SERMO 23

SERMO HABITUS IN BASILICA FAUSTI
DE VERSU PSALMI LXXII:
"TENUISTI MANUM DEXTERAE MEAE"
DE VISIONE DEI

Periculosum magisterium, discipulatus autem securus est.

1. Quod cantavimus Domino, propositum nobis ad loquendum credamus. Hinc vobis fiat sermo noster. Et cui diximus: Tenuisti manum dexterae meae, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria assumpsisti me 1, ipse ad intellectum clariorem assumat corda vestra, et adiuvet nos misericordia et gratia sua me loquentem, vos iudicantes. Quamquam enim propter commoditatem depromendae vocis altiore loco stare videamur, tamen in ipso altiore loco vos iudicatis, et nos iudicamur. Doctores dicimur, sed in multis doctorem quaerimus, nec volumus nos haberi magistros. Periculosum est enim et prohibitum Domino ipso dicente: Ne velitis dici magistri, unus est magister vester Christus 2. Periculosum ergo magisterium, discipulatus securus est. Ideo psalmus: Auditui meo, inquit, dabis gaudium et exsultationem 3. Securior est enim verbi auditor, quam verbi prolator. Ideo ille securus stat, et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi 4.

Qui logitur, etiam, si non offendit patitur cum timete ne offendat.

2. Et quia doctoris Apostolus susceperat dispensationis necessitate personam videte quid dicit: Cum timore et tremore multo fui apud vos 5. Tutius est ergo ut et nos qui loquimur, et vos qui auditis, sub uno magistro condiscipulos nos esse noverimus. Omnino tutius est, et hoc expedit ut nos non tamquam magistros, sed tamquam condiscipulos vestros audiatis. Videte enim quia sollicitudo nobis impacta est ubi dicitur: Fratres nolite plures magistri fieri 6, in multis enim offendimus omnes 7. Quis non contremiscat, cum Apostolus dicit: Omnes? Et sequitur: Quisquis in verbo non offendit, hic perfectus est vir 8. Quis autem audeat dicere se esse perfectum? Qui ergo stat et audit 9, in verbo non offendit 10. Qui autem loquitur, etiam si, quod difficile est, non offendit, quid patitur cum timet ne offendat? Oportet ergo vos esse non solum loquentium auditores, sed et timentium miseratores, ut in eo quod verum dicimus - quoniam omne verum a veritate est - non nos, sed ipsum laudetis; ubi autem sicut homines offendimus, eumdem ipsum pro nobis oretis.

Non eam depravati depravamus, sed Scriptura stat recta.

3. Scripturae sanctae sunt, veraces sunt, inculpatae sunt. Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad exhortationem, ad doctrinam 11. Nihil est ergo quod Scripturam accusemus, si nos forte, illa non intellecta, in aliquo deviemus. Cum ipsam intellegimus, recti sumus. Cum autem ea non intellecta pravi sumus, ipsam rectam dimittimus. Non enim eam depravati depravamus, sed illa stat recta, ut ad illam corrigendi redeamus. Verumtamen ut nos exerceat eadem Scriptura, in multis locis velut carnaliter loquitur, cum lex semper spiritalis sit. Lex enim, ut ait Apostolus, spiritalis est, ego autem carnalis sum 12. Cum sit ergo illa spiritalis, tamen saepe cum carnalibus quasi carnaliter ambulat. Sed non eos vult remanere carnales. Quia et mater parvulum amat nutrire, sed eum non amat parvulum remanere. In sinu tenet, manibus fovet, blanditiis consolatur, lacte nutrit. Omnia parvulo facit, sed optat ut crescat, ne semper talia faciat. Videte Apostolum. Melius enim ipsum intuemur, qui se etiam matrem non dedignatus est dicere, ubi ait: Factus sum parvulus in medio vestrum, tamquam nutrix fovens filios suos 13. Sunt enim nutrices foventes quidem, sed non filios suos. Item sunt matres nutricibus dantes, non foventes filios suos. Apostolus vero, germano et pingui caritatis affectu et nutricis personam suscepit dicendo: fovens, et matris addendo: filios suos. Idem ergo nutritor et fotor alio loco dicit, quod paulo ante commemoravi: Cum timore et tremore multo fui apud vos 14.

Auditores carnales et auditores spiritales.

