SERMO 5

DE LUCTATIONE IACOB CUM ANGELO

Oportet sermonem Dei vobis semper repeti.

1. Haec maxime regula disciplinae necessaria est viro christiano, ut verbum Dei audiat cum est in isto saeculo, ut attendat eum qui venit saeculum salvare primo per misericordiam et postea discretione per iudicium. Et ideo Dominus noster Iesus Christus imitandum se nobis praebuit 1; ut quoniam christiani sumus, aut ipsum imitemur, aut alios qui eum imitati sunt 2. Sunt enim quidam eorum qui christiani vocantur et non sunt, quos partim digessit Ecclesia tamquam stercora, ut sunt omnes haereses et omnia schismata, quae etiam comparantur sarmentis infructuosis de vite praecisis 3 et paleis quas ante ventilationem de area ventus rapit 4. Sunt autem alii qui intus mali sunt et ipsa communione catholica continentur, quos necesse est toleret christianus bonus usque in finem, quia ventilatio messis huius et areae non erit nisi dies iudicii. Haec semper cantavimus vobis, et in nomine Christi arbitramur quia haerent in pectoribus vestris. Istae lectiones quae vobis leguntur, numquid modo primum vobis leguntur, et non eaedem cotidie repetuntur? Sicut autem lectiones Dei cotidie opus est ut repetantur, ne saeculi mala et spinae nascantur in cordibus vestris et offocent semen quod ibi seminatum est 5, sic oportet et sermonem Dei vobis semper repeti, ne obliti dicatis vos non audisse quod dicimus nos dixisse.

Dilige inimicum tuum.

2. Accedunt multi, et modo tempus est ut in nomine Dei festinent accipere gratiam baptismi, credentes dimitti sibi omnia peccata quae antea commiserunt, prorsus omnia et exire inde nihil debentes Domino; quemadmodum servus ille qui rationem reddebat domino suo, invenit illum debere decem milia talentorum 6, sic tamen recessit nihil debens, non quia nihil ipse debebat sed quia ille misericors erat, dimisit omnia et debitorem absolvit. Et tamen, fratres, quomodo nos terruit vehementer idem ipse servus! Quia noluit dimittere conservo suo vel differre solutionem centum denariorum, replicavit illi dominus decem milia talentorum quae illi dimiserat. Hi ergo qui exituri sunt de baptismo nihil debentes et absoluti omnibus peccatis caveant ne si quis in illos peccaverit et noluerint ipsi dimittere, non solum deinceps non illis dimittatur sed etiam omnia quae dimissa fuerant replicentur. Nemo ergo dicat: "Quis illude facit aut quis illud fecit?". Dicendo sibi illud homines moriuntur. Dilige inimicum tuum 7, dicit Dominus. Et tu, "Quis illud facit?". Quia ipse non fecit, putat quia nemo potuit facere. Res in corde est. Unde vides quis illud facit? Putas enim quia non dimisit ille qui clamat? Forte enim aliquando clamat aliquis et iubet caedi hominem, et putas quia non dimisit. Quare? Tu quando caedis filium tuum, tenes odium in corde tuo? Ergo res in corde est. Solus Deus videt si dimissum est. Aliquando enim non caedit aliquis, videtur parcere manu, et saevit in corde et optat male homini intus et vult eum necari. Tenet contra illum malam voluntatem, quamvis nihil illi corporaliter reddere videatur. E contra sunt qui corporaliter videntur quasi reddere, sed illa quasi corporalis correptio, dilectio est. Ad bonam vitam illum vult pervenire, et tanto magis vult cum corripi quantum illum amat. Sic et Deus. Numquid non nos diligit? Non ad hoc nos hortatur ut diligamus inimicos nostros, ut quomodo possumus similes illi simus? Nam sic dixit: Estote autem vos perfecti, sicut Pater vester qui in caelis est; qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos 8. Quanta ergo dilectio est in Domino, quando pro peccatoribus et impiis Christum crucifigendum misit et pretio sanguinis eius nos redemit 9, qui ei inimici eramus amando ea quae facit pro eo qui fecit 10! Cum ergo ista faceremus, misit Deus, sicut Apostolus dicit, Filium suum 11, et eum pro nobis impiis ab aliis impiis occidendum tradidit 12. Et si nondum fidelibus tantum munus datum est, quid ergo servatur fidelibus 13? Ecce quomodo Deus diligit homines. Attendamus, Fratres, numquid non illos flagellat? Numquid non illos corripit? Si non illos corripit, unde fames, unde aegritudines, unde pestilentiae et morbi? Omnes enim istae correptiones Dei sunt. Si ergo ille diligit et tamen corripit, sic et tu, si habes aliquem in potestate, quamvis serves affectum dilectionis, noli tamen negare flagellum correptionis. Quia si negaveris, non tenebis dilectionem; quia ille moritur in peccatis, qui forte correptus ea relinqueret; et magis tibi imputatur verum odium.

