SERMO 18


SANCTI AUGUSTINI DE VERSU PSALMI XLIX:
"
DEUS MANIFESTUS VENIET"

Deus videtur nunc non iudicare inter bonos et malos.

1. Ad exhortandas mentes Caritatis vestrae, pauca de praesenti psalmo, quae donat Dominus, gratanter accipite. De Domino nostro Iesu Christo prophetatum est in isto psalmo, ubi audivimus et cantavimus: Deus manifestus veniet, Deus noster, et non silebit 1. Ipse enim Dominus Christus, Deus noster, Filius Dei, primo adventu venit occultus, secundo adventu veniet manifestus. Quando venit occultus, non innotuit nisi servis suis; quando veniet manifestus, innotescet bonis et malis. Quando venit occultus, venit iudicandus; quando veniet manifestus, veniet iudicaturus 2. Denique tunc cum iudicaretur siluit, et de silentio eius Propheta praedixerat: Sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente, sic non aperuit os sum 3. Sed Deus manifestus veniet, Deus noster, et non silebit 4. Non quomodo siluit quando iudicandus erat, ita silebit quando iudicaturus erit. Et nunc non silet, si sit qui audiat, sed dictum est: Tunc non silebit, quando vocem eius agnoscent et qui modo contemnunt. Modo enim quando dicuntur praecepta Dei, quibusdam in risum veniunt. Et quoniam quod promisit Deus modo non ostenditur, et quod minatur modo non videtur, quod praecipit irridetur. Modo enim felicitatem quae dicitur mundi huius, habent et mali: infelicitatem quae dicitur mundi huius, habent et boni. Attendunt homines qui credunt praesentia et non credunt futura, quoniam ista bona et mala praesentis saeculi promiscue habentur a bonis et malis. Si divitias optant, vident habere divitias et pessimos homines et bonos homines. Vident etiam si exhorrent paupertatem et miserias huius saeculi, laborare in his miseriis non solum bonos, sed etiam malos. Et dicunt in corde suo, quia res humanas Deus nec respicit nec regit, sed omnino in intimo quodam fundo mundi huius dimisit nos casibus volvi, nec aliquam providentiam exhibet nobis. Ac per hoc fit in illis contemptus praecepti, quia non vident manifestationem iudicii.

Sed patientia Dei ad poenitentiam te adducit.

2. Verumtamen etiam modo debet quisque attendere, quia quando vult Deus, respicit et iudicat, ad horam non differt; quando vult autem, differt. Et unde hoc? Quia si numquam in praesenti iudicaret, non esse Deus crederetur; si omnia in praesenti iudicaret, nihil iudicio reservaret. Ad hoc enim multa servantur iudicio, et quaedam in praesentia iudicantur, ut illi qui differuntur' timeant et convertantur. Non enim amat Deus damnare sed salvare 5, et ideo patiens est in malos, ut de malis faciat bonos. Sic dicit Apostolus, quia revelabitur ira Dei super omnem impietatem 6, et reddet Deus unicuique secundum opera sua 7. Admonet autem et corripit hominem contemnentem, et dicit: An divitias bonitatis et longanimitatis eius contemnis? 8 Quia bonus est in te, quia longanimis est, quia patiens est in te, quia differt te et non aufert te, contemnis, et omnino nullum iudicium Dei putas, ignorans quia patientia Dei ad paenitentiam te adducit. Tu autem secundum duritiam cordis tui thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua 9.

Quidquid homo nunc facit in thesaurum mittit pro extremo iudicio.

3. Quicquid ergo homo facit modo in thesaurum mittit, sed nescit quid colliget. Quomodo divites qui in thesaurum terrae mittunt, quasi sciunt quid colligunt, sed nesciunt cui colligunt. Quis enim possideat divitias eorum post mortem ipsorum prorsus ignorant, et aliquando divitiae eorum ad inimicos eorum perveniunt 10. Et ideo se quisque fraudat nolens manducare ut ditescat, ut alius de laboribus eius fluat et luxurietur et dissolvatur. Quomodo ergo colligunt quidem scientes sed cui colligant nesciunt, sic contra in thesaurum caelestem boni quid colligant sciunt, mali quid colligant nesciunt. Bonus enim ponit in thesauro caelesti omnia opera misericordiae quae fecit circa homines quibus subvenit, et scit quoniam fidelis est custos qui illi servat omnia quae reponit. Et non ea videt, sed de thesauro suo certus est 11, quia neque aliquid a fure subripitur, neque ab hoste invaditur, neque ab inimico et improbo et potente quasi evicto tollitur, sed semper manebit quia a Domino potentissimo custoditur. Si enim homines pecunias fideli servo commendant, et securi sunt, misericordias suas commendant potenti Domino, et solliciti sunt? Noverunt ergo, quia quicquid reponunt, totum ibi salvum est. Qui fideles sunt potentiae Domini sui fidem iungunt. Credunt ei quia servat, et inveniunt quod servat. Nam et homines qui pecuniam colligunt, numquid vident arcam ipsam vel in arca pecuniam? Semper colligunt et mittunt, aut infodiunt et servant. Non vident, et tamen quasi conscientia eorum scit quia ibi est in loco illo ubi posuerunt. Et forte iam fur tulit, et vanus gaudet qui inaniter reservavit. In thesauro autem caelesti si quid posuerimus, et de Domini custodia securi sumus, et omnino furem nullum patimur, nec damnum aliquod sustinemus. Mali vero et ipsi mittunt in thesauro omnia mala opera sua, et servat illis Deus. Hoc est quod dixit Apostolus: Thesaurizas tibi iram in die irae iusti iudicii Dei 12.

