SERMO 21

DE EO QUOD SCRIPTUM EST IN PSALMO LXIII:
"
IOCUNDABITUR IUSTUS IN DOMINO ET SPERABIT
IN EO ET LAUDABUNTUR OMNES RECTI CORDE"

Quamvis eum non videat, iustus iocundabitur in Domino.

1. Iocundabitur iustus in Domino et sperabit in eo, et gloriabuntur omnes recti corde 1. Hoc certe voce et corde cantavimus. Haec verba Deo dixit et conscientia et lingua christiana: Iocundabitur iustus, non in saeculo, sed in Domino. Lux orta est iusto, dicit alibi, et rectis corde iocunditas 2. Quaereres unde iocunditas. Hic audis: Iocundabitur iustus in Domino. Et alibi: Delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui 3. Quid nobis indicitur? Quid donatur? Quid iubetur? Quid datur? Ut iocundemur in Domino. Quis iocundabitur in ea re quam non videt? An forte videmus Dominum? Hoc in promissione detinemus. Nunc autem per fidem ambulamus 4, quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino 5. Per fidem, non per speciem. Quando per speciem? Quando implebitur quod idem Ioannes dicit: Dilectissimi, filii Dei sumus et nondum apparuit quod erimus. Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam eum videbimus sicuti est 6. Tunc ergo magna et perfecta iocunditas, tunc plenum gaudium, ubi non iam spes lactat, sed res nutrit 7. Tamen etiam nunc, ante quam res ipsa veniat nobis, ante quam nos ad rem ipsam veniamus, iocundemur in Domino 8. Neque enim parvam iocunditatem habet spes, cuius postea erit res. Et in istis temporalibus rebus, in iocunditate, non Domini sed in saeculi, nonnulla multi amant, et ad ea quae amant nondum pervenerunt. Et tamen ardor in spe currit, rem nondum tenet. Verbi gratia, amas pecuniam non amares, si non sperares. Amas uxorem, non ductam sed adhuc ducendam et forte ducenda amatur, ducta odio habebitur. Quare hoc? Quia non talis apparuit ducta, qualis ab animo pingebatur ducenda. Deus autem non vilescit praesens, amatur absens. Quantumcumque enim sibi humana mens exaggeraverit bonum quod Deus est, minus agit et valde infra est, et necesse est plus inveniat adeptio quam formabat cogitatio. Plus ergo amabimus cum videremus si potuimus amare et ante quam videremus. Modo ergo in spe amamus. Ideo iocundatur, inquit, iustus in Domino. Et continuo, quia nondum videt, et sperabit in eo 9.

Nos propinquamus ad Deum in humilitate et caritate.

2. Habemus tamen primitias Spiritus 10, et aliunde fortasse, ei quem diligimus propinquamus, et quod avide manducaturi et bibituri sumus, nunc etsi tenuiter praelambimus atque gustamus. Unde hoc probamus? Neque enim Deus, quem iubemur diligere, in quo iubemur iocundari, aurum est, aut argentum est, aut terra est, aut caelum est, aut lux ista solis est, aut quicquid de caelo fulget, aut quicquid de terra resplendet luce perfusum. Nullum corpus est. Deus spiritus est 11. Ideo, inquit, qui adorant, in spiritu et veritate oportet adorare 12. Non in loco aliquo corporis quia non est corpus, non tamquam in monte excelso ut per altitudinem montis putes te propinquare Deo. Excelsus est quidem Dominus, sed humilia respicit; excelsa autem a longe cognoscit 13, humilia non a longe. Certe excelsus est, et utique si excelsa a longe cognoscit humilia longinquius debet advertere. "Si ab excelsis celsitudine sua longe est, ut ea a longe cognoscat, quanto magis, ait aliquis, ab humilibus eius. longe celsitudo secessit". Non ita est. Excelsus est enim Dominus et humilia respicit. Quomodo ea respicit? Prope est Dominus his qui obtriverunt cor 14. Noli ergo quaerere montem altum, unde tibi Deo vicinior esse videaris. Si extollis te, longe secedit a te; si humilias te, inclinat se ad te. Publicanus de longinquo stabat, et ideo Deus illi facilius propinquabat: nec oculos levare audebat ad caelum 15, et iam secum habebat qui fecerat caelum. Unde ergo iocundamur in Domino, si a nobis tam longe est Dominus? Et non sit longe! Ut longe sit tu facis. Ama et propinquabit; ama et habitabit. Dominus in proximo est, nihil solliciti fueritis 16. Vis videre quam si amaveris tecum sit? Deus caritas est 17. Quid longe lateque volitant phantasmata cogitationis tuae, et dicis tibi: "Putas quid est Deus? Putas qualis est Deus?". Quicquid finxeris, non est; quicquid cogitatione comprehenderis, non est. Si enim ipse esset, cogitatione comprehendi non posset. Sed ut aliquid gusti accipias, Deus caritas est. Dicturus es mihi: "Putas quid est caritas?". Caritas est qua diligimus. Quid diligimus? Ineffabile bonum, bonum beneficum, bonum bonorum omnium Creatorem. Ipse te delectet, a quo habes quicquid te delectat. Non peccatum dico, nam peccatum solum ab illo non habes. Excepto peccato, ab illo habes quicquid aliud habes.

