SERMO 22

SERMO SANCTI AUGUSTINI DE PSALMO LXVII.

In verbis prophetae optantis intellegitur praescientia nuntiantis.

1. Audivimus, et contremuimus, quod in voce psalmi est prophetatum. Ait enim: Sicut deficit fumus, deficiant; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei 1. Non dubito, Fratres carissimi, quod omnium vestrum corda concussa sint, nec cuiusquam conscientia sub his verbis intrepida Stetit. Quis enim gloriabitur, castum se habere cor? Aut quis gloriabitur mundum se esse a peccatis 2? Ac per hoc cum Scriptura dicit: Sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei 3, quis non contremiscat, quis non pavibundus exsiliat? Quid ergo facimus, et quae spes nobis est? Neque enim haec frustra cantantur. Aut vero cum haec dicit Propheta, optat ea hominibus ac non potius ventura praevidet? In verbis quidem figura optantis apparet, sed intellegitur praescientia nuntiantis. Sicut enim quaedam in Scriptura Prophetarum tamquam in praeteritum facta narrantur cum futura praedicantur, ita quaedam tamquam voto dicuntur optantis. Sed qui recte intellegunt quod audiunt, visionem praenuntiantis agnoscunt. Longe autem ante nativitatem dominicae incarnationis, isti psalmi dicti atque conscripti sunt. Non ante Deum Christum, sed ante natum ex virgine Maria Christum. Nam profecto pater Abraham longe ante David regem, cuius tempore hii psalmi cantati sunt, fuit. Dominus autem dixit: Ante Abraham ego sum 4. Ipse est enim Verbum Dei per quod facta sunt omnia 5. Et ipse implens Prophetas, in carne se venturum esse praedixit. Ad eius autem incarnationem pertinet passio. Neque enim pati potuit illa quae in Evangelio scripta sunt, nisi in carne mortali et passibili quam gerebat. Et ibi utique legimus quemadmodum Domino crucifixo hii qui cum crucifixerunt, vestimenta eius diviserunt sibi, et cum invenissent in eis tunicam de super textam noluerunt eam conscindere, sed sortem super eam miserunt, ut ad quem perveniret integra perveniret 6, quia significabatur caritas quae dividi non potest. Haec ergo cum in Evangelio iam facta narrentur, longe ante multos annos in psalmo cum futura praenuntiarentur, tamquam gesta et transacta narrata sunt. Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me: diviserunt sibi, inquit, vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem 7. Omnia tamquam praeterita dicuntur, et futura praedicuntur. Sicut ergo in verbis praeteriti temporis futura facta significantur, sic in figura optantis praenuntiantis mens intellegenda est. Sic et de Iuda Domini traditore, tamquam optat ei Propheta quod venturum esse praedicit 8. Et de ipsis Iudaeis: Fiat, inquit, mensa eorum in laqueum, et in venationem, et in scandalum 9. Quod de his praedictum esse sine dubitatione exponit Apostolus 10, sicut de Iuda quae sub eadem figura praenuntiata sunt apostolus Petrus commemorat 11.

Nobis non debet displicere cognita sententia Dei.

2. Nec sine causa et quae futura sunt tamquam transacta dicuntur. Deo enim sic certa sunt, ut iam pro factis habeantur. Et tamquam optans videtur dicere Propheta quod certum praevidet esse venturum, nihil aliud quantum mihi videtur ostendens, nisi nobis non debere displicere cognitam sententiam Dei, quam fixam immobilemque constituit. Et ideo in Actibus Apostolorum, cum quidam Propheta nomine Agabus praedicaret apostolum Paulum in Hierosolima a Iudaeis multa esse passurum et usque ad vincula perventurum, cum hoc audito fratres revocare et retinere vellent ne illuc pergeret 12: Quid facitis, inquit, conturbantes cor meum? Ego enim non solum alligari, sed etiam mori paratus sum pro nomine Domini nostri Iesu Christi 13. Atque ita cum viderent fratres immobilem viri ad omnia perferenda constantiam, dixerunt: Fiat voluntas Dei 14. Numquid ergo quia dixerunt: Fiat voluntas Dei, optaverunt Apostolo ut talia pateretur, ac non potius mentem suam sublimi et divino statuto devotissime subdiderunt? Sic et Propheta cum dicit: Sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei 15, videt hoc certissime peccatoribus imminere, et placet ei quod Deus statuit, ne Deo ipse displiceat.

