TRACTATUS SANCTI AUGUSTINI EPISCOPI
DE EO QUOD SCRIPTUM EST:
"QUIS EST HOMO QUI VULT VITAM
ET CUPIT VIDERE DIES BONOS?"
1. Vocans humanum genus Spiritus Dei, iubendo quid facere et promittendo quid sperare debeamus, prius mentem nostram inflammat ad praemium, ut quod praecipitur magis bonum amando quam malum timendo faciamus. Quis est homo, inquit, qui vult vitam et diligit videre dies bonos? 1 Sic interrogatur quis iste sit, quasi possit inveniri qui non sit. Quis enim non vult vitam? Quis non diligit videre dies bonos? Audi ergo quod sequitur quicumque hoc vis et diligis homo, audi ergo quod sequitur omnis homo: Cohibe, inquit, linguam tuam a malo, et labia tua non loquantur dolum. Declina a malo, et fac bonum; quaere pacem, et persequere eam 2. Horum omnium cetera superiora sunt in praecepto, ultima in praemio. Nam ut cohibeamus linguam nostram a malo et labia nostra non loquantur dolum, declinemus a malo et faciamus bonum, et quaeramus pacem praecipitur nobis. Ut autem sequamur eam promittitur nobis. Quae ista pax est, nisi quam non habet mundus 3?. Quae est ista pax, nisi quam non habet ista vita, quae in huius vitae comparatione nec vita est? Neque enim de hac vita diceret: Quis est homo qui vult vitam? 4 et ad istam vel retinendam vel producendam praeceptis consequentibus hortaretur, tamquam et istam quis non vellet. Nam et haec optatur saltem prolixa, quia esse non potest sempiterna; et per hanc potest homo pervenire ad illam si quemadmodum vult eam longam sic vellet et bonam. Quantum est autem in hac vita longum quod erit aliquando finitum? Et quod erat longum erit nullum, quia et quando erat non stabat, quando producebatur non augebatur, nec addendo crescebat quia veniendo transibat.
2. Quisquis igitur es amator longae vitae, esto potius bonae vitae. Nam si male vivere volueris, longa vita non erit vere bonum, sed erit longum malum. Vide autem quam sis absurdus atque perversus, cum te vitam fateris plus amare quam villam, villam vis potius bonam habere quam vitam. Nam ut inhiando et male concupiscendo adipiscaris villam bonam fraudando efficis vitam malam. Tamen si tibi diceretur, si a te quaereretur, utrum malles villa bona carere perdendo an vita mala moriendo, responderes te, si utrumque retinere non posses, paratiorem esse ut villa tibi auferretur. Cur igitur non sic amatur vita, ut sit etiam bona, quae abs te omnibus tuis bonis praefertur etiam mala? Cupis certe ut longa sit, licet mala sit. Immo fac ut bona sit, et noli timere ne brevis sit. Nam si te sollicito bene agitur, te securo cito finietur. Succedit ei namque vita aeterna, sine metu beata, sine fine longa. De illa quippe interrogat, qui dicit: Quis est homo qui vult vitam et diligit videre dies bonos? 5 In hac autem vita iubet nos Apostolus redimere tempus, quoniam dies mali sunt 6. Et quid est redimere tempus, nisi cum opus est etiam detrimento temporalium commodorum ad aeterna quaerenda et capessenda spatia temporis comparare? Unde et Dominus praecipit dicens: Si quis voluerit iudicio tecum contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte illi et pallium 7. Ut scilicet amissa re aliqua temporali, impendas ad quietem quod eras tempus impensurus ad litem.
3. Quia itaque non de vita et diebus huius temporis loquitur Spiritus Dei dicens: Quis est homo qui vult vitam et cupit videre dies bonos? 8 sequentia docent. Talia enim praecepta subiungit, quibus obediendo vitam et dies bonos habere possimus, ut haec vita quam nunc agimus et hi dies pro eisdem praeceptis implendis plerumque amittendi sint. Proinde si hanc vitam in qua nunc sumus intellexerimus in eo quod dictum est: Quis est homo qui vult vitam? et propter hanc habendam quae connectuntur praecepta faciamus, quid acturi sumus, cum aliquis in malitia potens mortem nobis fuerit comminatus, nisi falsum testimonium dixerimus? Profecto enim si fecerimus quod hic iubetur: Cohibe linguam tuam a malo 9, ut propter hoc praeceptum testimonii fallaciam recusemus, quasi decepti videbimur. Quia propter habendae vitae cupiditatem praeceptum servare suscepimus, et eam magis praeceptum servando perdidimus. Porro si vitam intellexerimus in aeternum beatam quam post istam Deus dabit obedientibus sibi, de qua Dominus dixit ad quemdam: Si vis venire ad vitam serva mandata 10, tunc vero interroganti: Quis est homo qui vult vitam? 11 respondebimus nos velle vitam si etiam sub ipso percussoris ictu veritatem servabimus in testimonio, mortem contemnimus in mundo, vitam consequimur in caelo.
4. Hoc de diebus bonis intellegamus. Nam si propter dies praesentis saeculi qui boni dicuntur et non sunt, in sepulturam cordis per epularum aggeres, in luxuriae et vinolentiae gurgitibus, in turpissimas ingluviarum voluptates, si ergo propter istos dies, quasi propter dies bonos, susceperimus praeceptum ut labia non loquantur dolum 12, plerumque tales dies cogunt amatores suos loqui dolum, et tales dies negantur eis qui non loquuntur dolum. Quid enim aliud est "loqui dolum", nisi aliud labiis promere, cum aliud claudatur in pectore? Ad haec maxime adulatorum exarsit negotium, quia pene semper, ne prohibeantur ab opimis mensis apparatisque conviviis, blandiendo non tacent falsum, et ab his prohibentur, si amando Deum dixerint verum. Ergo propter istos dies quos putant bonos, ut eis exhibeantur, loquuntur dolum, et eis negantur, si non loquuntur dolum. Alii sunt igitur dies boni, de quibus admonemur ut si eos videre diligimus 13, cohibeamus a malo linguam nec dolum loquamur. Non sunt de isto saeculo dies illi; non eos habet caelum quod transiet sed quod permanebit; non eos novit terra morientium, sed terra viventium 14. Hos quisquis intellexerit et dilexerit, linguam cohibeat a malo; et si eam terror mortis cogat ad malum, labia eius non loquantur dolum; et si diebus fallaciter bonis invitetur ad malum, declinet a malo etiam inter bona, faciat bonum etiam inter mala; quaerat pacem 15 quae non est super terram et sequatur eam in illo qui fecit caelum et terram.
5. Proinde, Fratres, concupiscite vitam et diligite videre dies bonos ubi nulla nox erit, vitam in qua dies malus non timeatur, dies bonos in quibus numquam vita finiatur. Sed si hanc mercedem diligitis, cavete ne opus cuius ea merces est recusetis. Illam pacem quaerendo sequimini. Quaerite autem manibus vestris nocte coram Deo, et non decipiemini 16. Quid est enim manibus vestris, nisi in bono opere? Quid est nocte, nisi in tribulatione? Quid est coram Deo, nisi conscientiae puritate? Sic vivendo et hoc amando, habebitis Deum in contemplatione, et in illo vitam sine defectione, dies bonos sine contenebratione, pacem sine dissensione.