SERMO DE RESPONSORIO PSALMI LXX:
"DEUS MEUS ERUE ME DE MANU PECCATORIS"
1. Omnis anima quae intenta cantat voce psalmi Deo, necesse est ut tunc de suis propriis periculis cogitet, et familiari quodam tangatur affectu, si quid forte tunc vel tribulationis extrinsecus, vel difficultatis intrinsecus patitur, et ad id quod patitur refert quod cantat. Respondimus: Domine libera me de manu peccatoris et de manu facinerosi et iniuriosi 1. Fortasse unusquisque vestrum, cum haec verba a lectore audit vel ipse respondit, non cogitat nisi aliquem inimicum suum, aut qui illi calumniatur, aut qui illum parat mittere in carcerem, qui contra illum forte chirografum falsum componit: ipsum vocat peccatorem, ipsum facinerosum, ab ipso se cupit liberari. Vides illum cantare, et cum adfectu cantare, vultum etiam verbis psalmi adcommodare, aliquando et lacrimis ora rigare, suspirare inter verba cantandi. Qui nescit discernere affectus, iam illum hominem laudat, et dicit: "Magno, affectu audit lectionem. Quomodo gemit, quomodo suspirat!". Ille autem de inimico illo suo cogitat, a quo aliquam calumniam aliquam vim, aliquam fraudem et circumventionem pertimescit; et totis viribus, et totis medullis, voce vultu suspiriis dicit: Domine libera me de manti peccatoris et de manu facinerosi et iniuriosi. Talis qui cantat, vetus homo cantat, et carnaliter intellegens conatur, cum sit vetus, cantare canticum novum. Novus cantet, si novum cantat. Quid est, novus cantet? Desiderio novae vitae innovetur, aliud concupiscat, propter aliud Deo suspiret, sit amator regni caelorum. Brevius dicam: sit amator Dei, Deum, amet, gratis amet. Hoc enim et diabolus ille volebat obicere, et in eo volebat convincere sanctum virum Iob, quasi vetus esset, ut ad id quod promissum est novo, cum pervenire non sineret, quando ait: Numquid Iob gratis colit Deum? 2. Si ergo gratis colit, vicit diabolum; si non gratis colit, victus est a diabolo. Valeret enim calumniatoris obiectio, si gratis Iob non coleret Dominum. "Ideo te, inquit, colit, quia tanta illi dedisti". Propterea Deus permisit temptari Iob, ut a quo se sciebat gratis coli 3, et nobis ostenderet imitandum. Deo enim cognitus erat, sed nos latebat. Videte ergo, quid contigit perversitati diaboli: cum unum vult ostendere praevaricatorem, multos fecit sancti imitatores. Non enim cum sibi subiecit, sed nobis ostendit. Quid ergo? Unde intellectus est Iob quia gratis colebat? Quia non gratias egit cum haberet et blasphemavit cum non haberet, sed placitum Dei praeposuit omnibus divitiis suis, tamquam dicens: "Habeo qui dedit, quid quaero quid dedit?".
2. Dicam ergo, Fratres, quisquis propterea colit Dominum, ut habeat divitias, habeat honores saeculi, et haec ab illo petit, manifestum est quia non gratis colit. Ad praemium colit. Si non ei ista Deus det, deserendus est. Qui dederit, amplius colendus existimatur. Et non dat nisi ipse. Sed tamen, si alter dedisset, Deo deserto ad illum confugissent istorum amatores. Ad Deum nitere, Deus tibi sit totum bonum, Deus tibi sit verum bonum. Sublatis ergo omnibus rebus, diabolus quia non tulit illum quem gratis amabat, etiam ipsius voce diabolus prostratus est: Dominus dedit et Dominus abstulit, sicut Domino placuit, ita factum est 4. Non dixit: "Et quid sum facturus contra Dominum? Plangam me, quia non eum possum vincere". Sit, inquit, nomen Domini benedictum 5. Solum propter filios suos, quorum timebat peccatum, conscidit vestimenta sua, orans utique paterno affectu pro eis 6. Quod autem abstulit Deus, libenter accepit, quia ipsum Deum amplectebatur libentius.