Nunc est fructuosa paenitentia.

3. Quid ergo facimus, Fratres, nisi ut dum tempus est vitam mutemus, et facta nostra si qua mala sunt corrigamus? Ut quod sine ulla dubitatione venturum est peccatoribus nos non inveniat super quos veniat, non quia non erimus, sed ut non tales inveniat qualibus venturum esse praedictum est. Propterea se iudex venturum minatur, ut non inveniat quos puniat cum venerit. Propterea illud cantant Prophetae, ut corrigamur. Si damnare vellet, taceret. Nemo volens ferire dicit: "Observa". Totum, Fratres, quod audivimus per Scripturas, vox est Dei dicentis: "Observa". Et totum quod patimur, tribulationes in hac vita, flagellum Dei est corrigere volentis ne damnet in fine. Quasi dura sunt, molesta sunt, horrent quando narrantur, quae quisque gravia valde patitur in hac vita; in comparatione autem aeterni ignis non parva, sed nulla sunt. Sive ergo nos flagellemur, sive cum alii flagellantur, admoneamur. Omnia ista, Fratres, quae in hac vita infliguntur a Domino, admonitiones sunt et stimuli correctionis nostrae. Veniet autem ignis aeternus, de quo dicetur illis qui ad sinistram constituendi sunt: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius 16. Tunc acturi sunt quidem paenitentiam. Nam scriptum est in libro quodam Sapientiae: Dicent inter se paenitentiam agentes et per angustiam spiritus gementes 17: Quid nobis profuit superbia, et quid divitiarum iactantia contulit nobis? Transierunt omnia illa tamquam umbra 18. Erit ibi paenitentia, sed infructuosa. Erit ibi paenitentia, sed dolorem habens, medicinam non habens. Nunc est fructuosa paenitentia, quando correctio libera. Paeniteat te ad vocem Scripturae. Nam ad vocem praesentis iudicis, sine causa te paenitebit. Tunc iam ille sententiam dicturus est. Et non erit quod reprehendas, quando sententiam dicturus est. Non enim tacuit ante sententiam. Non enim te distulit, nisi ut corrigeres te, quando quidem latroni in cruce pendenti se mutare permisit. Tunc enim latro pendens cum Domino credidit in Christo, quando de illo discipuli titubaverunt 19. Contempserunt Iudaei mortuos suscitantem 20, non contempsit latro secum in cruce pendentem. Non est ergo quod in fine dicatur Domino: "Non me permisisti bene vivere"; aut: "Dilationem correctionis non mihi dedisti"; aut: "Non ostendisti quid appeterem, quid vitarem". Videte quia non tacet, videte quia differt, videte quia blanditur, hortatur, minatur. Constituit verbum suum in sublimitatem. Per totum mundum recitatur universo generi humano. Non est iam qui dicat: "Nescivi, non audivi". Impletur quod est dictum in psalmo: Nec est qui se abscondat a calore eius 21. Modo ergo calor eius in verbo eius est. Mutare modo a calore eius, et non deflues sicut cera ab igne eius 22.

Veniet dies iudicii.