In iudicio aperiuntur thesauri et dicuntur sententiae.

4. Sed quoniam servatur quidquid mali faciunt et nesciunt, ubi venerit Deus noster manifestus et non silebit 13, convocabit ad se omnes gentes, sicut dicit in Evangelio, et separabit quosdam ponens ad dexteram quosdam ad sinistram 14, et incipiet iam tractare thesauros utrorumque, quid quisque posuit ut inveniat. Venite, inquit, benedicti Patris mei, ad eos qui sunt ad dexteram percipite regnum, quod vobis paratum est ab initio mundi 15. Regnum caelorum, regnum sempiternum, societatem cum angelis, aeternam vitam ubi nullus oritur neque moritur, hoc percipite. Quando enim opera vestra in thesaurum mittebatis, regnum caelorum emebatis. Percipite regnum, quod vobis paratum est ab initio mundi. Etiam ostendit illis thesauros suos: Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi et potastis me; nudus fui, et vestistis me; hospes fui, et adduxistis me; in carcere fui, et venistis ad me; aeger fui, et visitastis me 16. Et respondent illi: Domine, quando te vidimus in his necessitatibus constitutum, et ministravimus tibi? 17 Et ille: Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 18. Quia ergo quando uni ex minimis meis fecistis milii fecistis, percipite quod misistis, possidete quod emistis. Mihi enim servatori ideo credidistis. Deinde convertet se et ad illos qui sunt a sinistris, et ostendet illis thesauros suos inanes operis boni: Ite, inquit, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Esurivi, et non dedistis mihi manducare 19. Aut si aliquid invenistis in thesauro isto aut aliquid misistis cogitate et reddetur vobis. Sed numquam te, inquiunt ipsi, vidimus esurientem 20. Et ille: Quando uni ex minimis meis non fecistis, nec mihi fecistis 21. Forte enim ideo mihi non faciebatis, quia in terra me ambulare non videbatis. Tam mali estis, ut si videretis sicut Iudaei crucifigeretis. Hodie enim mali homines, qui conantur si fieri potest delere praecepta Dei, qui conantur si fieri potest non esse Ecclesias ubi illis praedicentur praecepta Dei, nonne et ipsum Christum occiderent, si in terra viventem invenirent? Sed audebunt dicere, quasi illi qui nesciat cogitationes hominum 22: Domine, quando te vidimus esurientem? 23 Et ille: Quando uni ex minimis meis non fecistis, nec mihi fecistis 24. Minimos meos egentes posueram vobis in terra. Ego tamquam caput, dicet, in caelo, sedebam ad dexteram Patris, sed membra mea in terra laborabant, membra mea in terra egebant. Membris meis daretis, et ad caput perveniret quod daretis. Et sciretis quia minimos meos egentes quando vobis in terram posui, laturarios vobis institui qui opera vestra in thesaurum meum portarent. Et nihil in eorum manibus posuistis, propterea apud me nihil invenistis.

Ne tua poenitentia sit sera et infructuosa, modo habe.

5. Tunc ergo non silebit, sed apparebit; ideo dictum est: Non silebit 25. Modo autem dicit illud lector de codice et contemnitur; dicit illud de ore suo tractator aut disputator episcopus, et irridetur. Numquid sic irrideri habet, quando ab ipso iudice potentissimo dicetur 26? Unusquisque recipiet quod fecit, sive bonum sive malum. Tunc dicturi sunt homines sera et infructuosa paenitentia: "O si possemus iterum vivere et quod contempsimus audire et facere!". Tunc dicent illi, quos ex adverso constituent iniquitates eorum, sicut dicit in libro Sapientiae: Quid nobis profuit superbia, et divitiarum iactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia tamquam umbra 27. Videtis quia paenitebit eos, sed ista paenitentia cruciabilis, non sanabilis. Vis habere utilem paenitentiam? Modo habe. Si enim modo habueris, corrigeris. Cum correctus fueris, fundetur ille thesaurus tuus ubi colligebantur mala opera tua, et implebitur alius thesaurus tuus ubi bona omnia opera tua colligantur. Sed forte conversus ad Deum, statim morieris, opera tua nulla forte invenientur in illo thesauro? Plane invenies ibi opera tua, quia scriptum est: Pax in terra hominibus bonae voluntatis 28. Deus non adnotat facultatem, sed coronat voluntatem. Scit quia voluisti, et non potuisti; sic te adnotat, quasi feceris quod voluisti. Ergo opus est ut convertaris, ne differendo subito moriaris, et omnino nihil inveniatur quod in praesenti habeas, et in futuro possideas. Conversi ad Deum.