SERMO 10

TRACTATUS AURELII AUGUSTINI EPISCOPI
DE IUDICIO
SALOMONIS
INTER DUAS MULIERES MERETRICES

Mirabile iudicium Salomonis.

1. Inter duas mulieres certantes de parvulo filio mirabile iudicium Salomonis praedicat Scriptura Regnorum. Scriptum est enim: Tunc apparuerunt duae mulieres meretrices regi Salomoni, et steterunt in conspectu eius. Et dixit mulier una: Animadverte domine, ego et mulier haec habitabamus in domo una, et peperi in domo. Et contigit die tertio postquam peperi, peperit etiam haec mulier filium, et eramus in uno, et non erat quisquam nobiscum praeter ambas nos in domo. Et mortuus est filius mulieris huius per noctem, mox dormivit super eum. Et surrexit media nocte, et tulit filium meum ab ascellis meis, et collocavit in sinu suo, et filium suum mortuum in sinu meo. Et surrexi mane dare lac filio meo, et ille erat mortuus: consideravi eum mane, et ecce non erat filius meus quem peperi. Et dixit mulier illa alia, Non, sed filius meus est qui vivit, filius autem tuus qui mortuus est. Et ipsa dixit, Non, filius tuus est ille mortuus, et meus filius est qui vivit. Et sic locutae sunt in conspectu regis. Et dixit eis rex: Tu dicis, Hic est filius meus qui vivit, et filius eius mortuus est; et tu dicis: Non, sed filius meus vivit, et filius eius mortuus est. Et ait rex: Afferte mihi machaeram. Et obtulerunt machaeram in conspectu regis. Et dixit rex: Dividite puerum qui vivit in duas partes, et date dimidium eius huic, et dimidium eius huic. Et respondit mulier cuius erat filius qui vivebat, et dixit ad regem, quoniam commota est vulva eius super filio suo; et dixit: Animadvertite, domine, date ei puerum et nolite eum morte afficere. Et haec dixit: Neque mihi, neque huic sit; dividite illum. Et respondit rex, et dixit ei mulieri quae dixit: Date eum illi et morte nolite eum afficere, quia haec est mater eius 1. Prudentia quidem regis divino munere concessa in hoc iudicio mirabilis eminet. Non enim decuit aut oportuit aliam iudicari esse matrem pueri, nisi eam quae illum iterum quodam modo concepit cum cognovit ablatum, et iterum parturivit dum a falsa matre defendit, et iterum peperit dum non permisit occidi. Verumtamen sicut solent divini veteres Libri, non solum rei gestae fidem, sed etiam futurae insinuare mysterium, consideranda est ista Scriptura, utrum nobis in duabus istis mulieribus significatum aliquid figuratumque demonstret.

Duae feminae: Synagoga et Ecclesia.

