SERMO SANCTI AUGUSTINI
HABITUS IN BASILICA RESTITUTA
DIE MUNERUM
1. Cantantes Dominum rogavimus ut avertat faciem suam a peccatis nostris 1, et omnia facinora nostra deleat. Sed animadvertere potestis, Fratres, quod in eodem psalmo audierimus: Quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum ante me est semper 2. Dicitur autem Deo alibi: Ne avertas faciem tuam a me 3, cui diximus: Averte faciem tuam a peccatis meis 4. Cum sit ergo persona una homo et peccator, homo dicit: Ne avertas faciem tuam a me, peccator dicit: Averte faciem tuam a peccatis meis. Hoc ergo dicitur: Ne avertas faciem tuam ab eo quem fecisti, averte faciem tuam ab eo quod feci. Oculus tuus, inquit, utrumque distinguat, ne propter vitium natura dispereat. Fecisti tu aliquid, feci et ego aliquid. Quod tu fecisti, natura dicitur; quod ego feci, vitium vocatur. Vitium sanetur, ut natura servetur.
2. Facinus, inquit, meum ego agnosco 5. Si ego agnosco, ergo tu ignosce. Bene vivamus, et bene viventes sine peccato nos esse minime praesumamus. Sic vita laudetur ut venia postuletur. Desperati autem homines, quanto minus intenti sunt in peccata sua, tanto curiosiores sunt in aliena. Quaerunt enim non quid corrigant, sed quid mordeant. Et cum se non possint excusare, parati sunt alios accusare. Non sic iste nobis orandi et satis Deo faciendi demonstravit exemplum, dicens: Quoniam facinus meum ego agnosco, et peccatum meum ante me est semper 6. Non erat iste intentus in aliena peccata. Advocabat se ad se, nec se palpabat sed penetrabat, et in se ipsum altius descendebat. Sibi non parcebat, et ideo ut sibi parceretur non impudenter rogabat. Peccatum enim, Fratres, impunitum esse non potest. Si peccatum impunitum remaneat iniustum est, ergo sine dubitatione puniendum. Hoc tibi dicit Deus tuus: "Puniendum est peccatum aut a te, aut a me". Punitur ergo peccatum, aut ab homine paenitente, aut a Deo iudicante. Punitur ergo aut a te sine te, aut a Deo tecum. Quid est enim paenitentia, nisi sua in se ipsum iracundia? Qui paenitet irascitur sibi. Nam si non ficte fiat, unde est et pectoris tunsio? Quid feris, si non irasceris? Quando ergo tundis pectus, irasceris cordi tuo, ut satisfacias Domino tuo. Potest enim etiam sic intellegi quod scriptum est: Irascimini et nolite peccare 7. Irascere quia peccasti, et puniens teipsum noli peccare. Exsuscita cor paenitendo, et hoc erit sacrificium Deo 8.
3. Placari Deo vis? Nosce quid agas tecum, ut Deus placetur tibi. In eodem psalmo adverte; ibi enim legitur: Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis 9. Ergo sine sacrificio eris? nihil oblaturus, de nulla oblatione Deum placaturus? Quid dixisti? Si voluisses sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis. Sequere, et audi, et dic: Sacrificium Deo spiritus contritus, cor contritum et humiliatum Deus non spernit 10. Abiectis quae offerebas, invenisti quod offeras. Offerebas enim apud patres victimas pecorum, et sacrificia vocabantur. Si voluisses sacrificium, dedissem utique. Illa ergo non quaeris, et tamen sacrificium quaeris. Populus tuus dicit tibi: Quid offeram qui quod offerebam non offero? Ipse enim populus, aliis decedentibus aliisque nascentibus, ipse est populus. Sacramenta sunt mutata, non fides. Signa mutata sunt quibus aliquid significabatur, non res quae significabatur. Pro Christo aries, pro Christo agnus, pro Christo vitulus, pro Christo hircus, totum Christus. Aries, quia ducit gregem: ipse est inventus in vepribus 11, quando pater Abraham filio iussus est parcere 12, nec tamen sine oblato sacrificio inde discedere. Et Isaac Christus erat, et aries Christus erat. Isaac sibi ligna