SERMO 20/A


DE RESPONSORIO PSALMI LVI:
"MISERERE MEI,
DOMINE, MISERERE MEI
QUONIAM IN TE CONFISA EST ANIMA MEA"

Sive in bonis sive in malis huius saeculi tentatio est.

1. In omnibus saeculi huius et bonis et malis, in utrisque tentatio est. Bona enim saeculi huius blandiuntur ut decipiant; mala minantur ut frangant. Quia ergo in utrisque tentatio est, id est, et in bonis et in malis praesentis saeculi, non securus est christianus. In toto corde dicat et agat quod modo cantavimus Deo: Miserere mei, Domine, misere mei, quoniam in te confisa est anima mea 1. Haec vox nec pauperem deicit, nec divitem extollit; deiectum facit sperare et rectum non se permittit inflare. Cuiuscumque enim anima, si in Deo confisa est, nec bonis extollitur, nec malis frangitur. Novit omnia. ista tamquam umbram transire 2, non autem transire illum cui dixit: In te confisa est anima mea.

Una vox libera christiani: miserere mei.

2. In te autem servus Domino dicit, creatura creatori, factus factori, captivus redemptori, vinctus liberatori, et ut citius dicam homo Deo. Duo autem proposita sunt homini, ut et Deum agnoscat et se: Deum in quo confidat, se ne in se confidat. Frustra enim homines sibi multum dantes et alios contemnentes, frustra dicunt: "Ego in illo non confido; absit ut de illo praesumam". Aliquando enim humilitas dicit ista, aliquando superbia. Bonum est non confidas in homine 3, sed si non confidas in te. Qui enim confidit in se, aut in homine confidet aut non est homo. Restat ergo una vox libera: Miserere mei. Meritum autem meum ut miserearis mei, quod possum enumerare? Non iustitias meas, non divitias, non fortitudinem. Non ergo propter merita mea, sed quoniam in te confidit anima mea 4. Impetravit praemium, quia obtulit sacrificium. Et quid obtulit? Non taurum, non hircum, non arietem, non tura Arabiae, non ornamenta aurea, non aliquid caro redemptum multumque pretiosum, sed quod est carius omni re, seipsum. Nihil est enim carius Deo quam imago Dei.

Christus dat nobis exemplum humilitatis

3. Facit ergo Deus omnia sub homine, hominem sub se. Vis ut sub te sit quidquid fecit Deus, tu esto sub Deo. Valde enim impudenter exigis sub te esse creaturam inferiorem, cum tu non agnoscis eum qui creavit et superiorem. Ergo Deus sic ordinavit quod creavit, ut imaginem suam sub se poneret, cetera sub illa. Illum suscipe, et calcabis hominem. Illum noli contemnere, et contemnat te qui vult. Quid enim tibi mali affert qui te contemnit, quem Deus non contemnit? Contemptorem tuum irridet quia te coronat. "Contemnit me". Contemptus est Christus. Ille cui dixit: In te confisa est anima mea 5, venit contemni pro te, et contemptibilis redemit te. Tu non esses redemptus, si ille non fuisset contemptus. Sed et unde contemptus est? Quia suscepit servilem vestem, formam tuam. Aliud enim latebat, aliud apparebat. Latebat Deus, apparebat homo 6. Contemptus est homo et glorificatus est a Deo.

4. Omnia ergo, qui nobis seipsum fecit viam omnia quae hic pro magno homines appetebant, noluit habere cum haberet omnia, cuius erat caelum et terra, per quem factum erat caelum et terra, cui in caelis et super caelos angeli serviebant, qui daemonia fugabat, qui febres pellebat, qui aures surdorum et oculos caecorum aperiebat, qui mari ventis ac tempestatibus imperabat, qui mortuos suscitabat. Qui tantum poterat, tantum in illum potuit quem ipse fecit. Subiectus est homini creator hominis, quia apparuit homo, hominis liberator. Subiectus est homini, sed in forma hominis, latens Deus, apparens homo, contemptus homo, inventus Deus, non tamen inventus nisi ante contemptus. Noluit etenim tibi dare claritatem, nisi prius te doceret humilitatem.

