Summum bonum est id cui competit summe esse.
1. 1. Nulli esse arbitror dubium cum de bonis et malis quaeritur, hoc genus quaestionis ad moralem pertinere disciplinam, in qua isto sermone versamur. Quamobrem vellem quidem, ut tam serenam mentis aciem homines ad haec investiganda deferrent, ut possent videre illud summum bonum, quo non est quidquam melius et superius, cui rationalis anima pura et perfecta subiungitur. Hoc enim intellecto atque perspecto simul viderent id esse quod summe ac primitus esse rectissime dicitur. Hoc enim maxime esse dicendum est, quod semper eodem modo sese habet, quod omnimodo sui simile est, quod nulla ex parte corrumpi ac mutari potest, quod non subiacet tempori, quod aliter nunc se habere quam habebat antea non potest. Id enim est quod esse verissime dicitur. Subest enim huic verbo manentis in se atque incommutabiliter sese habentis naturae significatio. Hanc nihil aliud quam Deum possumus dicere, cui si contrarium recte quaeras, nihil omnino est. Esse enim contrarium non habet nisi non esse. Nulla est ergo Deo natura contraria. Sed quoniam ad haec contemplanda sauciam et hebetem nugatoriis opinionibus et pravitate voluntatis aciem mentis afferimus, conemur quantum possumus ad qualemcumque tantae rei notitiam pervenire pedetemptim atque caute, non ut videntes sed ut palpantes solent quaerere.
Malum esse id quod est contra naturam dicunt verissime Manichaei...
2. 2. Saepe atque adeo paene semper, Manichaei, ab his quibus haeresim vestram persuadere molimini, requiritis unde sit malum. Putate me nunc primitus in vos incidisse; impetrem aliquid a vobis, si placet, ut etiam vos deposita paulisper opinione, qua vos ista scire opinamini, rem tantam mecum tamquam rudes indagare tentetis. Percunctamini me unde sit malum; at ego vicissim percunctor vos quid sit malum. Cuius est iustior inquisitio? Eorumne qui quaerunt unde sit, quod quid sit ignorant, an eius qui prius putat esse quaerendum quid sit, ut non ignotae rei - quod absurdum. est - origo quaeratur? Verissime, dicitis, quis enim est ita mente caecus, qui non videat id cuique generi malum esse, quod contra eius naturam est? Sed hoc constituto evertitur haeresis vestra, nulla enim natura malum, si quod contra naturam est, id erit malum. Vos autem asseritis quamdam naturam atque substantiam malum esse. Accedit etiam illud, quod contra naturam quidquid est, utique naturae adversatur et eam perimere nititur. Tendit ergo id quod est facere, ut non sit. Nam et ipsa natura nihil est aliud quam id quod intelligitur in suo genere aliquid esse. Itaque ut nos iam novo nomine ab eo quod est esse, vocamus essentiam, quam plerumque etiam substantiam nominamus ita veteres qui haec nomina non habebant, pro essentia et substantia naturam vocabant. Idipsum ergo malum est, si praeter pertinaciam velitis attendere, deficere ab essentia et ad id tendere ut non sit.
... sed hinc subvertitur eorum haeresis.
2. 3. Quocirca cum in Catholica dicitur omnium naturarum atque substantiarum esse auctorem Deum, simul intelligitur ab eis qui haec possunt intelligere, non esse Deum auctorem mali. Qui. enim potest ille, qui omnium quae sunt causa est ut sint, causa esse rursus, ut non sint id est, ut ab essentia deficiant et ad non esse tendant? Quod malum generale esse clamat verissima ratio. At vero illa vestra gens mali, quam vultis esse summum malum, quomodo erit contra naturam id est contra substantiam, cum eam naturam atque substantiam esse dicatis? Si enim contra se facit, ipsum esse sibi adimit; quod si perfecerit, tunc demum perveniet ad summum malum. Non autem perficiet, quia eam non modo esse verum etiam sempiternam esse vultis. Non potest igitur esse summum malum, quod perhibetur esse substantia.
2. 4. Sed quid faciam? Scio plures esse in vobis, qui haec intelligere omnino nequeant. Scio rursus esse quosdam, qui quamquam bono ingenio utcumque ista videant, mala tamen voluntate qua ipsum quoque ingenium sunt amissuri, pertinaciter agant et quaerant potius quid adversus ista dicant, quod tardis et imbecillis facile persuadeatur, quam vera esse consentiant. Non me tamen scripsisse poenitebit quod aut quisquam in vobis tandem non iniquo iudicio consideret vestrumque relinquat errorem, aut quod ingeniosi et Deo subditi atque adhuc ab studio vestro integri cum legerint, non possint vestris sermonibus decipi.
Malum si definitur id esse quod nocet, ex hoc rursus Manichaei revincuntur.
3. 5. Quaeramus ergo ista diligentius et quantum fieri potest, planius. Percunctor vos iterum quid sit malum. Si dixeritis id quod nocet, neque hic mentiemini. Sed quaeso animadvertite, quaeso vigilate, quaeso deponite studia partium, et verum non vincendi sed inveniendi gratia quaerite. Quidquid enim nocet, bono aliquo privat eam rem cui nocet, nam si nullum bonum adimit, nihil prorsus nocet. Quid hoc apertius, obsecro vos? Quid planius? Quid tam expositum cuivis mediocri intellectori, modo non pertinaci? Hoc autem posito videtur iam, ut opinor, quid sequatur. In illa quippe gente quam summum malum esse suspicamini, noceri cuiquam rei non potest, ubi nihil est boni. Quod si duae naturae sunt, ut affirmatis, regnum lucis et regnum tenebrarum, quoniam regnum lucis Deum esse fatemini, cui simplicem quamdam naturam conceditis, ita ut ibi non sit aliud alio deterius, confiteamini necesse est, quod vehementer quidem est adversum vos, sed tamen necesse est confiteamini, istam naturam, quam summum bonum non modo non negatis, sed etiam vehementer persuadere conamini, esse incommutabilem et impenetrabilem et incorruptibilem et inviolabilem; non enim aliter erit summum bonum, id est enim quo nihil sit. melius; tali autem naturae noceri nullo pacto potest. At si nocere bono privare est, sicut ostendi, noceri non potest regno tenebrarum, quia nihil ibi boni est; noceri non potest regno lucis, quia inviolabile est; cui nocebit igitur quod dicitis malum?
Boni per se et participatione differentia.
4. 6. Quamobrem cum vos expedire nequeatis, videte quam expedita sit sententia catholicae disciplinae, quae aliud dicit bonum quod summe ac per se bonum est, non. participatione alicuius boni, sed propria natura et essentia; aliud quod participando bonum est. et habendo; habet autem de illo summo bono ut bonum sit, in se tamen manente illo nihilque amittente. Hoc autem bonum quod postea diximus, creaturam vocat, cui noceri per defectum potest; cuius defectus auctor Deus non est, quia existendi et ut ita dicam essendi auctor est. Ita et malum ostenditur quomodo dicatur, non enim secundum essentiam, sed secundum privationem verissime dicitur; et natura cui noceri possit apparet. Non enim ipsa est summum malum, cui bonum adimitur dum. nocetur neque summum bonum, quae propterea deficere a bono potest, quia non existendo bonum, sed bonum habendo dicitur bona. Neque naturaliter bona res est, quae cum facta dicitur, utique ut bona esset accepit. Ita et Deus summum bonum est, et ea quae fecit bona sunt omnia, quamvis non sint tam bona, quam est ille ipse qui fecit. Quis enim hoc tam insanus audet exigere, ut aequalia sint artifici opera et condita conditori? Quid amplius desideratis? An aliquid vultis etiam planius?
Malum si definitur esse corruptio, inde etiam funditus evertitur illorum haeresis.
5. 7. Quaeram ergo tertio quid sit malum. Respondebitis fortasse: corruptio. Quis et hoc negaverit, generale malum esse? Nam hoc est contra naturam, hoc est quod nocet. Sed corruptio non est in seipsa sed in aliqua substantia quam corrumpit; non enim substantia est ipsa corruptio. Ea res igitur quam corrumpit corruptio non est malum.; quod enim corrumpitur, integritate et sinceritate privatur. Quod ergo non habet ullam sinceritatem qua privetur, corrumpi non potest; quod autem habet, profecto bonum est participatione sinceritatis. Item quod corrumpitur, profecto pervertitur; quod autem pervertitur, privatur ordine; ordo autem bonum est. Non igitur quod corrumpitur, bono caret, eo namque ipso quo non caret, viduari dum corrumpitur potest. Gens ergo illa tenebrarum, si omni bono carebat, ut dicitis, corrumpi non poterat; non enim habebat quod ei posset auferre corruptio, quae si nihil auferat, non corrumpit. Audete iam dicere, si potestis, Deum et Dei regnum potuisse corrumpi, si diaboli regnum quale describitis, quomodo corrumpi posset non invenitis.
Corruptio quam rem afficiat, et quid sit.
6. 8. Quid ergo hinc lux catholica dicit? Quid putatis, nisi id quod veritas habet, corrumpi posse faciam substantiam, nam et illam non factam quae summum bonum est esse incorruptibilem, et ipsam corruptionem, quae summum malum est non posse corrumpi, sed hanc non esse substantiam? Si autem quaeritis quid sit, videte quo conetur perducere quae corrumpit? Ex seipsa enim afficit ea quae corrumpuntur. Deficiunt autem omnia per corruptionem ab eo quod erant et non permanere coguntur, non esse coguntur. Esse enim ad manendum refertur. Itaque quod summe et maxime esse dicitur, permanendo in se dicitur. Nam quod mutatur in melius, non quia manebat mutatur, sed quia pervertebatur in peius, id est ab essentia deficiebat; cuius defectionis auctor non est qui est auctor essentiae. Mutantur ergo quaedam in meliora et propterea tendunt esse nec dicuntur ista mutatione perverti sed reverti atque converti. Perversio enim contraria est ordinationi. Haec vero quae tendunt esse, ad ordinem tendunt; quem cum fuerint consecuta, ipsum esse consequuntur, quantum id creatura consequi potest. Ordo enim ad convenientiam quamdam quod ordinat redigit. Nihil est autem esse, quam unum esse. Itaque in quantum quidque unitatem adipiscitur, in tantum est. Unitatis est enim operatio, convenientia et concordia, qua sunt in quantum sunt ea quae composita sunt, nam simplicia per se sunt, quia una sunt; quae autem non sunt simplicia, concordia partium imitantur unitatem et in tantum sunt in quantum assequuntur. Quare ordinatio esse cogit, inordinatio ergo non esse; quae perversio etiam nominatur atque corruptio. Quidquid itaque corrumpitur, eo tendit, ut non sit. Iam vestrum est considerare quo cogat corruptio, ut possitis invenire summum malum; nam id est quo perducere corruptio nititur.
Dei bonitas non sinit rem ullam corruptione eo perduci ut non sit. Creare et condere quo differant.
7. 9. Sed Dei bonitas eo rem perduci non sinit et omnia deficientia sic ordinat, ut ibi sint ubi congruentissime possint esse, donec ordinatis motibus ad id recurrant unde defecerunt. Itaque etiam animas rationales, in quibus potentissimum est liberum arbitrium, deficientes a se in inferioribus creaturae gradibus ordinat, ubi esse tales decet. Fiunt ergo miserae divino iudicio, dum convenienter pro meritis ordinantur. Ex quo illud optime dictum est, quod insectari maxime soletis: Ego facio bona et creo mala 1. Creare namque dicitur condere et ordinare. Itaque in plerisque exemplaribus sic scriptum est: Ego facio bona et condo mala. Facere enim est, omnino quod non erat; condere autem, ordinare quod utcumque iam erat, ut melius magisque sit. Ea namque condit Deus, id est ordinat, cum dicit: Condo mala quae deficiunt, id est ad non esse tendunt, non ea quae ad id quo tendunt, pervenerunt. Dictum est enim: Nihil per divinam providentiam ad id ut non sit pervenire permittitur.
