Quomodo detecturus sit fucos Manichaeorum.
1. 1. In aliis libris satis opinor egisse nos, quemadmodum Manichaeorum invectionibus, quibus in Legem quod Vetus Testamentum vocatur, imperite atque impie feruntur, seseque inter imperitorum plausus, inani iactatione ventilant, possimus occurrere; quod breviter etiam hic commemorari a me potest. Quis enim mediocriter sanus non facile intelligat, Scripturarum expositionem ab his petendam esse, qui earum doctores se esse profitentur; fierique posse, immo id semper accidere, ut multa indoctis videantur absurda, quae cum a doctoribus exponuntur, eo laudanda videantur elatius quo abiectius aspernanda videbantur et eo accipiantur aperta dulcius quo clausa difficilius aperiebantur? Hoc fere in sanctis Veteris Testamenti libris evenit, si modo ille qui eis offenditur, doctorem potius eorum pium quam impium laceratorem requirat priusque studio quaerentis quam temeritate reprehendentis imbuatur. Nec si ea discere cupiens in aliquos forte inciderit vel episcopos vel presbyteros vel cuiuscemodi Ecclesiae catholicae antistites et ministros, qui aut passim caveant nudare mysteria aut contenti simplici fide altiora cognoscere non curarint, desperet ibi esse scientiam veritatis, ubi neque omnes a quibus quaeritur docere possunt neque omnes qui quaerunt discere digni sunt. Et diligentia igitur et pietas adhibenda est; altero fiet ut scientes inveniamus; altero ut scire mereamur.
Duo quibus fallunt Manichei.
1. 2. Sed quoniam duae maxime illecebrae sunt Manichaeorum, quibus decipiuntur incauti, ut eos velint habere doctores; una cum Scripturas reprehendunt vel quas male intelligunt vel quas male intelligi volunt; altera cum vitae castae et memorabilis continentiae imaginem praeferunt: hic liber congruentem catholicae disciplinae sententiam nostram de vita et moribus continebit, in quo fortasse intelligetur et quam sit facile simulare et quam difficile habere virtutem. Eum sane modum tenebo, si potero, ut neque in illorum morbos, qui mihi sunt notissimi, tam graviter invehar quam illi in ea quae ignorant; sanari enim eos potius, si fieri potest, quam oppugnari volo. Et ea de Scripturis assumam testimonia, quibus eos necesse sit credere de Novo scilicet Testamento, de quo tamen nihil proferam eorum quae solent immissa esse dicere, cum magnis angustiis coartantur; sed ea dicam, quae et approbare et laudare coguntur. Nec omnino ullam relinquam testem sententiam productam de apostolica disciplina, cui non de Veteri Testamento similem comparem, ut si evigilare tandem deposita pertinacia somniorum suorum et in christianae fidei lucem aspirare voluerint, animadvertant et quam non sit christiana vita quam ostentant et quam sit Christi Scriptura quam lacerant.
Rationibus prius agit, obsequens vitiosae Manichaeorum consuetudini.
2. 3. Unde igitur ordiar? Ab auctoritate an a ratione? Naturae quidem ordo ita se habet, ut cum aliquid discimus, rationem praecedat auctoritas. Nam infirma ratio videri potest, quae cum reddita fuerit, auctoritatem postea per quam firmetur assumit. Sed quia caligantes hominum mentes consuetudine tenebrarum, quibus in nocte peccatorum vitiorumque velantur, perspicuitati sinceritatique rationis aspectum idoneum intendere nequeunt, saluberrime comparatum est, ut in lucem veritatis aciem titubantem veluti ramis humanitatis opacata inducat auctoritas. Sed quoniam cum his nobis res est, qui omnia contra ordinem et sentiunt et loquuntur et gerunt, nihilque aliud maxime dicunt nisi rationem prius esse reddendam, morem illis geram et quod fateor in disputando vitiosum esse, suscipiam. Delectat enim me imitari, quantum valeo, mansuetudinem Domini mei Iesu Christi, qui etiam ipsius mortis malo quo nos exuere vellet, indutus est.
