EX SERMONE DE TRIBUS VIRGIS
[FRAGMENTUM]
[2] Quare autem primo ignobiles, paucos, imperitos et impolitos elegerit Dominus, cum haberet ante oculos suos turbam magnam in comparatione quidem illorum pauperiorum pauciores, sed in genere suo multos divites, nobiles, doctos, sapientes, quos postea etiam collegit, exponit Apostolus sacramentum: Infirma huius mundi elegit Deus, ut confundat fortia; et stulta huius mundi elegit Deus, ut confundat sapientes; et ignobilia huius mundi elegit Deus et ea quae non sunt, id est, non computantur, ut quae sunt evacuentur 1. Venerat enim docere humilitatem et expugnare superbiam. Venerat humilis Deus: nullo modo hic prius altos quaereret, qui tam humilis venerat. Primo, quia elegit nasci de illa femina, quae desponsata erat fabro. Non elegit ergo amplos natales, ne in hac terra nobilitas superbiret. Non elegit saltim nasci in amplissima civitate, sed natus est in Bethleem Iudae, quae nec civitatis nomine nuncupatur. Hodieque illam incolae loci illius villam appellant: tam parva, tam exigua, prope nulla est, nisi pristina Domini Christi nativitate nobilitaretur. Elegit ergo infirmos, pauperes, indoctos: non quia reliquit firmos, divites, sapientes, nobiles; sed si ipsos primos eligeret, merito divitiarum suarum, merito substantiarum, merito natalium sibi eligi viderentur, atque inflati de his rebus, salutem humilitatis non reciperent, sine qua nemo potest redire ad illam vitam unde non laberemur nisi per superbiam.
[3] Ideo non dixit "mater", quia aliquando matres vel delicatiores sunt, vel minus amantes filios suos cum pepererint tradunt aliis nutriendos. Rursum si solum dixisset: Tamquam nutrix fovens, et non addidisset: filios suos 2 tamquam ab alia pariente nutriendos accepisse videretur. Et "nutricem" se dixit, quia alebat; et filios suos, quia ipse pepererat, dicens: Filii mei, quos iterum parturio, quoadusque reformetur Christus in vobis 3. Parit autem, sicut parit Ecclesia, utero suo, non semine suo.