4. Nam illud, Fratres mei, venturum est aliquando quod modo rident impii, quod modo contemnunt derisores, quod putant falso cantari. Aliquando venturum est. Si non venerunt tanta quae praedicta sunt, desperemus et illud aliquando venturum. Si autem omnia quae de Ecclesia futura praenuntiata sunt iam videmus exhibita et caecorum etiam oculos feriunt, quid dubitamus etiam illa ventura? Quando dicebatur Ecclesia Christi futura per totum orbem terrarum, dicebatur a paucis et ridebatur a multis. Modo iam impletum est quod tanto ante praedictum est. Diffusa est Ecclesia per totum orbem terrarum. Ante millia annorum promissum est Abrahae: In semine tuo benedicentur omnes gentes 23. Venit Christus ex semine Abrahae, benedictae sunt in Christo iam omnes gentes. Praedicta sunt schismata et haereses futurae. Videmus illa. Praedictae sunt persecutiones. Factae sunt a regibus colentibus idola. Pro ipsis idolis adversus nomen Christi repleta est terra martyribus. Sparsum est semen sanguinis, surrexit seges Ecclesiae. Nec frustra oravit Ecclesia pro inimicis suis. Crediderunt et qui persequebantur. Praedicatum est etiam quia ipsa idola evertenda essent per nomen Christi, nam et hoc invenimus in Scripturis. Ante paucos annos christiani illa legebant et non videbant. Adhuc futura illa exspectabant et sic abierunt. Non illa viderunt, sed tamen credentes quod futura essent cum fide abierunt ad Dominum. Nostris temporibus etiam ipsa cernuntur. Omnia quae ante praedicta sunt de Ecclesia, videmus impleta. Solus dies iudicii non est venturus? Ipse solus praenuntiatur, et non veniet? Usque adeo sumus duri et lapidei cordis 24, ut legamus Scripturas et videamus omnia prorsus ad litteram evenisse quae scripta sunt, et de his quae remanent desperemus? Quantum est enim quod remanet ad ea quae iam nobis exhibita videmus? Tam plura Deus ostendit. De residuo nos fraudaturus est? Veniet iudicium redditurum meritis, bona bonis, mala malis. Boni simus, et securi iudicem exspectemus.

Misericors et iustus Deus est.

5. Fratres mei, maxime nunc dicentem me audite. Nolo tecum computare praeterita. Ab hodierno die te muta, cras te alterum inveniat. Nos autem perversitate nostra sic volumus Deum misericordem, ut non sit iustus. Alii rursus quasi praefidentes de iustitia sua, sic volunt iustum ut nollent misericordem. Utrumque se exhibet Deus, utrumque praestat. Nec misericordia eius praescribit iustitiae, nec iustitia aufert misericordiam. Misericors est et iustus est. Unde misericordem probamus? Parcit modo peccatoribus, dat veniam confitentibus. Unde probamus quia iustus est? Quia venturus est dies iudicii, quem modo differt, non aufert. Et cum venerit, redditurus est pro meritis. An hoc vultis ut reddat aversis, quod reddetur conversis? Fratres, iustum vobis videtur ut ibi ponatur Iudas, ubi positus est Petrus? Et ipse ibi poneretur, si se corrigeret. Sed de venia desperans, potius sibi collum ligavit, quam Regis clementiae supplicavit 25.

Donat Deus peccata converso.

6. Itaque Fratres, sicut dicere coeperam non est unde reprehendamus Deum. Quid contra illum dicamus non erit, cum venerit iudicare. Cogitet unusquisque peccata sua, et modo illa emendet dum tempus est. Sit fructuosus dolor, non sit sterilis paenitudo. Tamquam hoc dicit Deus: "Ecce indicavi sententiam sed nondum protuli. Praedixi, non fixi". Quid times, quia dixi: "Si mutaris, mutatur"? Nam scriptum est, quod paeniteat Deum 26. Numquid quomodo hominem sic paenitet Deum? Nam dictum est: Si paenituerit vos de peccatis vestris, paenitebit et me de omnibus malis quae facturus eram vobis 27. Numquid quasi errantem paenitet Deum? Sed paenitentia dicitur in Deo mutatio sententiae. Ipsa autem mutatio sententiae non est iniqua, sed iusta. Quare iusta? Mutatus est reus, mutavit iudex sententiam. Noli terreri. Sententia mutata est, non iustitia. Iustitia integra manet, quia mutato debet parcere qui iustus est. Quomodo pertinaci non parcit sic mutato parcit. Ipse rex est indulgentiarum, qui dator est legis. Misit legem, venit cum indulgentia. Reum te fecerat lex 28, absolvit te qui dedit legem. Immo non absolvit, nam absolvere est innocentem iudicare. Donat potius peccata converso. Omnes enim rei sunt, qui peccatis suis involuti sunt. Nemo se optet absolvi. Omnes veniam deprecemur. Venia vero datur mutato. Et erimus securi, cum audimus: Sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei 29.

