SERMO HABITUS CARTHAGINE
IN BASILICA NOVARUM DIE DOMINICA
DE VERSU PSALMI: "TIBI DERELICTUS EST PAUPER,
PUPILLO TU ERIS ADIUTOR"
1. Cantavimus Domino et diximus: Tibi derelictus est pauper, pupillo tu eris adiutor 1. Quaeramus pauperem, quaeramus pupillum. Nec mirum sit quod admoneo ut quaeramus quod sic abundare cernimus et sentimus. Nonne pauperibus plena omnia? Nonne pupillis plena sunt omnia? Tamen inter omnia quaero pupillum. Ac prius ostendendum est Caritati vestrae, id quod putamus non est quod quaerimus. Qui enim pauperes sunt in quos a Deo mandata et elemosinae fiunt, de quibus fatemur scriptum: Include elemosinam in corde pauperis, et ipsa pro te exorabit Dominum 2, abundat quidem hoc genus hominum, sed altius intellegendus est iste pauper. De illo genere est iste pauper, de quo dictum est: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum 3. Sunt pauperes non habentes pecuniam victum quotidianum vix invenientes, alienis opibus misericordia sic indigentes, ut etiam mendicare non erubescant, si de his dictum est: Tibi derelictus est pauper 4, nos quid facimus qui hoc non sumus? Ergo nos qui christiani sumus, non sumus Deo derelicti? Et quae alia nobis spes est, si non sumus illi derelicti qui nos non dereliquit?
2. Discite ergo esse pauperes et Deo relinqui, o compauperes mei! Dives est, superbus est. Nam et in divitiis istis, quae vulgo appellantur divitiae, quibus est contraria vulgaris ista paupertas, in divitiis ergo istis nihil sic est cavendum quam superbiae morbus. Qui enim non habet pecuniam non habet amplissimas facultates, non habet unde se extollat. Si ergo qui non habet unde se extollat non laudatur pro eo quod non se extollit, qui habet laudetur, si se non extollit. Quid ergo laudo humilem pauperem, qui unde superbiat non habet? Quis autem ferat et inopem et superbum? Lauda divitem humilem, lauda divitem pauperem. Tales vult qui scribens ad Timotheum dicit: Praecipe divitibus huius saeculi, non superbe sapere 5. Novi quid dicam: hoc illis praecipe. Habent enim divitias intrinsecus superbiam persuadentes, habent divitias in quibus laborant esse humiles. Da mihi Zacchaeum habentem magnas divitias, principem publicanorum 6, confessorem peccatorum, statura brevem, animo breviorem, ascendentem lignum ut transeuntem videret qui pro illo pendebat in ligno 7; da mihi dicentem: Dimidium rerum mearum do pauperibus 8. Sed multum dives es, o, Zacchaee, multum dives es! Ecce dimidium dabis, dimidium quare servabis? Quia si cui aliquid abstuli, quadruplum reddo 9.
3. Sed ait mihi quisque mendicus, debilitate fessus, pannis obsitus 10, fame languidus, respondet mihi et dicit: "Mihi debetur regnum caelorum. Ego enim similis sum illi Lazaro, qui iacebat ulcerosus ante divitis domum, cuius canes linguebant ulcera, et quaerebat saturari de micis, quae cadebant de mensa divitis. Ego illi similior sum, inquit, nostrum genus est, cui debetur regnum caelorum, non illi generi qui induuntur purpura et bysso et epulantur quotidie splendide. Talis enim erat ille, ante cuius domum iacebat pauper ulcerosus. Et vide exitus amborum. Contigit enim mori inopem illum, et auferri ab angelis in sinum Abrahae. Mortuus est autem dives et sepultus est. Nam pauper forte nec sepultus. Et quid postea? Cum apud inferos dives ille in tormentis esset, levavit oculos suos, vidit pauperem quem contempserat in Abrahae gremio quiescentem. Desideravit guttam a quo ille micam et quoniam dilexit opulentiam non invenit misericordiam. Voluit subvenire fratribus suis, semper vecors, sero misericors; nihil omnino quod postulavit, accepit 11. Discernamus ergo, inquit, pauperes et divites. Quid me ad alia intellegenda exhortaris? Aperti sunt pauperes, aperti sunt divites".
