SERMO 15


SERMO HABITUS IN REGIONE TERTIA
IN
BASILICA PETRI CARTHAGINE
DE VERSU PSALMI:
"
DOMINE DILEXI DECOREM DOMUS TUAE"

Domus Dei sunt christiani,

1. Decorem domus Domini, et locum tabernaculi claritatis eius diligimus 1, si et nos ipsi sumus. Quid est ergo decor domus Domini et locus tabernaculi claritatis eius, nisi templum eius de quo Apostolus dicit: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos 2? Sicut ergo in fabricis manufactis, cum eleganter et magnifice construuntur, corporalis noster mulcetur aspectus, ita cum lapides vivi 3, corda fidelium caritatis vinculo continentur, decor est domus Dei et locus tabernaculi claritatis eius. Discite ergo quod amare debetis, ut amare possitis. Qui enim diligit decorem domus Dei, non est dubium quia Ecclesiam diligit, non in fabrefactis parietibus et tectis, non in nitore marmorum et laqueariis aureis, sed in hominibus fidelibus, sanctis, Deum diligentibus ex toto corde suo et ex tota anima sua et ex tota mente sua, et proximum suum tamquam se ipsum 4.

Multi sunt christiani, sed pauci vas in honorem.

2. Sed in congregatione christiana quantum pertinet ad participationem et communionem sacramentorum, multiplicati sunt super numerum 5. Alius est ergo numerus, alii super numerum. Numerus est, de quibus dicit Apostolus: Novit Dominus qui sunt eius 6. Super numerum autem, quoniam in magna domo non solum vasa sunt aurea et argentea, sed et lignea et fictilia; alia quidem in honorem, alia in contumeliam 7. Numerus ergo, vasorum in honorem; super numerum, vasa in contumeliam. Cum ergo sint ista duo genera vasorum, numquid dubitamus ubi sit decor domus Dei? Si ergo vis diligere, agens quod cantasti, decorem domus Dei et locum tabernaculi claritatis eius, quaere vasa in honorem. Et nolo dicas: "Quaesivi, et non inveni". Ideo enim quaesisti et non invenisti, quia quod quaesisti tu non fuisti. Similis simili cohaeret, dissimilis dissimilem refugit. Si fueris vas in contumeliam procul dubio vas in honorem grave tibi erit et ad videndum. Non audis quomodo quidam de quodam dicant: Gravis nobis est etiam ad videndum 8? Quod tibi grave est ad videndum, quando erit apertum ad inveniendum? Vasa enim ista, interiorum hominum sunt. Non utique cum visus fuerit iustus, iam agnoscitur iustus. Eumdem aspectum habet et iustus et iniustus. Uterque homo, sed non uterque domus Dei, et si ambo christiani appellantur. Utrumque vas, sed non utrumque in honorem, sed aliud in honorem, aliud in contumeliam.

Deus utitur bene etiam malis.

3. Numquid propter mala vasa deserenda est domus magna? Novit Deus uti, id est Dominus magnae domus, et vasis in honorem et vasis in contumeliam. Sicuti est malorum male uti etiam bonis, sic contra Dei bene uti etiam malis. Quantis bonis utuntur mali! Omnis enim creatura Dei bona est. Quomodo ea male utuntur mali? Quomodo eos increpat Scriptura dicens: Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis, ut in concupiscentiis vestris consummatis 9. Quod nomen acceperunt isti male utentes bonis Dei? Sequitur, et dicit: Adulteri. Unde adulteri? Nescitis, quia amicus huius mundi inimicus Deo constituitur? 10 Adulteri, inquit. Sunt animae adulterae, sunt fornicariae: discutiamus eas. Fornicariae animae sunt, multis diis falsis quodam modo prostitutae; adulterae autem, tamquam legitimo iam coniugio copulatae, et ipsi legitimo coniugio non servantes animae castitatem. Ut autem hoc dicam expressius, pagani anima fornicaria est, christiani mali adultera. Pagani anima fornicaria legitimum virum non habet; per diversa daemonia prostituta corrumpitur. Christiani autem mali quare adultera est? Quia nec castitatem diligit, nec virum deserit. Non ergo dicas: "Quare sunt isti in domo Dei?". Respondetur tibi: Vasa sunt in contumeliam. Novit eis uti Deus. Noverat qui creavit, quoniam qui potuit creare, novit ordinare: habent in domo magna locum suum. Si autem quaeras a me, quomodo eis bene utatur Deus, fateor, Dei consilium sicut homo explicare non possum. Novi enim cum Paulo apostolo expavescere, quod etiam ille cum consideraret, expavit, et expavescens exclamavit: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius! Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius eius fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso, sunt omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum 11. Nobis consideratio, admiratio, tremor, exclamatio, quia nulla penetratio. Ipsi autem quid? Gloria in saecula saeculorum. Sive de vasis in honorem, sive de vasis in contumeliam ipsi gloria in saecula saeculorum. Alios coronat, alios damnat, nusquam errat. Alios probat, de aliis probat, omnes ordinat.