2. Et duae quidem feminae Synagoga et Ecclesia in prima facie considerationis occurrunt. Synagoga enim Christum filium suum ex Iudaeis secundum carnem natum occidisse convincitur dormiens, id est praesentis vitae sequendo lucem, manifestationemque veritatis in verbis Domini non intellegens; unde etiam scriptum est: Surge qui dormis et exurge a mortuis, et illuminabit te Christus 2. Quod vero et duae et solae in una domo habitabant, non absurde illud significat, quod praeter circumcisionem et praeputium, nullum in hoc mundo religionis genus inventum est, ut in persona unius mulieris unum genus circumcisorum hominum constituas sub unius Dei et cultu et lege comprehensum, in alterius vero mulieris persona universam praeputiorum gentilitatem idolorum cultui deditam intellegas. Meretrices autem ambae fuerunt. Dicit enim Apostolus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse 3. Omnis enim anima, quae deserta aeternitate veritatis terrenis sordibus delectatur, fornicatur a Domino. Et de gentili quidem fornicatione veniens Ecclesia manifestum est quod non occiderit Christum. Sed quomodo mater Christi etiam ipsa sit, cogitandum est. Attende Evangelium, et audi Dominum dicentem: Qui fecerit voluntatem Patris mei, hic mater mea et frater et soror est 4. Ubi ergo dormivit haec, non ut somno praefocaret, sed tamen ut posset ei mortuus supponi et vivus auferri? An forte hoc est, quod ipsum sacramentum circumcisionis, quod apud Iudaeos iam mortuum remanserat quia totum de illo carnaliter sentiebant, hoc ergo sacramentum circumcisionis quod apud Iudaeos non vivebat, qui occiderant Christum qui omnium sacramentorum vita est - quoniam in illo vitaliter intellegitur quod apud Iudaeos visibiliter celebratur - hoc itaque sacramentum circumcisionis tamquam exanime corpus quidam Iudaei volebant persuadere gentilibus qui Christo crediderant, sicut in Actibus Apostolorum scriptum est, dicentes non eos esse posse salvos nisi fierent circumcisi 5? Persuadebant autem hoc ignorantibus legem, tamquam in tenebris noctis filium mortuum supponentes. Nec tamen potuit aliquid valere illa persuasio, nisi cum Ecclesiae gentium ex aliqua parte stultitiae somnus obrepsit. Quam videtur quasi dormientem Apostolus excitare clamans: O stulti Galatae, quis vos fascinavit? 6 Et paulo post: Sic stulti estis, inquit, ut cum spiritu coeperitis, nunc carne consummemini 7. Tamquam si diceret: Sic stulti estis, ut cum prius habueritis spiritale opus vivum, hoc amisso postea mortuum accipiatis alienum. Ipse quippe Apostolus dicit alibi: Spiritus vita est propter iustitiam 8. Et alibi: Sapere autem secundum carnem, mors est 9. His autem atque huiusmodi vocibus illa mater evigilat, et fit ei mane, cum Verbo Dei, hoc est cum Christo, qui oriebatur, hoc est loquebatur in Paulo, legis illuminatur obscuritas. Hanc enim illuminavit cum ait: Dicite mihi sub lege volentes esse, legem non audistis? Scriptum est enim quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera: sed is qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per repromissionem; quae sunt in allegoria. Haec enim sunt duo Testamenta, unum quidem a monte Sina, in servitutem generans, quod est Agar. Sina enim mons est in Arabia, quae coniuncta est huic, quae nunc est Ierusalem: servit enim cum filiis suis. Quae autem sursum est Ierusalem, libera est 10. Non ergo mirum, si propter mortua opera, ad eam quae deorsum est, mortuus; et propter spiritalia, vivus pertinet ad eam quae sursum est Ierusalem. Quia et inferi deorsum sunt quo pertinent mortui; superi autem sursum, quo pertinent vivi. Hac illuminatione, tamquam mane facto, intellegit Ecclesia gratiam spiritalem, repellens a se carnale opus legis, tamquam mortuum alienum; et sibi vindicans vivam fidem, quoniam iustus ex fide vivit 11, quam in Patris et Filii et Spiritus Sancti nomine consecuta est, et ideo tamquam triduanum filium certa cognoscit, nec cum sibi eripi patitur.

Gratia Evangelii non pertinet ad Iudaeos.

3. Nunc clamet illa suum esse Evangelium, tamquam sibi debitum et per se generatum. Nam hoc dicebant gentibus in ipsa contentione, qui ex Iudaeis carnaliter sentientes christianos se dicere audebant. Tamquam debitum enim iustitiae suae dicebant venisse Evangelium. Sed non erat eorum quod spiritaliter tenere non noverant. Quod ergo christiani vocabantur, alieno nomine gloriantes tamquam illa de filio quem non ipsa pepererat, etiam contendere audebant, cum ipsi ex operibus legis excluso intellectu spiritali tamquam de corpore operis sui animam eiecerant, et exstinguentes prophetiae spiritum vivum ad carnalia opera sine vita, hoc est, sine intellectu spiritali remanserant. Quae gentibus etiam supponere cupiebant, et ab eis tamquam vivum filium nomen auferre christianum. Quos ita refellit Apostolus, ut tanto minus ad eos pertinere dicat gratiam christianam quanto magis eam sibi tamquam debitam vindicant et quasi iure operum suam esse gloriantur. Ei enim qui operatur, inquit, merces non imputatur secundum gratiam sed secundum debitum. Ei vero qui non operatur, credenti autem in cum qui iustificat impium, deputatur fides ad iustitiam 12. Et ideo illos etiam ab eorum numero excludit, qui ex Iudaeis recte crediderant et vivam spiritalem gratiam retinebant. Quas reliquias dicit populi Iudaeorum salvas factas, cum multitudo isset in perditionem. Sic ergo et in hoc tempore, inquit, reliquiae per electionem gratiae salvae factae. sunt. Si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia 13, ut illi excludantur a gratia, qui tamquam suum proprium, id est, operibus suis debitum et datum Evangelii praemium vindicant, quasi clamante Synagoga: Meus est filius. Sed mentiebatur. Acceperat enim eum et ipsa, sed super eum dormiens, id est, superbe sapiens necaverat. Vigilabat autem iam ista mater et intellegebat, non meritis suis, quia meretrix est, sed gratia Dei sibi filium esse concessum, opus videlicet Evangelicae fidei quod in sinu cordis nutrire cupiebat. Itaque illa gloriam hominum quaerebat in alieno filio; haec affectum dilectionis servabat in suo.

Non dividatur unitas christianae gratiae.