Excepto peccato, a Deo habes quicquid aliud habes. Peccatum nihil aliud est quam malus usus rerum bonarum.

3. Non ergo, quod dixi: "Ipse te delectet, a quo habes quicquid te delectat" peccatum intellegas et dicas: "Ecce delectat me peccatum, numquid a Deo habeo peccatum?". Vide primo ne forte non te delectat peccatum, sed aliud te delectat ubi facis peccatum. Amando ergo creaturam inordinate, contra usum honestum, contra licitum, contra ipsius Creatoris legem et voluntatem amando creaturam peccas. Nam ipsum peccatum non amas; sed male amando quod amas, illaquearis peccato. Escam in rete appetis, et nesciens peccato vesceris. Denique sic defendis: "Si peccatum est multum bibere, quare vinum instituit Deus? Si peccatum est aurum amare - amator sum auri, non creator, creator auri Deus est - quare creavit quod amare malum est?". Sic cetera quae male amas, in quibus est omnis luxuria, ubi committuntur cuncta flagitia. Attendite, inspicite, considerate, et videte quia omnis creatura Dei bona est 18. Et illic peccatum non est, nisi quia male uteris. Hoc ergo audi, o homo. Dicis: "Quare Deus instituit quod me amare prohibet? Non ipse institueret, et non esset quod ego amarem. Non institueret creaturam quam me iubet non amare, et non esset quod amarem, et amando damnarer". Si vocem habere posset ipsa creatura, quam male amas quia nec te amas, responderet tibi: "Nolles ut faceret me Deus ne esset quod amares. Nec te faceret ne esses qui amares?". Nunc ergo vide quam iniquus sis, et in ipsis verbis tuis iniquissimus deprehendaris. Velles ut Deus faceret te, qui est super te, et nolles faceret aliquod bonum sub te. Quicquid fecit Deus, bonum est. Sed alia sunt magna bona, alia parva bona, omnia tamen bona. Alia caelestia bona, alia terrestria bona. Alia spiritalia bona, alia corporalia bona. Alia sempiterna bona, alia temporalia bona. Omnia tamen bona, quia bonus fecit bona. Ideo quodam in loco Scripturarum divinarum dicitur: Ordinate in me caritatem 19. Bonum aliquid te fecit Deus sub se, fecit aliquid inferius et sub te. Sub alio es, super aliud es. Noli relicto superiore bono, curvare te ad inferius bonum. Rectus esto, ut lauderis, quia laudabuntur omnes recti corde 20. Unde enim peccas, nisi quia inordinate tractas res, quas in usum accepisti? Esto bene utens rebus inferioribus, et eris recte fruens bono superiore.

Deus super omnia amandus.