Beatus qui eo fruitur quod hominis optimum est.
3. 4. Ratione igitur quaeramus, quemadmodum sit homini vivendum. Beate certe omnes vivere volumus neque quisquam est in hominum genere, qui non huic sententiae, antequam plane sit emissa, consentiat. Beatus autem, quantum existimo, neque ille dici potest, qui non habet quod amat, qualecumque sit, neque qui habet quod amat, si noxium sit, neque qui non amat quod habet, etiamsi optimum sit. Nam et qui appetit quod adipisci non potest, cruciatur et qui adeptus est quod appetendum non esse, fallitur et qui non appetit quod adipiscendum esset, aegrotat. Nihil autem istorum animo contingit sine miseria; nec miseria et beatitudo in homine uno simul habitare consueverunt; nullus igitur illorum beatus est. Quartum restat, ut video, ubi beata vita inveniri queat, cum id quod est hominis optimum, et amatur et habetur. Quid est enim aliud quod dicimus frui, nisi praesto habere quod diligis? Neque quisquam beatus est, qui non fruitur eo quod est hominis optimum nec quisquam, qui eo fruitur, non beatus. Praesto ergo esse nobis debet optimum nostrum, si beate vivere cogitamus.
Hominis optimum quid. Duae conditiones summi boni: 1) ut nihil eo melius sit; 2) ut tale sit quod non amittat invitus.
3. 5. Sequitur ut quaeramus quid sit hominis optimum, quod profecto deterius esse quam ipse homo non potest. Quisquis enim quod seipso est deterius, sequitur, fit et ipse deterior. Oportet autem omnem hominem id quod optimum est sequi. Non est igitur homine deterius hominis optimum. Fortasse tale aliquid erit, quale ipse homo est? Ita sit sane, si nihil est homine melius quo perfrui possit. Si autem invenimus aliquid quod et homine sit excellentius et praesto esse amanti sese homini possit, quis dubitaverit homini ad id nitendum esse ut beatus sit, quod eo ipso qui nititur manifestum est esse praestantius? Nam si id est beatum esse, ad tale bonum pervenisse quo amplius non potest, id est autem quod dicimus optimum; quo tandem pacto potest in ea definitione includi, qui ad summum bonum suum nondum pervenerit? Aut quomodo summum est, si est aliquid melius quo pervenire possimus? Hoc igitur si est, tale esse debet quod non amittat invitus. Quippe nemo potest confidere de tali bono, quod sibi eripi posse sentit, etiamsi retinere id amplectique voluerit. Quisquis autem de bono quo fruitur non confidit, in tanto timore amittendi beatus esse qui potest?
Homo quid.
4. 6. Quaeramus igitur quid sit homine melius. Quod profecto invenire difficile est, nisi prius considerato atque discusso quid sit ipse homo. Nec nunc definitionem hominis a me postulandam puto. Illud est magis quod mihi hoc loco quaerendum videtur, cum inter omnes paene constet, aut certe, id quod satis est, inter me atque illos cum quibus nunc agitur hoc conveniat, ex anima et corpore nos esse compositos, quid est ipse homo utrumque horum quae nominavi, an corpus tantummodo an tantummodo anima. Quamquam enim duo sint anima et corpus et neutrum homo vocaretur, si non esset alterum - nam neque corpus homo esset, si anima non esset nec rursus anima homo, si ea corpus non animaretur - fieri tamen potest ut unum horum et habeatur homo et vocetur. Quid ergo hominem dicimus? Animam et corpus tamquam bigas vel centaurum? An corpus tantum, quod sit in usu animae se regentis, tamquam lucernam non ignem simul et testam sed testam solam tamen propter ignem appellamus? An nihil aliud hominem quam animam dicimus, sed propter corpus quod regit, veluti equitem non simul equum et hominem sed hominem solum, ex eo tamen quod regendo equo sit accommodatus, vocamus? Difficile est istam controversiam diiudicare, aut si ratione facile, oratione longum est; quem laborem ac moram suscipere ac subire non opus est. Sive enim utrumque sive corpus solum sive anima sola nomen hominis teneat, non est hominis optimum quod optimum est corporis, sed quod aut corpori simul et animae aut soli animae optimum est, id est hominis optimum.