4. Illud autem inter ambas regale iudicium nihil aliud nos admonet, nisi ut pro veritate certemus, et expellamus hypocrisim tamquam falsam matrem a spiritali Ecclesiae dono tamquam ab alieno vivo filio, nec patiamur eam dominari concessae aliis gratiae quae suam custodire non potuit. Sed hoc faciamus defendentes atque certantes non usque ad periculum divisionis. Illa enim sententia iudicis, cum iussit parvulum dividi, non est unitatis praecisio, sed probatio caritatis. Salomonis enim nomen, sicut Latini interpretantur, pacificum est. Rex ergo pacificus non dilacerat membra quae unitate atque concordia vitalem spiritum continent. Sed minando invenit matrem veram et iudicando separat falsam. Si ergo ad huiusmodi tentationem ventum fuerit, ne unitas christianae gratiae dividatur, docemur dicere: "Date illi puerum, tantum vivat". Non enim honorem matris sed salutem filii, quae mater vera est quaerit. Ubicumque ille fuerit, plus eum possidebit sincera dilectio matris, quam falsae usurpatio.

Filius meretricis gratia Dei.

5. Item video significare istas duas mulieres in una domo, duo genera hominum in una Ecclesia: unum eorum in quibus dominatur simulatio, alterum in quibus vera caritas regnat. Ut ista duo omnino tamquam duas mulieres intueamur, dilectionem et simulationem. Dilectionem quippe simulatio fallaciter imitatur. Et ideo istam cavet Apostolus, cum dicit: Dilectio sine simulatione 14. Quamvis enim habitent in una domo quamdiu reticulum illud Evangelicum in mari est, simulque bonos et malos pisces donec ad litus perducatur 15, includit, tamen sua opera singulae faciunt. Meretrices autem fuerunt ambae, quia omnes ex cupiditate saeculi convertuntur ad gratiam Dei, nec de prioribus iustitiae meritis vere potest quisquam gloriari. Meretrix autem quod fornicatur ipsius est, quod habet filium Dei est. Omnes enim homines ab uno Deo creatore formantur. Nec mirandum est quod etiam in peccatis hominum Deus bene operatur. Nam etiam de scelere Iudae traditoris Dominus noster salutem humani generis operatus est. Sed hoc interest, quod de cuiusque peccato cum aliquid boni Deus fecerit, plerumque id nollet ipse peccator. Non solum quia cum peccat, non eo peccat animo, qua providentia Deus de peccato eius operatur iustitiam - non enim hoc animo Iudas tradidit Christum, quo animo Christus se tradi passus est - sed etiam quod peccati sui eventum, cum in aliquid melius quod ipse nollet pervenire cognoverit, dolet potius quam lactatur. Tamquam si venenum aliquis inimico aegrotanti dare cupiens fallatur in specie medicamenti, et aliud pro alio salutare aliquid offerat, et fiat aeger sanus Dei beneficio qui facinus inimici eius convertere voluit in salutem. Quod tamen cum malus ille cognoverit, de sanitate hominis quae per manus eius gesta est, cruciatur. Si autem meretrix conceptum filium libenter habeat, nec libidine nec avaritia turpis mercedis impulsa abortionis poculo de visceribus eiciat quod conceperat, ne peccanti fecunditas contradicat, cupiditas illa quae defluebat in plurimos ad unum Dei donum conversa, iam non cupiditas sed dilectio nominabitur. Meretricis ergo filius recte intellegitur gratia peccatricis. Ex vetere autem turpitudine novus homo natus indulgentia peccatorum est.

Prior dilectio postea simulatio.

6. Dominus ergo, et in ipso numero discipulorum quamvis ex peccatoribus omnes elegerit, priores tamen elegit perseveraturos in dilectione, quam Iudam simulatorem. Non est quidem scriptum quo ordine electus sit, sed tamen notum est ante illum electos bonos, et non frustra ultimus numeratur 16. Et post Domini ascensionem omnibus qui erant uno in loco Spiritus Sanctus, secundum pollicitationem Domini desuper missus, infusus est 17. A quibus coepit Ecclesia, boni erant et sine simulatione diligebant. Postea ergo simulatio coepit operari in Ecclesia, et ideo dilectio prior peperit. Triduo autem maior est fructus dilectionis, ut iam possit agnosci continentia et iustitia et exspectatione futurorum. Simulatio vero etiam si pepererit, id est, etiam si ad exiguum tempus peccatorum remissione laetata fuerit, tamquam somno saeculari cupiditatis oppressa, cum de spe caelestium deiecta praemiorum in terrenam requiem gravato corde reliditur, quasi dormiens effocat indulgentiam quam credendo meruerat. Tales autem homines malunt iustitiae nomine quam veritate gaudere, bonumque opus alienum per obscuras fallacias, quasi per noctem vivum filium, mentiendo ad se transferre conantur. Nec solum aliorum bona opera sibi usurpant, sed aliis etiam obiciunt scelera sua, quasi mortuum filium supponentes.

