SERMO 12

TRACTATUS CONTRA MANICHAEOS
DE ID QUOD SCRIPTUM EST IN
IOB:
"ET ECCE VENERUNT ANGELI IN CONSPECTUM
DEI
ET DIABOLUS IN MEDIO EORUM" ET CETERA
ET ID QUOD IN
EVANGELIO:
"BEATI QUI PURO SUNT CORDE QUONIAM IPSI
DEUM VIDEBUNT"

1. In divinis et sanctis veteribus Libris fraudulentissima fallacia manichaeos insidiari, iam vestrae prudentia, dilectissimi Fratres, satis probatum esse confidimus. Offerimus tamen adhuc eorum dolos inspiciendos obtutibus cordis vestri, ut non solum eos quantum ad vos pertinet evitetis, sed etiam ut alios infirmos et divinarum lectionum rudes, ut quisque vestrum potest, evitare atque contemnere doceatis. "Apud Iob scriptum est:" inquiunt "Ecce venerunt angeli in conspectum Dei, et diabolus in medio eorum. Et Deus ait diabolo: Unde venis? Qui respondens dixit: Circuiens totum orbem adveni1. "Hic, inquiunt, demonstratur diabolum non solum vidisse Deum, sed etiam locutum esse cum eo. In Evangelio autem dicit: Beati qui puro sunt corde, quia ipsi Deum videbunt 2. Et iterum dicit: Ego sum ianua 3, nemo potest venire ad Patrem, nisi per me 4". Deinde adiungunt ratiocinationem, dicentes: "Si igitur hi soli qui sunt puro corde vident Deum, quonam modo sordidissimo et immundissimo corde diabolus potuit videre Deum? Aut qualiter per ianuam hoc est, per Christum ingreditur? Iterum Apostolus, inquiunt, testatur et confirmat dicens, quod neque Principes, neque Potestates, neque Virtutes Deum cognoverunt 5".

Proponitur calumnia illorum.

2. Calumnia quidem illorum his omnino verbis huc usque proponitur, et re vera quaestio discutienda christiano. Sed eam calumniam proponentium animus facit ut similiter imperitos ad sibi credendum a saluberrima Scripturarum auctoritate detorqueant. Sed primo ab istis vellem quaerere, ubi Adimantus apud Apostolum legerit - nam talium calumniarum iste conscriptor est - vellem ergo diceret ubi legerit testantem Apostolum et confirmantem, ut dicit, quod neque Principes neque Potestates neque Virtutes Deum cognoverunt 6, cum Dominus etiam hominum in se credentium dicat angelos quotidie videre faciem Patris 7. Nisi forte illud quod Paulus apostolus ait: Sapientiam loquimur inter perfectos, sapientiam autem non huius saeculi, neque principum huius saeculi, qui evacuantur. Sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praefinivit Deus ante saecula in gloriam nostrani, quam nemo principum huius saeculi cognovit. Si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent 8? Si istum locum iste conscribere cogitabat, cur addidit Potestates et Virtutes, quod non ibi dictum est, et detraxit, huius saeculi, quod dictum est? Sed utinam hoc errore potius quam malitia fecerit. Verumtamen etiam si hoc modo dixisset Apostolus, numquid propterea diabolus vocem Dei audire non potuit? Scriptum est enim quod in conspectum Dei venerit; non scriptum est quod Deum ipse conspexerit 9. Principes enim huius saeculi aut superbi homines intelleguntur et vana pompa iactationis elati, aut ipse diabolus et angeli eius. Nam principem vel magistratum huius saeculi eum Dominus apertissime appellat 10, quia saeculi huius nomine peccatores intelleguntur, quorum spes nulla est nisi in hoc saeculo. Sicut enim dicitur mala domus cum significantur habitatores eius, sic malum hoc saeculum dicimus cum eos significamus qui corde hoc saeculum inhabitant, hoc est, quorum conversatio non est in caelis. Nostra enim, dicit Apostolus, conversatio in caelis est 11. Diabolo autem serviunt cuncta peccata, qui libero arbitrio princeps voluit esse peccati: propterea princeps huius saeculi dicitur 12. Quam regulam intellegentiae moneo cordibus infigatis. Adiuvabit per hanc Dominus ad multa Scripturarum discutienda atque solvenda, de quibus illi laqueos inescant erroris sui.