Hominis optimum non quod solius corporis, sed quod animae optimum est.
5. 7. Corporis autem si quaerimus quid optimum sit, id certa ratio cogit fateri, per quod fit ut sese corpus quam optime habeat. Nihil est autem omnium quae vegetant corpus anima melius atque praestantius. Est ergo summum corporis bonum, non voluptas eius, non indoloria, non vires, non pulchritudo, non velocitas et si quid aliud in bonis corporis numerari solet sed omnino anima. Nam et ista quae commemorata sunt, praesentia sui exhibet corpori et quod antecellit omnibus vitam. Quamobrem non mihi videtur anima esse summum hominis bonum, sive animam simul et corpus, sive animam solam hominem dicimus. Ut enim corporis summum bonum id invenit ratio, quod est corpore melius et quo ei vigor et vita praebetur, ita sive corpus et anima sive anima ipsa per se homo sit, inveniendum est, si quid animam praecedit ipsam, quod cum anima sequitur, fit in suo genere quam potest optima. Quod si reperire poterimus, id erit profecto quod ambagibus remotis omnibus summum hominis bonum iure meritoque nominandum est.
5. 8. At si corpus est homo, quin hominis optimum anima ipsa sit, recusare non possum. Sed certe cum de moribus agitur, cum quaerimus quinam vitae modus tenendus sit ut beatitudinem possimus adipisci, non corpori praecepta dantur, non corporis investiganda est disciplina. Postremo bonos mores ea nostra pars actura est, quae inquirit et discit et haec animae sunt propria; non igitur de corpore, cum de virtute obtinenda satagimus, quaestio est. Quod si est consequens sicuti est, ut ipsum corpus cum ab anima regitur, quae virtutis compos est, multo et melius regatur et honestius eoque optime sese habeat quo est optima illa, quae sibi iusta lege dominatur, id erit hominis optimum quod animam optimam facit, etiamsi hominem corpus vocemus. An vero, si mihi auriga obtemperans equos quibus praeest alit ac regit commodissime atque ipse quo mihi est oboedientior, mea liberalitate perfruitur, negare quisquam potest non solum quod auriga, verum etiam quod equi sese optime habent, mihi deberi? Itaque sive corpus tantum sive tantum anima sive utrumque homo sit, non mihi maxime quaerendum videtur, nisi quid animam faciat optimam; nam eo percepto non potest homo non aut optime aut certe multo melius sese habere, quam si hoc unum defuisset.
Virtus animam optimam efficit; virtutem anima comparat sequendo Deum; Dei autem consecutio vita beata.