7. 10. Tractantur haec latius et uberius, sed dum vobiscum agitur, satis est. Ostendenda enim vobis ianua fuit, quam desperatis et desperandam facitis imperitis. Nam vos introducit nemo nisi voluntas bona, quam pacatam efficit divina clementia, sicut in Evangelio canitur: Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis 2. Satis est, inquam, ut videatis nullum esse de bono et malo religiosae disputationis exitum, nisi quidquid est, in quantum est, ex Deo sit, in quantum autem ab essentia deficit, non sit ex Deo, sed tamen divina providentia semper, sicut universitati congruit, ordinetur. Quod si nondum videtis, quid amplius nunc faciam nescio, nisi ut minutius etiam tractem ista quae dicta sunt. Non enim ad maiora nisi pietas mentem puritasque perducit.
Malum est, non substantia ulla, sed substantiae inimica inconvenientia.
8. 11. Quid enim aliud, cum quaero quid sit malum, responsuri estis nisi aut quod contra naturam est, aut quod noceat aut corruptionem aut aliquid huiusmodi? At in his ostendi vestra naufragia, nisi forte ut soletis cum pueris pueriliter agere, respondebitis malum esse ignem, venenum, feram et cetera huiusmodi. Nam etiam de quodam dicente nullam substantiam malum esse, unus e primatibus huius haeresis, quem familiarius et crebrius audiebamus, dicebat: Vellem scorpionem in manu hominis ponere, ac videre utrum non subtraheret manum; quod si faceret, non verbis sed re ipsa convinceretur aliquam substantiam malum esse, quando quidem illud animal esse substantiam non negaret. Et dicebat haec non coram illo, sed cum ad eum nos commoti referremus quae ille dixisset; respondebat ergo, ut dixi, pueriliter pueris. Quis enim meliuscule imbutus et eruditus non videat per inconvenientiam corporalis temperationis haec laedere, ac rursus per convenientiam non laedere saepe etiam commoda non parva conferre? Nam si illud venenum per seipsum malum esset, eumdem scorpionem magis priusque perimeret. At contra si ei penitus aliquo pacto detrahatur, sine dubitatione interiret. Ergo illius corpori malum est amittere quod nostro recipere; item illi bonum est habere id quo nobis carere. Erit igitur eadem res et bonum et malum? Nullo modo, sed malum est quod contra naturam est; hoc enim et bestiae illi et nobis malum est, id est ipsa inconvenientia, quae sine dubio non est substantia, immo est inimica substantiae. Unde est igitur? Attende quo cogat et disces, si tamen in te aliquid interioris luminis vivit. Non esse enim cogit omne quod perimit. Deus vero auctor essentiae est, nec aliqua essentia potest videri esse, quod in qua fuerit cogit non esse. Dicitur ergo aliquid unde non sit inconvenientia, nam unde sit nihil dici potest.
8. 12. Quaedam facinorosa mulier Atheniensis, ut prodit historia, venenum quod certo modulo damnati ut morerentur hauriebant, paulatim bibendo sine ullo vel levi incommodo valetudinis effecit ut biberet. Itaque cum esset aliquando damnata, legitimam illam quantitatem veneni quam consuetudine vicerat accepit ut ceteri nec ut ceteri exstincta est. Quod cum esset magno miraculo, missa est in exilium. Quid putamus, si venenum malum est, istam fecisse ut sibi malum non esset? Quid hoc absurdius? Sed quia inconvenientia malum est, fecit potius ut per moderatam consuetudinem illud corpus suo corpori conveniret. Nam quando illa qualibet calliditate posset efficere, ut sibi inconvenientia non noceret? Quid ita? Quia quod vere et generaliter malum est et semper et omnibus nocet. Oleum nostris corporibus commodum est, animalium autem multorum, quae sex pedes habent, vehementer adversum. Helleborum nonne alio modo cibus est, alio medicamentum, alio venenum? Salem immoderatius acceptum quis non venenum esse clamaverit? Quot autem et quantae corporis commoditates ex eo sint, numerare quis potest? Aqua maris terrenis animalibus cum bibitur, noxia est, multorum autem corporibus, dum illa humectantur, ac commodatissima et utilis, in utroque autem piscibus saluti et voluptati est. Panis hominem alit, accipitrem necat. Caenum ipsum, quod et haustum et olfactum graviter offendit et laedit, nonne et aestate tactum refrigerat et vulneribus quae ab igne acciderunt medicamentum est? Quid stercore aspernabilius? Quid cinere abiectius? At haec tantas agris utilitates afferunt, ut earum inventori, a quo etiam stercus nomen accepit, Stercutio divinos honores Romani deferendos putarent.
8. 13. Sed quid parva colligam, quae sunt innumerabilia? Quattuor ipsa quae in promptu sunt elementa quis dubitet prodesse per convenientiam, inconvenienter autem adhibita vehementer adversa esse naturae? Nos qui aere vivimus, et terra et aqua obrutos necant, innumerabilia vero animalia per arenam laxioremque terram repunt vitaliter, pisces autem in hoc aere moriuntur. Ignis corpora nostra corrumpit, sed convenienter adhibitus et resumit a frigore et morbos innumerabiles pellit. Sol iste cui genu flectitis, quo vere nihil inter visibilia pulchrius invenitur, aquilarum oculos vegetat, nostros sauciat inspectus et tenebrat, sed fit per consuetudinem ut nos quoque in eo sine incommodo aciem figamus. Num ergo sinitis ut illi veneno eum comparemus, quod mulieri Atheniensi consuetudo fecit innoxium? Respicite igitur aliquando et advertite, si substantia ulla malum est ideo quod aliquem laedit, lucem quam colitis ab hoc crimine non posse defendi. Considerate potius hanc inconvenientiam universale malum esse, per quam solis radius tenebrescere oculos facit, cum eis nihil sit luce iucundius.
Ne consistere quidem Manichaeorum fabulas de bonis et malis.
9. 14. Haec dixi, ut si fieri potest tandem dicere desinatis malum esse terram per immensum profundam et longam, malum esse mentem per terram vagantem, malum esse quinque antra elementorum, aliud tenebris, aliud aquis, aliud ventis, aliud igni, aliud fumo plenum, malum esse animalia in illis singulis nata elementis, serpentia in tenebris, natantia in aquis, volatilia in ventis, quadrupedia in igne, bipedia in fumo. Haec enim sicut a vobis describuntur, nullo modo esse poterunt; quoniam quidquid tale est in quantum est a summo Deo sit necesse est, quoniam in quantum est, utique bonum est. Si enim dolor et imbecillitas malum est, erant ibi animalia in tanta corporis firmitate, ut eorum abortivos fetus, postquam de his secundum vestram sectam fabricatus est mundus, de caelo in terram cecidisse et mori non potuisse dicatis. Si caecitas malum est, videbant, si surditas, audiebant. Si obmutescere aut mutum esse malum est, usque adeo signatae atque distinctae ibi voces erant, ut adversum Deum bellum gerere, sicut asseritis, eis in concione uno persuadente placuerit. Si sterilitas malum est, erat ibi filios procreandi magna fecunditas. Si exilium malum est, in sua terra erant suasque regiones incolebant. Si servitus malum est, erant ibi etiam qui regnabant. Si mors malum est, vivebant et ita vivebant, ut mentem ipsam prorsus nec post victoriam Dei ullo modo umquam mori posse praedicetis.
9. 15. Cur quaeso in summo malo invenio tanta bona his malis quae commemoravi contraria? Aut si haec non sunt mala, ullane tandem substantia in quantum substantia est, malum erit? Si malum imbecillitas non est, malumne erit corpus infirmum? Si malum caecitas non est, malumne erunt tenebrae? Si malum surditas non est, malumne erit surdus? Si malum non est mutum esse, malumne erit piscis? Si sterilitas malum non est, quomodo malum est animal sterile? Si exilium malum non est, quomodo malum est animal exulans, vel animal in exilium aliquem mittens? Si servitus malum non est, quomodo malum est animal serviens vel servire quempiam cogens? Si mors malum non est, quomodo malum est animal mortale vel inferens mortem? Si vero haec mala sunt, quomodo non erunt bona firmitas corporis, visus, auditus, locutio persuadens, fecunditas, solum genitale, libertas, vita, quae omnia in illo mali regno fuisse perhibetis et summum malum audetis asserere?
9. 16. Postremo si - quod omnino nemo umquam negavit - inconvenientia malum est, quid convenientius quam illa suis quibusque animalibus elementa, tenebrae serpentibus, aquae natantibus, venti volantibus, ignis edacioribus, fumus elatioribus? Tanta enim a vobis in discordiae gente concordia et tantus in perversitatis sede ordo describitur. Si quod nocet malum est, omitto illud valentissimum quod supra dictum est, noceri non potuisse, ubi nullum erat bonum; sed si hoc obscurum est, illud certe omnibus eminet et apparet, quia sicut dixi et ut omnes consentiunt, quod nocet est malum; fumus in illa gente bipedibus animalibus non nocebat, genuit ea et aluit atque sustinuit sine labe nascentia, crescentia, regnantia. Nunc vero postquam mixtum est bonum malo, nocentior fumus effectus est, sustineri a nobis qui certe bipedes sumus, non potest, excaecat, opprimit, necat. Tantane malis elementis commixtione boni accessit immanitas? Tanta Deo regnante perversitas?
9. 17. Certe cur in ceteris videmus istam congruentiam, quae auctorem vestrum decepit atque illexit ad componenda mendacia? Cur, inquam, tenebrae serpentibus, aquae natantibus, venti volantibus congruunt, quadrupedem vero ignis incendit, et nos fumus suffocat? Quid quod etiam serpentes acutissime vident et praesentia solis exsultant ibique sunt abundantiores, ubi aer serenior difficilius et rarius nubem contrahit? Quid absurdius, quam ibi esse accommodatius et aptius incolas amatoresque tenebrarum, ubi lucis perspicuitate gaudetur? Quod si eos dicitis delectari potius calore quam lumine, multo congruentius in igne serpentes alacres natos quam tardum asinum diceretis; et tamen luci huic amicum quis aspidem neget, cum eius oculi aquilae oculis comparentur? Sed de bestiis videro. Nos ipsos consideremus, obsecro, sine pertinacia et tandem fabulis vanis et perniciosis animum exuamus. Quis enim tantam perversitatem ferat, qua dicitur in tenebrarum gente, cui nihil admixtum erat luminis, animalia bipedia tam firmam, tam vegetam, tam denique incredibilem vim habuisse in oculorum acie, ut et in tenebris suis viderent et purissimam, quae a vobis commendatur, regnorum Dei lucem - siquidem illam etiam talibus fuisse visibilem vultis- et aspicerent et considerarent et delectarentur et appeterent, nostros autem oculos commixtione lucis, commixtione summi boni, commixtione denique Dei tam infirmos et imbecillos esse redditos, ut neque quidquam videamus in tenebris et solis aspectum nullo modo ferre possimus atque inde conversi etiam quae a nobis videbantur quaeramus?
9. 18. Haec dici possunt, etiam si corruptio malum est, quod aeque nemo ambigit, non enim tunc fumus corrumpebat genus animalium, quod modo corrumpit. Et ne pergam per singula, quod longum est et non necessarium, usque adeo minus erant corruptioni obnoxia, quae ibi animantia fuisse confingitis, ut abortivi eorum fetus nondum ad nascendum idonei de caelo in terram praecipitati et vivere et gignere, et rursus coniurare potuerint, habentes utique pristinam firmitatem, quia iam erant concepti ante commixtionem boni et mali; nam post istam concretionem quae de his nata sunt, ea dicitis esse animalia, quae nunc infirmissima et facile corruptioni cedentia videmus. Quis hunc diutius tolerare possit errorem, nisi qui aut ista non videt, aut nescio qua incredibili consuetudine ac familiaritate vobiscum contra omnes moles rationis obduruit?
Tria signacula morum a Manichaeis perperam excogitata.