Imitare humilitatem et vestigia Domini tui.

3. Nemo ergo dicat, "Quis illud potest?". Contendite haec implere in cordibus vestris. Tenete ut diligatis. Luctamini et vincetis. Christus ibi enim vincit. Contra quid luctamini? Contra peccatum luctamini, contra verba hominum male dicentium: "Ergo non te vindicas? ergo remanebis indefensus et non illi ostendis? O si mecum haberet!". Luctamini, et vincite. Si enim vellet Christus iubere terrae, quando a Iudaeis tanta passus est, ut aperta sorberet persecutores eius, non posset? Si ergo qui habuit potestatem, sic eos pertulit quousque levaretur in crucem, et pendens in cruce ait: Pater ignosce eis, quia nesciunt quid faciunt 14, tu serve redempte sanguine crucifixi Domini tui non imitaberis Salvatorem tuum? Quid enim illi opus erat tanta pati, cui licebat et non pati? Nam sic dixit: Potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem habeo sumendi eam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam et iterum sumam illam 15. Et sic fecit. Quid enim factum est, Fratres? Pendebat in cruce, quomodo competentibus legimus. At ubi vidit completas in se omnes Scripturas, ut etiam acetum illi darent: Perfectum est, ait, et inclinavit caput, et dimisit spiritum 16, quasi ad hoc staret ut impleretur. Cum vellet ergo, animam suam posuit 17. Et ideo ille Deus erat, illi homines qui iuxta illum erant crucifixi. Ille citius moritur, illi tardius. Et cum missum esset ut corpora deponerentur de cruce propter sabbatum, ut sepelirentur, invenerunt illos latrones viventes et eis crura fregerunt; Dominum autem iam defunctum. Et tamen unus ipsorum lancea percussit latus eius et profluxit sanguis et aqua 18. Ecce pretium tuum. Quid enim profluxit de latere, nisi sacramentum quod accipiunt fideles? Spiritus, sanguis Paschae 19. Spiritus quem emisit, et sanguis et aqua quae de latere profluxerunt. De ipso sanguine et aqua significatur nata Ecclesia. Et quando exiit sanguis et aqua de latere? Cum iam dormiret Christus in cruce, quia et Adam in Paradiso somnum accepit, et sic illi de latere Eva producta est 20. Ecce ergo pretium tuum. Imitare humilitatem et vestigia Domini tui, et noli dicere: "Quis illud facit?". Est circa te forte et qui non facit. Sed in illa turba si tu feceris, sic tibi computabitur quomodo si invenias in area unum granum et paleas infinitas. Difficile invenis duo grana simul iuncta, sed inter grana palea commixta est. Sic inter eos qui servire volunt Deo, strepitus et multitudo est malorum hominum circumdans illos undique, quia quocumque se verterint, non inveniunt nisi malos suasores. Esto ergo ut granum, et noli curare de palea. Veniet tempus ut separetur. Ideo cantavimus: Iudica me Deus et discerne causam meam de gente non sancta 21. Ecclesia illud dicit gemens inter peccatores. Putatis, Fratres, quia ad hoc se vult discerni Ecclesia, ut ab haeresibus tamquam sarmentis praecisis separetur? Iam ab ipsis separata est. Numquid ita dicit Ecclesia: Iudica me Deus et discerne causam meam ut a parte Donati, aut ab Arianis, vel a Manichaeis segregeretur? Non se rogat discerni nisi ab his qui ei mixti sunt, quos oportet toleret usque in finem. Sed hoc dicit: Iudica me Deus et discerne causam meam id est, ne cum ipsis iudicer et perdar in die iudicii. Nam nunc dictum est: Dimitte zizania crescere 22, et tolerantur modo mali a bonis, in die iudicii separandi.

