SERMO 15/A

SERMO HABITUS HIPPONI DIARRHYTO IN BASILICA MARGARITA
X KAL. OCTOB. V FERIA
DE RESPONSORIO PSALMI XXXII:
"EXSULTATE IUSTI IN
DOMINO RECTOS DECET LAUDATIO"

Rectos decet laudatio; pravos non decet.

1. In Dei laude gaudere et laudi Dei vivendo congruere admonet nos quod modo cantavimus: Exsultate iusti in Domino, rectos decet laudatio 1. Si enim rectos decet, pravos non decet. Qui autem recti, ipsi etiam iusti sunt, quibus dicitur ut exultent in Domino: ipsos enim decet laudatio. Qui autem pravi, nisi peccatores et iniqui, qui in Domino exultare non possunt, quoniam non eos decet laudatio? Merito dicitur in alio psalmo: Peccatori autem dicit Deus: Ut quid tu enarras iustitias meas, et adsumis testamentum meum per os tuum? 2 Quoniam rectos decet laudatio, et utique iustificationes Domini et testamentum Domini ibi est ubi laus Domini, merito et alibi dicitur: Non est speciosa laus in ore peccatoris 3. Ubi enim non decet, speciosa non est; et ubi speciosa est, ibi decet.

Recti corde sunt quibus Deus apparet bonus sive in laboribus piorum sive in felicitatibus impiorum.

2. Qui sint tamen proprie recti viri, ut quisque agnoscat utrum in ore suo speciosa sit laus Dei, quaerentes Scripturas invenimus hoc modo. Psalmus quidam dicit: Quam bonus Deus Israel rectis corde! Et sequitur: Mei autem paene commoti sunt pedes, quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum intuens 4. Confitetur iste, non quidem aversionem et casum suum, sed tamen periculum. Non enim se cecidisse dicit, sed pedes suos nutasse ut caderet. Hoc enim ait: Quam bonus Deus Israel rectis corde! Mei autem paene commoti sunt pedes 5. Cum se per hoc quod est autem discernit a rectis corde, confitetur se aliquando non fuisse rectum corde, et ideo paene commotos pedes suos. Bonus ergo, inquit, Deus Israel rectis corde. Mihi autem aliquando non est visus bonus, quia non eram rectus corde. Non est autem ausus dicere: "Non est mihi Deus visus bonus", sed tamen hoc dixit. Cum enim ait: Bonus Deus Israel rectis corde; mei autem paene commoti sunt pedes, ostendit quia propterea moti sunt pedes, quia non ei videbatur bonus. Unde autem non ei visus est bonus Deus? Paulo minus effusi sunt gressus mei 6. Paulo minus, quid est? Paene effusi sunt. Unde? Quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum intuens 7. "Attendi, inquit, peccatores non colentes Deum, blasphemantes Deum, irritantes Deum. Vidi quod abundent pacem, abundent felicitatem. Et visum est mihi quod non recte iudicet Deus, blasphematoribus suis donans felicitatem". Hoc ergo cum intueretur, id est, felicitatem malorum, dixit nutasse pedes suos ut non ei videretur bonus Deus. Sed quia postea cognovit, sicut in ipso psalmo dicit: Suscepi ut cognoscerem, et addidit: Hoc labor est ante me, quare sint iniqui felices, hoc labor est ante me, ait, donec introeam in sanctuarium Dei, et intellegam in novissima eorum 8, quia quibus modo iniquis ad tempus datur felicitas, servatur in novissimo poena sempiterna. Hoc cum cognovisset, factus est rectus corde, et coepit laudare Deum in omnibus, et in laboribus piorum, et in ipsis felicitatibus impiorum, attendens Deum iustum esse retributorem in novissimis, nunc vero dare quibusdam temporalem felicitatem quibus servat in extremo sempiternam infelicitatem, et quosdam pios exercere in praesenti infelicitate quibus rursus servat aeternam felicitatem; et oportere ut mutentur vices, tamquam divitis illius qui epulabatur cotidie splendide, et pauperis illius ulcerosi iacentis ad ianuam divitis, et de micis quae cadebant de mensa divitis saturari concupiscentis. Cum autem mortui essent ambo, ille in poena in inferno esse coepit, ille in sinu Abrahae requievit. Et cum indignum videretur diviti, et vellet sibi de modico digito Lazari stillari guttam aquae, vicissim de digito ipsius desiderans guttam de cuius mensa ille desideravit micam audivit ab Abraham sententiam recti Dei: Fili, inquit, memento quia percepisti bona in vita tua, Lazarus autem mala, nunc vero hic requiescit, tu autem torqueris 9. In haec novissima intendit aspectum intrans in sanctuarium Dei ille, cui non videbatur bonus Deus quia zelavit in peccatoribus pacem peccatorum intuens. Et agnoscens iudicium Dei verum et iustum, quod quidem modo agitur, sed occulte, futurum in fine in manifestatione, et tamquam correcto corde ex pravitate propria, admota velut regula iustitiae Dei qua cor tortum corrigeretur, erupit in hanc vocem et ait: Quam bonus Deus Israel rectis corde! 10 Modo intellego bonum, quia factus sum rectus corde. Antea vero non mihi videbatur bonus, quia nutabant pedes mei: Zelavi enim in peccatoribus, pacem peccatorum intuens 11.