10. 19. Sed quoniam ostendi, ut arbitror, de bonis et malis generalibus in quantis tenebris et in quanta falsitate versemini, nunc videamus tria illa signacula, quae in vestris moribus magna laude ac praedicatione iactatis. Quae sunt tandem ista signacula? Oris certe et manuum et sinus. Quid est hoc? Ut ore, inquit, et manibus et sinu castus et innocens homo sit. Quid si oculis, auribus, naribus peccet? Quid si calcibus hominem affligat vel etiam necet? Quomodo istum tenebimus reum, qui nec ore nec manibus nec sinu peccavit? Sed cum os, inquit, nomino, omnes sensus qui sunt in capite intelligi volo, cum autem manum, omnem operationem, cum sinum, omnem libidinem seminalem. Quo ergo vultis pertinere blasphemias? Ad os an ad manum? Est enim operatio ista per linguam. Itaque si uno genere operationem omnem concluditis, cur operationem pedum coniungitis manibus, linguae separatis? An quia lingua verbis significat aliquid, eam vultis seiungere ab ea operatione quae non significandi gratia fit, ut ita definiatur signaculum manuum ab operatione mala, quae non significandi causa est, continentia? Sed quid facturi estis, si quis peccet significando aliquid manibus, ut fit cum scribimus, vel gestu aliquid quod intelligitur ostendimus? Hoc enim ori atque linguae tribuere non potestis, quia manibus fit. Quid enim absurdius, quam ut cum tria dicantur signacula, oris, manuum et sinus, quaedam peccata deprehensa in manibus ori tribuantur? Si autem operatio generalis manibus datur, quae tandem ratio est pedum operationem huic addere, linguae non addere? Videtisne quomodo novitatis appetitio comite errore in magnas deducatur angustias? Tribus namque istis signaculis, quae nova quadam divisione praedicatis, quomodo includatis omnium peccatorum purgationem non invenitis.
Signaculum oris quale apud Manichaeos, qui blasphemiae in Deum rei esse convincuntur.
11. 20. Sed dividite ut vultis, praetermittite quidquid vultis; ea quae maxime soletis commendare, tractemus. Ad oris enim signaculum dicitis pertinere ab omni continere blasphemia. Est autem blasphemia, cum aliqua mala dicuntur de bonis. Itaque iam vulgo blasphemia non accipitur nisi mala verba de Deo dicere, de hominibus namque dubitari potest, Deus vero sine controversia bonus est. Si ergo ratio convicerit, neminem de Deo peiora dicere quam vos, ubi erit memorabile oris signaculum? Docet enim ratio nec sane recondita, sed in promptu sita et exposita omnium intellectui, sed invicta et eo invictior quod eam nemo ignorare permittitur, Deum esse incorruptibilem, incommutabilem, inviolabilem, in quem nulla indigentia, nulla imbecillitas, nulla miseria cadere possit. Usque adeo autem ista omnis anima rationalis communiter sentit, ut etiam vos cum dicuntur annuatis.
11. 21. Sed cum fabulas vestras narrare coeperitis et corrupti bilem et commutabilem et violabilem et indigentiae obnoxium et imbecillitatem admittentem et a miseria non tutum Deum mira caecitate possessi suadetis et mira caecitate possessis etiam persuadetis. Atque hoc parum est, non enim corruptibilem tantum Deum dicitis sed corruptum nec et commutabilem sed commutatum nec violabilem sed violatum nec qui possit indigentiam pati sed indigentem nec in quem casura sit, sed in quem ceciderit imbecillitas nec qui miser possit esse sed miserum. Animam quippe Deum esse dicitis vel partem Dei. Nec video quomodo Deus non sit, quae pars dicitur Dei, nam et auri pars aurum et argenti argentum et lapidis lapis; et ut ad haec maiora veniamus, pars terrae terra est et aquae pars aqua et aeris aer et si quid de igne detraxeris, ignem esse non negabis, et quaelibet pars lucis nihil aliud potest esse quam lux. Cur ergo Dei pars non erit Deus? An articulata Dei forma est sicut hominis reliquorumque animantium? Nam pars hominis non est homo.
11. 22. Sed ad quamlibet istarum opinionum descendo et singillatim utramque considero. Nam si Deum ita esse vultis ut lucem, recusare non potestis Deum esse partem aliquam Dei. Quamobrem cum partem Dei esse animam dicitis, quam non negatis et corruptam esse, quae stolta est et commutatam, quae sapiens fuit et violatam, quod propriam perfectionem non habet et indigentem, quae poscit auxilium; et imbecillam, quae medicina eget et miseram, quae beata esse desiderat; haec omnia in Deum sacrilega opinione confertis. Aut si non conceditis haec de anima nec apostolus est necessarius, qui animam in veritatem inducat, quia stulta non est; nec renovatur anima per veram religionem, quia mutata non est nec signaculis vestris perficitur, quia perfecta est nec ei Deus fert opem, quia non indiget nec medicus est Christus, quia sana est nec beata ei recte vita promittitur. Quid quod liberator Iesus dicitur, quod et ipse in Evangelio clamat: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis 3? Et apostolus Paulus ait: Vos in libertatem vocati estis 4. Servit ergo anima quae istam libertatem nondum est assecuta. Deus igitur vobis auctoribus, siquidem pars Dei Deus est et stultitia corrumpitur et cadendo mutatus est et amissa perfectione violatus et opis indiget et debilis morbo et oppressus miseria et servitute turpatus est.
11. 23. Quod si Dei pars Deus non est nec incorruptus potest esse, in cuius parte corruptio est nec incommutatus, qui ex aliqua parte mutatus est nec inviolatus, qui non ex omni parte perfectus est neque non indigens, qui sedulo agit ut sibi restituat partem suam nec omnino sanus, qui aliqua parte imbecillus est neque beatissimus, qui habet aliquam partem subiectam miseriae neque omnino liber, cuius pars aliqua premitur servitute. Haec omnia cogimini dicere, cum animam quam tantis obrutam calamitatibus cernitis, partem Dei esse perhibetis. Haec et multa huiuscemodi de secta vestra si potestis auferte, tunc demum dicite os vestrum carere blasphemiis. Immo sectam illam deserite, nam si hoc quod ille scripsit destiteritis credere ac dicere, Manichaei utique non eritis.
11. 24. Summum bonum omnino et quo esse aut cogitari melius nihil possit, aut intelligendus aut credendus est Deus, si blasphemiis carere cogitamus. Ratio aliqua numerorum violari et commutari nullo pacto potest nec ulla natura qua libet violentia effecerit, ut post unum qui sequitur numerus non duplo ei concinat. Hoc commutari nullo pacto potest, et Deus vobis commutabilis dicitur. Tenet ista ratio inviolabilem integritatem suam, et ei saltem parem Deum esse non vultis. Faciat quaelibet gens tenebrarum, ut ternarius intelligibilis numerus, in quo ita unum est quod unum est, ut partibus careat, faciat ergo gens ista tenebrarum, ut numerus iste ternarius in duas aequales partes dividatur. Videt certe mens vestra nullius malevolentia id posse contingere. Quae igitur rationem numeri violare non poterat, poterat Deum? Si autem non poterat, quae, obsecro, necessitas fuit, ut pars eius misceretur malo et in tantas miserias truderetur?
Excludit Manichaeorum suffugia.
12. 25. Hinc enim illud exortum est, quod etiam cum studiose vos audiremus, magnis nos premebat angustiis nec ullum exitum reperiebamus, quaerentes quid factura erat Deo gens tenebrarum, si cum ea nollet cum tanta suae partis calamitate pugnare. Si enim non erat nocitura quiescenti, crudeliter nobiscum actum querebamur, qui ad istas aerumnas missi sumus, si autem nocitura erat, non esse illam naturam incorruptibilem, qualis Dei natura esse debebat. In hac quaestione non defuit qui diceret, non Deum malo carere voluisse, aut ne sibi noceretur cavisse, sed propter naturalem bonitatem suam inquietae perversaeque naturae, ut ordinata esset prodesse voluisse. Non hoc sonant libri Manichaei; cavisse Deum ne invaderetur ab hostibus, saepissime ibi significatur, saepissime dicitur. Sed concedamus ista Manichaeum sensisse, ut ille dicebat, qui non inveniebat aliud quod diceret, num ista ratione Deus a crudelitate aut infirmitate defenditur? Haec enim eius in adversam gentem bonitas, in suos exstitit magna pernicies. Huc accedit, quia si natura illius corrumpi commutarique non posset, nec nos ulla pestis commutaret atque corrumperet; et ille ordo qui naturae alienae praestandus fuit, posset sine nostra perversitate praestari.
12. 26. Ilud vero nondum dictum erat, quod nuper apud Carthaginem audivi. Cum enim quidam quem maxime illo errore cupio liberari, hac quaestione in easdem compingeretur angustias, ausus est dicere, scilicet regnum habuisse quosdam fines suos, qui possent invadi a gente contraria, nam ipsum Deum nullo modo potuisse violari. Sed dixit quod neque auctor ille vester ullo modo dicere cogeretur, videret enim fortasse consequentes ruinas suae sectae multo per hanc sententiam quam per aliam faciliores. Et revera ita se hoc habet, ut si quisquam mediocris cordis audierit in natura illa fuisse aliud violabile, aliud inviolabile, facile intelligat non iam duas sed tres esse naturas, unam inviolabilem, alteram violabilem, tertiam violatricem.
Non ex rebus, sed ex intentione facta aestimantur: hinc de Manichaeorum abstinentia ferendum iudicium.
13. 27. Hae igitur blasphemiae cum a corde profectae quotidie in ore vestro habitent, desinite aliquando signaculum oris vestri ad imperitorum illecebram quasi magnum aliquid praedicare. Nisi forte quod non vescimini carnibus et vinum non bibitis, signaculum oris mirandum et laudandum putatis. Quod quaero a vobis quo fine faciatis. Finis enim quo referuntur ea quae facimus, id est propter quem facimus quidquid facimus, si non solum inculpabilis sed etiam laudabilis fuerit, tunc demum etiam facta nostra laude aliqua digna sunt; sin ille iure meritoque culpatur, quem spectamus et intuemur, cum in aliquo versamur officio, id quoque officium nemo improbandum vituperandumque dubitaverit.
13. 28. De Catilina memoriae proditum est quod frigus, sitim, famem ferre poterat 5. Haec erant illi etiam cum Apostolis nostris spurco sacrilegoque communia. Unde igitur discernitur parricida iste ab Apostolis, nisi fine illo quem diversissimum sequebatur? Namque ille ista tolerabat, ut immoderatissimas et immanissimas expleret cupiditates, illi contra, ut eas premerent et dominanti rationi servire cogerent. Soletis et vos, cum catholicarum vobis virginum multitudo praedicatur, dicere: Etiam mula virgo est. Temere id quidem propter imperitiam catholicae disciplinae, sed tamen significantes vanam esse istam continentiam, nisi ad aliquem rectissimum finem certa ratione referatur. Possunt et catholici christiani vestram a vino et carnibus abstinentiam 6 iumentis et multis passeribus 7, postremo etiam innumerabilibus generibus vermium 8 comparare. Sed ne in vestram temeritatem incidam, non id praepropere faciam, sed discutiam primo quo ista fine faciatis. Iam enim constat, ut opinor, inter nos huiuscemodi moribus nihil aliud esse quaerendum. Si ergo parsimoniae gratia et coercendae libidinis, qua escis talibus et potu delectamur et capimur, audio et probo, sed non ita est.