Modo homo faciat quod in posterum timet.

7. Certe, Fratres, modo pereant peccatores a facie Dei. Modo pereant peccatores et non pereant peccatores. Si incipiant iuste vivere, peribunt utique peccatores, sed non peribunt homines. Homo peccator, duo nomina sunt. Homo unum nomen est, et peccator unum nomen est. In his duobus nominibus intellegimus, quia unum horum Deus fecit, alterum horum homo fecit. Hominem enim Deus fecit, peccatorem se ipse homo fecit. Quid ergo contremiscis, quando tibi dicit Deus: Pereant peccatores a facie mea 30? Hoc tibi dicit Deus: "Pereat in te quod tu fecisti, et servo quod ego feci". Et modo ardet ignis in calore verbi, res est in fervore Spiritus Sancti, sicut diximus iam dudum, quia scriptum est in alio psalmo: Nec est qui se abscondat a calore eius 31. Spiritus autem Sancti esse calorem dicit Apostolus: Spiritu ferventes 32. Ergo pro facie Dei, tibi pone interim Scripturam Dei. Liquesce ab illa. Paeniteat te, cum audis haec de peccatis tuis. Cum autem te paenitet, et cum te ipsum excrucias sub calore verbi, cum etiam lacrimae currunt, nonne cerae tabescenti et tamquam in lacrimas currenti similis inveniris? Modo ergo fac quod in posterum times, et non habebis quod in posterum timeas.

Superbi sicut fumus deficiunt.

8. Tantum non sicut fumus deficiam 33. Nam utrumque ibi habes positum, forte non sine causa, quia est etiam distantia peccatorum. In ipso uno verbo utrumque posuit psalmus: Sicut deficit fumus, deficiant, et: sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei 34. Qui sunt, qui sicut fumus deficiunt? Qui sunt, nisi superbi, non confitentes peccata sua, sed defendentes? Quare fumo comparati sunt? Quia fumus erigit se, extollit se tamquam in caelum. Sed quanto fit superior, tanto facilius vanescit et disperit. Rursus considerate quod dixi. Solidior est fumus igni proximus et terrae proximus. Nondum sic evanuit, nondum sic est dispersus in ventos. Quando autem attenuatur et evanescit et disperit? Quando se multum extulerit. Quia ergo superbus sic se erigit contra Deum quomodo fumus contra caelum, restat ut ita deficiat et tamquam in ventos suae vanitatis elatione dissipatus intereat, quemadmodum disperit fumus elatus, tumida non solida magnitudine inflatus. Sic est enim fumus. Vides magnam molem. Habes quasi quod videas, et non habes quod teneas. Talem ergo poenam Fratres, ante omnia detestamini, ne defendatis peccata vestra. Et si adhuc facitis, nolite defendere. Subdite vos Deo. Et sic tundite pectora vestra, ut et ipsa quae remanserunt non fiant. Conamini non facere, et si fieri potest nulla facite. Si autem fieri non potest ut nulla faciatis, maneat tamen illa pia confessio. Erit enim respectus misericordiae ipsius, ut te conante omnia perimere et quantum adiuverit perimente, de reliquis quae tibi restant in itinere invento et in conatu comprehenso facile ignoscat. Tantum proficere affecta, non deficere. Si non te inveniet at dies ultimus victorem, inveniat vel pugnantem, non captum et addictum.

Dedit Deus pro nobis sanguinem Unici sui.