6. 9. Nemo autem dubitaverit quod virtus animam faciat optimam. Sed rectissime quaeri potest utrum ista virtus etiam per sese an nisi in anima esse non possit. Oboritur iterum altissima et longissimi sermonis indigens quaestio, sed hoc bene utar fortasse compendio; spero Deum adfuturum, ut quantum imbecillitas nostra patitur, de tantis rebus non modo dilucide sed etiam breviter doceamus. Quodlibet enim eorum sit, sive etiam per sese esse possit virtus sine anima, sive nisi animae inesse non possit, procul dubio aliquid anima sequitur ut virtutem assequatur; id erit aut ipsa anima aut virtus aut aliquid tertium. At si seipsam sequitur ut virtutem adipiscatur, stultum nescio quid sequitur; stulta est enim ante adeptam virtutem. Summa sunt autem vota sequentium, ut id quod sequimur, assequamur. Aut igitur optabit non assequi quod sequitur anima, quo nihil absurdius et perversius dici potest: aut cum se sequitur stulta, eamdem stultitiam quam vitat assequitur. Si autem virtutem sequitur hanc assequi cupiens, quomodo sequitur id quod non est? Aut quomodo assequi cupit quod habet? Aut igitur virtus est praeter animam, aut si non placet vocare virtutem, nisi habitum ipsum et quasi sapientis animae qualitatem, quae nisi in anima esse non potest, oportet aliquid aliud sequatur anima, ut ei virtus possit innasci, quia neque nihil sequendo neque stultitiam sequendo potest, quantum ratio mea fert, ad sapientiam pervenire.
6. 10. Hoc igitur aliud, quod sequendo anima virtutis atque sapientiae compos fit, aut homo sapiens est, aut Deus. Sed supra dictum est, tale quiddam esse debere quod inviti amittere nequeamus. Quis vero cunctandum putet, hominem sapientem, si eum sequi satis putaverimus, auferri nobis non modo recusantibus sed etiam repugnantibus posse? Deus igitur restat quem si sequimur, bene, si assequimur, non tantum bene sed etiam beate vivimus. Quem si qui esse negant, quid ego cogitem quo illis sermone suadendum sit, cum quibus utrum omnino sermocinandum sit, nescio? Quod tamen si videbitur, longe aliud principium, alia ratio, alius ingressus ineundus est quam impraesentiarum suscepimus. Nunc itaque cum illis mihi res est, qui Deum esse non negant, neque id tantum sed etiam non ab eo negligi res humanas fatentur. Nullum enim arbitror aliquo religionis nomine teneri, qui non saltem animis nostris divina providentia consuli existimet.
Deus auctoritate Scripturarum vestigandus. Economiae divinae erga nostram salutem ratio et praecipua mysteria.
7. 11. Sed quo pacto sequimur quem non videmus, aut quomodo videmus, qui non solum homines sed etiam insipientes homines sumus? Quamquam enim non oculis sed mente cernatur, quae tandem mens idonea reperiri potest, quae cum stultitiae nube obtegatur, valeat illam lucem vel etiam conetur haurire? Confugiendum est igitur ad eorum praecepta, quos sapientes fuisse probabile est. Hactenus potuit ratio perduci. Versabatur namque non veritate certior sed consuetudine securior in rebus humanis. At ubi ad divina perventum est, avertit sese; intueri non potest, palpitat, aestuat, inhiat amore, reverberatur luce veritatis et ad familiaritatem tenebrarum suarum non electione sed fatigatione convertitur. Quam hic formidandum est, quam tremendum, ne maiorem inde concipiat anima imbecillitatem, ubi quietem fessa conquirit. Ergo refugere in tenebrosa cupientibus per dispensationem ineffabilis sapientiae nobis illa opacitas auctoritatis occurrat et mirabilibus rerum vocibusque librorum velut signis temperatioribus veritatis umbrisque blandiatur.
Summa fidei.
7. 12. Quid potuit pro salute nostra fieri amplius? Quid beneficentius, quid liberalius divina providentia dici potest, quae a legibus suis hominem lapsum et propter cupiditatem rerum mortalium iure ac merito mortalem sobolem propagantem non omnino deseruit? Habet enim potestas illa iustissima miris et incomprehensibilibus modis per quasdam secretissimas successiones rerum sibi servientium quas creavit et severitatem vindicandi et clementiam liberandi. Quod quidem quam sit pulchrum, quam magnum, quam Deo dignum, quam postremo id quod quaeritur verum, nequaquam intelligere poterimus nisi ab humanis et proximis incipientes. Verae religionis fide praeceptisque servatis non deseruerimus viam quam nobis Deus et Patriarcharum segregatione et Legis vinculo et Prophetarum praesagio et suscepti Hominis sacramento et Apostolorum testimonio et martyrum sanguine et gentium occupatione munivit. Quare deinceps nemo ex me quaerat sententiam meam, sed potius audiamus oracula nostrasque ratiunculas divinis submittamus affatibus.