portabat 13: Christus crucem propriam baiulabat 14. Pro Isaac aries, non tamen pro Christo Christus. Sed in Isaac et in ariete Christus. Tenebatur cornibus in vepre aries 15; interroga Iudaeos, unde tunc Dominum coronaverint 16. Agnus est: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi 17. Taurus est: attende cornua crucis. Hircus est, propter similitudinem carnis peccati 18. Velata sunt ista, donec aspiraret dies et removerentur umbrae 19. In eumdem ergo Dominum Christum, non solum quod Verbum, sed etiam quod Mediator est Dei et hominum homo Christus Iesus 20, et Patres antiqui crediderunt, et ad nos eamdem fidem praedicando et prophetando transmiserunt. Unde dicit Apostolus: Eumdem habentes spiritum fidei, propter quod scriptum est: Credidi, propter quod locutus sum 21. Eumdem habentes, quem habuerunt et illi qui scripserunt: Credidi, propter quod locutus sum. Habentes ergo eumdem, inquit, spiritum fidei, propter quod scriptum est ab antiquis: Credidi, propter quod locutus sum, et nos credimus, propter quod et loquimur 22. Quando ergo David sanctus ita dicebat: Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique, holocaustis non delectaberis 23, tunc illa sacrificia offerebantur Deo, quae modo non offeruntur. Ergo quando cantabat, prophetabat, praesentia spernebat et futura praevidebat. Holocaustis, inquit, non delectaberis. Quando ergo holocaustis non delectaberis, sine sacrificio remanebis? Absit. Sacrificium Deo spiritus contritus; cor contritum et humiliatum Deus non spernit 24. Habes quod offeras. Non gregem circuminspicias, non navigia praepares et permees ad extremas provincias unde aromata deferas. Quaere in corde tuo quod gratum sit Deo. Cor conterendum est. Quid times ne contritum pereat? Ibi habes: Cor mundum crea in me, Deus 25. Ut ergo creetur mundum cor, conteratur immundum.
4. Displiceamus nobis quando peccamus, quia peccata displicent Deo. Et quia sine peccato non sumus 26, Vel in hoc Deo similes simus, quia hoc nobis displicet quod illi. Ex aliqua parte coniungeris voluntati Dei, quia hoc tibi displicet in te quod odit et ille qui fecit te. Artifex tuus ipse est, sed vide te ipsum et dele in te ipso quod non est ex ipsius officina. Deus enim, sicut scriptum est, creavit hominem rectum 27. Quam bonus Deus Israel rectis corde! 28 Si ergo sis rectus corde, non tibi displicebit Deus, bonus tibi erit Deus, laudabis Deum. Omnino, et in eo quod praestat, et in eo quod castigat, laudabis Deum. Ille enim qui dixit: Quam bonus Deus Israel rectis corde, seipsum inspexerat, qui aliquando non erat rectus corde, et displicebat ei Deus. Postea vero resipuit, et vidit non esse Deum perversum sed se fuisse non rectum. Et recordatus tempora pravitatis suae, et praesens correctionis suae ait: Quam bonus Deus Israel! Sed quibus? Rectis corde. Quid enim tu? Mei autem, inquit, pene commoti sunt pedes, paulo minus effusi sunt gressus mei 29, id est, pene lapsus sum. Unde hoc? Quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum intuens 30. Unde ergo commoti fuerint pedes huius et pene lapsi sint gressus, quoniam non tacuit, cavendum monuit. Exspectabat a Deo, secundum vetus Testamentum, ignorans ibi esse signa futurorum, exspectabat ergo a Deo praesentis vitae felicitatem, et in hac terra quaerebat quod suis Deus in caelo servabat. Felix volebat esse hic, cum felicitas non sit hic. Res enim bona et magna est felicitas, sed habet regionem suam. De regione felicitatis Christus venit, et hic eam nec ipse invenit. Irrisus est, exprobratus est, adprehensus est, flagellatus est, vinctus est, palmis caesus est, affectus contumelia sputorum, spinis coronatus