4. Audi ergo me de hoc quod proposuisti, domne pauper. Cum enim illum sanctum ulcerosum te esse dicis, timeo ne superbiendo non sis quod dicis. Noli contemnere divites misericordes, divites humiles et, ut citius dicam quod paulo ante dixi, divites pauperes noli contemnere. O pauper, esto et tu pauper; pauper, id est humilis! Si enim dives factus est humilis, quanto magis pauper esse debet humilis! Pauper non habet unde infletur, dives habet cum quo luctetur. Audi ergo me. Esto verus pauper, esto pius, esto humilis. Nam si de ista pannosa et ulcerosa paupertate gloriaris, quia talis fuit ille qui ante domum divitis inops iacebat, attendis quia pauper fuit, et aliud non attendis. "Quid, inquit, attendo?". Lege Scripturas et invenies quod dico. Lazarus pauper fuit; in cuius sinum levatus est, dives fuit. Contigit, inquit, mori inopem illum, et auferri ab angelis 12. Quo? In sinum Abrahae, id est, in secretum ubi erat Abraham. Nolite enim carnaliter intellegere, quod velut in sinum tunicae Abrahae levatus sit pauper. Sinus erat quia secretum erat. Unde dicitur: Redde vicinis nostris in sinum eorum 13. Quid est, in sinum eorum? In secreta eorum. Quid est, Redde in sinum eorum? Torque conscientiam eorum. Lege, aut si legere non potes, audi cum legitur, et vide Abraham opulentissimum fuisse in terra, auro, argento, familia, pecore, possessione 14. Et tamen dives iste pauper fuit, quia humilis fuit. Humilis autem fuit: Credidit enim Abraham Deo, et deputatum est illi ad iustitiam 15. Iustificatus est gratia Dei, non propria praesumptione. Fidelis erat, bene operabatur. Filium iussus est immolare, neque cunctatus est ei offerre quod acceperat, a quo acceperat 16. Probatus est Deo, constitutus est exemplum fidei. Iam Deo notus erat, sed nobis monstrandus erat. Non est inflatus quasi in bonis operibus suis, quia pauper erat dives iste. Et ut scias quia non est inflatus tamquam in bonis operibus suis (sciebat enim quia quidquid habebat a Deo habebat, et non in se ipso sed in Domino gloriabatur 17)audi Paulum apostolum: Si enim Abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam sed non ad Deum 18.
5. Videtis quia cum abundent pauperes recte quaerimus pauperem. In turba quaerimus et vix invenimus. Occurrit mihi pauper, et quaero pauperem. Interim tu manum porrige pauperi quem invenis. Corde quaeris quem quaeris. Tu dicis: "Pauper sum sicut Lazarus". Dives iste meus humilis non dicit: "Dives sum sicut Abraham". Ergo tu te extollis, ille se humiliat. Quid inflaris, et non imitaris? "Ego, inquit, pauper levatus sum in sinum Abrahae". Non vides quia pauperem dives excepit? Non vides quia dives susceptor est pauperis? Si enim superbis contra eos qui habent pecuniam et negas eos ad regnum caelorum pertinere, cum fortasse in eis inveniatur humilitas quae in te non invenitur, non times ne tibi, cum mortuus fueris, dicat Abraham: "Recede a me, quia blasphemasti me"?
6. Admoneamus ergo divites nostros, quod Apostolus admonuit. Non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum 19, admoniti sumus. Divitiae illae, quas putatis plenas esse deliciarum, plenae sunt periculis. Pauper erat, et securior dormiebat; somnus facilius accedebat ad duram terram quam ad lectum inargentatum. Attendite curas divitum, et comparate securitates pauperum. Sed audiat dives iste ut non superbe sapiat neque speret in incerto divitiarum. Utatur mundo, tamquam non utens 20. Sciat se viam ambulare et in has divitias tamquam in stabulo intrasse. Reficiat, viator est; reficiat se et transeat; non secum tollit quod in stabulo invenit. Alius viator erit, et ipse habebit sed non auferet. Omnes hic relicturi sunt quod hic acquisierunt. Nudus, inquit, exii de utero matris meae; nudus revertar in terram. Dominus dedit, Dominus abstulit. - Non abstulit, quia tibi derelictus est pauper - Nudus exii de utero matris meae, nudus revertar in terram 21.