Deus erudit te per flagella ut det regnum caelorum.

3. Si ergo iam tibi videtur bonus Deus et quando malis dat felicitatem, unde solebas murmurare adversus Deum, factus es rectus corde, decet te laudatio: Rectos enim decet laudatio 12. Si autem sis pravus, non te decet laudatio. Quare non te decet? Non erit perseverans laus qua laudas Deum. Laudas enim Deum quando tibi bene est; blasphemas Deum quando tibi male est. Etenim tunc tibi placet quando dat felicitatem; displicet autem quando castigat. Non es rectus corde, non poteris dicere canticum illud alterius psalmi: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo 13. Quomodo enim semper, si tunc quando tibi bene est laudas, non et quando tibi male est? Quia et ipsum quod dicitur male tibi esse, bene est si castigatorem patrem esse intellegas. Puer insensatus amat plerumque magistrum blandientem, odit caedentem. Puer vero intellegens intellegit magistrum bonum, et blandientem et caedentem. Blanditur enim ne puer deficiat, caedit ne pereat. Tale itaque cor cum quisque habuerit, id est rectum, ut non ei displiceat Deus, et quando facit quod forte illi ad tempus adversari videatur, securus laudet Deum, quia semper laudabit, et vere illum decet laudatio, et vere fideliter cantat: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo 14. Flagellat autem omnem filium quem recipit 15. Quid ergo eligis: flagellari et recipi, an non tangi et non recipi? Vide qualis filius sis. Si hereditatem paternam appetis, flagellum ne recuses. Si flagellum respuis, nega hereditatem. Quo enim te erudit, nisi ut det hereditatem? Heres patris tui ut esses, non te increpavit, non obiurgavit, non castigavit, non verberavit? Ut quid hoc? Ut ei succederes in domum quandoque ruituram et fundum quandoque transiturum, et aurum non diutius in hoc saeculo mansurum quam tu ipse, qui aurum possides. Etenim aut vivens amissurus es quod habes, aut moriens relicturus. Propter istam temporalem hereditatem pertulisti flagella patris tui, et murmuras ad Deum erudientem ut det tibi regnum caelorum?

Et decenter et perseveranter a rectis corde laudatur Deus.

4. Cum ergo talis es, ut placeat tibi Deus, et castigans placeat tibi - aut enim est in te aliquid quod flagello corrigatur, aut ipsa rectitudo tua in flagello probatur - cum ergo talis es, lauda. Securus enim laudas. Quare securus laudas? Quia decenter laudas, quia perseveranter laudas. Non enim timeo ne modo laudes, post paululum blasphemes. Non timeo ne sanus laudes, et aegrotus blasphemes. Non timeo ne de sani ore procedat laus Dei, de aegroti lingua quaeratur mathematicus aut sortilegus, quaeratur praecantator et remediorum diabolicorum alligator. Non timeo, quia iam intellexisti bonum Deum esse et cum castigat, et scis quia ille qui percutit filium novit et quando parcat. Decebit et laudare 16, quia semper perseveranter laudabis, et erit semper laus Dei in ore tuo 17. Accipis libenter blandientem Patrem, accipis libenter et flagellantem Patrem. Non ad illum curris cum blanditur, et fugis ab eo cum flagellat. Si enim hoc feceris, eris tamquam puer, qui cum fugeret a flagellante patre incurrit in blandientem mangonem, et putavit eum bonum, patrem vero suum malum, et praetulit dolos blandimentorum veritati flagellorum; praeferendo autem amisit hereditatem, incurrit in condicionem. Muta tu consilium, et fac cor tuum rectum. Non enim mutatus est Deus quia flagellat te, sed tu mutabilis es. Agit ille aliquid per commutationem, ut tu in melius commutatus percipias hereditatem. Nam si relinquat te et neglegat te, quando tibi videtur bonus, tunc multum irascitur. Intendat Caritas vestra, quid dicat in alio psalmo Scriptura Dei. Irritavit Dominum peccator 18, ait. Quare irritavit? Videte ubi exclamaverit de irritato Deo. Utique ad iracundiam maiorem irritavit Dominum peccator: Prae magnitudine, inquit, irae suae non exquiret 19.