Iacob populum significat christianum, Esau iudaeum.

4. Et ideo Iacob ille, qui modo lectus est, populum significat christianum. Ipse est enim minor filius; quia populus Iudaeus Esau est. De Iacob quidem nata est gens Iudaea, sed in figura magis Esau Iudaei intelleguntur, quia populus maior reprobatus est, populus autem minor primatum accepit. Cum etiam in utero luctarentur, et taedium mater pateretur quia impellebantur viscera eius, ait: Quid mihi sic? Melius mihi erat sterilitas quam ut hoc paterer 23. Dictum est ei a Domino, quod duo populi in utero eius confligerent et duae gentes, et quia maior serviet minori 24. Quod dictum est cum in utero essent, hoc dictum est iterum in benedictione Isaac, cum benediceret minorem, putabat autem se benedicere maiorem. Personam Legis ferebat Isaac. Videtur Lex data Iudaeis, et ipsum regnum datum christianis. Attendite quia Lex videtur regnum promittere. Iudaeis dicit: Propterea auferetur a vobis regnum et dabitur genti facienti iustitiam 25. Auferetur ab Esau, et dabitur Iacob. Hirsutus natus erat et pilosus Esau, id est plenus peccatis; haerebant in illo peccata 26. Ille autem ut acciperet primatum, accepit pelles haedorum in brachiis, et sic illum benedixit pater, palpans brachia ipsius et inveniens hirsutum 27. Sed illi capilli et peccata portabantur a Iacob, non haerebant in Iacob. Sic ergo et Ecclesia Dei aliena peccata portat, non sua, tolerans usque in finem, sicut et Dominus Iesus Christus aliena portavit. Et benedicit minorem pater. Et quomodo benedixit? Mysterium sanctum, quales viri erant. Volunt enim oculos acutos Scripturae. Benedixit filium suum minorem, et videtur deceptus quasi benedixisse alium pro alio. Venit ille qui ierat ad venationem, apportans quod pater iusserat, et dicit: Pater, manduca, sicut voluisti. Dicit ad Isaac: Quis es? Et ille: Ego sum Esau filius tuus maior. Et dicit: Ergo tu es Esau? Quis est autem iam qui attulit mihi escam et manducavi, et benedixi illum, et benedictus est28 O irasci deceptori! O irasci fallaci! Immo dic: Quare me decepit? Quare me fefellit? Tollat benedictionem illam frater ipsius, et sit in malis. Nonne clamat haec res in mysterio facta, ut maior serviet minori? Accipit ergo talem et ipse benedictionem 29. Sed subiunxit: Eris servus fratris tui 30. Cum ille diceret: Numquid finitae sunt benedictiones? Benedic et me, ait: Cum illum talem feci, tibi quid habeo dare? Et dixit: Benedic et me pater 31. Et extorsit, et accepit benedictionem prope similem a rore caeli et fertilitate terrae omni abundantia 32. Et subiecit statim: Et servies fratri tuo. Et erit tibi sic, cum solveris iugum eius a cervice tua 33. Quid est illud quod dictum est: Et erit tibi sic, cum solveris iugum eius a cervice tua, nisi quia ostendit illos, quos Esau praefigurabat, sic esse peccatores ut in potestate haberent et in libero arbitrio, mutare se et fratri coniungi?

Iudaeus servus est christiani.