Deus summum bonum, quo summo amore tendere iubemur.
8. 13. Videamus, quemadmodum ipse Dominus in evangelio nobis praeceperit esse vivendum, quomodo etiam Paulus apostolus; has enim Scripturas illi condemnare non audent. Audiamus ergo quem finem bonorum nobis, Christe, praescribas; nec dubium est quin is erit finis, quo nos summo amore tendere iubes. Diliges, inquit, Dominum Deum tuum 1. Dic mihi etiam, quaeso te, qui sit diligendi modus, vereor enim ne plus minusve quam oportet inflammer desiderio et amore Domini mei. Ex toto, inquit, corde tuo. Non est satis. Ex tota anima tua. Ne id quidem satis est. Ex tota mente tua. Quid vis amplius? Vellem fortasse, si viderem quid posset esse amplius. Quid ad haec Paulus? Scimus, inquit, quoniam diligentibus Deum omnia procedunt in bonum 2. Dicat etiam ipse dilectionis modum. Quis ergo, inquit, nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? 3 Audivimus quid diligere et quantum diligere debeamus; eo est omnino tendendum, ad id omnia consilia nostra referenda. Bonorum summa Deus nobis est. Deus nobis est summum bonum. Neque infra remanendum nobis est neque ultra quaerendum; alterum enim periculosum, alterum nullum est.
Concentus Veteris et Novi Testamenti de praeceptis caritatis.
9. 14. Age nunc investigemus vel potius attendamus, praesto enim est et facillime videtur, utrum his sententiis ex Evangelio atque Apostolo prolatis etiam Testamenti Veteris auctoritas congruat. Quid dicam de superiore sententia, cum manifestum sit omnibus, eam de lege quae per Moysen data est esse depromptam? Ibi enim scriptum est: Diliges Dominum Deum tuum, ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua 4. Quid autem illi quod ab Apostolo dictum est comparare de Veteri Testamento possim, ne diutius quaererem ipse subiecit. Cum enim dixisset nulla tribulatione, nulla angustia, nulla persecutione, nulla necessitate inopiae corporalis, nullo periculo, nullo gladio nos a caritate Christi separari, statim subiunxit: Sicut scriptum est, quia propter te afficimur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis 5. Haec illi solent a corruptoribus Scripturarum immissa esse dicere; usque adeo nihil habent quod contradicant, ut haec miseri respondere cogantur. Sed quis non intelligat convictorum hominum aliam non esse potuisse ultimam vocem?
In libris V. Testamenti omnia christianae fidei concinere video.
9. 15. A quibus tamen quaero, utrum istam sententiam in Veteri Testamento esse negent, an non congruere sententiae apostolicae affirment? At illud primum libris docebo; in hoc autem altero tergiversantes homines et per abrupta fugientes aut in pacem revocabo, si voluerint respicere aliquantum et considerare quid dictum sit, aut eos intelligentia ceterorum, qui sine cupiditate iudicant, insectabor. Quid enim potest amicius quam istae sibi consonare sententiae? Nam tribulatio, angustia, persecutio, fames, nuditas, periculum, hominem in hac vita constitutum graviter afficiunt. Haec itaque omnia verba illo uno concluduntur testimonio veteris legis quo dictum est: Propter te afficimur. Gladius restabat, qui non aerumnosam vitam affert, sed quam invenerit adimit. Huic ergo respondet: Aestimati sumus ut oves occisionis 6. Caritas vero ipsa non potuit significari expressius quam quo dictum est: Propter te. Fac ergo non in Paulo apostolo illud testimonium compertum, sed a me esse prolatum. Numquidnam tibi demonstrandum est, haeretice, nisi aut scriptum in vetere lege non esse aut Apostolo non convenire? Quorum si nihil dicere audes - urgeris enim cum et codex legitur, quo planum sit scriptum esse, et homines intelligunt ad id quod Apostolus dixit, nihil posse aptius convenire -, cur ergo valere aliquid putas, quod Scripturas corruptas esse insimulare audes? Postremo quid responsurus es ei qui tibi dicat: Ego sic intelligo, ego sic accipio, sic credo nec ob aliud lego illos libros, nisi quod ibi omnia christianae fidei concinere video. Illud potius dic, si audes et adversus me dicere cogitas, non esse credendum quod Apostoli et martyres propter Christum affecti gravibus aerumnis dicuntur, quod a persecutoribus ut oves occisionis aestimati sunt. Quod si non potes dicere, quid calumniaris in quo libro credam, quod me oportere credere confiteris?