13. 29. Nam quaero a vobis, si quis existat, quod fieri potest, ita homo parcus et frugi, ut appetitum ventris et gutturis moderans non epuletur bis per unum diem et huic coenanti oluscula cum exiguo lardo apponantur eodem lardo uncta atque condita, quantum fami comprimendae sat est sitimque irriget propter diligentiam valetudinis duabus aut tribus minime meracis potionibus isque illi victus sit quotidianus; alius vero ex alia parte nihil gustans carnium, nihil vini, exquisitas et peregrinas fruges multis ferculis variatas et largo pipere aspersas nona hora libenter assumat, noctis etiam principio talia coenaturus, bibat autem mulsum, caroenum passum et nonnullorum pomorum expressorum succos vini speciem satis imitantes atque id etiam suavitate vincentes et bibat non quantum sitit, sed quantum libet idque sibi exhibendum curet quotidie talique victu deliciisque perfruatur, nulla necessitate, magna voluptate. Quem tandem horum duorum, quod ad cibandum potandumque attinet, abstinentius vitam ducere iudicatis? Non opinor usque adeo vos esse caecos, ut non illum de parco lardo et vino huic gurgiti praeferatis.
13. 30. Ita quidem veritas cogit, sed vester error longe aliter canit. Electus enim vester tribus signaculis praedicatus, si quotidie ita vivat, ut hic quem posterius descripsimus, ab uno et duobus fortasse gravioribus reprehendi potest, damnari autem tamquam signaculi dissignator omnino non potest. Si autem semel cum illo priore coenaverit frustoque pernae vel rancido labra unxerit et vappa udaverit, solutor signaculi et gehennae illico destinatus, vestri auctoris sententia, mirantibus vobis sed tamen consentientibus iudicabitur. Quaeso relinquite errorem; quaeso advertite rationem; quaeso aliquantum consuetudini obsistite. Quid enim est ista pravitate perversius? Quid magis delirum? Quid porro insanius dici aut cogitari potest, hominem boletos, orizam, tubera, placentas, caroenum, piper, laser distento ventre cum gratulatione ructantem et quotidie talia requirentem non inveniri quemadmodum a tribus signaculis, id est a regula sanctitatis excidisse videatur; alium vero fruges vilissimas fumoso obsonio condientem tantumque hinc assumentem, quantum refectioni corporis sufficit, et tres cyathos vini sustentandae valetudinis gratia sorbentem et ab illo victu ad istum transeuntem certo supplicio praeparari?
Tribus causis abstinetur laudabiliter a certis ciborum generibus.
14. 31. At enim ait Apostolus: Bonum est, fratres, non manducare carnem neque bibere vinum 9. Quasi vero quisquam nostrum id bonum neget, sed aut eo fine quem superius commemoravi, secundum quem dicitur: Et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis 10, aut eis quos rursus idem Paulus ostendit, id est aut refrenandae gulae causa, quae his rebus solet rabidius immoderatiusque raptari, aut ne frater offendatur, aut ab infirmis idolio communicetur. Eo enim tempore quo haec scribebat Apostolus, multa immolatitia caro in macello vendebatur. Et quia vino etiam libabatur diis gentium, multi fratres infirmiores, qui etiam rebus his venalibus utebantur, penitus se a carnibus et vino cohibere maluerunt quam vel nescientes incidere in eam quam putabant cum idolis communicationem. Propter hos autem etiam hi qui firmiores erant et haec maiori fide contemnenda iudicarant, scientes nihil immundum esse nisi per malam conscientiam tenentesque illam Domini sententiam: Non quod intrat in os vestrum, vos coinquinat, sed quod exit 11, tamen propter hos infirmiores, ne offenderentur, ab his rebus abstinere debebant. Neque hoc suspicione colligitur, sed in ipsis Apostoli epistolis manifeste invenitur. Vos enim hoc solum nobis dicere soletis: Bonum est, fratres, non manducare carnem, neque bibere vinum, non autem subiungere illud quod sequitur: Neque in quo frater tuus offenditur aut scandalizatur aut infirmatur. Hinc enim elucet quo fine Apostolus haec praecipiebat.
14. 32. Planius hoc indicant superiora et sequentia, quae commemorare longum est quidem, sed propter eos qui ad divinas Scripturas legendas et pertractandas pigri sunt, totum istum locum retexere cogimur. Infirmum autem in fide assumite, inquit, non in disceptationibus cogitationum. Alius enim credit manducare omnia; qui autem infirmus est, olus manducet. Is qui manducat, non manducantem non spernat, et qui non manducat, manducantem non iudicet; Deus enim illum assumpsit. Tu quis es qui iudices alienum servum? Suo Domino stat aut cadit, stabit autem; potens est enim Deus statuere illum. Nam alius iudicat diem inter diem, alius iudicat omnem diem, unusquisque in suo sensu abundet. Qui sapit diem, Domino sapit, et qui manducat, Domino manducat; gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat et gratias agit Deo. Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. Sive enim vivimus, Domino vivimus, sive morimur, Domino morimur. Sive enim vivimus, sive morimur, Domini sumus. In hoc enim Christus et vixit et mortuus est et resurrexit, ut et vivorum et mortuorum dominetur. Tu autem quid iudicas fratrem tuum? Aut tu quare spernis fratrem tuum? Omnes enim stabimus ante tribunal Dei. Scriptum est enim: " Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu et confitebitur omnis lingua Deo " 12. Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. Non ergo amplius invicem iudicemus, sed hoc iudicate magis, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum. Scio et confido in Domino Iesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esse, illi commune est. Si enim propter cibum frater tuus contristatur, non iam secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est. Non ergo blasphemetur bonum nostrum. Non est regnum Dei esca et potus sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto. Qui enim in hoc servit Christo, placet Deo et probatus est hominibus. Itaque quae pacis sunt sectemur et quae aedificationis sunt in invicem. Nolite propter escam destruere opus Dei. Omnia quidem munda sunt, sed malum est homini qui per offensionem manducat. Bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque in quo frater tuus offenditur aut scandalizatur, aut infirmatur. Tu fidem habes penes temetipsum, habe coram Deo. Beatus qui non iudicat semetipsum in eo quod probat. Qui autem discernit, si manducaverit damnatus est, quia non ex fide. Omne autem quod non ex fide, peccatum est. Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere. Unusquisque nostrum proximo placeat ad bonam aedificationem. Etenim Christus non sibi placuit 13.
14. 33. Satisne apparet Apostolum eis praecepisse ut carnes non manducarent neque vinum biberent quicumque firmiores essent, quia offendebant infirmos non eis congruendo et faciebant ut putarent eos qui fide omnia munda iudicabant, in obsequium idolorum a talibus epulis et potu nolle abstinere? Hoc significat et ad Corinthios hoc modo scribens: De escis autem sacrificiorum quae idolis immolantur scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus Deus nisi unus. Nam etsi sunt qui dicantur dii sine in caelo, sine in terra, nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia et nos in illo, et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum. Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem in conscientia sua usque adhuc in idolio quasi idolothytum manducant, et conscientia ipsorum cum sit infirma, inquinatur. Esca autem nos non commendat Deo. Neque enim si manducaverimus, abundabimus neque si non manducaverimus, deficiemus. Videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis. Si enim quis viderit eum qui habet scientiam, in idolio recumbentem, nonne conscientia eius cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta, et peribit infirmus in tua scientia frater propter quem Christus mortuus est? Sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam ipsorum infirmam in Christum peccatis. Quapropter si esca scandalizat fratrem, non manducabo carnem in aeternum ne fratrem scandalizem 14.
14. 34. Item alio loco: Quid ergo? Quod idolis immolatum sit aliquid? Non quod idolum sit aliquid? Sed quae immolant gentes, daemoniis immolant et non Deo. Nolo autem vos socios fieri daemoniorum. Non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum; non potestis mensae Domini participare et mensae daemoniorum. An aemulamur Dominum? Numquid fortiores illo sumus? Omnia mihi licita sunt, sed non omnia expediunt; omnia mihi licita sunt, sed non omnia aedificant. Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius. Omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes propter conscientiam. Si quis autem dixerit: hoc immolatum est idolis, nolite manducare propter illum qui indicat et propter conscientiam; conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia? Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro quo gratias ago? Sive ergo manducatis sive bibitis vel aliquid facitis, omnia in gloriam Dei facite. Sine offensione estote Iudaeis et Graecis et Ecclesiae Dei, sicut et ego omnibus per omnia placeo non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant. Imitatores mei estote, sicut et ego Christi 15.
14. 35. Apparet igitur, ut opinor, quo fine a carnibus et a vino sit abstinendum. Is finis est triplex. Ad comprimendam delectationem, quae in his maxime cibis haberi solet atque in tali potu usque ad ebriositatem pervenire. Ad tuendam infirmitatem, propter illa quae sacrificantur atque libantur. Et quod maxime commendandum est, propter caritatem, ne imbecilliorum ab his continentium offendatur infirmitas. Vos autem immunda esse obsonia dicitis, cum dicat Apostolus omnia munda esse, sed ei malum esse qui per offensionem manducat 16. Et prorsus credo vos istis epulis inquinari eo ipso quo immunda esse arbitramini. Ait enim: Credo et confido in Domino Iesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat aliquid commune esse, illi commune est 17. Cui autem dubium est, commune illum immundum et inquinatum vocasse? Sed stultum est vobiscum agere de Scripturis, cum et rationem pollicendo decipiatis et eos libros, in quibus magna est religionis auctoritas, falsis capitibus immissis corruptos esse dicatis. Ratione igitur mihi persuadete quomodo vescentem carnes coinquinent, si sine ulla offensione, sine ulla infirma opinione, sine ulla libidine sumantur ?
Esum carnium cur interdicant Manichaei.
15. 36. Operae pretium est totam superstitiosae huius abstinentiae rationem cognoscere, quae ita redditur: quoniam, inquit, membrum Dei malorum substantiae commixtum est, ut eam refrenaret atque a summo furore comprimeret - sic enim dicitis -, de commixta utraque natura, id est boni et mali, mundus est fabricatus. Pars autem illa divina ex omni parte mundi quotidie purgatur et in sua regna resumitur, sed haec per terram exhalans, et ad caelum tendens incurrit in stirpes, quoniam radicibus terrae affiguntur atque ita omnes herbas et arbusta omnia fecundat et vegetat. Hinc animalia cibum capiunt, quae si concumbunt, ligant in carne divinum illud membrum et a suo certo itinere aversum atque impeditum erroribus aerumnisque implicant. Itaque cibi qui de frugibus et pomis parantur, si ad sanctos veniant, id est ad Manichaeos per eorum castitatem et orationes et psalmos, quidquid in eis est luculentum et divinum purgatur, id est omni ex parte perficitur, ut ad regna propria sine ulla sordium difficultate referatur. Hinc est quod mendicanti homini, qui Manichaeus non sit, panem vel aliquid frugum vel aquam ipsam, quae omnibus vilis est, dare prohibetis, ne membrum Dei, quod his rebus admixtum est, suis peccatis sordidatum a reditu impediat.
15. 37. Carnes autem iam de ipsis sordibus dicitis esse concretas. Fugit enim aliquid partis illius divinae, ut perhibetis, dum fruges et poma carpuntur; fugit cum affliguntur vel terendo vel molendo vel coquendo vel etiam mordendo atque mandendo. Fugit etiam in omnibus motibus animalium, vel cum gestiunt, vel cum exercentur, vel cum laborant, vel cum omnino aliquid operantur. Fugit etiam in ipsa quiete nostra, dum in corpore illa quae appellatur digestio interiore calore conficitur. Atque ita tot occasionibus divina fugiente natura quiddam sordidissimum remanet, unde per concubitum caro formetur, cum anima tamen boni generis, quoniam quamvis plurimum, non tamen totum bonum, memoratis illis motibus evolat. Quocirca, cum anima etiam carnem deseruerit, nimias sordes reliquas fieri, et ideo eorum qui vescuntur carnibus animam coinquinari.
Aperit portentosa Manichaeorum mysteria.
16. 38. O rerum naturae obscuritas quantum tegmen est falsitatis? Quis non haec audiens, qui rerum causas non didicit, qui nondum veritatis quantulocumque lumine aspersus corporeis imaginibus fallitur, eo ipso quo haec minime apparent et per quaedam simulacra rerum visibilium cogitantur et diserte dici possunt, vera esse arbitretur? Talium autem hominum magnae turbae atque greges vagantur, quos religiosus timor ab his fallaciis potius quam ratio tutos facit. Quamobrem ita ego ista conabor refellere, quantum me Deus adiuvare dignabitur, ut non solum prudentium iudicio, quo simul ac dicta fuerint improbentur, sed ipsi etiam vulgari intelligentiae quam sint falsa et absurda satis eluceat.
