sequitur? Vix enim pro iusto quis moritur, nam pro bono forsitan quis audeat mori 12. Forte invenitur aliquis qui audeat mori pro bono. Pro iniusto autem, pro impio, pro iniquo quis velit mori, nisi Christus solus, ita iustus ut enim iniustos iustificaret? Nulla ergo, Fratres mei, bona opera habebamus, sed omnia mala. Cum ergo talia essent facta hominum, non deseruit homines misericordia ipsius. Et cum digni essent poena, ille pro poena quae debebatur, donavit gratiam quae non debebatur. Et misit Filium suum 13, ut redimeret nos, non auro, non argento, sed praetio fusi sanguinis sui 14, agnus immaculatus ad victimam ductus 15 pro ovibus maculatis, si vel maculatis, et non totis infectis. Accepimus ergo hanc gratiam. Digne vivamus ipsa gratia quam accepimus, ne tantae gratiae iniuriam faciamus. Medicus tantus venit ad nos, dimisit omnia peccata nostra. Si volumus iterum aegrotare, non solum in nos perniciosi erimus, sed etiam medico ingrati.
3. Sequamur ergo vias ipsius quas nobis ostendit, praecipue humilitatis viam quod factus est nobis ipse. Ostendit enim nobis viam humilitatis praeceptis, et fecit illam patiendo pro nobis. Non enim pateretur, nisi se humilaret. Quis occideret Deum, nisi se humilaret Deus? Christus enim Filius Dei, et Filius Dei utique Deus. Ipse est Filius Dei, Verbum Dei, de quo dicit Iohannes: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 16. Quis occideret, per quem omnia facta sunt, et sine quo factum est nihil? Quis illum occidere posset, nisi se ipse humilaret? Sed quomodo se humilavit? Dicit ipse Iohannes: Verbum caro factum est et habitavit in nobis 17. Verbum enim Dei non posset occidi. Ut posset ergo pro nobis mori, quod mori non poterat, Verbum caro iactum est et habitavit in nobis. Immortalis suscepit mortalitatem, ut moreretur pro nobis, et morte sua occideret mortem nostram. Hoc fecit Dominus, hoc nobis praestitit. Magnus humilatus est, humilatus occisus, occisus et resurgens et exaltatus, ut mortuos nos non relinqueret in inferno, sed exaltaret in se in resurrectione mortuorum, quos exaltavit modo in fide et confessione iustorum.
4. Ergo viam nobis humilitatem dedit. Si ipsam tenuerimus, confitebimur Domino, et non sine causa cantamus: Confitebimur tibi Deus, confitebimur et invocabimus nomen tuum 18. Impudenter enim invocas nomen eius, cui non confiteris. Primo confitere, ut pares habitationem ei quem invocas. Plenum est enim cor tuum nequitia. Confessio autem fundit immunditiam quam geris intus, et mundat domum quo veniat ille quem invocas. Nam quisquis antequam confiteatur invocat, iniuriam vult facere ei quem invocat. Si enim aliquem sanctum non audes invitare in domum tuam nisi prius mundaveris domum tuam ne oculi eius patiantur iniuriam tu audes in cor tuum plenum nequitia invocare nomen Dei, nisi prius per confessionem fuderis interiorem iniquitatem? Ergo confessio, Fratres mei, humiliat nos, humiliatos iustificat, iustificatos exaltat. Nam si fuerimus superbi, resistit nobis Deus; si fuerimus humiles, exaltat nos Deus; quoniam superbis resistit, humilibus autem dat gratiam 19, et: Qui se exaltat humiliabitur, qui autem se humilat exaltabitur 20. Conversi ad Deum.