est, ligno suspensus. Ad extremum, Domini exitus mortis 31. In psalmo scriptum est [HI ACCLAMAVERUNT QUI COGNOVERUNT]: Et Domini exitus mortis. Quid hic ergo, serve, felicitatem requiris, ubi et Domini exitus mortis? Cum ergo in regione non sua felicitatem requireret ille, de quo loqui coeperam et propter illam in hac vita adipiscendam cohaereret Deo eique serviret et eius praecepta ut poterat faceret, vidit hoc magnum, vel pro magno, quod quaerebat a Deo, et propter quod Deo serviebat, esse apud eos qui Deo non serviebant, sed daemonia colebant et verum Deum blasphemabant. Vidit et commotus est, quasi perdidisset fructum laboris sui. Hoc est quod zelavit in peccatoribus, pacem peccatorum intuens 32. Denique habes ibi: Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias. Numquid sine causa iustificavi cor meum, aut lavi in innocentibus manus meas, et fui flagellatus tota die? 33 Colo Deum, blasphemant Deum. Illis felicitas, mihi calamitas. Ubi aequitas? Inde moti pedes, inde pene effusi gressus, inde propinquus interitus 34. Nam ad quod periculum venerit, videte. Ibi ait: Et dixi, Quomodo scit Deus, si est scientia in Altissimo? 35 Videte ad quod periculum venerit quaerendo a Deo pro magno praemio terrenam felicitatem. Discite ergo, Carissimi, eam si habetis contemnere, nec dicere in cordibus vestris: "Ego quia colo Deum, ideo bene est mihi". Videbis enim, quo modo tibi putas bene, et illis qui non colunt Deum esse bene, et movebuntur gressus tui. Aut enim habes illam colens Deum, et videbis quod habeat talia non colens Deum, et ideo putabis frustra te colere Deum, quia et ille habet felicitatem qui non colit Deum. Aut non illam habes, et multo amplius Deum accusabis qui dat eam blasphematoribus suis et negat cultoribus suis. Discite ergo terrena contemnere, si vultis Deo fideli corde servire. Habes illam? Noli putare inde te esse bonum, sed fac te inde bonum. Non illam habes? Noli putare inde te esse malum, sed cave malum, quo non venit bonus.
5. Etenim iste resipiscens, et reprehendens se ipsum, quod male coeperat de Deo sentire, anhelans peccator et pacem intuens peccatorum, reprehendens ergo seipsum, ait: Quid enim mihi est in caelo, et a te quid volui super terram? 36 Iam resipiscens, iam correcto corde, agnovit quantum valeat cultus Dei, quem Dei cultum vilissimo pretio addixerat, quando pro illo terrenam felicitatem quaerebat. Agnovit quid debeatur sursum cultoribus Dei, ubi iubemur habere cor et respondemus ibi nos habere cor. Et utinam non mentiamur, saltem ipsa hora, saltem ipso momento, saltem ipso temporis puncto, quando respondemus. Respiciens ergo ille et cor corrigens reprehendit se quaesisse aliquando in terra felicitatem terrenam quasi mercedem cultus Dei. Sed reprehendens se ait: Quid enim mihi est in caelo? Quid est ibi mihi? Vita aeterna, incorruptio, regnum cum Christo, societas angelorum, ubi nulla perturbatio, nulla ignorantia, nullum periculum, nulla temptatio; vera, certa, fixa securitas. Ecce, quid mihi est in caelo. Et a te quid volui super terram? A te quid volui super terram? Quid volui? Divitias fluxas, caducas, volaticas. Quid volui? Aurum, pallorem terrae; argentum, livorem terrae; honorem, temporis fumum. Ecce quid a te volui super terram. Et quia vidi hoc in peccatoribus, commoti sunt pedes mei, et paulo minus effusi sunt gressus mei 37. O quam bonus est rectis corde! 