Brevissima responsio huic illorum propositioni.

3. Cum ergo scriptum non sit quod diabolus viderit Deum, sed tantum quod venerit cum angelis in conspectum Domini vocemque eius audierit 13, cur isti miseri de visione Dei calumniari Scripturis et imperitos pervertere student? Quapropter haec eorum propositio brevissima responsione superatur. Quantalibet enim loquacitate perquirant quomodo viderit diabolus Deum, respondemus: Non vidit diabolus Deum. Dicent: "Quomodo ergo cum eo locutus est?". Hic vero non a nobis sed a caecis hominibus convincenda est caecitas cordis ipsorum. Hi enim qui carnalibus oculis caeci sunt, quotidie loqui possunt cum his quos videre non possunt. "Quomodo ergo venit" inquiunt "in conspectum eius?". Quomodo caecus in conspectum videntis, quem ipse non conspicit. Et istae quidem similitudines, dilectissimi Fratres, ideo dictae sint ut hominum carnalium refellatur improbitas, ut si fieri potest hoc modo repulsi ad discendi mansuetudinem piae corda convertant. Numquid enim Deus continetur loco, quem praesentem habet omnis angelica et humana conscientia, non solum bonorum sed etiam malorum? Verum hoc interest, quod bonis conscientiis adest ut Pater, malis ut iudex, quoniam scriptum est: Dominus interrogat iustum et impium 14. Item scriptum est: In cogitationibus impii interrogatio erit 15. Nec vehementius in auribus corporis Deus, quam in secreto cogitationis interrogat, ubi solus audit, solus auditur. Nonne etiam mali homines, si quando verum loquuntur et non eis creditur, iurant et dicunt: "Testis est Deus", et verissime dicunt? Ubi, quaeso, testis est? In lingua, an in corde? In sono vocis, an in silentio conscientiae? Unde autem plerumque stomachantur quia sibi non creditur, cum verum se dicere noverint, nisi quia cor suum nobis aperire non possunt ubi testis est Deus?

Multi modi quibus loquitur Deus.

4. Multi autem modi sunt, quibus nobiscum loquitur Deus. Loquitur aliquando per aliquod instrumentum, sicut per codicem divinarum Scripturarum. Loquitur per aliquod elementum mundi, sicut per stellam Magis locutus est 16. Quid est enim locutio, nisi significatio voluntatis? Loquitur per sortem, sicut de Matthia in locum Iudae ordinando, locutus est 17. Loquitur per animam humanam sicut per Prophetam. Loquitur per angelum, sicut Patriarcharum 18 et Prophetarum 19 et Apostolorum 20 quibusdam locutum esse accipimus. Loquitur per aliquam vocalem sonantemque creaturam sicut de caelo voces factas, cum oculis nullus videretur 21, legimus et tenemus. Ipsi denique homini, non extrinsecus per aures eius aut oculos, sed intus in animo non uno modo Deus loquitur, sed aut in somnis, sicut Laban Syro ne Iacob servum eius in aliquo laederet 22 et Pharaoni de septem annis opulentis totidemque sterilibus demonstratum est 23, aut spiritu hominis assumpto, quam Graeci "ecstasin" vocant, sicut oranti Petro vas plenum similitudinibus crediturarum gentium visum est submissum esse de caelo 24, aut in ipsa mente, cum quisque maiestatem vel voluntatem intellegit, sicut ipse Petrus ex illa ipsa visione, quid se vellet agere Dominus apud seipsum cogitando cognovit 25. Non enim hoc quisquam potest, nisi apud se intus sonante quodam tacito clamore veritatis agnoscere. Loquitur etiam Deus in bonorum malorumque conscientia. Nam et approbare quod bene facit et improbare quod peccat nemo recte potest, nisi ad eadem illa in silentio cordis vel laudante vel clamante voce veritatis. Veritas autem Deus est: quae cum tam multis modis loquatur hominibus et bonis et malis - quamquam non omnes quibus tot modis loquitur possint eius substantiam naturamque conspicere - quis hominum potest coniciendo aut cogitando colligere, quot et quibus modis eadem Veritas loquatur angelis, sive bonis qui eius ineffabili specie et pulchritudine per mirabilem caritatem contemplando perfruuntur, sive malis qui depravati per superbiam suam et ab ipsa Veritate in inferioribus ordinati possunt quibusdam latentibus modis vocem eius audire, quamvis faciem videre non digni sint?