7. Audi alium pauperem: Nihil intulimus in hunc mundum, sed nec auferre aliquid possumus. Victum et tegumentum habentes, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in temptationem et desideria multa, stulta et noxia, quae mergunt homines in interitum et perditionem. Radix est omnium malorum avaritia: quam quidam appetentes a fide pererraverunt, et inseruerunt se doloribus multis 22. Qui sunt isti qui a fide pererraverunt, et inseruerunt se doloribus multis? Qui volunt divites fieri. Modo mihi respondeat ille pannosus. Videamus, si non vult dives fieri; videamus, interrogemus eum, si non vult dives fieri; respondeat, non mentiatur. Audio linguam sed interrogo conscientiam. Dicat si non vult dives fieri. Si autem vult, iam incidit in temptationem et desideria multa, stulta et noxia. Non enim opes dico, sed desideria. Unde? Quia vult dives fieri. Quid inde? Desideria multa et stulta et noxia, quae mergunt homines in interitum et perditionem 23. Vides ubi sis? Quid mihi ostentas nullas facultates, cum ego convincam tantas cupiditates? Ecce iam compara duos. Iste dives est, ille pauper est. Sed iste dives, iam est, non vult fieri. Iste dives est, aut de parentibus aut de donis et hereditatibus. Ponamus, faciamus: dives est etiam de iniquitatibus. Iam non vult addere, imposuit modum, fixit limitem cupiditati, iam corde militat pietati.
8. "Dives est" inquis. Respondeo: "Dives est". Iterum tu accusator respondes et dicis: "De iniquitate dives est". Quid, si facit amicos de mammona iniquitatis? Dominus noverat quod dicebat; utique non errabat, quando praecipiebat: Facite vobis amicos de mammana iniquitatis, ut et ipsi recipiant vos in tabernacula aeterna 24. Quid si hoc facit ille dives? Iam finit cupiditatem, exercet pietatem. Tu nihil habes, sed dives vis fieri. Incides in temptationem. Sed forte inde factus es pauperrimus et egentissimus, quia nescio quid habebas paternum quod te sustentaret, et calumnia aliqua competitoris abstulit. Gemis, audio, tempora accusas. Quod gemis, si posses, faceres. An non videmus, an non quotidianis exemplis plena sunt omnia? Heri gemebat, quia perdebat sua; hodie pertinens ad maiorem rapit aliena.
9. Invenimus verum pauperem, invenimus pium humilem, non de se fidentem, pauperem verum, membrum pauperis qui propter nos pauper factus est, cum dives esset. Vide divitem nostrum, qui propter nos pauper factus est, cum dives esset 25; vide illum divitem: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 26. Plus est aurum facere, quam habere. Dives es auro, argento, pecore, familia, fundis, fructibus: tibi ista creare non potuisti. Vide illum divitem: Omnia per ipsum facta sunt 27. Vide illum pauperem: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 28. Quis digne cogitet divitias eius, quomodo faciat qui non fiat, quomodo creet non creatus, formet non formatus, mutabilia manens, temporalia sempiternus? Quis digne cogitet divitias eius? Paupertatem cogitemus, ne forte pauperes vel ipsam capiamus. Concipitur utero feminae virginali, includitur visceribus matris. O paupertas! In angusto diversorio nascitur, involutus infantilibus tegumentis in praesepio ponitur, fit cibaria iumentis pauperibus, deinde caeli et terrae Dominus, creator angelorum, omnium visibilium et invisibilium effector et conditor sugit, vagit, nutritur, crescit, tolerat aetatem, occultat maiestatem, postea tenetur, contemnitur, flagellatur, illuditur, conspuitur, colaphizatur, spinis coronatur, ligno suspenditur, lancea perforatur. O paupertas! Ecce caput pauperum quos requiro, cuius pauperis membrum invenimus verum pauperem.
10. Breviter quaeramus pupillum: quia in paupere requirendo fatigati sumus. Domine Iesu, pupillum quaero, fatigatus quaero. Cito responde, ut inveniam. Ne vobis, inquit, dicatis patrem in terra 29. Pupillus in terra immortalem Patrem invenit in caelo. Ne vobis, inquit, dicatis patrem in terra. Inventus est pupillus iste. Oret pupillus iste. Audiamus cum et imitemur eum. Quae est eius oratio? Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me 30. Pater, inquit, meus et mater mea dereliquerunt me; Dominus autem adsumpsit me. Si ergo beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum 31, tibi derelictus est pauper. Si pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem adsumpsit me, pupillo tu eris adiutor 32.