5. Attendite mysterium. Ecce Iudaeus servus est christiani. Et hoc manifestum est, et implevit orbem terrarum, sicut videtis, Iacob. Et ut noveritis quia de futuro dicebantur ista, considerate ipsam historiam et videte quia non sunt impleta in ipsis duobus: Maior serviet minori 34. Ditatus enim legitur Esau multum et regnare coepit in tota abundantia 35, ille autem Iacob, ut pasceret oves alienas 36. Et cum coepisset redire et timere fratrem suum - modo legebatur - mittit munera nescio quanta pecorum, mittit et servum qui dicat: Ecce munera fratris tui. Noluit eum videre prius quam muneribus placaret, et postea illum acceptis muneribus vidit. Et cum ad cum Iacob venisset, adoravit eum a longe 37. Quomodo ergo: Maior serviet minori 38, quando minor videtur adorare maiorem? Sed ideo ista in historia non sunt impleta, ut intellegantur de futuro dicta Iacob. Minor filius accepit primatum, et maior filius, populus Iudaeorum, perdidit primatum. Ecce Iacob implevit terram, tenuit et gentes et regna. Iussit Imperator romanus, iam christianus, ut ad ipsam Ierusalem non accederent Iudaei. Et sparsi per orbem terrarum, facti sunt quasi custodes librorum nostrorum. Quomodo servi, quando eunt in auditorium domini ipsorum, portant post illos codices et foris sedent, sic factus est filius maior filio minori. Nam aliquando movent aliqua in Scripturis, et de Iudaeorum codicibus certi aliquid cognoscitur. Ideo ergo sparsi sunt, ut nobis libros servent. Maior ergo minori servit. Videte enim cum quanta dignitate sit populus christianus, et in quanta defectione sit populus Iudaeorum. Quando forte ausi sunt vel modicum movere se contra christianos, quae illis contigerint audistis in recenti tempore. Ergo modo verum est quia maior serviet minori 39. Quomodo ergo illa benedictio: Erit tibi a rore caeli et a fertilitate terrae 40? Quomodo minorem, sic et maiorem benedixit. Sed maiori dictum est: Et eris servus fratris tui. Et erit hoc, cum solveris iugum eius a cervice tua 41. Quanti sunt qui solverunt iugum a cervice sua et facti sunt fratres nostri? Quanti Iudaei crediderunt, attendite. Et modo, si quem Iudaeum inveneris, et evangelizaveris illi Dominum Iesum Christum, et crediderit, nonne solvet iugum a cervice sua? Et quanti hoc fecerunt primis temporibus fidei? Milia 42. Omnino qui tunc crediderunt, sicut legimus, et ex servis facti sunt fratres et coheredes 43.

Luctare sicut Iacob ut teneas Christum.

6. Non ergo Ecclesia quae dicit: Iudica me Deus et discerne causam meam de gente non sancta 44, ab Esau se vult discerni, a quo iam discreta est, sed a christianis malis. Iste enim Iacob, in quo figuratur populus christianus, audistis quemadmodum luctatus sit cum Domino. Dominus enim illi apparuit, id est angelus gestans personam Dei, et luctatus est cum illo et volebat illum tenere et comprehendere 45. Luctabatur ille, praevaluit et tenuit. Cum teneret, non dimisit nisi benedictus. Dominus det, fratres, explicare tantum mysterium. Luctatur, praevalet, et vult benedici ab eo cui praevaluit. Quid est ergo quod luctabatur et vult tenere? Ait Dominus in Evangelio: Regnum caelorum vim patitur, et qui vim faciunt, diripiunt illud 46. Hoc est quod dicebamus iam dudum: Luctare, ut teneas Christum, ut diligas inimicum. Tenes enim Christum hic, si inimicum dilexeris. Et quid dicit ipse Dominus, id est, angelus in persona Domini, cum praevaleret et teneret eum? Tetigit latitudinem femoris eius, et exaruit 47, et ideo claudicabat Iacob 48. Dicitur: Dimitte me, iam enim mane est 49. Et ille: Non te dimitto, nisi benedixeris me 50. Et benedixit illum. Quomodo? Mutando illi nomen: Non vocaberis Iacob, sed Israel: quoniam praevaluisti cum Deo, praevalebis et cum hominibus 51. Ista benedictio est. Videte unum hominem: ex parte tangitur et arescit, et ex parte benedicitur. Ipse unus homo ex parte aruit et claudicat, et ex parte benedicitur ut vigeat.

Intelligere Verbum aequale Patri.