Boni purgantur in tribulationibus sicut aurum in igne.

4. "Quid faciunt, inquit, in hoc mundo homines mali?". Responde mihi. In fornace aurificis palea quid facit? Puto non ibi esse sine causa paleam ubi aurum purgatur. Videamus quae ibi sint omnia: fornax est, palea est, aurum est, ignis est, artifex est. Sed illa tria, aurum, palea, ignis: in fornace; artifex: ad fornacem. Attende etiam istum mundum. Mundus fornax est; palea homines mali; aurum homines boni; ignis tribulatio; artifex Deus. Attende et vide: aurum non purgatur, si palea non uratur. Vide autem in hoc psalmo, ubi diligimus decorem domus Dei et locum tabernaculi claritatis eius 12, vide ibi aurum, vide vocem auri. Purgari cupit: Proba me Domine, et tempta me, ure renes meos 13. Proba me Domine, et tempta me. Proba me, inquit, Domine et tempta me. Qui timere debuit temptationem, petit temptationem. Proba, inquit, me Domine, et tempta me. Et vide si non ignem quaerit: Proba me et tempta me, ure renes, meos et cor meum. Non times ne in igne deficias? Non, inquit. Quare? Quia misericordia tua ante oculos meos est 14. Ecce, inquit, quare securus dico: Proba me, Domine, et tempta me, ure renes meos et cor meum, non quia idoneus sum viribus meis ignem sustinere temptationis, sed quia misericordia tua ante oculus meos est 14. Qui mihi, inquit, donasti ut aurum probatum essem, in fornace me perire permittes? Prorsus mittis purgandum, eicis purgatum. Custodiat Dominus introitum tuum et exitum tuum 15. Vide ipsum exitum, vide ingressum in fornacem. Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in temptationes varias incideritis 16. Ecce audisti ingressum, quaere exitum. Facile enim est intrare; exire magnum est. Sed noli timere: Fidelis Deus - nempe quia ingressus fueras, de exitu cogitabas - fidelis Deus, qui non vos permittit temptari super id quod potestis, sed faciet cum temptatione etiam exitum. Quid est, exitum? Ut possitis sustinere 17. Intrasti, incidisti, sustinuisti, existi.

Abundantia malorum est materies purgationis bonorum.