3. Existit aliquis et dicit: "Non colo Deum propter divitias, et ipse scit, neque propter honores caducos et temporales". Et propter quid? Eliquemus hominem gratis colentem, gratis amantem. Et propter quid? "Nolo, inquit, divitias, sufficientiam rerum volo. Nihil in domo mea desit, salvus sim cum coniuge, cum filiis meis. Hoc mihi sufficit". Adhuc nondum gratis colis Deum. In ipso Iob ostendit hoc nobis. Nam diabolus permissu quidem Dei, qui divitias abstulerat, et non ille, ceciderat, quia sic eas calcabat ut ex Deo penderet. Abstulit et salutem, permisit hoc Deus 7. Et demonstratus est Iob ita gratis colere Deum, ut nec propter ipsam salutem corporis cum coleret et amaret 8. Et non eum diabolus in uno membro percussit. A capite usque ad pedes putrem fecit 9. Et hoc ad ampliorem subiectionem suam ut amplius triumpharetur, ut qui seduxerat Adam immortalem, a putri homine vinceretur. Percussit eum itaque gravi vulnere a capite usque ad pedes, et putrescens vermibus patitur coniugem temptatricem, relictam sibi diaboli adiutricem 10. Illa ipsa erat Eva, sed ille non ipse Adam. Subiecit blasphemandi suasionem, ut ille amissa patientia amitteret eum quem gratis colebat. Sed quando amitteret, cui sic inhaerebat? Quid enim mulieri talia dicenti respondit?, Locuta es tamquam una ex insipientibus mulieribus. Si bona percepimus de manu Domini, mala non sustinebimus? 11 Ecce gratis colens, nec propter ipsam salutem corporis colens, quam communem habemus cura pecudibus.
4. Est ergo aliud, quod nobis servat Deus. Propter hoc colatur, propter hoc ametur. Se ipsum servat amantibus. Faciem suam vult ostendere purgatis, non oculo carnis, sed oculo cordis: Beati enim mundi cordis, quoniam ipsi Deum videbunt 12. Ama, ut videas, quia non est vile quod videbis, non est leve. Illum videbis, qui fecit quidquid amas. Et si ista pulchra sunt, qualis est ipse qui fecit? Non vult Deus ames terram non vult Deus ames caelum, id est quae vides, sed ipsum quem non vides. Sed non semper non videbis, si non semper non amaveris. Ama absens, ut fruaris praesens. Desidera quem teneas, quem amplectaris. Inhaere primo fide, postea inhaerebis specie. Nunc enim peregrinus per fidem ambulas et per spem 13. Cum perveneris, perfrueris eo quem peregrinus dilexisti. Ipse condidit patriam ad quam venire festines. Inde ad te litteras misit, ut de peregrinatione redire non differas. Ergo si ad illam patriam tendis, ubi fruaris patriae conditorem, nunc in deserto es inter multas temptationes, cavendus est hostis. Disce contra quem cantes: Deus metis libera me de manu peccatoris et de manu facinerosi et iniuriosi 14. Peccator diabolus est, Fratres, facinerosus diabolus, iniuriosus. De ipsius manu opta te liberari, ut via peracta, iuxta quam ille audet insidiari, venias ad patriam quo non possit admitti.
5. Audi esse diabolum peccatorem. Scriptum est: Ab initio diabolus peccat 15. Iam vero facinerosum et iniuriosum quis ignorat? Quid tam facinerosum est, quam homicida? 16 Quis prior hominem occidit, nisi qui Adam decepit? Et iniuriosus ipse est, qui contra iustitiam facit, quia in veritate numquam stetit 17. Contra istum facinerosum et iniuriosum cantatur: Domine libera me de manu facinerosi et iniuriosi 18. Noli contra vicinum tuum calumniatorem, noli contra potentem qui movit limitem tuum, noli contra ipsum insidiatorem qui te parat occidere. Isti enim omnes homines sunt, qui tibi insidiantur. Caro sunt, sanguis sunt, transeunt. Audi Apostolum dicentem: Non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem 19. Ergo, adversus quos est colluctatio? Contra quos dicendum est: Libera me Domine de manu peccatoris et de manu facinerosi et iniuriosi? Non est vobis, inquit, colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates et rectores mundi tenebrarum harum, adversus spiritalia nequitiae in caelestibus 20. Hominem vitando caves, diabolum orando. Vitatur enim hostis visibilis, ut ubi ille adest, tu ibi non sis; vitas enim quem vides. Quomodo vitabis quem non vides? Orando. Ora contra illum: tela tua, orationis sunt. Tu taces, ideo ille insidiatur; oras, et ille ardet. Sed ex affectu ora, quo gratis amas.