Duo tempora Ecclesiae

7. Quando autem simulationi tantum licebit, ut falso iustitiae nomine, nullo prohibente, glorietur, et spiritale vivum opus, quod ipsa non genuit, et quod in se aliquando genuerat pondere crudelissimi soporis exstinxit, ad fallacem iactantiam materni nominis applicet sibi, et scelera sua bonis atque innocentibus obiciendo supponat? Quando ergo simulatio ita regnabit, nisi cum abundabit iniquitas 18, id est, tenebrae peccatorum quasi caeca nocte praevalebunt, et refrigescet caritas multorum, id est, operis spiritalis tamquam vivi pueri mater obdormiet? Tamen quia ita refrigescet caritas ut negligentius ferveat - non enim dictum est, penitus exstinguetur ut omnino non sit - sic dormivit haec mater ut non occideret filium, sed tamen fraudibus simulationis dederit locum. Sed expergefacta, cum impietatem quam ipsa non fecit ab eis qui faciunt sibi obici viderit, et spiritali opere gratiae quam custodivit cernit simulationem audere gloriari, se iniquitatis operatricem, simulationem vero matrem boni operis nominari, pacifici Iudicis implorat auxilium. Nam Salomon pacificus interpretatur. Quem videmus duas protulisse sententias, primam tamquam ignorantis, ultimam vero cum manifesta cognitione iudicantis. Certamen pietatis prima proponit, dat praemium secunda victori. In prima probatur mater, in ultima lactatur. In prima flens mittit semen suum, in secunda cum exsultatione reportat manipulos suos 19. Quod pertinet ad duo tempora Ecclesiae quae Dominus Christus iudex pacificus moderatur; unum quod nunc est, alterum quod futurum est. In isto probamur, in illo coronamur.

In Christi Ecclesia etiam honor propter unitatem contemnitur

8. Sed nulla maior est in Christi Ecclesia probatio caritatis, quam cum etiam honor ipse qui apud homines videtur esse contemnitur, ne membra parvuli dividantur et unitatis discidio christiana dilanietur infirmitas. Dicit enim Apostolus tamquam matrem se exhibuisse parvulis in quibus bonum opus Evangelicum fecerat 20, non ipse sed gratia Dei Cum illo 21. Nam illa meretrix sua non poterat dicere nisi peccata, donum autem fecunditatis ex Deo. Tanto autem amplius diligitur gratia donantis, quanto supplicium debebatur. Et bene de meretrice Dominus ait: Cui plurimum dimittitur, plurimum diligit 22. Dicit ergo apostolus Paulus: Factus sum parvulus in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos 23. Sed cum ad periculum ventum fuerit quo parvulus dividatur, cum sibi honorem falsum simulatio vindicat et scindere parata est unitatem, contemnat mater honorem suum, dum filium videat integrum vivumque servet, ne forte cum debitum visceribus suis honorem pertinacius vindicat, det locum simulationi per machaeram schismatis infirma membra dividere. Dicat ergo caritas mater: Date illi puerum 24. Sive occasione, sive veritate Christus annuntietur 25. In Moyse caritas clamat: Domine, aut ignosce illis, aut dele me de libro tuo 26. In pharisaeis autem simulatio loquitur: Si dimiserimus eum, venient Romani, et tollunt nobis gentem et locum 27. Non enim veritatem, sed nomen volebant habere iustitiae et honorem debitum iustis per fallaciam tenere cupiebant. Tamen regnans in eis simulatio cathedram Moysi sedere permissa est 28, ut dici posset a Domino: Quae dicunt facite, sed quae faciunt, facere nolite 29; ut honorem falsum habentes, veritate tamen Scripturarum parvulos infirmosque nutrirent. Simulatio enim suum habet scelus, quo novum hominem quem per gratiam donantis acceperat pondere suae dormitionis exstinxit, sed lac fidei quod habet, non est eius. Quia etiam necato parvulo, qui renascentem vitam significat, iam in malis moribus simulatio constituta retinet tamen in memoria, tamquam in uberibus, verba fidei doctrinamque christianam quae omnibus ad Ecclesiam venientibus traditur. Ex isto lacte poterat etiam falsa mater verae tamen fidei succum sugenti parvulo infundere. Inde secura est vera mater, cum etiam a simulatoribus in Ecclesia parvulus eius divinarum Scripturarum catholicae fidei lacte nutritur, cum prohibita divisione unitas salva est, et sententia iudicis ultima, qua ultimum Christi iudicium figuratur, probata caritas, quae propter salutem parvuli et unitatis firmamentum etiam simulationi honorem cessit, ut amorem tenens complexumque vitalis gratiae, sempiterno piae matris praemio perfruatur.