16. 39. Primo enim quaero, unde doceatis in frumentis et legumine et oleribus et floribus et pomis inesse istam nescio quam partem Dei. Ex ipso coloris nitore, inquiunt, et odoris iucunditate et saporis suavitate manifestum est; quae dum non habent putria, eodem bono sese deserta esse significant. Non pudet Deum naso et palato inventum putare? Sed hoc omitto. Latine enim vobis dicam et, ut dici assolet, multum est ad vos. Illud potius qualicumque mente intelligendum fuit, si colore apparet in corporibus boni praesentia, fimum animalium, quod ipsarum etiam carnium purgamentum est, diversis nitere coloribus, alias candido, plerumque aureolo et aliis huiuscemodi, quos in pomis et floribus velut testes Dei praesentis atque inhaerentis accipitis. Quid tandem causae est, quod ruborem in rosa indicem abundantis boni esse perhibetis et eumdem damnatis in sanguine? Cur in viola eumdem colorem amplectimini quem in choleribus, in morbo istericorum, in infantis denique fimo aspernamini? Cur nitorem atque fulgorem olei clamare copiam coadmixti boni arbitramini et ad id purgandum fauces et ventrem paratis, de pingui autem carne simillimi fulgoris destillantibus guttis labra contingere formidatis? Cur de thesauris Dei melonem putatis esse aureum et pernae adipem rancidam vel ovi medium non putatis? Cur vobis candor in lactucis praedicat Deum, in lacte non praedicat? De coloribus enim adhuc loquor, in quibus - ut omittam cetera -, unius pavonis pennis et plumis, quae certe de concubitu et carne nascuntur, nulla potestis vestita floribus prata conferre.
16. 40. Nam si et odore invenitur hoc bonum, nonnullorum animalium carnibus miri odoris conficiuntur unguenta. Cibi denique ipsi, qui cum carnibus meliusculis concoqui solent, multo iucundius olent quam si eis caro defuisset. Postremo si suavius olentia mundiora iudicatis, quodam luto vesci avidius, quam cisterninam aquam bibere debuistis; quia perfusa imbri terra siccior nares miro odore permulcet meliusque olet tale lutum, quam si exciperetur pluvia purior. Quod si saporem opus est attestari, ut cognoscamus habitare in corpore aliquid Dei, magis habitat in dactylis et melle quam in carne porcina, sed magis in carne porcina quam in faba, magis in fico quam in ficato, ecce concedo; sed et vos concedite, magis in ficato quam in beta. Quid quod ista ratione cogimini confiteri quasdam stirpes, quas certe omnes mundiores vultis quam carnem, ex ipsa carne accipere Deum, si sapore Deus immixtus agnoscitur? Nam et olera sapidiora fiunt cocta cum carnibus, et herbas quibus pecora pascuntur, gustare non possumus; conversas autem in succum lactis et colore praestantiores, et sapore commodissimas iudicamus.
16. 41. An bona tria simul ubi fuerint, id est color bonus et odor et sapor, ibi esse maiorem boni partem putatis? Nolite ergo tantopere flores mirari atque laudare, quos iudicandos ad tribunal palati non potestis admittere. Nolite portulacam saltem carnibus anteponere, quae ab his coctis et colore et odore et sapore superatur. Porcellus assus - hoc enim cogitis, ut de bono et de malo non scriptoribus et librariis sed coquis et dulciariis ministris vobiscum potius disseramus -, porcellus ergo assus et colore nitidus, et odore blandus, et sapore iucundus est; habetis perfectum divinae substantiae in habitantis indicium; trino testimonio vos invitat et purgari vestra sanctitate desiderat. Invadite, quid cunctamini? Quid contradicere praeparatis ? Colore solo lenticulam fimus vincit infantis, odore solo assa offella superat mitem ac viridem ficum, sapore solo haedus occisus herbam quam vivus pascitur vincit; inventa est etiam caro, cuius causa his simul tribus testibus adiuvetur. Quid quaeritis amplius? Aut quid dicturi estis? Cur vos epulantes immundos faciant pulpa menta et disputantes haec portenta non faciant, praesertim cum solis istius radius, quem vos certe et carnibus omnibus et frugibus anteponitis, nec oleat nec sapiat, sed tantummodo inter cetera corpora praestantia fulgentissimi coloris emineat; qui vos magnopere hortatur, atque adeo cogit invitos, ut inter documenta commixti boni nihil coloris nitori praeferatis?
16. 42. Ad illas igitur reducemini angustias, ut magis in sanguine et in his quae animalium carnibus foetidissima sed nitide colorata in vicis egeruntur, quam in olivae foliis pallentibus partem Dei habitare fateamini. Quod si dicitis, nam etiam hoc dicitis, olivae folia cum incenduntur ignem emittere, in quo praesentia lucis apparet, carnes autem cum incenduntur non idem facere, quid de adipe respondebitis, qui prope omnes Italas lucernas illuminat? Quid de fimo bubulo, qui est certe bovis carne sordidior, quo siccato rustici sic utuntur ad focum, ut eius igne facilius nihil sit fumoque purgatius? Quid quod si nitor et fulgor maiorem praesentiam divinae partis ostendit, eam vos non purgatis, non consignatis, non liberatis? Siquidem est maxime in floribus, ut omittam sanguinem et innumerabilia in carne vel ex carne simillima, quos certe flores habere in epulis non potestis qui si etiam carnibus vesceremini, squamas certe piscium et quosdam vermiculos atque muscas, quae omnia etiam in tenebris luce propria coruscant, pulmentis vestris non adhiberetis.
16. 43. Quid igitur restat, nisi ut dicere desinatis habere vos idoneos indices oculos, nares, palatum, quibus divinae partis praesentiam in corporibus approbetis? His autem remotis, unde docebitis non modo maiorem Dei partem in stirpibus esse quam in carnibus, sed omnino esse aliquid eius in stirpibus? An pulchritudo vos movet, non quae in suavitate coloris est, sed quae in partium congruentia? Utinam hoc esset. Quando enim corporibus animantium, in quorum forma paria paribus membra respondeant, auderetis distorta ligna conferre? Sed si corporalium sensuum testimoniis delectamini, quod necesse est his qui vim essentiae mente videre non possunt, quomodo probatis per moram temporis et per obtritiones quasdam fugere de corporibus substantiam boni, nisi quia inde discedit Deus, ut asseritis, et de loco in locum migrat? Plenum est dementiae. Verumtamen signa vos ad istam sententiam et indicia, quantum existimare possum, nulla duxerunt. Multa enim carpta de arboribus vel evulsa de terra, antequam ad cibum nostrum veniant, interpositione aliqua temporis meliora redduntur, ut porri et intiba, lactucae, uvae, mala, ficus et quaedam pira et multa praeterea quae et colorantur melius, dum non statim ut decerpta fuerint, absumuntur et corpore capiuntur salubrius et sapiunt in ore conditius; quae tanta commoditas et suavitas inesse his rebus minime deberent secundum vestram sententiam, si tanto desertiora bono fierent, quanto diuturnius reponuntur, postquam a terra quasi a matre separata sunt. Caro ipsa pridie occisorum animalium profecto est iucundior atque commodior; non autem ita esse oportebat, si, ut asseritis, plus haberet boni eo die recens animante interempto quam postpridie, cum divinae substantiae maior fuga facta esset.
16. 44. Vinum vero vetustate purius meliusque fieri quis ignoret? Nec ad pervertendos sensus redolentius, ut putatis, sed ad vegetandum corpus utilius tantum adsit modus, quem in omni re dominari decet. Nam musto recentiore perversitas sensuum citius solet accidere, ita ut si aliquando in lacu remanserit aliquantumque ferbuerit, intuentes desuper percusso cerebro praecipites agat et nisi aliquo modo subveniatur, exstinguat. Iam quod ad valetudinem attinet, inflari eo corpora pernicioseque distendi quis abnuat? Num ideo tanta incommoda insunt, quia plus habet bonum, propterea ista in vini vetustate non sunt, quia divinae substantiae pars magna discessit? Absurdum est dicere vobis praesertim qui praesentiam partis Dei oculis, naribus, palato, cum hi sensus bene afficiuntur, indicatis. Iam vero quae tanta perversio est, vinum putare fel principum tenebrarum et uvis comedendis non parcere? Magisne inerit illud fel cum in cupa, quam cum in acinis fuerit? Quod si bono discedente quasi meracius remanet malum et id temporis mora contingit, non oportebat easdem uvas suspensas atque servatas fieri mitiores, dulciores, salubriores neque ipsum vinum quod supra dictum est, et amissa luce liquidius atque luculentius, et salutifera substantia discedente salubrius.
16. 45. Quid dicam de lignis et frondibus, quae tempore arescunt nec ex eo a vobis dici possunt deteriora fieri? Id enim amittunt quo fumus gignitur, id autem retinent unde lucida flamma consurgit, et ea claritate quam multum diligitis, purius bonum in aridioribus, quam in viridioribus esse testatur. Ex quo fit, ut aut negetis Dei partem in luce pura quam in fumosa esse maiorem et ita omnia vestra documenta turbetis, aut fateamini fieri posse ut de stirpibus amputatis vel evulsis, si diuturniore tempore ponantur, copiosius fugiat mali natura quam boni. Quo confesso tenebimus de frugibus carptis maius malum posse abire atque ita in carnibus maius bonum posse remanere. Et hoc quidem de tempore dictum sit.
16. 46. Nam si commotione et subactione et attritione harum rerum fugae occasionem invenit divina illa natura, multa vos similia redarguunt quae fiunt movendo meliora. Hordei quidam succo vinum imitantur, quod movendo fit optimum. Sane, quod minime praetereundum est, hoc genus potus citissime inebriat nec tamen umquam succum hordei fel principum esse dixistis. Farina parciore aqua perite contrahitur paulo durius, ut subigendo fiat melior, et quo dici perversius nihil potest, luce fugiente candidior. Pastillarius mella diu subigit, ut ad illum candorem perveniant et minus noxiam mitioremque dulcedinem; hoc quomodo eveniat bono discedente, disserite. Quod si non visu et odoratu et gustu sed auditu etiam delectato praesentiam Dei placet probare, caro citharis nervos et tibiis ossa largitur, quae siccata et attrita et torta sonora redduntur. Ita dulcedo musica, quam de divinis regnis venisse contenditis, nobis mortuarum carnium sordibus exhibetur et tempore arefactis et attritione tenuatis et tortione distentis, quibus afflictationibus etiam de rebus viventibus divinam substantiam fugere praedicatis, quod etiam decoctione earum accidere dicitis. Cur ergo elixati cardui minime obsunt valetudini? Utrum igitur ab eis dum ita coquuntur, Deum an pestem discedere existimandum est?
16. 47. Quid cetera persequar, quae omnia dici nec facile est nec necessarium? Cui enim non occurrit, quam multa cocta suaviora et salubriora sint? Quod non deberent, si, ut opinamini, huiuscemodi commotionibus deseruntur bono. Nihil vos prorsus invenire arbitror, unde istis corporis sensibus approbetis ideo carnes immundas esse atque animas inquinare vescentium, quod carptae fruges post multas commotiones vertantur in carnem; praesertim cum et vetustatem corruptionemque aceti putetis vino esse mundiorem, et caroenum quod bibitis, nihil aliud quam coctum vinum esse videamus, quod vino deberet esse sordidius, si motibus et coctionibus de rebus corporeis membra divina discedunt. Si autem non ita est, non est cur arbitremini fruges, cum carpuntur, reponuntur, tractantur, coquuntur, digeruntur, fugiente bono deseri et propterea sordidissimam creandis corporibus praebere materiam.