De Deo quid doceat Ecclesia. Duo dii Manichaeorum.
10. 16. An illud dicis, concedere te quidem Deum esse diligendum, sed non illum Deum quem colunt hi qui Testamenti Veteris auctoritatem recipiunt? Non ergo illum Deum colendum esse dicitis, qui fecit caelum et terram. Iste namque per omnes partes illorum voluminum praedicatur; vos autem fatemini universum istum mundum, qui nomine caeli et terrae significatur, habere auctorem et fabricatorem Deum et Deum bonum. Cum exceptione quippe vobiscum loquendum est, quando Deus nominatur. Duos enim deos, unum bonum, alterum malum esse perhibetis. Quod si dicitis colere vos et colendum arbitrari Deum a quo factus est mundus, non tamen eum esse quem Veteris Testamenti commendat auctoritas, impudenter facitis, qui alienum animum atque sententiam quam bene atque utiliter acceperimus, male interpretari conamini, frustra omnino. Neque enim vestrae stultae atque impiae disputationes ullo modo cum piorum doctissimorumque hominum sermonibus, per quos in Ecclesia catholica Scripturae illae volentibus dignisque aperiuntur, comparari queunt. Longe prorsus aliter longe quam putatis Lex et Prophetae intelliguntur a nobis. Desinite errare; non colimus poenitentem Deum, non invidum, non indigum, non crudelem, non quaerentem de hominum vel pecorum sanguine voluptatem, non cui flagitia et scelera placeant, non possessionem suam terrae quadam particula terminantem. In has enim atque huiusmodi nugas graviter copioseque invehi soletis. Quare nos invectio vestra non tangit; sed aniles quasdam vel etiam pueriles opiniones eo ineptiore quo vehementiore oratione pervellitis. Qua quisquis movetur et ad vos transit, non Ecclesiae nostrae damnat disciplinam, sed eam se ignorare demonstrat.
10. 17. Quamobrem si quid humani corde geritis, si curae vobis vosmetipsi estis, quaerite potius diligenter et pie quomodo illa dicantur. Quaerite, miseri; nam talem fidem, qua Deo inconveniens aliquid creditur, nos vehementius et uberius accusamus; nam et in illis quae dicta sunt, cum sic intelliguntur ut littera sonat, et simplicitatem corrigimus et pertinaciam deridemus. Et alia multa, quae vos intelligere non potestis, vetat eos credere catholica disciplina, qui non annis sed studio atque intellectu excedentes quamdam mentis pueritiam in canos sapientiae promoventur; nam et credere Deum loco aliquo quamvis infinito per quantitatis quaecumque spatia contineri, quam sit stultum docetur; et de loco in locum vel ipsum vel aliquam eius partem moveri atque transire, arbitrari nefas habetur. Iam vero aliquid eius substantiae atque naturae commutationem vel conversionem quolibet modo pati posse si quis opinetur, mirae dementiae impietatisque damnabitur. Ita fit ut apud nos inveniantur pueri quidam, qui humana forma Deum cogitent atque ita se habere suspicentur, qua opinione nihil est abiectius; sed inveniuntur item multi senes, qui eius maiestatem non solum super humanum corpus, sed etiam super ipsam mentem manere inviolabilem atque incommutabilem eadem ipsa mente conspiciant. Quas aetates non tempore sed virtute atque prudentia discernendas esse iam dictum est. Apud vos autem nemo quidem reperitur qui Dei substantiam humani corporis figuratione describat, sed rursus nemo qui ab humani erroris labe seiungat. Itaque illi quos quasi vagientes Catholicae ubera sustentant, si ab haereticis non fuerint depraedati, pro suo quisque captu viribusque nutriuntur perducunturque alius sic, alius autem sic, primum in virum perfectum 7, deinde ad maturitatem canitiemque sapientiae 8 perveniunt, ut eis quantum volunt, vivere ac beatissime vivere liceat.