4. Nunc audi et discute ipsas agnitiones tuas, et interroga te qui tractas, et res quas tractas. Ecce si in negotio tuo argentum praeponas auro, si plumbum argento, si pulverem plumbo, nonne ab omnibus sociis tuis, si forte negotiator es, dementissimus iudicaberis, et ab eorum societate secluderis, dicerisque damnosus, et fortasse etiam capite foto sanandus? Quid aliud enim dicent omnes socii tui cum dixeris: "Carius est argentum auro, aut melius est argentum auro?". Nonne hoc clamabunt: "Insanis, desipis, quid pateris?". Omnes in domo tua clamant: "Quid pateris?" quando praeponis argentum auro. Et nemo tibi dicit: "Quid pateris?" quando praeponis aurum Deo. "Quomodo, inquis, praepono aurum Deo? Si enim per quamdam dementiam praeposuero argentum auro, ideo demens dicor, quia de duabus speciebus, quas ambas video, quas ambas intueor, quas ambas manu contrecto, praepono viliorem cariori. Aurum Deo quomodo praepono? Aurum video, Deum non video". Nec hinc te excusabis. Quare amas argentum? quia carum est, quia caro valet. Quare plus aurum? quia carius est. Argentum carum, aurum carius. Deus ipsa caritas est 21.

Peccator praeponit aurum et alia bona visibilia Deo invisibili.

5. Ecce aliquid dicam muneris Dei, ut certius te convincam quomodo praeponas aurum Deo, quamvis aurum videas, Deum non videas; et ideo tibi non videaris praeponere, quia velut nemo praeponit rem quam videt ei rei quam non videt. Ecce aliquid dico. Quid tibi videtur? Fides argentum est? aurum est? nummus est? pecus est? terra est? caelum est? Nihil horum est, et tamen est aliquid. Non tantum aliquid, sed et magnum aliquid. Interim non loquor de fide illa superiore, qua fidelis vocaris, accedens ad mensam Domini Dei tui, respondens ex fide ad verba fidei. Interim hanc si movero paulisper, de illa fide loquar, quae vulgo etiam fides dicitur, non quam magnam tibi imperat Dominus tuus sed quam tu exigis a servo tuo. Ipsam dico, quia et ipsam imperat tibi Dominus tuus, ne cuiquam fraudem facias, fidem serves in negotio, fidem serves uxori in lecto. Et hanc tibi fidem imperat Dominus tuus. Quid est fides ista? Certe non eam vides. Si non vides, quare quando tibi frangitur clamas? Clamore tuo convinco quod videas. Dicebas: "Quomodo aurum Deo praepono? Aurum video, Deum non video". Ecce aurum vides, fidem non vides. An quod verius est, fidem vides. Sed quando exigis, vides illam; quando de te exigitur, non vis eam videre? Apertis oculis cordis clamas: "Redde fidem quam promisisti". Clausis oculis cordis clamas: "Nihil tibi promisi". In utroque oculos aperi. Inique, noli fidem, sed ipsam iniquitatem perde. Quod exigis redde.

Manumissio servi qui servavit fidem.

6. Servum manu mittendum ducis in ecclesiam. Fit silentium. Recitatur libellus tuus aut fit tui desiderii prosecutio. Dicis te servum manumittere, quod tibi in omnibus servaverit fidem. Hoc diligis, hoc honoras, hoc donas praemio libertatis. Quicquid potes facis. Facis liberum, quia non potes facere sempiternum. Deus tuus clamat ad te, et in servo tuo convincit te. Dicit tibi in corde tuo: "Duxisti servum tuum de domo tua ad domum meam. Vis eum de domo mea liberum revocare in domum tuam. Tu quare male servis in domo mea? Das illi quod potes. Promitto tibi quod possum. Tu facis liberum servantem fidem. Ego te facio sempiternum, si servaveris mihi fidem. Quid adhuc argumentaris contra me in animo tuo? Redde Domino tuo, quod laudas in servo tuo. An forte tantum tibi arrogas, ut te dignum putes, qui servum fidelem habeas, quem dicis: Comparavi, et ego non sum dignus qui servum fidelem habeam quem creavi?". Haec tibi loquitur Dominus Deus tuus intus, ubi non audit nisi tu, et ipse ibi loquitur, qui vera loquitur. Quid enim hac locutione verius? Noli obsurdescere. Ecce fidem amas in servo tuo. Certe non vides fidem. Quare illam amas in altero, et totum quod dixi in altero, et in servo quem pecunia comparasti, non tamen quem creasti? Gemina necessitudine tecum agit Dominus tuus. "Et creavi te, et comparavi te. Ante quam esses, inquit tibi, feci te. Cum ex te sub peccato venundatus esses, redemi te". Ut manumittas servum tuum, frangis tabulas eius. Deus non franget tabulas tuas. Tabulae tuae Evangelium sunt, ubi est sanguis quo comparatus es. Manent, cotidie recitantur, admoneris conditionis tuae, commemoratur tibi pretium tuum.

