SERMO 16/B

SERMO DE RESPONSORIO PSALMI XL

Perversus est qui peccata sua non sibi sed fortunae, fato, diabolo tribuit.

1. Una voce multi cantavimus, quia in Christo unum sumus 1. Populus enim qui dicit plurali numero: Pater noster 2, ipse est qui dicit: Ego dixi, Domine, miserere mei, sana animam meam quoniam peccavi tibi 3. Multi enim peccare volunt, et peccata sua sibi tribui nolunt. Attendat autem Sanctitas vestra superbos homines, quomodo nolunt confiteri Deo. Omnia enim mala quae faciunt nolunt sibi tribuere, et incipiunt dicere quia vel fortuna fecit vel fatum fecit. Sed dicit: "Diabolus fecit", ne dicat: "Ego feci". Tollat ergo ista de medio qui haec dicit, quia et fortuna vanitas hominum est et fatum inanitas, et qui putaverit aliquid esse fatum ipse fit fatuus. Et diabolus, quamvis sit hostis noster 4, tamen consentientem supplantat. Non habet vim cogendi, sed astutiam suadendi. Si autem diabolus male suadens loqueretur solus, et Deus per Scripturas bona docens non loqueretur, haberes excusationem apud Deum. Diceres: "Cui consensurus eram nisi ei qui mihi loquebatur, quia tu mihi tacebas?". Cum autem diabolus non taceat mala suadere, et Deus non taceat bona monere, aures tuae mediae inter diabolum mala suadentem et Deum bona praecipientem quare inclinantur ad verba diaboli, et avertuntur a verbis Dei? Dicit tibi ille: "Fac furtum"; dicit tibi Deus: "Noli facere furtum". Si audires ambos, pessimus esses. Et quomodo tamen posses ambobus obtemperare diversa iubentibus, cum clamet Deus Christus: Nemo potest duobus Dominis servire 5? Iam vide qualis es, qui contemnis monentem Deum, et consentis diabolo decipiendi. Quod cum facis, vel attende, et iam noli facere. Et cum videris quia male fecisti, confitere Deo, accusare noli diabolum, ut possis vere dicere: Ego dixi: Domine, miserere mei, sana animam meam quoniam peccavi tibi 6. Non fatum peccavit, non fortuna peccavit: Sana animam meam quoniam peccavi tibi. Et quid sum facturus? Quia enim peccavi, aegroto. Si aegroto, sana animam meam. Hoc est confiteri medico, et invocare medicum. Si peccata tua aliis volueris tribuere, ut dixi, vel fortunae vel fato vel diabolo, non tibi, et iterum bona facta tua tibi volueris tribuere non Deo, perversus es. Contra enim, quidquid mali facis malitia tua facis, quidquid boni facis gratia Dei facis.

Quod facis bonum, Deus facit; quod facis Talum, tu facis.

2. Videte autem quomodo nescio qui homines nolentes convertuntur ad blasphemias, ut ipsum Deum velint accusare. Cum coeperit enim accusare fortunam quia ipsa eum coegit peccare, et ipsa in illo peccavit, incipit accusare fatum, quaeritur ab eo: "Quid est fortuna, vel quid est fatum?". Et incipit dicere, quia stellae eum coegerunt ad peccatum. Videte quomodo paulatim blasphemia eius currit ad Deum. Stellas quis posuit in caelo? Nonne creator omnium Deus? Si ergo tales ibi posuit stellas, quae te cogunt peccare, nonne videtur ipse esse auctor peccatorum tuorum? Vide quam perversus es, o homo, qui, cum Deus accuset peccata tua, non ut te puniat, sed ut illis punitis te liberet, tu contra propria perversitate, ubi bonum aliquid facis tibi imputas, ubi aliquid mali Deo imputas. Converte ergo te ab ista perversitate. Esto correctus, et incipe contradicere tibi, et a contrario tibi loqui. Quid enim ante dicebas? "Quod facio bonum, ego facio; quod facio malum, Deus facit". Immo sic est verum: quod facis bonum Deus facit, quod facis malum tu facis. Haec dicendo non frustra cantas: Ego dixi: Domine, miserere mei, sana animam meam quoniam peccavi tibi 7. Nam si ubi male Deus facit, et ubi bene tu facis, iniquitatem loqueris adversus Deum. Audite et hinc quid dicat psalmus: Nolite, inquit, exaltare in altum cornu vestrum, neque loquamini adversus Deum iniquitatem 8. Hanc enim iniquitatem loquebaris adversus Deum, qua omnia bona tibi volebas tribuere, et omnia mala illi. Exaltando cornu superbiae loquebaris adversus Deum iniquitatem. Cum humilitate loqueris aequitatem. Quae est aequitas, quam loqueris cum humilitate? Ego dixi, Domine, miserere mei, sana animam meam quoniam peccavi tibi 9.