16. 48. Quod si non colore et forma et odore et sapore ducimini, ut bonum his rebus inesse iudicetis, quid aliud potestis afferre? An argumento vobis est firmitas quaedam atque valentia, quae istis rebus detrahi videtur, dum a terra separantur atque tractantur? Sed si hoc vos moneret - quamquam falsum id esse cito animadverti potest propter nonnullorum auctam postquam terrae detracta sunt, firmitatem, ut iam de vino commemoratum est, quod fit robustius vetustate - tamen si haec firmitas vos moveret, ut dixi, in nullo magis cibo quam in carnibus copiosiorem partem Dei esse probaretis. Non enim athletae, quibus illud robur et valentia maxime necessaria est, olere ac pomis et non carne vescuntur.
16. 49. An quia carnes aluntur arboribus, arbores autem carnibus non aluntur, idcirco arbitramini illarum quam nostra corpora esse meliora? Non consideratis rem tam in promptu sitam, arbusta laetiora et fecundiora segetesque pinguiores alimento stercorum fieri, cum vos in accusatione carnis nihil gravius vobis dicere videamini, quam cum dicitis esse stercorum domum. Hinc igitur aluntur ea quae vobis munda sunt, quod in ea re quae vobis immunda est, multo esse immundius praedicatis. Quod si carnem ob hoc aspernamini, quod post concubitum nascitur, vermium vos caro delectet, qui in pomis, lignis, in terra ipsa denique sine ullo concubitu tam multi magnique nascuntur. Sed nescio quae ista simulatio est. Nam si vobis propterea displiceret caro, quae patris atque matris commixtione formatur, non illos principes tenebrarum de fructibus arborum suarum natos fuisse diceretis, quos certe amplius aspernamini quam carnes quas gustare non vultis.
16. 50. Nam quod opinamini omnes quidem animas animalium de parentum cibis venire, a quibus carceribus vos liberare gloriamini divinam substantiam, quae in vestris tenetur alimentis, nimium contra vos et ad carnes edendas vos instantissime impellit. Cur enim animas, quas illigaturi sunt corpori qui carnibus epulantur, non praeoccupando et vescendo liberatis? Sed, inquit, non de carnibus aliquid ab eis bonae partis illigatur, sed de frugibus quas cum carnibus sumunt. Quid ergo de animis leonum, quorum cibus sola caro est, respondendum videtur? Bibunt, inquit, et ideo anima illa de aqua tracta carnique implicata est. Quid de innumerabilibus avibus? Quid de ipsis aquilis dici potest, quae neque nisi carne pascuntur nec ullo potu indigent? Certe hic deficitur et quid responderi possit non invenitur. Si enim anima de cibis venit, et sunt animalia fetum gignentia, quorum et nullus potus et sola sit caro cibus, est in carne anima, cui purgandae more vestro subvenire deberetis vescendo carnem. Nisi forte porcum, quod et frugibus alitur et aquam bibit, animam lucis habere arbitramini, aquilae vero, cui sol maxime congruit, tenebrarum animam, quia sola carne vivit, inesse defenditis.
16. 51. O rerum angustias, o incredibiles absurditates! In quas profecto non incidissetis, si a vanissimis fabulis alieni hoc ad continentiam ciborum sequeremini quod veritas probat, ut concupiscentiae coercendae gratia, non vitandae immunditiae quae nulla est, deliciosas escas respuendas iudicaretis. Nam si quis etiam rerum naturam vimque animae et corporis minus intuens vobis concedat animam coinquinari de obsonio, multo magis eam tamen immundam fieri cupiditate conceditis. Quae igitur ratio est vel potius amentia, de numero electorum hominem pellere, qui forte carnem valetudinis causa, nulla cupiditate gustaverit, si autem piperata tubera voraciter edere concupierit, immodestiae tantum sit forte deprehendere, non autem ut corruptorem damnare signaculi? Ita fit ut in electis vestris esse non possit, qui proditus fuerit, non concupiscendo sed medendo partem aliquam coenasse gallinae, esse autem in his possit qui vehementer ciniphas et alia placenta carne carentia desiderasse se ipse prodiderit. Tenetis igitur eum quem cupiditas sordibus mergit, quem vero ipse cibus, ut arbitramini, maculat non tenetis, cum inquinationem de concupiscentia quam de obsonio longe maiorem fieri fateamini, plectentes tamen eum qui conditis suavissime frugibus imminet inhians seseque non tenet, excludentes eum qui quaslibet epulas hominum comprimendae famis causa sine ulla cupiditate paratus sumere et paratus amittere indifferenter capit. En miri mores, en egregia disciplina, en memorabilis temperantia!
16. 52. Iam quod ea quae vobis quasi purganda offeruntur ad epulas, nefas putatis si quis alius praeter electos ad cibandum tetigerit, quantae turpitudinis et aliquando sceleris plenum est? Siquidem saepe tam multa dantur, ut consumi facile a paucis non possint. Et quoniam sacrilegium putatur vel aliis dare quod redundat vel certe abicere, in magnas contrudimini cruditates totum quod datum est quasi purgare cupientes. Iam vero distenti et prope crepantes, eos qui sub vestra disciplina sunt pueros ad devoranda reliqua crudeli dominatio ne compellitis, ita ut cuidam sit Romae obiectum, quod miseros parvulos cogendo ad vescendum tali superstitione necaverit. Quod non crederem, nisi scirem quantum nefas esse arbitremini vel aliis haec dare qui electi non sunt vel certe proicienda curare. Unde illa vescendi necessitas restat, quae ad turpissimam cruditatem paene quotidie, aliquando tamen potest et usque ad homicidium pervenire.
16. 53. Quae cum ita sint, etiam panem mendicanti dare prohibetis, censetis tamen propter misericordiam vel potius propter invidiam nummos dari. Quid hic prius arguam, crudelitatem an vecordiam? Quid si enim eo loco res agatur, ubi venalis cibus inveniri non potest? Homo egens ille fame moriturus est, dum tu vir sapiens et benignus magis cucumerem quam hominem miseraris. Haec est profecto - quid enim dicam congruentius et planius? - falsa misericordia et vera crudelitas. Nunc vecordiam videamus. Quid enim si nummis illis quos dederis panem sibi emat? Nonne hoc in illo pars illa vestra divina, qui hanc sumit a venditore, passura est, quod passura erat, si te dante sumpsisset? Involuit igitur sordibus peccator ille mendicus partem Dei revolare cupientem tuis nummis ad tantum scelus adiutus; et tamen vos homines prudentissimi interesse arbitramini, si homicidium facturo non detis hominem quem occidat, sed scientes pecuniam unde occidendum comparet, detis. Quid ad hanc insaniam addi potest? Ita enim fit ut aut homo moriatur, si venalem non invenerit cibum, aut cibus ipse, si invenerit; quorum alterum est verum homicidium, alterum vestrum, vobis tamen ita tribuendum, tamquam utrumque sit verum. Nam quod auditores vestros non prohibetis carnibus vesci, sed occidere animalia prohibetis, quid stultius et perversius fieri potest? Nam si talis non contaminat cibus, vos quoque sumite; si contaminat, quae tandem dementia est maius nefas putare, animam porcinam de corpore solvere quam humanam porcino corpore maculare?
Manuum signaculum apud Manichaeos quale sit aperitur.
17. 54. Sed iam ad manuum signaculum considerandum tractandumque veniamus. Ac primum quidem quod ab animalium nece et ab stirpium laceratione vos temperatis, superstitiosissimum Christus ostendit, qui nullam nobis cum belluis et arboribus societatem iuris esse indicans et in gregem porcorum daemones misit 18 et arborem in qua fructum non invenerat, maledicto aridam fecit 19. Nihil certe porci, nihil arbor illa peccaverat. Neque enim usque eo dementes sumus, ut arbitremur sua sponte arborem vel frugiferam esse vel sterilem. Neque illud hic vobis dicendum est, his factis Dominum nostrum alia quaedam significare voluisse, quis enim nesciat? Sed certe Filio Dei non per homicidium signum dandum fuit, si arborem necare, ut vos dicitis, homicidium est, vel necare animalia. Nam et de hominibus, cum quibus utique sumus iuris societate coniuncti, signa quaedam dedit, sed sanando homines non necando 20. Quod et de belluis et de arboribus faceret, si eadem nos cum illis societate, qua vos opinamini, coniunctos esse iudicaret.
17. 55. Quo loco mihi auctoritas interponenda visa est propterea, quia de pecorum anima et de quadam vita qua dicuntur arbores vivere, non potest vobiscum subtiliter disputari. Sed quoniam privilegio quodam vos tuemini, ut de Scripturis opprimi nequeatis, dicendo eas esse falsatas; quamquam ea quae commemoravi de arbore 21 et de grege porcorum 22, numquam a corruptoribus immissa esse dixistis, tamen ne considerantes quantum vobis adversetur, hoc idem etiam de his aliquando dicere velitis, teneam propositum meum, ut a vobis, magnis omnino pollicitatoribus rationis atque veritatis, quaeram primum quid obsit arbori, non dico si pomum inde foliumve decerpas, quod quidem apud vos, si quis non imprudentia sed sciens fecerit, signaculi corruptor sine ulla dubitatione damnabitur, sed omnino si eam radicitus eruas. Anima namque illa quam rationalem inesse arboribus arbitramini, arbore excisa vinculo solvitur, vos enim hoc dicitis, et eo quidem vinculo in quo magna miseria, nulla utilitate tenebatur. Nam et revolutionem hominis in arborem, notum est vobis, auctorem ipsum vestrum, pro ingenti poena, non tamen pro summa, solere minitari; et non potest in arbore anima fieri, ut in homine, sapientior. Non necandi hominis quippe certissima ratio est, ne aut eum neces cuius sapientia et virtus aliis plurimum prodest, aut eum qui forte poterat ad sapientiam pervenire sive extrinsecus ab aliquo admonitus, sive interioribus cogitationibus divinitus illustratus. Animam autem hominis, quanto sapientior corpore excesserit, tanto utilius excedere veritas docet et ratione subtilissima et auctoritate latissime pervagata. Quamobrem qui arborem deicit, animam nihil in sapientia proficientem de illo corpore liberat. Itaque vos homines sancti, vos, inquam, potissimum excidere arbores deberetis et earum animas ab illo vinculo exutas orationibus et psalmis ad meliora perducere. An de his animis hoc fieri potest, non quas mente adiuveritis, sed quas ventre receperitis?
17. 56. Quamvis idipsum animas arborum, quamdiu sunt in arboribus, ad sapientiam non proficere, summae angustiae, quantum arbitror, vos compellunt fateri, cum a vobis quaeritur cur et arboribus non mittatur praeceptor apostolus, aut cur ille qui hominibus mittitur, non et arboribus praedicet veritatem. Hic cogimini respondere, illas animas percipere in talibus corporibus praecepta divina non posse. Sed vehementius ab alio latere urgemini, quandoquidem illas perhibetis et audire voces nostras et verba intelligere et corpora motusque corporum intueri, cogitationes denique ipsas perspicere. Quae si vera sunt, cur nihil possunt a lucis apostolo discere? Vel cur non etiam multo facilius possunt quam nos, cum interiora etiam mentis aspiciant? Ita enim magister ille, qui vos loquendo vix docet, ut dicitis, cogitando eas posset erudire, quae sententias eius ante sermonem in animo cernerent. Si vero haec falsa sunt, videte tandem in quo errore iaceatis.