Redde fidem Domino quam laudas in servo.

7. Si tibi servus tuus quem manumittis fidem non exhiberet, nec se manumissione tua dignum fidem servando faceret, et eum in aliquibus in domo tua fraudibus invenires, quid clamares? "Male serve, fidem mihi non servas? Nescis quia emi te? Nescis quia sanguinem meum pro te numeravi?". Clamas quantum potes, et caelum invidiosis pulsas vocibus: "Sanguinem meum pro te dedi, male serve". Et omnes qui audiunt: "Verum dicit". Si tibi audeat respondere sic invehenti et clamanti ipse servus tuus, non erubesceres si tibi dicat: "Quem, rogo te, sanguinem pro me dedisti? Quando me emisti, nec saltem te flebotomasti". Sed sanguinem tuum pecuniam tuam vocas. Tantum amas pecuniam tuam ut eam appelles sanguinem tuum. De voce tua te convincit Dominus tuus. Vocas pecuniam tuam sanguinem tuum, et ideo exigis a servo tuo empto fidem, quia pro eo dedisti non utique sanguinem sed nummum, vel aurum. Ego quid dederim, recolis. Si non recolis, tabulas tuas lego. Si non recolis, lege, lege pro te mortem Salvatoris, lanceam percussoris, pretium Redemptoris. Potest et homo vivens vena, ut dixi, percussa dare sanguinem suum, et tamen vivere. Plus est quod tibi dicit Dominus tuus: "Non de me vivente sanguis expressus est. Sanguine meo te emi. Addo, morte mea te emi". Quid habes quod dicas? Redde fidem Domino tuo quam exigis a servo tuo. Vides aurum, vides et fidem. Non exigeres, si non videres; non laudares, si non videres; non libertate donares, si non videres. Sed aurum oculis carnis vides, fidem oculis cordis vides. Quanto meliores sunt oculi cordis, tanto melius est quod vides oculis cordis. Tu autem huic fidei quam tibi imperat Dominus tuus praeponis aurum. Et commendatum non reddis et dicis: "Nihil mihi dedisti". Aut ei cui non commendasti, dicis: "Redde quod tibi commendavi". Non das quod accepisti, repetis quod non dedisti. Ecce acquire. Sic tolle, et exaggera ad te lutum quo premeris, dicendo: "Da", quod non commendasti; negando quod commendatum accepisti. Tolle, collige lucra damnosa. Ecce arcam implesti, multum aurum acquisisti. Arcam cordis discute, fidem perdidisti.