In bonis quae facis ne te extollas supra eos qui bona non faciunt.

3. Ideo, cum dixisset ipse psalmus: Nolite exaltare in altum cornum vestrum, neque loquamini adversus Deum iniquitatem, subiecit statim: Quoniam neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montium; quoniam Deus iudex est, hunc humiliat et hunc exaltat 10. Duos homines videt, id est, duo genera hominum. Quos ergo duos homines videt? Unum superbientem, alterum confitentem; unum loquentem aequitatem, alterum loquentem iniquitatem. Quis loquitur aequitatem? Ille qui dicit: "Ego peccavi". Quis autem loquitur iniquitatem? Ille qui dicit: "Non ego peccavi, sed fortuna peccavit, fatum peccavit". Cum ergo videas duos homines, unum aequitatem alterum iniquitatem loquentem, unum humilem alterum superbum, noli mirari quia sequitur quod dicit: Quoniam Deus iudex est, hunc humiliat et hunc exaltat 11. Et parum est quod dixi: Frater, ne sic loquaris ut tibi tribuas bona quae facis, Deo autem mala. Sed etiam bona ipsa quae facis, si Deo sic tribueris et Deo inde gratias egeris, ut tamen super alios qui nondum bona operantur, extollas te et quasi iam perfectae iustitiae tibi videaris, quia non facis homicidium, aut non facis adulterium, aut non facis furtum, aut ieiunas, aut das eleemosynas, iam inde tibi videaris perfecisse iustitiam et spernas eos qui ista non faciunt, et superbias quasi sanus intuens infirmos, et sic improbat te Deus. Debes enim, quantumcumque profeceris, non attendere quantum transieris, sed quid tibi restet, dum nec finias viam et gaudeas in patria exaltatus in rege ipsius patriae, qui propter te ipsum humilis factus est.

Exemplum farisei et publicani.

4. Propterea duo quidam in templo ostenduntur a Domino, et sic dicit Evangelium: Dicebat autem et adversus eos qui sibi iusti videbantur, et spernebant ceteros, similitudinem hanc. Duo quidam ascenderunt in templum orare, unus fariseus, et alter publicanus 12. Farisei quasi principes Iudaeorum erant, vel ut docti, vel ut sancti ipsorum; publicanos autem illi habebant nequissimos peccatores. Ascenderunt ergo ambo in templum orare, et fariseus coepit dicere: Deus, gratias tibi ago. Videte quia ex eo quod habebat boni, Deo gratias agebat. Sed videte ubi reprobatur, quia contemnebat eum quem videbat peccatorem. Ideo vide verba sequentia: Gratias tibi ago, quia non sum sicut ceteri homines, iniusti, raptores, adulteri, sicut et publicanus iste 13. Attendit illum et contempsit. Et superextulit se, et nihil rogavit dari sibi, sed tantum gratias egit ex eo quod habebat, quasi iam esset perfectus. Et coepit enumerare iam Deo veluti merita sua: Ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium quaecumque possideo 14. Al medicum venerat curandus, et sana membra ostendebat, vulnera tegebat. Publicanus autem de longinquo stabat, nec oculos ad caelum audebat levare, sed percutiebat pectus suum dicens: Domine, propitius esto mihi peccatori 15. Videte quomodo non quaesivit non accusari. Se accusabat et se verberabat. Pugno percutiebat pectus, timore conscientiam et confitebatur Deo. Attendat Sanctitas vestra, quomodo hunc humilat, et hunc exaltat 16. Audite verba Domini consequentia: Amen dico vobis, descendit de templo iustificatus publicanus magis quam ille fariseus 17. Et tamquam diceres: "Domine, quare sic?" et diceret tibi: Quoniam qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur 18. Hanc ergo habentes humilitatis viam, Fratres carissimi, proficite, abstinete vos ab omni nequitia et malignitate. Purgate etiam atque etiam mores vestros adiuvante Deo, cui confitemini. Conversi.