Diabolus vocem Dei loquentis audire potuit

5. Quapropter, dilectissimi Fratres, fideles Dei et catholicae matris germanissimi filii, nemo vos decipiat venenatis cibis, etiam si adhuc estis lacte nutriendi 26. Perseveranter nunc ambulate per fidem veritatis 27, ut certo et opportuno tempore ad speciem Veritatis eiusdem venire possitis 28. Sicut enim Apostolus dicit: Hic manentes corpore, peregrinamur a Domino; per fidem enim ambulamus, non per speciem 29. Ad speciem autem visionis Patris fides christiana perducit. Unde Dominus dicit: Nemo venit ad Patrem, nisi per me 30. Sine causa ergo isti quaerunt, quomodo diabolus ad Deum potuit venire per Christum. Diabolus enim ad illam contemplationis beatitudinem non potest pervenire, quo eos qui puro sunt corde fides christiana perducit 31. Nec ideo tamen diabolus vocem Dei loquentis audire non potuit, sicut multi homines etiam qui non crediderunt Christo potuerunt vocem audire de caelo dicentis Dei: Et clarificavi et clarificabo, cum Dominus dixisset: Pater clarifica Filium tuum 32.

Quid sit conspectus Dei.

6. Quod autem scriptum est, diabolum venisse in conspectum Dei 33, non ideo scriptum est, quia quisquam potest aliquando conspectum Dei fugere, cuius oculis cuncta subiecta sunt, et cui cordis cuiuslibet profunditas patet, sed quia in secreto creaturae acta sunt quae Scriptura narravit propterea scriptum est: Et ecce venerunt angeli in conspectum Dei 34, quamvis a conspectu Dei numquam recedant. Quocumque enim mittuntur, ibi quoque praesto est conspectus Dei. Sed ille proprie conspectus Dei dicitur, quo humanus non potest penetrare conspectus, sicut sunt secreta conscientiae. Propterea cum redarguimus mentientem, non eum dicimus in conspectu Dei locutum, quia non hoc locutus est quod in animo eius conspicit Deus, quo conspectum dirigere non potest homo. Quia ergo haec tam latenter gesta sunt, ut indicari hominibus per Scripturas sanctas nisi Sancto Spiritu revelante non possent, in conspectum Dei ventum esse, atque ibi gesta esse narrantur.

Potuit diabolus audire vocem Dei, illum autem non videre.

7. Quod autem diabolus in medio angelorum fuit, si bonos angelos intellegis, sic in medio eorum intellege diabolum sicut reus in medio apparitorum iudici audiendus adsistit. Non enim Scriptura declarat quales illi angeli fuerint. Si autem in medio angelorum malorum, quid mirum est principem ac ducem turba ministrorum suorum esse circumdatum? Si autem in conspectum Dei quod dictum est sic accipias, ut illi veniant in conspectum Dei, qui non solum conspiciuntur ab eo sed etiam conspiciunt eum, sic intellegendum est in medio eorum fuisse diabolum, ut tamen Deum quem ipsi videbant ille non viderit, ut etiam per aliquem sanctorum angelorum Deus diabolo sit locutus. Nec tamen in libro scriptum est, nisi: Dixit Deus 35. Sicut etiam in negotiis publicis, quamquam pleraque per praeconem iudex loquatur, iudicis tamen nomen, cum Gesta scribuntur, non etiam praeconis inseritur. Sicut autem aliquis homo visione prophetica indignus, potest tamen in medio Prophetarum stare, ut tantum audiat quod per eos dicit Dominus, nec tamen videat quod illi vident, sic potuit et diabolus esse in medio sanctorum angelorum Deum videntium, per quos audiret vocem Dei, quem videre ipse non posset.

Manichaeorum impudentiae.