4. Sed dicis: "Quales illi erant, ut ille cum timore et tremore multo esset ad illos?". Tamquam parvulis, inquit, in Christo lac vobis potum dedi, non escam. Neque enim poteratis, sed nec adhuc quidem potestis; estis enim adhuc carnales 15. Quos carnales dicit, parvulos tamen in Christo dicit. Sic arguit, ut non abdicet. Et carnales et parvuli in Christo. Non vult tamen eos esse carnales, quos dicit esse parvulos in Christo. Optat esse spiritales, omnia diiudicantes, et qui a nemine diiudicentur. Animalis enim homo, sicut ipse dicit, non percipit quae sunt Spiritus Dei: stultitia est enim illi, et non scire potest, quoniam spiritaliter diiudicatur. Spiritalis diiudicat omnia, ipse autem a nemine diiudicatur 16. Idem ipse dicit: Sapientiam loquimur inter perfectos 17. Ut quid ergo loqueris, si inter perfectos? Quid enim opus est te loquente homini perfecto? Sed quaere in quo perfectus sit. Forte enim non invenio perfectum cognitorem, sed iam invenio perfectum auditorem. Est ergo et, auditor perfectus, mente iam capax, cui solidus cibus nullam faciat perturbationem, nullam ingerat cruditatem. Quis est hic, et laudabimus eum18 Nec dubito tamen esse aliquos spiritales, bene audientes, bene diiudicantes. Apud istos non laboro. Aut enim carnalis invenior, et misericorditer mecum agit; aut capit quod dico, et congratulatur mihi.

Deus illi donet non falli, qui noluit mentiri.

5. Ecce nunc suscepi verba psalmi, quae modo cantavimus: Tenuisti manum dexterae meae 19. Da carnalem auditorem, quid putabit, nisi quia Deus apparuit in forma humana, apprehendit illi manum dexteram non sinistram et deduxit in suam voluntatem, quo voluit assumpsit? Si hoc intellexerit, immo si hoc putaverit, numquid intellegit? Qui enim intellegit, verum intellegit. Qui autem putat falsum, non intellegit. Ergo si hoc putaverit homo carnalis quia Dei natura atque substantia distincta membris est, determinata forma, circumscripta quantitate, manens loco, quid cum illo facio? Si dixero: "Non est ita Deus", non capit. Si dixero: "Ita est", ille quasi capit, sed ego decipio. Non possum dicere: "Ita est", ne mentiar; et non undecumque, sed de Deo meo, de Salvatore 20 et Redemptore meo 21, de spe mea, de illo ad quem extendo desiderium meum. Non est res levis de tali mentiri. De tali falli molestum est et periculosum est. De tali autem mentiri exitiosum est et perniciosum. Non autem omnis qui mentitur, fallitur. Si enim ipse verum scit, et falsum loquitur, mentitur, non fallitur. Si autem ipse putat verum esse quod verum non est, fallitur; et si hoc dicit quod verum putat, non mentitur, sed tamen fallitur. Deus illi donet non falli, qui noluit mentiri.

Homo sit templum et ab illum veniet Deus.

6. Si ergo, ut dixi, parvulus ille noster talem crediderit Deum, habentem certis corporis sui locis membra disposita, circumscriptum figura, terminatum forma, localiter manentem, localiter se moventem, iuxta id quod dicitur: Quo ibo a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in caelum, tu ibi es; si descendero in infernum, ades 22. Si in caelo ipse, si in terra ipse, (si) in inferno adest, quid facit modo ille parvulus? Si audit, (non) quaerat cum Samaritana montes et templa quo vult ire ad Deum, ab Ierusalem ad montes Samariae 23. Ad templum visibile non festinet, non quaerat aliquod templum quo veniat ad Deum. Ipse sit templum, et ad illum veniet Deus. Non contemnit, non refugit, non dedignatur, immo dignatur, si non indignatur. Audi pollicentem, audi interim promittendo dignantem, non minando indignantem: Veniemus, inquit, ad eum ego et Pater 24. Ad eum quem supra dixit dilectorem suum, obeditorem praeceptorum suorum, custodem mandati sui, amatorem Dei, amatorem proximi sui: Veniemus, inquit, ad eum, et mansionem apud eum faciemus 25.

Noli timere adventum Dei tui.