5. Magna materies est purgationis bonorum, abundantia malorum. Nam in multitudine malorum quamvis permixti lateant boni, novit Dominus qui sunt eius 18. Sub manu tanti artificis, auri mica in magna palea perire non potest. Quanta ibi palea, quam modicum aurum? Sed noli timere; tantus est artifex, ut purgare possit, perdere non possit. Vide aurum beatum Apostolum in ista fornace mundi huius quemadmodum periculis probatur: ut veniamus ad vasa inhonorata quae intus sunt, quibus novit bene uti Dominus magnae domus. Apostolus ergo cum periculis probaretur, quid dicebat? Periculis in mari, periculis in deserto, periculis ex genere, periculis ex gentibus. Ista omnia foris sunt. Intus attende: Periculis in falsis fratribus 19. Alloquor ergo aurum Dei, alloquor vasa facta in honorem, alloquor grana in tritura areae inter paleam laborantia. Tibi dico, quisquis audis, non me, sed per me: Esto bonus, tolera malum. Nolo dicas: Quis est bonus? Imo et hoc volo dicas: quoniam quantumcumque fueris bonus, non eris sine aliquo malo. Unde rectissime dicitur: Nemo bonus, nisi unus Deus 20. Sed bonus ille qui facit bona, Deus est. Si ergo bonus Deus qui facit bona, et solus ille bonus effector bonorum; quomodo est effector bonorum, si nullus hominum est bonus? Secundum modulum ergo proximum est et homo bonus. Qui si non esset, Dominus ipse non diceret: Homo bonus de bono thesauro cordis sui profert bona 21.

Bonis tolerandi sunt mali.

6. Esto ergo bonus, et tolera malum. Esto simpliciter bonus, et dupliciter tolera malum. Bonus, nonnisi intus: nam si non intus, nusquam bonus. Esto ergo bonus intus, malum tolera et foris et intus. Foris tolera haereticum, tolera paganum. Tolera et intus malum christianum, quia inimici hominis domestici eius 22. Patiens molestos multos intus malos stomacharis, indignaris, quasi iam venerit tempus ventilationis. In tritura positus es, in tritura es adhuc, arca trituratur adhuc. Adhuc gremia et manipuli, cum gentes credunt, ad aream colliguntur. Putas esse te posse in area triticum solum? Erras. Geme in area, ut gaudeas in horreo. Fiunt multa mala a christianis malis. Illi qui foris sunt et nolunt esse christiani inveniunt occasiones ad excusationes. Hortatori suo ut credat, ista respondet: "Vis me esse quod est ille et ille?". Et nominat illum et illum. Aliquando et verum dicit. Cum autem verum non potest inveniri, quid magnum est calumniari? Cum ille non trepidat calumniari, facit alium quod non videt suspicari. Tu cum audieris hominem ista dicentem, forte quia nosti fratres tuos malos, dicis apud teipsum: "Verum dicit". Periculis in falsis fratribus 23. Sed noli deficere. Quod ille quaerit tu esto. Esto bonus christianus, ut convincas calumniosum paganum.

Sordes pone, non fidem, et pro inimicis.

7. Sed ille calumniatur et bonis. Dicit falsa, plerumque ille creditur. Quid facit aurum? Undique palea est, ignis. Sordes pone, non fidem. Esto mundior, ipsa exercitatione esto mundior. Valeat tibi ille, qui auferat quo sordidior es, non qui opprimat quod aurum es. Etenim si defeceris, peris in palea, et si peris in palea, aurum non eras, sed aurum te esse fingebas. Novit Dominus qui sunt eius 24. Illi autem qui sunt mali, de quibus erubescis quando es inter malos qui sunt foris, memento quod non sint, in domo magna ubi es, vas in honorem sed in contumeliam 25. Instruxit te Apostolus, regat te Deus. Si mali non essent, pro quibus oraremus, quando nobis diceretur: Orate pro inimici vestris 26? An forte vellemus bonos habere inimicos? Unde fieri potest? Non habebis bonum inimicum, nisi fueris malus. Si autem fueris bonus, inimicus tuus non erit nisi malus. Orate pro inimicis vestris. Ergo boni orate pro malis. Redi ad cor tuum, o tu qui in ista fornace purgaris, si potuit esse vox tua: Proba me, Domine, et tempta me; ure renes meos et cor meum, quoniam misericordia tua ante oculos meos est 27: ecce redi ad cor tuum. Sub Deo es, orationem fusurus es. Occurrit tibi qui te laesit, occurrit tibi qui te pressit, occurrit tibi qui te spoliavit, occurrit tibi qui te in carcerem misit. Eia, attende cor tuum, respice Dominum tuum. Ecce malus inimicus tuus, ecce bonus Dominus tuus. Nocet tibi inimicus tuus malus. Ora pro inimico tuo, dicit tibi Dominus bonus. Inter inimicum tuum malum et Dominum bonum, quid tu facturus es? Contra illum oraturus, aut huic obtemperaturus?