Deus unice diligendus, ideoque summum hominis bonum. Deo nil melius.
11. 18. Secutio igitur Dei, beatitatis appetitus est, assecutio autem ipsa beatitas. Sed eum sequimur diligendo, consequimur vero, non cum hoc omnino efficimur quod est ipse, sed ei proximi eumque mirifico et intelligibili modo contingentes eiusque veritate et sanctitate penitus illustrati atque comprehensi. Ille namque ipsum lumen est, nobis autem ab eodem illuminari licet. Maximum ergo quod ad beatam vitam ducit, primumque mandatum est: diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et anima et mente. Diligentibus enim Deum omnia procedunt in bonum 9. Quamobrem paulo post idem Paulus: Certus sum, inquit, quod neque mors neque vita neque angelus neque virtus neque instantia neque futura neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro 10. Si igitur diligentibus Deum omnia procedunt in bonum, et summum bonum, quod etiam optimum dicitur, non modo diligendum esse nemo ambigit, sed ita diligendum ut nihil amplius diligere debeamus idque significatur et exprimitur quod dictum est: Ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente, quis quaeso dubitaverit, his omnibus constitutis et firmissime creditis, nihil nobis aliud optimum, ad quod adipiscendum postpositis ceteris oporteat festinare quam Deum? Item si nulla res ab eius caritate nos separat, quid esse non solum melius, sed etiam certius hoc bono potest?
Deum nemo amittit invitus; quae sunt duae conditiones summi boni.
11. 19. Sed singula breviter attendamus. Nemo nos inde separat minando mortem. Id ipsum enim quo diligimus Deum, mori non potest, nisi dum non diligit Deum; cum mors ipsa sit non diligere Deum, quod nihil est aliud quam ei quidquam in diligendo atque sequendo praeponere. Nemo inde separat pollicendo vitam; nemo enim ab ipso fonte separat aquam pollicendo. Non separat angelus; non enim est angelus, cum inhaeremus Deo, nostra mente potentior. Non separat virtus; nam si virtus hic illa nominata est, quae aliquam potestatem in hoc mundo habet, toto mundo est omnino sublimior mens inhaerens Deo. Sin illa virtus dicta est, quae ipsius animi nostri rectissima affectio est, si in alio est, favet ut coniungamur Deo, si in nobis est, ipsa coniungit. Non separant instantes molestiae; hoc enim leviores eas sentimus, quo ei unde nos separare moliuntur, artius inhaeremus. Non separat promissio futurorum; nam et quidquid boni futurum est, certius promittit Deus, et nihil est ipso Deo melius, qui iam profecto bene sibi haerentibus praesens est. Non separat altitudo neque profundum; etenim si haec verba scientiae forte altitudinem vel profundum significant, non ero curiosus, ne seiungar a Deo, nec cuiusquam doctrina me ab eo separat, ut quasi depellat errorem, a quo prorsus nemo nisi separatus erraret. Si vero altitudine et profundo supera et infera huius mundi significantur, quis mihi caelum polliceatur, ut a caeli fabricatore seiungar? Aut quis terreat infernus, ut Deum deseram, quem si numquam deseruissem, inferna nescirem? Postremo quis me locus ab eius caritate divellet, qui non ubique totus esset, si ullo contineretur loco?