7. Non est angustum cor fidelis, cui angustum fuit templum Salomonis. Nam et ipse cum fabricaret hoc, dixit: Si caelum caeli non sufficit tibi 26. Et tamen templum Dei sanctum est, quod estis vos 27. Nos enim, inquit loco alio, templum Dei vivi sumus 28. "Et unde hoc probas?", tamquam ei diceretur: Sicut scriptum est, inquit, Habitabo in eis 29. Si tibi magnus aliquis patronus diceret: "Habitabo apud te", quid faceres? Cum angusta domus tua esset, procul dubio turbareris, omnino terrereris, optares ne fieret. Nolles enim esse in angustiis recipiens magnum, cuius adventui domus tua paupercula non sufficeret. Noli timere adventum Dei tui, noli timere affectum Dei tui. Non te angustat, cum venerit; immo veniendo dilatabit te. Nam ut scias, quoniam dilatabit te, non solum adventum suum promisit: Habitabo in eis, sed etiam ipsam latitudinem, addendo: Et deambulabo 30. Latitudinem istam si diligis, vides. Timor tormentum habet 31, ergo angustias habet; ac per hoc amor latitudinem habet. Vide latitudinem caritatis: Quoniam caritas Dei diffusa est, inquit, in cordibus nostris 32.

Pignus seu arram Spiritus accepimus.

8. Sed unde tu ei quaerebas dilatare locum? Ipse inhabitator dilatet: Diffusa est enim caritas Christi in cordibus nostris, non tamen ex nobis, sed per Spiritum Sanctum qui datus est nobis 33. Si diffusa est caritas in cordibus nostris, et Deus caritas est 34, ecce iam ex quantulocumque pignore deambulat Deus in nobis. Pignus enim accepimus. Quid illud est, cuius pignus tale est? Quamquam melius habent codices, qui habent "arram", quam qui habent "pignus". Eamdem quippe rem interpretes dicere voluerunt. Interest tamen aliquid in loquendi usu inter arram et pignus. Pignus enim quando datur, cum datum fuerit propter quod pignus datum est, pignus auferetur. Iam multos vestrum intellexisse non dubito. Video enim, sed ex collocutione qua loquimini ad alterum, sentio eos qui intellexerunt velle exponere iis qui nondum intellexerunt. Ergo planius aliquanto dicam ut ad omnes perveniat. Accipis, verbi gratia, codicem ab amico tuo; ut tibi det, das aliquod pignus. Cum reddideris quod accepisti, propter quod pignus posuisti, ille quod reddideris habebit, tu pignus recipies. Non enim habebit ambas res.

Hoc implebitur unde arra data est.

9. Quid ergo, Fratres? Si caritatem modo Deus tamquam pignus dedit per Spiritum suum 35, cum rem ipsam reddiderit, qua promissa pignus dedit, auferendum est a nobis pignus? Absit. Sed quod dedit, hoc implebit. Ideo melius arra quam pignus. Aliquando enim pretium, verbi gratia, praeparas dare pro ea re quam tenes bonae fidei contractu, de ipso pretio das aliquid. Et erit arra, non pignus, quod sit complendum, non quod auferendum. Iam ergo intellege. Si invenio dilectorem, habet arram et ex arra desiderat plenitudinem. Arram ipsam consideret. Hoc enim implebitur, unde arra data est. Ipsam cogitet, ipsam apud se discutiat, ipsam inspiciat, ipsam de plenitudine illa quam non videt, interroget, ne forte aliud in plenitudinem desideret, quam est in eo quod accepit arram. Forte Deus aurum daturus est, auri plenitudinem completurus est, et de auro arram dedit. Metuendum est ne tu pro auro plumbum desideres. Aspice ergo arram. Si tibi potuero suadere ubi aspicias: Deus caritas est 36.

Rore isto aspersi, flagrantes in fontem.

10. Inde habemus aliquid, inde aspersi sumus, inde irrorati. Cuius ros talis est, qualis fons? Rore isto aspersus, sed flagrans in fontem, dic Deo tuo: Quoniam apud te est fons vitae 37. In rore isto natum est desiderium, in fonte satiaberis 38. Ibi est quod sufficit nobis. Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt 39. Quid desideramus pro magno ea Dei beneficia quae donat et bestiis? Beneficia quidem ipsius sunt, quis dubitat? A quo salus vel minimi animantis, nisi ab illo de quo dictum est: Domini est salus 40?

Homines et filii hominum.