9. Est autem misericordia Dei abundantissima et larga eius benevolentia, qui nos sanguine Filii sui redemit 35, cum propter peccata nostra nihil essemus. Nam ipse aliquid magnum fecit, cum hominem ad imaginem et similitudinem suam creavit 36. Sed quia non nihil fieri voluimus peccando, et traducem mortalitatis de parentibus duximus, et massa peccati, massa irae facti sumus, placuit tamen illi per misericordiam suam redimere nos tanto pretio. Dedit pro nobis sanguinem unici sui innocenter nati, innocenter viventis, innocenter mortui. Qui nos tanto pretio redemit, non vult perire quos emit. Non emit quos perdat, sed emit quos vivificet. Si peccata nostra superant nos, pretium suum non contemnit Deus. Pretium magnum dedit. Nec nobis tamen de ipsius misericordia tantum blandiamur, si non fuerimus conati adversus peccata nostra. Nec si aliqua maxime capitalia fecerimus, speremus ita futuram esse misericordiam ut ei coniungatur iniquitas. Numquid enim et eos qui nihil egerunt quemadmodum correcti viverent, sed in pertinacia et duritia animi permanserunt, accusaverunt etiam Deum defendendo peccata sua, ibi constituturus est ubi constituit sanctos Apostolos, Prophetas, Patriarchas et fideles suos bene de se meritos, sibi servientes, ambulantes in castitate, modestia, humilitate, elemosinas facientes, ignoscentes quod a quoquam perpessi sunt? Talis est enim via iustorum, talis est via sanctorum tenentium Deum patrem, tenentium Ecclesiam matrem. Nec illum parentem nec istam offendentes, sed in amore utriusque parentis viventes et ad hereditatem aeternam properantes, non laeso patre non laesa matre, datur unicuique hereditas.

Deus pater, Ecclesia mater.

10. Quia duo parentes nos genuerunt ad mortem, duo parentes nos genuerunt ad vitam. Parentes qui nos genuerunt ad mortem, Adam est et Eva. Parentes qui nos genuerunt ad vitam Christus est et Ecclesia. Et pater meus qui me genuit, Adam mihi fuit; et mater mea Eva mihi fuit. Nati sumus secundum istam progeniem carnis, ex munere quidem Dei - quia et istud munus non est alterius, sed Dei - et tamen, Fratres, quomodo nati sumus? Certe ut moriamur. Praecessores genuerunt sibi successores. Numquid genuerunt sibi cum quibus hic semper vivant? Sed tamquam decessuri, qui illis succederent genuerunt sibi. Deus autem pater et mater Ecclesia, non ad hoc generant. Generant autem ad vitam aeternam quia et ipsi aeterni sunt. Et habemus hereditatem promissam a Christo vitam aeternam. Secundum quod Verbum caro factum est et habitavit in nobis 37, nutritus crevit. Passus, mortuus et resuscitatus accepit hereditatem regnum caelorum. In ipso homine accepit resurrectionem et vitam aeternam. In ipso homine accepit. In Verbo autem non accepit, quia incommutabiliter manet ab aeterno in aeternum. Quia ergo accepit resurrectionem et vitam aeternam caro illa, quae resurrexit et vivificata ascendit in caelum, hoc nobis promissum est. Ipsam hereditatem exspectamus, vitam aeternam. Adhuc enim non totum corpus accepit, quia caput in caelo est, membra adhuc in terra sunt. Nec caput solum accepturum est hereditatem, et corpus relinquetur. Totus Christus accepturus est hereditatem, totus secundum hominem, id est, caput et corpus. Membra ergo Christi sumus, speremus hereditatem. Quia cum ista omnia transierint, hoc bonum accepturi sumus quod non transibit, et hoc malum evasuri quod non transibit. Aeterna sunt enim utraque. Non enim aliquid non aeternum promisit suis, et aliquid temporale minatus est impiis. Quomodo vitam beatitudinem, regnum, hereditatem sempiternam sine fine promisit sanctis, sic ignem aeternum minatus est impiis 38. Si quod promisit nondum amamus, saltim quod minatus est timeamus.