Alta ab homine desideranda; via est humili

5. Omnis homo alta desiderat. Et quid altum in terra? Si ergo alta desideras, caelum desidera, caelestia desidera, supercaelestia desidera. Concupisce angelorum civis esse, ambi illam civitatem, in illa suspira, ubi non perdes amicum, non patieris inimicum, ubi non invenies aliquem tunc redemptum, quia nemo inde potest aliquem captivum abducere. Civitas enim illa aeterna est, ubi nullus oritur, nullus moritur, ubi perpetua et vera sanitas, quia ipsa sanitas vocatur immortalitas. Illic si esse concupieris, vere alta quaesisti. Vides quo, sed vide qua. Nam nemo non quaerit esse civis angelorum, gaudere in Deo de Deo sub Deo, manere semper, nulla labe mutari, nulla senectute confici, nulla lassitudine debilitari, nulla aegritudine, nulla morte finiri. Magna res, alta res, desiderabilis res! Concupiscis quo pervenias, vide qua venias.

Exemplum ex filiis Zebedei.

6. Etenim duo illi discipuli Domini nostri, sancti et magni fratres Iacobus et Ioannes, filii Zebedei, sicut in Evangelio legimus concupierunt a Domino Deo nostro ut unus illorum in regno sederet ad dexteram alius ad sinistram 7. Isti Vero non in terra reges esse voluerunt, non perituros honores concupierunt a Domino Deo, non divitiis ornari, non familia pompari, non clientibus honorari, non adulantibus decipi, sed plane magnum aliquid et solidum quaesierunt, in regno Dei habere sedes quibus nemo succedit. Magnum est quod concupierunt, et tamen illi non desiderio reprimuntur sed ad ordinem revocantur. Vidit in eis Dominus desiderium sublimitatis, et dignatus est docere viam humilitatis, tamquam diceret: "Videtis quo tendatis, videtis qui ego sum vobis, et tamen ego qui vos feci ad vos descendi, ego propter vos meipsum humiliavi". Sed ista verba quae dico in Evangelio non leguntur, sententiam tamen dico eorum verborum quae in Evangelio leguntur. Quae enim verba leguntur in Evangelio commoneo vos, ut videatis haec quae dixi inde nata, ut illa sint radix, nostra autem rami 8. Cum ergo hoc ab eis Dominus audisset, ait illis: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? 9 Desideratis sedere a lateribus meis. Dicite mihi prius quod vos interrogo: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? Vos qui quaeritis sedes sublimitatis, non est vobis amarus calix humilitatis?

Qui imponit magnam fabricam in imo locat fundamentum.

7. Tamen ubi praeceptum durum, ibi grande solatium. Calicem enim passionis, calicem humiliationis nolunt, nolunt bibere homines. Alta quaerunt? Humilia ament. De humili enim ad alta consurgitur. Nemo excelsam fabricam imponit nisi in imo locaverit fundamentum. Omnia ista considerate, Fratres mei, et hinc instruimini, hinc aedificamini ad fidem, ut videatis viam qua perveniendum est ad ea quae desideratis. Novi enim et scio: nemo vestrum non desiderat immortalitatem, celsitudinem aeternam et cum Deo societatem habere. Omnia ista omnes desideramus. Qua veniamus videamus, nam quo veniamus amamus. Hoc ergo dixi: Aedificaturus est aliquis casam feneam transitoriam: nec fundamentum fodit. Si vero cogitaverit fabricae structuram excelsam molibus gravem, diutius duraturam non levat prius oculos quo usque surgat, sed prius in inferiora dirigit consilium, quantum fodiat. Et quanto erit altius fastigium aedificii, tanto erit humilior fossa fundamenti. Segetes quis non vult altas videre? Prius altis segetibus futuris humilitatem semini aratro moliris. Qui arat, ima secat. Qui arat, sulco descendit ut seges ascendat. Arbores quo sunt celsiores, eo radices in inferioribus habent, quia omnis altitudo ab humilitate consurgit.

Regnum caelorum paratum est humilibus.