Iob benedixit Deum in divitiis suis, bene eis utens.

5. Contra Iob sanctus, benedicens Dominum in omni tempore, in cuius ore semper erat laus eius 20, cum esset dives, benedixit Dominum in divitiis suis, faciens de illis omnia opera bona quae in libro eius enumerantur: frangens panem esurienti, vestiens nudum, suscipiens peregrinum, et cetera, quae sola divites de divitiis suis percipiunt, quae divites sola lucrantur. Neque enim lucrantur aut praesumunt de lucris quae filiis suis relinquunt. Nesciunt enim quis post eorum mortem sit possessurus labores ipsorum. Et hanc vanitatem Scriptura dixit: Verumtamen universa vanitas omnis homo vivens; thesaurizat et nescit cui congreget ea 21. Ergo lucrum totum quod fit de divitiis thesaurus est regni caelorum 22, unde Dominus dedit consilium, non ut perdas, sed ut mutes locum auro tuo. Non enim ait tibi: "Cum dederis, perdis", sed: "Male habes in terra, in caelo ego tibi servabo. Quid times ne perdas? In caelo ponis, custode Christo. Si locus te sollicitat, caelum erit; si custos, Christus erit. Quid times ne perdas?". Ergo cum haec de talibus faceret Iob, utique operabatur, et in ipsis operibus eius Deus laudabatur et benedicebat Dominum in his quae acceperat. Non enim vere, Fratres, divitiae accusantur. Putatis, quando videtis divites malos, divitias esse malas? Divitiae non sunt malae, sed illi; divitiae autem dona Dei sunt. Da illas iusto, et vide quae bona inde faciat. Numquid ideo malum vinum, quia nescio quis se inebriat? Da sobrio bene utenti, et vide munus Dei. Sic da aurum homini avaro. Ut amplius faciat hoc quod habet, quaerit committere omnia facinora. Da aurum homini iusto, et vide quemadmodum distribuat, quemadmodum impertiat, quemadmodum quibus, potuerit necessitatibus hominum subveniat. Non ergo divitiae, sed utens male divitiis ipse est malus. Cum ergo bene uteretur Iob, sicut bene usus est Abraham... Certe enim, Fratres, ille mendicus ulcerosus iacens ante ianuam divitis ita egens erat ut canes lingerent ulcera eius. Sic certe legimus, sic scriptum est. Et tamen quo ablatus est? In sinum Abrahae 23. Recense Scripturas 24. Vide si pauper hic fuit Abraham. Invenies illum habuisse hic multum auri, multum argenti, multum pecorum, multum mancipiorum et praediorum. Ergo pauper levatur in sinum divitis. Si meritum illi paupertas faceret, non eum ad requiem Abraham ipse praecederet, et eum succedentem susciperet. Sed quia hoc in paupere Lazaro erat quod erat in divite Abraham id est humilitas, pietas, Dei cultus, Dei observantia, nec illi obfuerunt divitiae, nec huic paupertas, sed illius meritum pietas fuit. Inde in illo divite qui male mutavit vices non reprehenduntur divitiae ipsius sed animus ipsius. Induebatur enim purpura et bysso, et epulabatur cotidie splendide 25, et patiebatur ulcerosum mendicum iacere ante ianuam suam et eum superbe contemnens non satiabat eius inopiam. Quid putatis dixisse divitem fastidientem mendicum? "Quid hic iacet iste?". Sed merito illa lingua quae contempsit pauperem guttam de digito eius desiderabat.

Iob benedixit Deum etiam in paupertate quam recepit de manu Domini.