8. Et machinamenta quidem manichaeorum, quantum ad hanc quaestionem pertinet, multis modis soluta esse perspicitis, ut non iam putetis, carissimi Fratres, vere diabolum sic locutum esse cum Deo, ut etiam faciem veritatis quam pura corda conspiciunt videre potuerit 36, aut ad illam contemplationem beatitudinis venerit, quo nemo nisi per Dominum Iesum Christum venire permittitur 37. Sed tamen multum admiror hominum istorum impudentiam qui de visione substantiae divinae calumniari nobis volunt, et id quod scriptum non est de Scripturis nostris mentiuntur quod Deum diabolus viderit, et tantam hinc invidiam constare conantur, ut quisquis exhorruerit et indignum esse iudicaverit ut diabolus viderit Deum, penitus a divinarum Scripturarum auctoritate suspiciosa ignorantia non intellegens quod scriptum est avertatur, cum ipsi Dominum nostrum Iesum Christum Deum esse non negent, et sine assumptione humani corporis eum hominibus apparuisse confingant.

Quidam angeli verum corpus habuerunt.

9. Quando ergo diabolus temptare ausus est Dominum 38, cum eum videret, quid videbat? Si corpus eius videbat, habebat ergo Dominus corpus, quod nolunt perditi confiteri. Si autem corpus non habebat, ipsa divina substantia diaboli oculis subiacebat. Quam si non vident nisi qui puro sunt corde, sicut ex Evangelio nobis ipsi commemorant 39, o importuna caecitas haereticorum! Cur Scripturas nostras, quod Deum diabolus viderit, mendaciter arguis, et negando corpus Christi, divinam eius substantiam diaboli oculis publicare velle convinceris? An forte, sicut dicere solent, ita non habebat corpus humanum, ut se tamen quasi habere monstraret? Quis ergo verius et rectius sentit, insani, qui credit Deum locutum esse cum diabolo, an qui credit Deum non solum cum diabolo locutum, sed etiam diabolo esse mentitum? Quosdam enim angelos humanis oculis apparuisse, Scriptura commemorat. Sed utique potestati eorum corpoream creaturam ita Dominus subdidit, ut illis eam pro voluntate coaptaret. Unde et illi, quamvis non nati ex femina, verum tamen corpus habuerunt, quod ex qualibet specie in quamlibet speciem pro sui ministerii atque officii ratione converterent, ex vera tamen in veram. Non enim et ipse Dominus cum aquam convertit in vinum 40, aut aquam falsam aut vinum falsum fuisse possumus dicere.

Dominus noster verum corpus assumpsit.

10. Omne itaque corpus, cuius est natura et ordo mutabilis, ad nutum omnipotentissimi Conditoris, in quascumque species fuerit commutatum, a veritate tamen in suo genere non recedit, quoniam quacumque varietate mutetur, et corpus tamen et verum corpus esse non desinit. Sed cum isti omnem naturam corpoream non ab omnipotente conditore Deo, sed a tenebrarum gente, nescio qua, esse confingant, quaerimus ab eis, Dominus noster Iesus Christus unde corpus assumpserit. Si enim nullum corpus eum assumpsisse dicunt, quid erat illud quod humanis atque corporeis oculis apparebat? Aut enim mendacium phantasmatis erat, quod execrabile est credere; aut si ipsam divinam substantiam suam nulla corporis assumptione humanis oculis eum demonstrasse contendunt et hanc etiam diabolus vidit, ubi est quod in ista quaestione calumniosa voce proclamant: Beati qui puro sunt corde, quia ipsi Deum videbunt 41') Quod si forte dicunt, divinam et propriam substantiam Domini non talem esse apud Patrem, qualem se in terris voluit nullo assumpto corpore ostendere, quid aliud etiam nisi locis et temporibus esse mutabilem miseri crediderunt? Non enim legere volunt aut intellegere facile possunt quod per Prophetam dicitur: Mutabis ea et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient 42. Et quod divinae in Sapientiae litteris de ipsa Sapientia scriptum est: In seipsa manens innovat omnia 43.

Solem adorant manichei tamquam deum.