8. Sed timebas tu, o homo, contumelias humilitatis pati! Bibere calicem passionis amarissimum prodest tibi. Viscera tua tument, inflata habes praecordia. Bibe amaritudinem, ut teneas sanitatem. Bibit sanus medicus. Non vult bibere languens aegrotus? Hoc, enim filiis Zebedei ait: Potestis bibere calicem? 10 Non illis dixit: "Potestis bibere calicem contumeliarum, calicem fellis, calicem aceti, calicem amarissimum, calicem veneno repletum, calicem omnium passionum ?". Si haec diceret, terreret potius quam excitaret. Ubi communicatio, ibi consolatio. Quid dedignaris, serve? Calicem illum Dominus bibit. Quid dedignaris, aegrote? Medicus bibit. Quid dedignaris, languide? Sanus bibit. Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? Tunc illi avidi altitudinis, nescientes quid possent, promittentes quod nondum haberent: Possumus, dixerunt. Et ille: Calicem quidem meum bibetis, quia ego dono ut bibatis, qui vos fortes, fortes faciam de debilibus, qui vobis dono gratiam tolerationis, ut calicem humilitatis bibatis, sedere autem ad dexteram meam aut ad sinistram non est meum dare vobis, sed aliis paratum est a Patre meo 11. Si illis non, quibus aliis? Si Apostoli non merentur, quis meretur? Sed qui sunt alii? In istis duobus erat Ioannes ille. Qui Ioannes? Ille, Fratres, quem Dominus prae ceteris diligebat, qui super pectus Domini recumbebat 12, qui de pectore eius bibit quod in Evangelio ructavit. Ipse est Ioannes qui dixit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 13. Magna ructatio, sed prior erat magna potatio. Delectat quod ructat? Vide unde bibit. Super pectus Domini discumbebat 14, in convivio illo haec omnia biberat quae in Evangelio magna felicitate ructabat. Erat ergo tam magnus qui super pectus Domini discumbebat, cui etiam dictum est quod audivit Caritas vestra: Non est meum dare vobis: aliis paratum est a Patre meo 15. Quibus aliis, o Domine? Si Ioannes non accepit qui super pectus Domini discumbebat, si non accepit qui super pectus Domini discumbebat, si non accepit qui transcendit mare, acrem, caelum, et pervenit ad Verbum, qui tanta transcendit et ad te sicuti es aequalis Patri pervenit, hoc quod petivit non accepit, quis accipiet? Novit Dominus quid dixerit: aliis paratum est. Quid est, aliis? Humilibus, non superbis, ergo et vobis si alii fueritis, si superbiam posueritis et humilitate induti fueritis 16.

Sive pauperes sive divites in Deum confidere debent.

9. Proinde, Fratres mei, didicimus, discimus, cantamus, faciamus: Miserere mei, Domine, miserere mei, quoniam in te confisa est anima mea 17. O felix anima! Pauper es? In illo confide, quia non habes aliud maius unde confidas. Dives es? In illo confide, quia omnis caro fenum et claritas carnis ut flos feni. Fenum aruit, flos decidit, verbum autem Domini manet in aeternu 18. Pauper es? Tamquam ulcerosus Lazarus in illo confide. Lazarus pauper, Abraham dives. Quando audimus in Evangelio quia mortuus est pauper ille ulcerosus et levatus est ab angelis in sinu Abrahae 19, omnes mendici ulcerosi debilitati abiecti, quando audiunt istam lectionem, quid dicunt? "De nobis dixit". Attendit forte homo pauper, egenus, vix sibi sufficiens aut forte mendicus, in domo Dei stare aliquem divitem cum vestibus congruis honori suo. Quando audit lectionem istam dicit: "De me dixit. Ego, quando mortuus fuero, ab angelis tollor in sinu Abrahae". Audit ibi de divite Evangelium dicere: Et cum mortuus esset, coepit torqueri apud inferos 20. Cum audierit pauper, dicit apud se: "Illud de me dixit, illud de isto". Noli errare, pauper. Noli timere, dives. Nec de te dicit, pauper, si ebriosus es. Nec de te dicit, dives, si pius es. Ille pietatem coronat, non paupertatem. Non enim dicturus est Deus in iudicio suo: "Accedat ad me senator, recedat plebeius". Sed neque hoc dicturus est: "Accedat plebeius, recedat senator". Non dicturus est: "Accedat ad me imperator, recedat miles". Sed neque illud dicturus est: "Accedat miles, recedat imperator". Sed: "Accedat iustus, recedat iniustus". Ergo, pauper, pietatem tene si vis pervenire. Nam vis nosse quia Dominus pietatem elegit, non divitias damnavit? Levatus est pauper. Sed quo? In sinu Abrahae 21. Lege quid fuerit Abraham et invenis divitem 22. Praecessit dives, ut hospitium et domum pauperi praepararet. Ecce quomodo habetis in psalmo: Simul in unum dives et pauper 23.

10. Glorificemus Deum et Dominum nostrum Iesum Christum in bonis operibus nostris, et ex corde dicamus: Miserere mei, Domine, miserere mei, quoniam non in auro, non in argento, non in honore, non in opibus, non in amico magno, non in turba clientum, non in pompa famulorum, sed in te confidit anima mea 24.