6. Cum ergo Iob sanctus, ut dixi, haberet multas divitias, laudavit Deum, temptatus ut probaretur, probatus ut ostenderetur. Latebat enim non solum homines, sed et ipsum diabolum latebat qui diligentius inspicit quam quisquam hominum. Latebat ergo eum quis esset Iob, sed Dominum non latebat. Permisit temptatorem probator, probator autem non sibi sed nobis, ut nobis manifestaret quid imitari debeamus. Non enim ipsi diabolo voluit ostendere Iob, sed per diabolum nobis, ut diabolo victo nos haberemus quod imitaremur. Ergo amissis omnibus non paulatim sed repente, ait: Dominus dedit et Dominus abstulit. Sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum 26. Sicut Domino placuit, ita factum est. Non potest pravum esse quod recto placuit. Non potest malum esse quod bono placuit. Bonus enim Deus Israel rectis corde 27. Rectus corde erat Iob, ideo decebat eum laudatio 28. Dominus dedit, Dominus abstulit. Sicut Domino placuit, ita factum est. Confessus est laudans: Sit nomen Domini benedictum 29. Dominus dedit et Dominus abstulit. Erat copia, nunc est inopia. Apud me res nunc mutatae sunt, ille non est mutatus. Ego aliquando dives, aliquando pauper; ille semper dives, semper rectus, semper Pater. Sit nomen Domini benedictum. Non enim benedictum erat nomen Domini in copia mea, et maledictum erit in inopia mea. Absit hoc a me. Hoc dicebat Iob divitiis interioribus ditatus. Totam domum amiserat, sed pectus plenum erat. Amiserat domum, aurum. Impleverat pectus. Deus pro his omnibus quae dederat ipse aderat. Dominus dedit, Dominus abstulit. Videte quemadmodum intellegat supereminentissimam potestatem. Ne forte Deum velis colere, o christiane, propter regnum caelorum et diabolum timeas propter bona terrena, omnino penes illum est tota potestas et summa. Diabolus nocere tantum voluit; nisi permissus non potuit. Apud illum ergo potestas est. Ceterum, si tantum liceret diabolo quantum vult, quis christianorum remaneret? Quis Dei cultor in terra relinqueretur? Non videtis templa eius cadere, simulacra confringi, sacerdotes eius ad Deum converti? Non putatis hinc dolere et torqueri diabolum? Si ergo pro dolore suo et potestas ei esset, quae Ecclesia in terra remaneret? Proinde cum Iob sanctus per diaboli insidias omnia perdidisset, non ei dat aliquam potestatem. Cum laudat Deum non ait: "Dominus dedit, diabolus abstulit", sed ait: "Dominus dedit, Dominus abstulit 30. Nihil sibi arroget diabolus. Et quod dives eram Dei erat, et quod pauper sum, Dei est". Et si permissus est ut temptaret, non est permissus ut suffocaret; suffocaret autem, non gulam tenens et confringens, sed spiritum intercludens. Si forte ille tribulationis passus angustias unum verbum blasphemum ex ore emitteret, tunc exhalaret extremum suffocatus, excluso a se spiritu vitae. Hoc nec in illa repentina paupertate fecit nec in illo ultimo vulnere.

Temptatus denique per uxorem, Iob benedixit Deum et in extrema infirmitate.

7. Nam cum parum fuisset diabolo abstulisse omnia quaecumque ille possidebat, abstulit et filios, quibus ille possidebat, sola relicta uxore. Solam enim illam non abstulit, et hoc utique sciens quid faceret. Noverat Adam per Evam deceptum. Servabat ergo suam potius adiutricem quam mariti consolatricem. Cum ergo abstulisset omnia illa et reliquisset unam per quam rursus temptaret, parum ei fuit. Petit etiam auferre sanitatem corporis. Et ipsam permissus est auferre, ut et in illo vulnere positus Iob laudaret Deum rectus corde, in nullo varians, quem decebat laudatio 31. Accessit ad cum illa ad hoc relicta, et persuasit, immo suasit blasphemiam. Ait enim: "Quanta mala patimur! Dic aliquid in Deum, et morere32. Primo Eva a diabolo quasi ad vitam invitata seducta est, et invenit mortem. Etenim diabolus ait: Non morte morieris 33. Et putans se habituram vitam mortem invenit, quia contra praeceptum Dei fecit, et contra praeceptum Dei viro persuasit. Modo contra: Dic aliquid in Deum, et morere 34. Sufficiat Eva quia persuasit facere contra praeceptum Dei. Illa adhuc Eva, ille iam non Adam. Illa a diabolo impleta, ille exemplo correctus. Melior Iob in stercore, quam Adam in paradiso. Ut noveritis quantum sit rectum cor habere, Iob quomodo prostravit diabolum in illa inopia, in illo vulnere? Respondit enim mulieri et ait: Tamquam una ex insipientibus mulieribus locuta es. Si bona percepimus de manu Domini, mala non sustinebimus? 35 Benedixit Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore illius 36. Rectus enim erat corde 37, propterea illum decebat laudatio 38. Si ergo vultis ut et vos deceat laudatio, estote recti corde. Si vultis autem esse recti corde, non vobis displiceat in aliquo Deus. Aut enim vides causam quare faciat quod facit, et causam intuens non reprehendis. Aut si te causa latet, scito quia ille facit qui in nullo poterit displicere.