17. 57. Iam quod poma ipsi non decerpitis herbamque non vellitis, sed tamen ab auditoribus vestris decerpi et evelli atque offerri vobis iubetis, non ut his qui afferunt tantum sed ut iis etiam quae afferuntur, prodesse possitis, quis bene considerans ullo modo toleraverit? Primo quia nihil interest utrum ipse scelus admittas, an propter te ab alio admitti velis. Nolle te dicis. Quomodo ergo subvenitur illi divinae parti, quae in lactucis et in porris iacet, si nemo haec evellat et ad sanctos purganda deferat? Deinde tu ipse transiens per eum agrum, in quo tibi iure amicitiae decerpendi quod libet potestas datur, si fico videris corvum imminentem, quid facies? Nonne ex opinione tua ficus ipsa tecum loqui et deprecari miserabiliter videtur, ut eam ipse decerpas et sancto ventre purificandam resuscitandamque sepelias potius, quam corvus ille devoratam funesto corpori misceat atque in alias formas illigandam cruciandamque transmittat? Quid te crudelius, si verum est? Quid ineptius, si falsum est? Quid magis contrarium disciplinae vestrae, si signaculum solveris? Quid te inimicius Dei membro, si custodieris?
17. 58. Sed hoc ex vestra opinione falsa et nugatoria; nam certa et manifesta crudelitas in vobis esse convincitur ex eodem ipso errore manans. Si quis enim per morbum corpore dissoluto, fessus ab itinere ac peste semianimis in via iaceat, nihil valens amplius quam utcumque verba proferre, cui prosit ad stringendum corpus pirum dari, teque transeuntem ut subvenias oret atque obsecret ut de arbore proxima, a qua nullo humano, nullo denique vero iure prohiberis, pomum afferas homini, post paululum nisi feceris morituro; tu vir christianus et sanctus transibis potius et hominem sic affectum precantemque deseres, ne arbor ploret dum fructus demitur et tu signaculi dissolutor ad poenas manichaeias destineris. O mores et innocentiam singularem!
17. 59. Sed iam de nece animalium requiram quod movet, et multa quidem huiusmodi etiam in hoc genere dici possunt. Nam quid oberit animae lupi, qui lupum interfecerit; cum et lupus ille, quamdiu vivit, lupus futurus sit nec ulli obtemperet praedicatori, ut aliquantum ab ovium sanguine temperet; et ex illo vinculo corporis anima secundum vos rationalis interfecta bellua liberetur? Et ab hac quidem caede auditores etiam vestros prohibetis, maior enim videtur quam in arboribus. Hic vestros sensus, corporeos videlicet, non multum improbo. Videmus enim et vocibus sentimus cum dolore mori animantia, quod quidem homo contemnit in bestia, cum qua scilicet rationalem animam non habente nulla legis societate copulatur. Sed eosdem vestros sensus in intuendis arboribus quaero et vos caecos prorsus invenio. Ut enim omittam quod nullis motibus in ligno sensus doloris apparet, quid manifestius quam tunc se optime habere arborem cum viget, cum frondet, cum floribus laeta, fructibus opulenta est? At hoc ei plerumque ac maxime putatione praestatur. Quod si ferrum sic sentiret, ut vultis, contabesceret potius tot tantisque affecta vulneribus, quam ex illis pullulans locis tam certa exsultatione reviresceret.
17. 60. Verumtamen cur maius nefas putatis animalia quam stirpes caedere, cum illae vobis puriorem animam quam carnes habere videantur? Fit, inquit, compensatio quaedam, cum eorum quae de agris auferuntur pars aliqua datur electis sanctisque purganda. Iam superius ista frustrata sunt satisque demonstratum est, quantum existimo, nulla ratione dici plus esse in frugibus partis illius boni quam in carnibus. Sed si vendendis carnibus victum quisque sustentet atque omne talis negotii lucrum in emendis electorum vestrorum cibis consumat pluresque iste afferat sanctis escas quam agricola et rusticus, nonne eadem compensatione sibi animantia licere perimere clamitabit? Est, inquit, alia quaedam secretissima ratio. Non enim deest homini callido adversus indoctos in naturae obscuritate perfugium. Caelestes enim, ait, principes, qui de gente tenebrarum capti atque vincti, a conditore mundi in illis ordinati sunt locis, sua quisque in terra possidet animalia, de suo scilicet genere ac stirpe venientia; qui peremptores eorum reos tenent nec de hoc mundo exire permittunt poenisque illos quibus possunt et cruciatibus atterunt. Quis imperitorum non haec formidet, et qui in tanta obscuritate nihil videt, hoc ita ut dicitur esse non arbitretur? Sed ego institutum non relinquam meum, cui Deus aderit, ut apertissima veritate obscura mendacia refellantur.
17. 61. Quaero enim, si animalia quae in terris sunt et in aquis, de illo genere principum per successionem prolis et operationem concubitus veniunt, cum ad illos abortivos fetus revocatur origo nascentium; quaero, inquam, si ita est, utrum apes et ranas et alia multa, quae sine concubitu gignuntur, non sit nefas occidere? Nefas esse dicitis. Non ergo propter cognationem principum nescio quorum ab animantium nece auditores vestros prohibetis. Aut si generalem cognationem omnium esse corporum dicitis, arbores quoque ad eamdem principum offensionem procul dubio pertinebunt, quibus parcere non est mandatum auditoribus. Reditur ergo ad illud invalidum, ea quae in stirpibus auditores laedunt, expiari per fructus quos ad ecclesiam vestram ferunt. Dictum est enim hoc modo posse eos qui in macello laniant animalia carnesque venditant, si vestri auditores sint, suaque lucra comparatis frugibus vobis conferant, eaedem illam quotidianam sibi licere contemnere et quidquid in ea peccati est, vestris epulis aboleri.
17. 62. Quod si dicatis, quemadmodum de pomis et de oleribus conferendum fuisse ut illa interfectio veniam mereretur, quod quia fieri non potest - electi enim non edunt carnem -, temperandum esse auditoribus a nece animalium, quid respondebitis de spinis herbisque inutilibus, quas evellendo in agris purgandis agricolae necant nec ex his vobis possunt cibos aliquos exhibere? Quomodo ad veniam pertinebit tanta vastatio, unde nulla est esca sanctorum? An forte quidquid peccatum fuerit ut fruges et poma proficiant, et de ipsis frugibus et pomis aliquid comedendo dissolvitis? Quid si ergo agros locustae aut mures et sorices vastent, quod saepe accidere manifestum est? Impune ab agricola vestro auditore necabuntur, quia ideo peccat ut fructus proficiant? Hic certe coartamini. Aut enim conceditis auditoribus interfectionem animalium quam vester autor concedere noluit, aut eos ab agri etiam cultura prohibebitis quam ille concessit. Quamquam saepe etiam dicere audeatis feneratorem innocentiorem esse quam rusticum, usque adeo melonibus quam hominibus estis amiciores. Si quidem illi ne laedantur, melius iudicatis hominem fenore trucidari. Haeccine est appetenda et praedicanda iustitia, an potius exsecranda et damnanda fallacia? Haeccine est misericordia memorabilis, an exsecrabilis potius immanitas?
17. 63. Quid quod a nece animalium nec vos ipsi in pediculis et pulicibus et cimicibus temperatis? Magnamque huius rei defensionem putatis, quod has esse sordes nostrorum corporum dicitis. Quod primo aperte falsum de pulice et cimice dicitur. Cui enim non manifestum est haec animalia non de nostro corpore existere? Deinde si concubitum vehementius exsecramini, quod nimium videri vultis, cur non vobis mundiora videntur animalia, quae sine concubitu de nostra carne nascuntur? Quamquam enim postea coeundo pariant, non tamen nobis coeuntibus de nostro corpore primo nascuntur. Iam vero, si quaecumque de viventibus gignuntur corporibus, sordidissima sunt putanda, multo magis quaecumque de mortuis. Impunius ergo occiditur vel sorex vel anguis vel scorpio, quos de humanis cadaveribus nasci a vobis potissimum solemus audire. Sed obscura omitto et incerta. De apibus certe est fama celebrior 23, quod de boum cadaveribus oriantur. Ergo occiduntur impune. At si hoc quoque dubium est, nemo fere de scarabeis dubitat, quin de fimo in pilam rotundato ab his atque obruto existant 24. Haec igitur animantia et alia quae persequi longum est, sordidiora certe debetis opinari quam pediculos vestros; et tamen illa occidere nefas vobis videtur, his autem parcere stultum, nisi forte quod sunt haec animalia parva contemnitis. Sane si ita est, ut animal quo brevius est, eo contemptius esse debeat, necesse est camelum homini praeferatis.
17. 64. Huc accedit illa gradatio, quae cum vos audirem, nos saepe turbavit. Nulla enim causa est, cur propter parvum corporis modulum pulex necandus sit, non etiam musca quae in faba gignitur. Et si haec, cur non etiam ista paulo amplior, cuius certe fetus minor est quam illa. Hoc iam sequitur, ut apis quoque sine culpa perimatur, cuius pullus vix huic muscae coaequatur. Inde ad locustae pullum et locustam, inde ad pullum muris et murem. Et ne longum faciam, nonne videtis his gradibus ad elephantum perveniri, ut omnino recusare non possit ingentem illam belluam sine culpa se occidere, quisquis propter parvolum corpus interfectionem pulicis peccatum esse non putat? Sed iam etiam de huiusmodi nugis satis dictum arbitror.
De signaculo sinus et nefandis mysteriis Manichaeorum.
18. 65. Restat signaculum sinus, in quo multum incesta est castitas vestra. Non enim concubitum, sed ut longe antea ab Apostolo dictum est 25, vere nuptias prohibetis, quae talis operis una est honesta defensio. Hic non dubito vos esse clamaturos invidiamque facturos dicendo, castitatem perfectam vos vehementer commendare atque laudare, non tamen nuptias prohibere; quandoquidem auditores vestri, quorum apud vos secundus est gradus, ducere atque habere non prohibeantur uxores. Quae cum magna voce et magna indignatione dixeritis, ego vos lenius interrogabo ad hunc modum: nonne vos estis qui filios gignere, eo quod animae ligentur in carne, gravius putatis esse peccatum quam ipsum concubitum? Nonne vos estis qui nos soletis monere, ut quantum fieri posset, observaremus tempus quo ad conceptum mulier post genitalium viscerum purgationem apta esset eoque tempore a concubitu temperaremus, ne carni anima implicaretur? Ex quo illud sequitur, ut non liberorum procreandorum causa, sed satiandae libidinis habere coniugem censeatis. Nuptiae autem, ut ipsae nuptiales tabulae clamant, liberorum procreandorum causa marem feminamque coniungunt; quisquis ergo procreare liberos quam concumbere gravius dicit esse peccatum, prohibet utique nuptias, et non iam uxorem sed meretricem feminam facit, quae donatis sibi certis rebus viro ad explendam eius libidinem iungitur. Si enim uxor est, matrimonium est. Non autem matrimonium est ubi datur opera ne sit mater; non igitur uxor. Quocirca nuptias prohibetis nec ab hoc crimine, quod olim a Spiritu Sancto de vobis praedictum est, ulla vos ratione defenditis.
18. 66. Iamvero, cum vehementer satagitis ne per concubitum anima ligetur in carne et vehementer asseritis, per sanctorum cibum animam de seminibus liberari, nonne confirmatis, o miseri, quod de vobis homines suspicantur? Cur enim de tritico et de faba et de lenticula aliisque seminibus, cum his vescimini, liberare vos velle animam creditur, de animalium seminibus non credatur? Non enim, ut ipsam carnem mortui animantis immundam esse dicitis, quod animam non habet, hoc ita potestis et de animantis semine dicere, in quo animam quae apparebit in prole colligatam esse censetis et in quo ipsius Manichaei animam implicatam fuisse fatemini. Et quia non possunt ab auditoribus vestris purganda vobis talia semina afferri, quis non suspicetur secretam de vobis ipsis inter vos fieri talem purgationem et ideo illis, ne vos deserant, occultari? Quae si non facitis, quod utinam ita sit, videtis tamen quantae suspicioni vestra superstitio pateat et quam non sit hominibus succensendum id opinantibus, quod de vestra professione colligitur, cum vos animas per escam et potum de corporibus et sensibus liberare praedicatis. Nolo hic diutius immorari; videtis quantus sit invectionis locus. Sed quia et res talis est, ut eam potius reformidet quam insectetur oratio et propositum illud meum per totum sermonem animadverti potest, quo statui nihil exaggerare sed nudis quodammodo rebus et rationibus agere, transeamus ad aliud.