11. Sed ait idem ipse psalmus: Homines et iumenta salvos facies, Domine, sicut multiplicata est misericordia tua, Deus 41. Quamquam misericors Deus, tam multiplicem habes misericordiam ut non tantum ad homines, verum etiam ad iumenta perveniat. Tanta praevales misericordia, ut facias solem tuum oriri super bonos et malos, et pluas super iustos et iniustos 42. Nihilne peculiare a te sancti tui, nihil proprium pius accipit, quod impius non accipiat? Plane accipit. Audi quod sequitur. Iam enim dixerat: Homines et iumenta salvos facies, Domine, sicut multiplicata est misericordia tua, Deus, adiunxit et ait: Filii autem hominum. Quid ergo? Paulo ante quos dixisti homines, non erant filii hominum? Homines, inquit, et iumenta salvos facies, Domine; filii autem hominum. Quid ergo? Filii hominum sub tegmine alarum tuarum sperabun43. Hoc non cum iumentis. Quare ergo isti et illi homines? An non etiam homines filii hominum? Profecto et homines filii hominum. Unde igitur ista distinctio, nisi quia est homo qui non erat filius hominis. Homo non filius hominis, Adam; homo filius hominis, Christus. Sicut in Adam omnes moriuntur, sic in Christo omnes vivificabuntur 44. Quaerunt salutem cum iumentis qui moriuntur, et non victuri moriuntur. Quaerunt salutem cum filiis hominum qui moriuntur, ut numquam moriantur. Eliquata est illa distinctio. Illi pertinent ad homines, homines; isti filii hominum ad filium hominis.

Deus fons vitae.

12. Quid ergo sequitur? Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt 45. Ecce spero, ecce spes. Sed spes quae videtur, non est spes 46. Futura ergo quae promittuntur, inebriabunt. Inebriabuntur ab ubertate domus tuae 47. Timeo ne forte quemadmodum paulo ante membra corporis quaerebat in Deo, sic in eius ebrietate non cogitet satietatem ineffabilium bonorum, sed crapulam carnalium conviviorum. Dicamus tamen. Cogitet quod potest, si maiora non potest. Non recedat de sinu, cum crescit. Sequamur, et qui possumus, quantum possumus, spiritaliter delectemur. Inebriabuntur, inquit, ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos 48. Quo vino, quo musto, qua unda, quo melle, quo nectare? Quaeris quo? Quoniam apud te est fons vitae 49. Bibe, si potes, vitam. Conscientiam para non gulam mentem non ventrem. Si audisti, si intellexisti, si dilexisti, quantum potuisti, iam inde bibisti.

Ama caritatem.

13. Attende quid biberis. Caritatem bibisti. Si nosti illam Deus caritas est 50. Si ergo caritatem bibisti, dic mihi in quo loco bibisti. Si nosti illam si vidisti illam si amas, unde amas? Quidquid enim bene amas, caritate amas. Quomodo autem caritate aliquid amas, qui caritate non amas? Ergo si amas, unde amas? Venit ad te, et nosti eam et vides eam. Et non in loco videtur, nec corporalibus oculis quaeritur, ut vehementius ametur. Nec auditur affatu, et quando ad te venit, non sentiebatur incessu. Numquid deambulantis in corde tuo aliquando plantas sensisti caritatis? Quid ergo est? Cuius hoc est, quod iam est in te, et non capitur a te? Sic disce amare Deum.

Potest Deus simul et apparere et latere.

14. Sed deambulavit in paradiso 51, sed visus est ad ilicem Mambre 52, sed locutus est cum Moyse in monte Sina os ad os 53. Et quid inde? Ecce qui videtur in loco, nec sentitur incessu. Vis audire ipsum Moysen, ne mihi quamvis nutrire cupienti inquietus infans taedium facias? Visne ergo audire ipsum Moysen? Certe loquebatur cum Deo os ad os 54. Cui ergo dicebat, nisi ipsi cum quo loquebatur: Si inveni gratiam ante te, ostende mihi te ipsum 55? Loquitur cum illo os ad os, sicut quis loquitur ad amicum suum 56, et dicit ei: Si inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum manifeste 57. Quid videbat, et quid sitiebat? Si non erat ipse, quomodo ei dicitur: Ostende mihi temetipsum? Non possumus dicere quod non erat ipse. Si non esset ipse, hoc ei diceret: "Ostende mihi Deum". Cum dicit ergo: Ostende mihi temetipsum, manifestat quod ipse erat, quem sibi volebat ostendi. Et loquebatur cum eo os ad os, sicut quis loquitur ad amicum suum 58. Vis ergo audire, si capis Deum? Moysi apparebat latens. Si enim non appareret, non esset cum quo os ad os loquens diceret ei: Ostende mihi temetipsum. Si autem non lateret, non adhuc quaereret videre eumdem ipsum. Si ergo capis, si intellegis, potest hoc Deus simul et apparere et latere, apparere specie, latere natura.