Deus potest facere contra voluntatem tuam non contra utilitatem tuam.

8. Deicit nescio quis domum suam reprehenditur. Si causam noveris, fors non reprehendis hominem facientem. Utique in hac modo basilica sumus, et angusta est et habet aliquid parvum. Et placuit domino alteram fieri, et destruenda erit haec. Quicumque forte viderit deicientes, cum coeperit deici, dicit: "Hic non oratum est? Hic nomen Dei non invocatum est? Quid patiuntur isti ut deiciant?". Displicet opus, quia latet consilium. Sic ergo et Deus aliquid facit. Quare faciat, aut scis et laudas, aut nescis et credis, si rectus es corde. Ipse est enim rectus corde, qui et in ipsis causis quas novit laudat Deum, et in his quas nescit non dat insipientiam Deo. Iniuste et stulte reprehenderis, homo gubernator domus tuae, ab ignaro causarum et ignaro consiliorum tuorum. Et tu audes gubernatorem totius mundi, et creatorem caeli et terrae reprehendere, quia flavit ventus et aruerunt vites, aut surrexit nubes et fudit grandinem? Noli reprehendere. Novit ille omnia opera sua et gubernare et numerare. Tu certe non potuisti fabricare caelum et terram et tamen, si tibi liceret, diceres Deo: "O si ego gubernarem, non facerem quod facis". Quando enim tibi displicet nescio quid factum a Deo, nonne velles te esse gubernatorem? Erubesce. Cui velis succedere vide: moriturus immortali, homo Deo. Melius est te illi cedere, quam quaerere succedere. Cede Deo, quia Deus est. Et si forte contra voluntatem tuam fecit, non est forte contra utilitatem tuam. Quanta faciunt medici contra aegrotorum voluntatem, et tamen non faciunt contra sanitatem. Et errat medicus aliquando, Deus numquam. Si ergo committis te medico aliquando erranti, committis te humano consilio. Non ut adhibeat cataplasma quod leve est, aut emplastrum unde tibi dolorem non faciat, sed plerumque ut urat, ut secet, ut auferat membrum tibi et tecum natum, committis te illi. Non dicis: "Hic forte errat, et ego minum habebo unum digitum". Permittis ut tollat unum digitum, ne forte inde totum corpus putrescat. Et non permittis Deum secare, ut tollat aliquid de fructibus tuis, si forte in ipsa moderatione habeas disciplinam?

Tamen Deus rogandus est in afflictionibus ut nobis subveniat.

9. Ergo, Fratres, estote recti corde, id est, ut in nullo vobis Deus displiceat. Non dico ut cum non rogetis. Rogate quantum potestis in afflictione. Suspendit imbrem, rogandus est. Sed et si pluerit laudandus, sed et si non pluerit laudandus, tamen rogandus. Non enim dicimus ut non rogetis. Aliquando enim flectitur et concedit rogantibus, et non vult concedere nisi rogantibus. Arrogans est Deus, ut non concedat nisi roganti? Sed tunc anima parvula ad magnitudinem Dei proficiet, si ei in tribulatione subveniat, ut nobis rogantibus et tribulatis det consolationem. Dulcescere nobis vult bono nostro, non suo. Videte enim quid mali est, ut tibi dulcis factus sit mundus, et amarus sit Deus qui fecit mundum. Nonne mutandus es? Nonne corrigendus es, ut habeas rectum cor? Immo sit amarus mundus, et dulcis sit Deus. Misceat itaque Dominus Deus noster amaritudines mundo huic, misceat plane. Hic fluere, circumfluere, abundare deliciis, oblivisci Deum delectat. Si habet aliquid amplius pecuniae nugari inde vult, non vult inde aliquid utile facere, aliquid caeleste comparare. Perdere vult et pecuniam et se et ceteros in quos impendit pecuniam. Non vultis ergo ut resecet Deus superflua ne de putredine totum putrescat? Novit ergo quid agat. Dimittamus illum. Tantum nos curandos demus, non medico consilium praebeamus. Conversi ad Dominum.