Flagitia Manichaeorum.
19. 67. Iam enim satis apparet qualia sint tria vestra signacula. Hi sunt vestri mores, hic finis admirabilium praeceptorum, ubi nil certum, nihil constans, nihil rationabile, nihil inculpabile, sed omnia dubia, immo vero sine dubitatione falsissima, omnia repugnantia, omnia absurda. Denique tam multa et tam gravia peccata in his moribus deprehenduntur, ut si quis accusare omnia velit, homo alicuius facultatis singula ut minimum singulis voluminibus possit. Haec igitur si custodiretis vestramque impleretis professionem, nihil vobis esset ineptius, nihil stultius, nihil imperitius, cum autem laudatis et docetis ista nec facitis, quid vobis fallacius, quid insidiosius, quid malitiosius dici aut inveniri potest?
Quod audivit et vidit Augustinus in schola Manichaeorum.
19. 68. Novem annos totos magna cura et diligentia vos audivi; nullus mihi electorum innotescere potuit, qui secundum haec praecepta non aut deprehensus in peccato aut certe suspicioni subditus fuerit. Multi in vino et carnibus, multi lavantes in balneis inventi sunt. Sed haec audiebamus. Nonnulli alienas feminas seduxisse approbati sunt, ita ut hinc plane dubitare non possim. Sed sit et haec magis fama quam verum. Vidi ipse non solus sed cum his qui partim iam illa superstitione liberati sunt, partim adhuc opto ut liberentur, vidimus ergo in quadrivio Carthaginis, in platea celeberrima, non unum sed plures quam tres electos simul post transeuntes nescio quas feminas tam petulanti gestu adhinnire, ut omnium trivialium impudicitiam impudentiamque superarent. Quod de magna venire consuetudine atque illos inter se ita vivere satis eminebat, quandoquidem nullus socii praesentiam veritus omnes aut certe paene omnes eadem teneri peste indicabat. Non enim erant hi ex una domo, sed diverse prorsus habitantes, ex eo loco ubi conventus omnium factus erat, pariter forte descenderant. Nos autem graviter commoti, graviter etiam questi sumus. Quis tandem hoc vindicandum, non dicam separatione ab ecclesia, sed pro magnitudine flagitii vehementi saltem obiurgatione arbitratus est?
19. 69. Et haec erat omnis excusatio impunitatis illorum quod eo tempore quo conventicula eorum lege publica prohiberentur, ne quid laesi proderent, metuebatur. Ubi est ergo quod perpetuam sibi persecutionem in hoc mundo futuram praedicant eoque se commendatiores haberi volunt, hinc interpretantes quod hic mundus eos oderit 26 et propterea penes se quaerendam veritatem affirmantes, quia in promissione Spiritus Sancti paracliti dictum est quod eum mundus iste accipere non possit 27. De qua re non iste locus disserendi est. Sed certe si perpetua vobis persecutio futura est, usque in saeculi finem, perpetua erit et haec dissolutio tantaeque turpitudinis impunita contagio, dum tales laedere formidatis.
19. 70. Id etiam nobis responsum est, cum ad ipsos primates detulissemus conquestam nobis esse mulierem quod in conclavi, ubi cum aliis feminis erat, de illorum scilicet sanctitate secura, ingressis electis pluribus et ab uno lucerna exstincta, incertum cuius eorum in tenebris appetita esset amplexu et coacta in flagitium, nisi subsidio clamoris evasisset. Hoc quoque nobis notissimum nefas de quanta consuetudine venisse arbitrandum est? Et hoc factum est ea nocte qua festae apud vos vigiliae celebrantur. Sed revera etiamsi nullus esset proditionis metus, quis posset damnandum episcopo offerre, qui sic praecaverat ne agnosceretur? Quasi vero non omnes idem crimen involutos tenebat, qui simul ingressi erant. Nam omnibus petulanter iocantibus lucerna exstincta placuerat.
19. 71. Suspicionibus vero ianuae quantae aperiebantur, cum eos invidos inveniebamus, cum avaros, cum epularum exquisitarum avidissimos, cum in iurgiis frequentissimos, cum de rebus exiguis mobilissimos? Non utique arbitrabamur eos temperare posse, a quibus se temperare profitebantur, quando latibula et tenebras invenirent. Duo quidam erant existimationis satis bonae, facili ingenio atque in illis suis disputationibus principes, nobis amplius quam ceteri familiariusque coniuncti. Quorum unus qui propter studia etiam liberalia nobis artius adhaerebat, hic nunc ibi esse presbyter dicitur. Hi sibi graviter invidebant et obiciebat alter alteri, non accusatione manifesta sed sermone apud quos poterat et susurris, ab eo violenter attentatam cuiusdam auditoris uxorem. Ille autem se purgans interim apud nos alium eiusdem sceleris electum criminabatur, qui apud eumdem auditorem quasi amicus fidissimus habitabat; quem quoniam subito ingrediens cum muliere deprehenderat, dicebat mulieri et adultero ab illo inimico atque invido consilium datum, ut illa sibi conflaretur calumnia, ne si quid proderet, crederetur. Angebamur nos et molestissime ferebamus, quod etiamsi de appetita muliere incertum erat, livor tamen in illis duobus, quibus meliores ibi non inveniebamus, apparebat acerrimus et talia conicere cogebat.
19. 72. Postremo in theatris electos et aetate et, ut videbantur, moribus graves cum sene presbytero saepissime invenimus. Omitto iuvenes, quos etiam rixantes pro scenicis et aurigis deprehendere solebamus, quae res non mediocri argumento est quomodo se possint continere ab occultis, cum eam cupiditatem superare non possint, quae illos auditorum suorum oculis ostentat et porrigit erubescentes atque fugitantes. An vero illius etiam sancti, ad cuius disputationes in ficariorum vicum ventitabamus, tantum illud flagitium proderetur, si virginem sanctimonialem mulierem tantum, non et praegnantem facere potuisset? Sed occultum et incredibile malum crescens uterus latere non passus est. Quod cum mater fratri iuveni prodidisset acerrime dolens, religionis tamen nomine ab accusatione publica revocatus est; perfecitque ut ille - non enim hoc ferre quisquam posset - de illa ecclesia pelleretur, et ne impunita res omnino esset, cepit consilium, ut adiunctis sibi amicis, hominem pugnis calcibusque concideret. At ille cum graviter caederetur, clamabat, ut sibi ex auctoritate Manichaei parceretur, Adam primum heroem peccavisse et post peccatum fuisse sanctiorem 28.
19. 73. Talis est namque apud vos opinio de Adam et Eva; longa fabula est, sed ex ea id attingam quod in praesentia satis. Adam dicitis sic a parentibus suis genitum abortivis illis principibus tenebrarum, ut maximam partem lucis haberet in animam et perexiguam gentis adversae. Qui cum sancte viveret propter exsuperantem copiam boni, commotam tamen in eo fuisse adversam illam partem, ut ad concubitum declinaretur; ita eum lapsum esse atque peccasse, sed vixisse postea sanctiorem. Hic ego non tam de nequam homine conqueror, qui stupro nefario alienam familiam, sub habitu electi et sancti viri ad tantum dedecus infamiamque perduxit. Non id vobis obicio. Fuerit hoc hominis perditissimi potius quam consuetudinis vestrae. Non ergo tantum flagitium in vobis sed in illo arguo. Ilud tamen in omnibus vobis quemadmodum ferri et tolerari possit ignoro, quod cum animam partem Dei esse dicatis, asseritis tamen etiam exiguo admixto malo maiorem eius copiam ubertatemque superari. Quis enim cum hoc crediderit et eum libido pulsaverit, non ad talem defensionem potius quam eius libidinis refrenationem compressionemque confugiat?
Flagitia eorumdem Romae deprehensa.
20. 74. Quid amplius dicam de moribus vestris? Dixi quae ipse compererim, cum in ea essem civitate ubi ista commissa sunt. Romae autem me absente quid gestum sit, totum longum est explicare. Dicam tamen brevi. Eo enim res erupit, ut occulta esse non posset absentibus; et ego quidem postea Romae cum essem, omnia vera me audisse firmavi; quamvis tam familiaris et mihi probatus, qui praesens erat, ad me rem pertulerat, ut omnino dubitare non possem. Nam quidam vester auditor, in illa memorabili abstinentia nihilo electis cedens, qui et liberaliter institutus esset et vestram sectam copiose vellet et soleret defendere, molestissime ferebat quod ei vage pessimeque habitantium passimque viventium electorum mores perditissimi saepe disputanti obiciebantur. Cupiebat itaque, si fieri posset, omnes qui secundum illa praecepta vitam degere parati essent, congregare in domum suam et suis sumptibus sustinere. Erat enim et non mediocris pecuniae contemptor et non mediocriter pecuniosus. Querebatur autem impediri tantos conatus suos episcoporum dissolutione, quibus adiuvantibus implere debebat. Interea vester episcopus quidam, homo plane, ut ipse expertus sum, rusticanus atque impolitus, sed nescio quomodo ea ipsa duritia severior in custodiendis bonis moribus videbatur. Hunc diutissime desideratum et aliquando praesentem arripit iste, exponit homini voluntatem suam: laudat ille atque consentit, placet ut in domo eius prior ipse incipiat habitare. Quod ubi factum est, eo congregati sunt electi omnes, qui Romae esse potuerunt. Proposita est vivendi regula de Manichaei epistola, multis intolerabile visum est, abscesserunt, remanserunt tamen pudore non pauci. Coepit ita vivi ut placuerat, et ut tanta praescribebat auctoritas, cum interim auditor ille vehementer omnes ad omnia cogeret, neminem tamen ad id quod non prior ipse susciperet. Interea rixae inter electos oriebantur creberrimae, obiciebantur ab invicem crimina, quae ille omnia gemens audiebat, dabatque operam ut seipsos in iurgando incautissime proderent, prodebant nefanda et immania. Ibi cognitum est quales essent, qui tamen inter ceteros vim praeceptorum illorum subeundam sibi esse putaverunt. Iam de ceteris quid suspicandum erat aut quid potius iudicandum? Quid plura? Coacti aliquando murmuraverunt sustineri illa mandata non posse, inde in seditionem. Agebat auditor causam suam complexione brevissima, aut illa omnia esse servanda, aut illum qui talia sub tali conditione praecepisset, quae nullus posset implere, stultissimum existimandum. Vicit tamen, non enim aliter poterat, unius sententiam effrenatissimus plurium strepitus. Post etiam ipse cessit episcopus et cum magno dedecore aufugit; cuius sane cibi praeter regulam clanculo accepti et saepe inventi ferebantur, cum ei de proprio sacculo diligenter occultato pecunia copiosa suppeteret.
20. 75. Haec si falsa esse dicitis, nimis apertis et pervulgatis rebus obsistitis. Sed utinam hoc dicatis. Cum enim sint ista manifesta et his qui scire voluerint cognitu facillima, intelligitur quam vera dicere soleant qui haec vera esse negaverint. Sed aliis defensionibus utimini, quas ego non improbo. Aut enim dicitis aliquos qui vestra praecepta custodiant nec eos aliorum criminibus debere perfundi, aut non oportere omnino quaeri quales sint homines, qui vestram sectam profitentur, sed qualis sit ipsa professio. Quorum ego utrumque cum admisero - quamquam nec illos fidos mandatorum observatores demonstrare neque ipsam haeresim a tot et tantis nugis atque sceleribus purgare possitis -, illud tamen a vobis magnopere requiram, cur maledictis insectemini christianos catholici nominis, quorundam intuentes perditam vitam, cum de vestris hominibus haberi quaestionem aut impudenter recusetis aut impudentius non recusetis velitisque intelligi in tanta vestra paucitate latere nescio quos, qui sua praecepta custodiunt et in tanta catholicae multitudine non velitis?