Dominus iussit, dura iussit, sed magna promisit.

8. Suscipis ex praecepto Domini tui orare pro maligno illo inimico tuo. Quid facturus es? Dominus iussit, dura iussit, sed magna promisit. Quae dura iussit? Diligite inimicos vestros, benefacite eis qui oderunt vos, et orate pro persequentibus vos 28. Dura sunt, sed propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras 29. Unde tibi viribus tuis custodire vias duras, nisi quia misericordia tua ante oculos meos est 30? Ecce dura iussit, amara iussit, vide quae promisit: Orate pro persequentibus vos, ut sitis filii Patris vestri, qui in caelis est 31. Si tibi diceret: Ora pro inimico tuo ut sis filius patris tui, ne exheredet te pater carnalis - qui hoc tibi relicturus est, quod hinc non est ablaturus - timeres, et faceres. Promittitur tibi pro bis duris ut sis filius Altissimi. Cogita Patrem et agnosce hereditatem. Die ergo, incipe orare pro inimico tuo illo magno, qui tibi multa mala fecit, qui in te multa dura congessit, incipe pro illo orare, et vide cor tuum tecum litigare. Quod ergo vis, quod placet tibi, quod delectaris secundum interiorem hominem, obtemperas Domino tuo, et oras pro inimico tuo, aurum es. Quod vero, cum orare coeperis, incipit tecum carnalis infirmitas litigare, ipsae sunt sordes, a quibus te Deus vult in fornace purgare.

Mali facilius apparent quam boni. Sunt tamen permulti boni quaerentes Deum ex toto corde.

9. Exercere ergo in mediis malis, o bone, si quis es bonus, non de tuo bone quia fuisti malus, sed de illius qui numquam est malus, exercere in mediis malis. Nec mihi volo dicas, "Saltem si necesse esset propter exercitationem nostram ut essent mali, pauci essent, mali pauci essent, et boni multi essent". Non attendis quia si pauci essent, multis non nocerent? Utique considera, vir prudens, quia si multi boni essent, et pauci mali essent, pauci mali multis bonis nocere non auderent. Sed si non auderent, non exercerent. Nunc vero quia multi sunt mali, laboratur a paucis bonis inter multos malos; et cum laboratur sudatur; et cum sudatur aurum purgatur. Esto ergo in decorem domus Dei 32. Iam tecum in corde tuo litigavit infirmitas. Invoca ut vincas. Adsit tibi Deus, adiuvet qui iubet. Iam factus es victor infirmitatis tuae, iam suscepisti animum et fructum orandi pro inimico tuo 33. Vide quid boni sit. Compara illum tibi. Ille meditatur temptationes, tu fundis orationes. Ille si nocet palam nocet; tu quod pro illo oras Deus novit. Ille non credit, quia cor tuum non discutit. Cum ergo ille palam nocet, tu occulte oras. In isto torculari - quia et torculari Ecclesia comparata est - vide si non ille, qui palam nocet, amurca currens est per publicum. Amurca per publicum currit, oleum autem ad sedem suam occultos transitus habet. Et cum occulte transeat, in magnitudine apparet. Quam multi enim, Fratres mei, quam multi in ista conflictatione rerum, in huius mundi malitia, in ista malorum abundantia subtraxerunt se, et conversi sunt ad Deum, et vale fecerunt mundo, et coeperunt pauperibus subito donare res suas, qui paulo ante, rapiebant alienas. Sed multi raptores, invasores, spoliatores publice apparent: amurca illa est per plateas currens. Illi autem, unus hinc, unus inde, corde coniuncto, malus faciens mala permanere erubescens, Dei monita cogitans, spem saeculi irridens, spem caelestem exspectans, mutans amores et mores, oleum in torculari sanctitatis est, vas in honorem est in domo magna, aurum est in fornace, granum est in horreo. Ibi est decor domus Dei.