11. Secundum illorum autem sensum, si quis eis dicat: "Quid ergo miramini si et Deus mutavit speciem divinitatis suae, ut posset eum qui corde sordidissimo est diabolus intueri, sicut de Christo Deo vobis videtur?". Quid responsuri sunt nescio. Quia et numquam dicere ausi sunt, Patrem et Filium nisi unius esse substantiae. Et si alterius esse substantiae Filium dicerent, posset eis responderi: "Unde igitur scitis, utrum cum Patre an cum Filio locutum esse diabolum vetus illa Scriptura commemorat?". Deinde quaerimus: "Solem istum videt diabolus, an non videt? Si videt, quomodo ergo sol Deus est, quem diabolus videt? Si non videt, mali tamen eum homines vident, quomodo ergo Deus est quem vident qui non puro sunt corde? Aut si ut videri posset etiam ipse mutatus est et non hoc est quod videtur, quid si ergo vos aliud ostenditis et aliud estis, ut imitari etiam solem non tantum adorare possitis?". Et tamen si eos interroges, utrum commutabilis an incommutabilis sit divina substantia, non possunt nisi incommutabilem dicere, non ratione docti sed pudore confusi. Restat ergo, ut cogantur fateri, Dominum nostrum Iesum Christum aliunde assumpsisse corpus, ut humanis oculis appareret. Quod si fatentur, quaero unde assumpserit. Si de hoc mundo dicunt, quaero ipsius mundi unde sit corpus? Continuo mihi: "De tenebrarum gente" respondent. O mira dementia! Cur ergo miseri in corpore Salvatoris timetis uterum Virginis et gentem daemonum non timetis?

Dominus ex femina maluit assumere corpus.

12. Nos quidem universam naturam corporis ab omnipotente conditore Deo esse profitemur. Et propterea undecumque Dominus noster assumeret corpus, de sua creatura utique assumeret. Sed ex femina maluit. Ad humanam quippe creaturam liberandam venerat, quae per feminam lapsa est. Unde utrumque sexum volens in spem renovationis et reparationis adducere virilem in quo nasceretur, femineum per quem nasceretur, elegit. Vos autem qui exhorrescitis casta virginis viscera, eligite, obsecro, unde Dominus corpus assumeret. Dicitis omne corpus gentis tenebrarum esse substantiam. Eligite ergo, ut dixi, unde corpus Filius Dei deberet assumere. An perdidistis respondendi lucem, quia tenebrae vobis quocumque oculos converteritis occurrunt? "Sed caro mortalis, inquiunt, videtur immundior". Recitate eis Apostolum: Omnia munda mundis. Et recitate in eos Apostolum: Immundis autem et infidelibus, nihil est mundum, sed polluta sunt eorum et mens et conscientia 44. Si autem non dicunt "immundior" sed "infirmior", consentimus plane. Et ideo Christus est nostra firmitas, quia eum nostra non mutavit infirmitas. Hic agnosco Prophetae illam vocem: Mutabis ea et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient 45. Non solum enim non eum mutavit in deterius infirmitas carnis, sed ab eo in melius ipsa mutata est. Sol iste corporeus, quem corpus non esse arbitrantur - usque adeo nec quid sit corpus intellegunt, qui de spiritalibus disputationibus se fallaciter iactant - sol ergo iste corporeus, tantum quia caeleste corpus est, illuminat terram nec ab ea ipse obscuratur; siccat aquam nec inde humectatur; solvit glaciem, nec inde frigescit; durat limum, nec inde mollescit. Et Dominus noster Iesus Christus Verbum Patris, per quod facta sunt omnia 46, Virtus et Sapientia Dei 47, ubique praesens, ubique secretus, ubique totus, nusquam inclusus, pertendens a fine usque in finem fortiter et disponens omnia suaviter 48, timent infelices ne non potuerit sic hominem assumere ut vivificaret mortalia nec ab eis mortificaretur, sanctificaret carnem nec inde pollueretur, dissolveret mortem nec inde ligaretur, mutaret in se hominem nec in hominem mutaretur? Aliud ex alio disputare, propter quorumdam titubationem et periculosam infirmitatem fidei compulsi sumus. Quod autem attinet ad propositam quaestionem, quamquam illa Scriptura, de qua insidiari quam illuminari maluerant, Deum a diabolo visum esse, non probent videant tamen ipsi quomodo gens tenebrarum divinam substantiam videre potuerit, quando ante pugnam qua bonum et malum dicunt esse commixtum, nullum adhuc corpus divina substantia, ut ab hoste suo videri posset, assumpserat. Ex quo cognoscant, frustra se catholicae fidei firmamenta velle subvertere, cum suas fabulas ruinosas qualibuscumque responsionum destinis fulcire non possint.