SERMO 20

DE EO QUOD SCRIPTUM EST IN PSALMO L:
"
COR MUNDUM CREA IN ME DEUS"

Qui fuit idoneus ad se vulnerandum non est ad sanandum.

1. Voce consona et corde concordi, pro ipso corde nostro Dominum deprecantes diximus: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis 1. Hinc pauca quae Dominus dederit, in eius gratia ministrabimus vobis. Psalmus est paenitentis, amissam spem recuperare cupientis, lapsu suo iacentis, et Domini manu surgere deprecantis, tamquam qui fuerit idoneus ad se vulnerandum, et non sit ad sanandum. Sicut enim ipsam carnem nostram percutere et vulnerare cum volumus possumus, ut autem sanetur medicum quaerimus, nec ita nostra potestate sanamur ut nostra potestate sauciamur, ita et ad peccandum anima sibi ipsa sufficit, ad sanandum autem quod peccando laeserit Dei medicinalem dexteram implorat. Unde dicit in alio psalmo: Ego dixi, Domine, miserere mei. Sana animam meam quoniam peccavi tibi 2. Ad hoc ait: Ego dixi, Domine, ut constitueret ante oculos voluntatem arbitriumque peccandi ex anima oriri sibique sufficere ut perdat se, Dei autem esse quaerere quod perierat et salvum facere quod se vulneraverat. Venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat 3. Huic precem fundentes dicimus: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. Dicat anima quae peccavit, ne plus pereat desperando quae se perdidit delinquendo.

Ne quaeras excusationem peccati, sed potius tui accusationem. Peccatum tuum a te puniatur, ne tu puniaris.

2. Ante omnia quippe danda est opera ne peccemus, ne quamdam familiaritatem et amicitiam cum peccato tamquam cum serpente faciamus. Morsu quippe venenato perimit peccantem, nec tale aliquid est cum quo facienda est amicitia. Sed si forte aut infirmum oppresserit aut incauto subrepserit aut errantem ceperit aut in errore secundo deceperit, non pigeat animam confiteri nec quaerere excusationem sed sui accusationem. Nam inde et oravit quodam in psalmo et ait: Pone, Domine, custodiam ori meo et ostium continentiae circum labia mea, et non declines cor meum in verba maligna, ad excusandas excusationes in peccatis 4. Peccatum quisque suadet tibi? Ante omnia recusetur. Sed persuasum est? Non excusetur sed potius accusetur. Nam et iste qui dicebat: Cor mundum crea in me, Deus, sic coepit: Miserere mei, Domine, secundum magnam misericordiam tuam 5. Magnam misericordiam magnus peccator implorat. Magnam medicinam magnum vulnus desiderat. Ibi dicitur: Averte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele. Cor mundum crea in me Deus 6. Avertit ergo Deus faciem suam a peccatis confitentis et se ipsum accusantis Deique auxilium, et misericordiam deprecantis. Avertit enim faciem suam a peccatis eius, non avertendo ab ipso. Cui enim dicitur: Averte faciem tuam a peccatis meis, ei alibi dicitur: Ne avertas faciem tuam a me 7. Avertit quia non advertit, nam si advertit, evertit. Ideo et iudices in convictos reos sententiam proferentes animadvertere dicuntur. Hoc ne faciat Deus, id est, ne animadvertat, dicimus ei: Averte faciem tuam a peccatis meis. Ne agnoscat, ignoscit. Quomodo autem nobilem dicimus, non autem nobilem dicimus ignobilem, sic noscentem, non autem noscentem, ignoscentem. Tamen si vis: ut ille ignoscat, tu agnosce. Impunitum non potest esse peccatum; impunitum non decet, non oportet, non est iustum. Ergo quia impunitum non debet esse peccatum, puniatur a te, ne puniaris pro illo. Peccatum tuum iudicem te habeat, non patronum. In tribunal mentis tuae ascende contra te, et reum te constitue ante te. Noli te ponere post te, ne Deus te ponat ante se. Ideo dicit in eodem psalmo, unde facillimam impetret veniam: Quoniam iniquitatem meam ego agnosco et peccatum meum ante me est semper 8. Tamquam dicens: Quoniam ante me est, non sit ante te, et quia ego agnosco, tu ignosce. Ergo peccatum aut a te punitur, aut a Deo; sed a te sine te, a Deo autem tecum. Te ergo habeat punitorem, ut tu Deum invenias defensorem. Dic: "Ego feci". Ego dixi: Domine, miserere mei. Sana animam meam quoniam peccavi tibi 9. Ego, inquit, dixi. Ego non quaero ad excusationem peccati, quis de me peccaverit, aut quis me peccare compulerit 10. Non dico: "Fortuna fecit". Non dico: "Fatum hoc voluit". Postremo non dico: "Diabolus fecit". Nam et ipse diabolus suadendi habet potestatem, postremo terrendi, graves etiam si permissus fuerit molestias inferendi. A Domino deprecanda virtus est, ne illecebrosa capiant aut ne dura confringant. Donet nobis contra illecebras et minas inimici, duas virtutes: continere et sustinere, continere libidines ne prospera capiant; sustinere terrores ne adversa confringant. Et cum scirem, inquit, quia nemo esse potest continens, nisi Deus det 11, huic ergo dicebat: Cor mundum crea in me Deus 12; et: Vae his qui perdiderunt sustinentiam 13. Neminem ergo quaeras accusare ne accusatorem invenias, a quo te non possis defendere. Nam et ipse inimicus noster diabolus quando accusatur, gaudet 14. Vult omnino ut accuses illum, vult ut ipse a te ferat qualem volueris criminationem, cum tu perdas confessionem. Contra huius astutiam exclamat ille: Ego dixi, Domine 15. Sine causa mihi insidiatur inimicus, novi astutias eius, captat linguam meam vult ut dicam: "Diabolus fecit". Ego dixi, Domine. His ergo versutiis seducit animas et a medicina confessionis avertit, aut persuadens eis ut se excusent et quaerant quos accusent; aut persuadens eis, quia iam peccaverunt, desperent et omnino se ad veniam posse pertinere non arbitrentur; aut persuadens eis quia cito Deus totum ignoscit, et si se homo non corrigat.