Agnosce mysterium in Deo.

15. Hoc si, ut potuisti, intellexisti, vide ne subintret tibi, quod Deus ut appareat in qua vult specie naturam suam convertit. Incommutabilis est Deus, inconvertibilis est Deus, non tantum Pater, sed Pater et Filius et Spiritus Sanctus. In principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 59. Ipsum Verbum Deus incommutabilis est, sicut Deus apud quem est Deus. Nihil in ulla persona cogites detrimenti, nihil commutationis. Deus enim Pater luminum, apud quem non est commutatio, nec momenti obumbratio 60. "Si ergo incommutabilis est, inquis, quid est illa species, in qua ut voluit, cui voluit apparuit, deambulando, sonando vel se etiam ipsis carnalibus oculis exhibendo?". Quaeris a me quid sit unde faciat Deus praesentiam sui, quasi iam explicare possim unde fecerit mundum, unde fecerit caelum, unde fecerit terram, unde fecerit te. "Iam video, respondes, de limo". Ecce te de limo. Unde limum? Respondes: "De terra". Sed puto non de illa terra quam alter fecit, sed de illa terra quam fecit qui fecit caelum et terram 61. Unde ergo et ipsa terra? Unde caelum et terra? Dixit et facta sunt 62. Bene, optime respondes. Agnoscis: Dixit et facta sunt. Nihil plus quaero. Sed quomodo cum tu dicis: Dixit et facta sunt, ego nihil plus quaero. Sic nec tu plus quaeras, cum dico: Voluit, et apparuit. Apparuit, sicut congruum iudicabat; latuit, sicut erat.

Quia filii, videbimus eum sicuti est.

16. Verus affectus noster, noster amor, nostra dilectio de illo pignore in id aestuet, in quod aestuabat et Moyses, qui ei quem videbat, dicebat: Ostende mihi temetipsum 63. Si hoc ergo quaerimus, filii ipsius sumus. Filii enim Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 64. Non sicut visus est ad ilicem Mambre 65, non sicut visus est Moysi 66, ut adhuc ei dicamus: Ostende nobis temetipsum, sed videbimus cum sicuti est. Quo merito? Quia filii Dei. Et hoc non ex nostris meritis, sed gratia illius misericordiae. Pluviam enim voluntariam segrega Deus hereditati tuae. Et infirmata est, non de se praesumendo videre quod non videt, sed credendo quod videre desiderat. Tu vero perfecisti eam 67. Perfecta ergo hereditas eius, filii eius, videbimus eum sicuti est 68. Sed de filiis quid dixit Dominus? Beati, pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur 69.

Pacifice requiramus.

17. Ergo de tam abditis difficillimisque quaestionibus, si quid minus intellegimus, pacifice requiramus. Non infletur alter pro altero adversus alterum 70. Nam si zelum amarum habetis, et contentiones in vobis sunt, non est ista sapientia de sursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica 71. Filii ergo Dei sumus, et agnoscamur quod eius filii sumus, nec agnoscimur nisi pacifici fuerimus. Nam unde videamus Deum non habebimus, si contendendo in nobis ipsum oculum exstinxerimus.

Amatorem te voluit esse boni Deus.

18. Attende quid dicat, cur timens et tremens loquor. Pacem sectamini cum omnibus et sanctificationem, sine qua nemo poterit videre Deum 72. Quomodo terruit amatores? Non terruit nisi amatores. Numquid dixit: Pacem sectamini cum omnibus et sanctificationem, quam qui non habuerit in ignem mittetur, aeterno igne cruciabitur, infatigabilibus tortoribus dabitur? Et vera sunt, et haec non dixit. Amatorem te voluit esse boni, non formidatorem mali, et ex eo ipso quod desiderabas inde te terruit. Deum videbis. Propterea contemnis, propterea rixas, propterea turbas moves? Pacem sectamini cum omnibus et sanctificationem, sine qua nemo poterit videre Deum. Quam stulti essent duo volentes videre solem oriturum, si contenderent inter se qua parte oriturus esset et quomodo videri posset, et nata inter se controversia litigarent, litigando se caederent, caedendo oculos suos extinguerent, ut illum ortum videre non possent? Ergo ut Deum videre possimus, fide corda mundemus, caritate sanemus, pace firmemus, quia hoc ipsum unde invicem diligimus, iam ex illo est quem videre desideramus.