Ne te avertas a disciplina Patris miserentis

8. Redi ergo, si sensisti aliquid, si erubuisti, si quod pravum et curvum fuerat correxisti, redi, delectare in Domino 22, iocundare in Domino 23. Iocundare in his quae iussit Dominus, ut iocunderis in Domino. Iocundare in fide, iocundare in spe, iocundare in caritate, iocundare in misericordia, iocundare in hospitalitate, iocundare in castitate. Haec omnia bona sunt, thesauri interiores, gemmae, non arcae tuae, sed conscientiae tuae. His ama dives esse quas divitias nec naufragio possis amittere, unde si nudus exieris plenus exis. Sic enim eris et rectus corde, ut lauderis non reprehendens Dominum tuum, si quid tibi acciderit in hoc saeculo adversi, et laudes flagellum Patris cuius exspectas haereditatem. Fuge sub manu emendantis. Non te avertas a disciplina, quia ille qui emendat errare non potest. Novit quid tecum faciat qui te fecit. An forte tam imperitum putas artificem tuum ut sciret facere te et obliviscatur quid tecum faciat? Ante quam esses de te, cogitavit, nam nisi de te cogitasset ante quam esses, nec esses. Et iam te exsistentem, manentem, viventem, sibi servientem contemnet te, despiciet te? "Despexit, inquis, nam oravi et non me audivit". Quid si ibi hoc petebas quod malo tuo accepisses, si accepisses? "Ploravi ante illum et non mihi dedit". O puer insensate, in quo plorasti? Ut acciperes felicitatem carnalem, felicitatem temporalem, felicitatem terrenam. Quid si ista felicitas, quam exoptabas et petebas et pro qua plorabas, praecipitaret te? Iam dudum loquebar de servo tuo, nunc similitudinem accipe de filio tuo. Plorat ante te filius tuus parvus ut eum leves in equum. Numquid audis? Numquid exaudis? Durus es an potius misericors? Quid est, dic mihi, quo consilio facis? Certe hoc consilium caritatis est, quis dubitet? Cui grandi servas totam domum, parvulum plorantem non levas in unum equum. Omnia quae habes, et domum et quicquid in domo et agrum et quicquid in agro, illi servas. Et tamen in equum non levas parvulum plorantem. Ploret quantum vult, tota die ploret, non exaudis, et misericordia non exaudis, et si exaudires crudelis esses. Vide ergo, cogita ne forte hoc tibi faciat Dominus tuus, quando petis incongrua et non accipis. Forte enim te inopia erudiret, copia corrumperet. Quaeris tu copiam corruptionis, cum tibi necessaria fortasse sit inopia eruditionis. Dimitte Deo tuo, qui scit quid det tibi, quid tollat tibi. Nam si det tibi quod male petis, forte iratus dat. Audi exempla de lege. Israelitas concupiscentes concupiscentias ventris et gutturis exaudivit iratus 24; Paulum dicentem: "Tolle a me stimulum carnis", non exaudivit propitius 25.

Exemplum sancti Iob qui non possidebatur ab his quae habebat.

9. Ideo delectare in Domino 26, iocundare in Domino 27, non in saeculo. In Domino enim iocundabatur ille, qui cum perdidisset totam iocunditatem saeculi, remansit ei Dominus in quo iocundaretur. Remansit ci mira simplex perfecta immutabilis iocunditas cordis eius. Quae habebat possidebat, non possidebatur, a Domino autem possidebatur. Illa calcabat, ex illo pendebat. Ille illis subtractis quae calcabat, haesit in illo in quo pendebat. Ecce quid sit in Domino iocundari. Dominus dedit - vide iocunditatem - Dominus abstulit 28. Numquid se abstulit? Quod dedit abstulit, qui dedit se obtulit. Iocundatur ergo in Domino: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum 29. Quare displiceat servo quod placuit Domino? "Aurum, inquit, perdidi, familias perdidi, pecora perdidi, quicquid habui perdidi 30. A quo habeor, non perdidi. Perdidi quod erat mecum, non perdidi cuius ipse sum. Delectatio mea ipse, divitiae meae ipse". Sed quare? Quia non perversus, non capite deorsum, non neglexit eum qui supra se est et dilexit ea quae infra se. Ipsa est enim perversitas male utendi creatura.

Conclusio: habes aurum? Bene utere.

10. Quid accusas qui dedit aurum, qui recte accusaris male amando aurum? Habe aurum, dicit tibi Deus, dedi tibi, bene utere. Ornari vis auro, orna potius aurum; honorem vis, decus vis ab auro, decus praesta auro, ne sis dedecus auri. Aurum habet: scortatur, fornicatur, luxuriatur, edit pompaticos ludos, insana munera donat histrionibus, esurientibus pauperibus non donat, non est decus auri. Nonne qui recte attendit hoc dicit: "Doleo aurum quod in illum incurrit"? Et tu aurum si habeas? Modo enim dicis: "Doleo aurum quod in illum incurrit. O si ego illud haberem!". Quid faceres? "Peregrinos susciperem, inopes pascerem, nudos vestirem, captivos redimerem". Bona loqueris ante quam habeas; unde loquaris quando habueris? Si sis talis, erit aurum in tuo ornatu. Si vere sic uteris auro, quia plus diligis cum qui creavit aurum, eris rectus, superiora plus diligens, inferioribus recte utens. Et delectaberis in Domino 31, iustus in Domino iocundaberis 32. Non erit in te accusatio Creatoris, erit de gratiarum actio Redemptoris. Amen.