38 Quid ergo quaeris, Propheta fidelis? Aurum et argentum et divitias terrenas? Ergo tanti valet fides matronae fidelis quod habet et meretrix? Tanti ergo valet fides viri fidelis quod habet et mimus, auriga, venator, latro? Absit, Fratres mei, absit ut tanti valeat fides vestra. Avertat Deus hoc a cordibus vestris. Non tanti valet. Vultis nosse? Pro ea Christus mortuus est. Quid ergo terrenam mercedem quaeris, auro et nummis addictus? Iniuriam facis fidei, pro qua mortuus est Christus. Et quid est, inquit, quanti valet? Illum attende, qui ait: Quid enim mihi est in caelo? Non enim expressit quid erit illud. Sic ait: Et a te quid volui super terram? 39 Illud laudando, hoc abiciendo, utrumque tamen dixit. Quid est illud? Quod oculus non vidit 40. Quid est hoc? Quod fidelis oculus non sit it. Quid est illud? Quod invenit Lazarus ulcerosus. Quid est hoc? Quod habuit dives inflatus 41. Quid est illud? Quod perire non potest. Quid est hoc? Quod teneri non potest. Quid est illud? Ubi non erit labor. Quid est hoc? Quod non deserit timor. Quid enim mihi est in caelo? 42 Quid? Ipse qui fecit caelum. Pretium fidei tuae Deus tuus est. Ipsum habebis, se ipsum praeparat praemium cultoribus suis. Considerate, Carissimi, universam creaturam caelum, terram mare, quae in caelo, quae in terra, quae in mari, quam pulchra, quam mira, quam digne ordinateque disposita. Movent vos ista? Movent plane. Quare? Quia pulchra sunt. Quid est qui fecit? Puto erubesceretis si videretis pulchritudinem angelorum. Quid est ergo creator angelorum? Ipse est praemium fidei vestrae. Avari, quid vobis sufficit, si Deus ipse non vobis sufficit?
6. Bene ergo vivamus, et ut hoc possimus, eum qui hoc praecepit invocemus. Neque bonae vitae nostrae terrenam mercedem a Domino requiramus. Ad illa quae promittuntur, intentionem nostram extendamus. Cor nostrum ibi ponamus, ubi putrescere non potest saecularibus curis. Transeunt ista quae occupant homines, volant ista, vapor est vita humana super terram 43. Accedunt etiam ipsius fragilis vitae tanta et tam cotidiana pericula. Terrae motus magni de orientalibus nuntiantur. Nonnullae magnae repentinis collapsae sunt civitates. Territi apud Hierosolimam qui inerant Iudaei, pagani, catechumini, omnes sunt baptizati. Dicuntur fortasse baptizati septem millia hominum. Signum Christi in vestibus Iudaeorum baptizatorum apparuit. Relatu fratrum fidelium constantissimo ista nuntiantur. Sitifensis etiam civitas gravissimo terrae motu concussa est, ut omnes forte quinque diebus in agris manerent, et ibi baptizata dicuntur fere duo millia hominum. Undique Deus terret, quia non vult invenire quod damnet. Nonnihil agitur in isto torculari. Mundus est torcular; abundant pressurae eius. Oleum estote, non amurca. Convertatur quisque ad Deum et mutet vitam. Occultum habet iter oleum, ad secreta sua tendit. Alius subsannat, irridet, blasphemat, clamat per plateas: amurca defluit. Dominus tamen torcularis per operarios suos, per sanctos angelos suos non quiescit operari. Novit oleum suum, novit quid recipiat, quo pondere pressurae eliquetur. Novit enim Dominus qui sunt eius 44. Amurcam fugite, publica et nigra est. Novit Dominus qui sunt eius. Oleum estote, amurcam fugite. Recedant ab iniquitate omnes qui nominant nomen Domini. Odia autem nolite concipere, aut cito finite. Non enim illa metuenda sunt. Times terrae motum? Times caeli fremitum? Times bella? Time et febrem. Subito, cum illa magna metuuntur ipsa non veniunt, et de transverso una febricula aufert hominem Et si talem invenit ille iudex, qualem non novit, qualibus dicturus est: Nescio vos, recedite a me 45, quid fiet postea? Quo itur? Per quem ambitur? Unde vita reparanda redimitur? Quis iterum vivere et quod male fecit emendare permittitur? Finitum est. Pauci quidem convenistis, sed si bene audistis, abundatis. Non vos fallat qui fallit, quia non vos decipit qui non fallit.