Vigilandum ne desperando neque male sperando pereas.

3. Videte quanta sint adversus quae vigilare debeat cor paenitentis. Ne se excusando accuset alterum, veniat ei in mentem: Ego dixi, Domine, miserere mei. Sana animam meam quoniam peccavi tibi. Ne desperando pereat, ut quoniam peccavit et graviter peccavit, putet se iam non posse sanari, et donet se libidinibus, trahendum omnibus cupiditatibus, facere quicquid libet quamvis non liceat. Et si non facit, ibi non facit ubi homines timet. Omnino animo quodam gladiatoricio, quoniam vitam desperat, quicquid potest facere ad satiandam cupiditatem et libidinem suam facit, tamquam devotus ad victimam. Tales desperatione, pereunt. Contra istos pro his, id est contra tales cogitationes eorum, vigilans Scriptura dixit: In qua die conversus fuerit iniquus et fecerit iustitiam omnes iniquitates eius obliviscar 16. Rursus - recreata anima si his verbis crediderit a desperationis malo - invenit aliam foveam et quae desperatione perire non potuit, spe perit. Et quis est qui perit spe? Ecce qualem propono, qui dixerit in animo suo: "Iam Deus veniam promisit omnibus avertentibus se a peccatis, in quacumque die conversi fuerint, omnes iniquitates eorum obliviscetur. Ergo faciam quicquid volo. Quando voluero convertam me delebiturque quod fecero". Quid dicimus? Quia non quando se converterit curat Deus paenitentem? Dimittit Deus omnia praeterita. Si negamus, indulgentiae divinae contradicimus, verbis denique propheticis obviamus, divinis eloquiis repugnamus. Non est hoc fidelis dispensatoris.

Ne tardes converti ad Dominum. Quaere bonam vitam qui desideras longam vitam.

4. Recurrit et dicit mihi quisquam: "Dabis ergo laxamentum peccatis ut faciant homines quicquid volunt, promissa venia, promissa impunitate cum se converterint?". Laxant habenas ad peccandum; ferentur magno impetu, nullo revocante, spe desperati. Itane vero, vigilaret Scriptura adversus desperantes, et non vigilaret adversus male sperantes? Audi eius vigilias adversus malam et perversam spem: Ne tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem. Subito enim veniet ira eius, et in tempore vindictae disperdet te 17. Quid est ergo, maligne sperator? Si disperes, peris; si speres, peris. Ubi tibi locus tutus erit, ut ab utraque fovea te eripias, et constituas te in via recta, serviens Deo, miserans animam tuam placens Deo? Male desperabas, audisti: In quacumque die conversus fuerit, omnes iniquitates eius obliviscar 18. Male sperare coeperas, audisti: Ne tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem. Undique te circumdedit providentia Dei misericorditer. Quid dicis? "Promisit mihi Deus indulgentiam; quando me convertero dabit eam". Plane dabit quando te converteris, sed quare te non convertis? "Quoniam quando convertero, dabit". Prorsus quando converteris dabit, sed ipsum "quando" quando est? Quare non hodie est? Quare non cum audis? Quare non cum clamas? Quare non cum laudas? Clamor meus sit adiutor pro te; clamor tuus testis sit contra te. Quare non hodie? Quare non modo? "Cras" inquit. Indulgentiam tibi Deus promisit, "cras" tu tibi promittis. Aut si forte, quomodo mihi legis de libro sancto indulgentiam tibi promissam esse converso, sic tibi promissum ut crastinum diem differas in crastinum? Nonne hoc primo posuit in terrore medicinali, nonne cum te increparet hoc dixit: Ne differas de die in diem, subito enim venit ira eius 19? Sed videlicet homo sapiens times ne plus habeas biduum bonae vitae, Si erit crastinus dies, sit et hodiernus, et biduum sit. Si enim non erit crastinus dies, hodiernus securum te inveniet. Si autem erit crastinus, additur hodierno. Tu autem cupis habere longam vitam et non times habere malam. vitam. Diu vis vivere, et male vivere. Longum malum quaeris, quare. non potius longum bonum? Quid autem non bonum habere vis? Sola vita erit, quae in te male incurrit? Qualem vestem quaeras, si interrogem te, bonam respondes; qualem villam bonam; qualem coniugem, bonam; quales filios, bonos; qualem domum, bonam; solam vitam malam. Et omnibus bonis tuis praeponis vitam et inter omnia bona tua solam vis malam. Nam illa omnia, quae bona requirebas, vestem, domum, villam et cetera, paratus es dare pro vita tua. Si tibi quisquam dixerit: "Aut da mihi omnia bona tua, aut aufero vitam tuam", paratus es omnia bona tua dare et illam etiam malam tenere. Quare non vis ut tibi sit bona, pro qua et mala das omnia bona? Ecce ablata, est excusatio, adsit accusatio, ne veniat damnatio.

POST SERMONEM.

5. Exhortamur Caritatem vestram ut impigre et vigilanter verbum Dei ministrantibus presbiteris vos audire non pigeat. Dominus enim Deus noster est ipsa veritas, quam auditis per quemlibet loquatur. Et nemo est maior in nobis nisi qui minor fuerit. Praeloquendum ergo nobis fuit ex more. Et vos facite ex amore.