7. Quid est autem - quantum Dominus suggerit dicimus, sine praeiudicio melioris intellectus -, quid est: Ecce mane iam venit, dimitte me 52? Hoc est quod Dominus dicit post passionem mulieri, quae volebat illi tenere pedes: Nolis me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem 53. Quid est hoc? Nam et cum legeretur ipsa lectio, tractavi inde aliquando, quomodo diceretur: Noli me tangere, nondum ascendi ad Patrem. Quare? Nemo illum tetigit corporaliter, nisi ascendit ad Patrem? Adhuc hic erat, palpavit cicatrices discipulus qui non credebat 54. Quomodo ergo nolebat se tangi, nisi quia hoc figurate dictum est? Illa mulier Ecclesia erat. Et hoc est: Noli me tangere, noli me carnaliter tangere, sed qualis sum aequalis Patri. Quamdiu autem non me intellegitis aequalem Patri, noli me tangere, quia non me, sed carnem meam tangis 55. Dicit enim in evectione profectus sui Paulus: Et si noveramus secundum carnem Christum, sed nunc iam non novimus. Et: Vetera transierunt, ecce facta sunt nova; omnia autem ex Deo 56. Quid est: Et si noveramus secundum carnem Christum, sed nunc iam non novimus? Quia quando eum carnaliter noveramus, non putabamus nisi quia homo erat tantum. At vero posteaquam gratia eius illuxit nobis, intelleximus Verbum aequale Patri. Tenebat ergo et luctabatur, quasi cum carnali habitu Iacob amplecti volens. Ille autem dicebat: Dimitte me, carnaliter, quia ecce iam mane est, ut spiritaliter illumineris: id est, Noli me putare hominem. Dimitte, quia iam mane est 57. Mane in luce veritatis intelleximus et sapientiae, per quam facta sunt omnia 58. Ipsa perfrueris, cum nox ista transierit, hoc est iniquitas huius saeculi. Tunc enim fit mane, cum venerit Dominus, ut ita a nobis videatur quemadmodum ab angelis videtur. Quia nunc videmus per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem 59. Teneamus ergo hoc, fratres, quod dictum est: Dimitte me. Ecce iam mane est. Sed ille quid dixit? Non te dimittam nisi me benedixeris 60. Quia per carnem nos prius benedicit Dominus. Norunt fideles quid accipiunt, quia per carnem benedicuntur. Et sciunt quia non essent benedicti, nisi caro illa crucifixa daretur pro saeculi vita. Quomodo autem benedicitur? Quia praevaluit Deo, quia tenuit fortiter et perseveravit et de manibus non amisit quod amisit Adam. Teneamus ergo fideles quod accipimus, ut benedici mereamur.

Pars arida Iacob christianos malos significat.

8. Pars arida Iacob christianos malos significat, ut in ipso Iacob et benedictio sit et claudicatio. Benedictus est ex parte bene viventium, claudicat ex parte male viventium. Sed adhuc in uno homine est utrumque. Erit autem diremptio et discretio postea. Quod optat in psalmo Ecclesia, dicens: Iudica me Deus et discerne causam meam de gente non sancta 61. Ita sane, quia dicit Evangelium: Si scandalizaverit te pes tuus, abscide eum et proice abs te. Expedit enim tibi unum pedem habentem intrare in regnum Dei, quam cum duobus pedibus ire in ignem aeternum 62. Isti ergo mali praescidi habent in fine. Modo clauda est Ecclesia. Unum pedem fortiter ponit, alterum invalidum habet. Paganos attendite, fratres. Inveniunt aliquando christianos bonos, servientes Deo, et ammirantur et adducuntur et credunt. Aliquando attendunt male viventes, et dicunt: "Ecce christiani". Sed isti male viventes ad latitudinem pertinent femoris Iacob tacti, qui aruerunt. Tactus autem Domini manus est Domini corripiens et vivificans. Ideo ex parte benedicitur, et ex parte arescit. Et istos male viventes in Ecclesia Dominus ostendit, quia inde est quod scriptum est in Evangelio, quia cum crevisset herba apparuerunt zizania 63; quia cum coeperint homines proficere tunc incipiunt malos sentire. Haec nota sunt vobis, ex dono Dei efficitur ut cognoscantur. Sed modo toleranda sunt zizania usque ad finem messis, ne forte eradicando zizania, eradicetur simul et triticum 64. Veniet autem tempus ut exaudiatur Ecclesia dicens: Iudica me Deus et discerne causam meam de gente non sancta 65, cum Dominus venerit in claritate sua cum angelis suis sanctis, et colligentur ante eum omnes gentes, et segregabit eos, sicut pastor segregat oves ab haedis, et ponentur iusti ad dexteram, haedi autem ad sinistram 66. Et illis dicetur: Venite benedicti Patris mei, percipite regnum; illis autem: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius 67.