Caritate Deo connectimur, dum illi subicimur.
12. 20. Non, inquit, separat alia creatura 11. O altissimorum mysteriorum virum. Non fuit contentus dicere creatura, sed alia, inquit, creatura, admonens etiam idipsum quo diligimus Deum et quo inhaeremus Deo, id est animum atque mentem creaturam esse. Alia ergo creatura corpus est; et si animus res quaedam est intelligibilis, id est quae tantum intelligendo innotescit, alia creatura est omne sensibile, id est quod per oculos vel aures vel olfactum vel gustum vel tactum quasi quamdam notitiam sui praebet atque id deterius sit necesse est, quam quod intelligentia sola capitur. Ergo cum etiam Deus dignis animis notus non nisi per intelligentiam possit esse, cum tamen sit ipsa qua intelligitur mente praestantior, quippe creator eius atque auctor est, verendum erat ne animus humanus, eo quod inter invisibilia et intelligibilia numeratur, eiusdem se naturae arbitraretur esse, cuius est ipse qui creavit et sic ab eo superbia decideret, cui caritate iungendus est. Fit enim Deo similis quantum datum est, dum illustrandum illi atque illuminandum se subicit. Et si ei maxime propinquat subiectio ne ista qua similis fit, longe ab eo fiat necesse est audacia qua vult esse similior. Ipsa est qua legibus Dei obtemperare detrectat, dum suae potestatis esse cupit ut Deus est.
12. 21. Quanto ergo magis longe discedit a Deo non loco sed affectione atque cupiditate ad inferiora quam est ipse, tanto stultitia miseriaque completur. Dilectione igitur redit in Deum, qua se illi non componere, sed supponere affectat. Quod quanto fecerit instantius ac studiosius, tanto erit beatior atque sublimior et illo solo dominante liberrimus. Quamobrem nosse debet se esse creaturam. Debet enim creatorem suum credere sicuti est inviolabili et incommutabili semper manere natura veritatis atque sapientiae, in se autem cadere posse stultitiam atque fallaciam vel propter errores quibus exui desiderat, confiteri. Sed rursus cavere debet, ne ab ipsius Dei caritate, qua sanctificatur ut beatissimus maneat, alterius creaturae, id est huius sensibilis mundi amore separetur. Non igitur separat nos alia creatura, siquidem et nos ipsi creatura sumus, a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro.
Per Christum et eius Spiritum iungimur inseparabiliter Deo.
13. 22. Dicat nobis Paulus idem, quis iste sit Christus Iesus Dominus noster: Vocatis, inquit, praedicamus Christum Dei virtutem et Dei sapientiam 12. Quid? Ipse Christus nonne inquit: Ego sum veritas13? Si ergo quaerimus quid sit bene vivere, id est ad beatitudinem vivendo tendere, id erit profecto amare virtutem, amare sapientiam, amare veritatem et amare ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente virtutem quae inviolabilis et invicta est, sapientiam cui stultitia non succedit, veritatem quae converti atque aliter quam semper est sese habere non novit. Per hanc ipse cernitur Pater; dictum est enim: Nemo venit ad Patrem nisi per me 14. Huic haeremus per sanctificationem. Sanctificati enim plena et integra caritate flagramus, qua sola efficitur ut a Deo non avertamur eique potius quam huic mundo conformemur. Praedestinavit enim, ut ait idem Apostolus, conformes nos fieri imaginis Filii eius 15.
13. 23. Fiet ergo per caritatem ut conformemur Deo et ex eo conformati atque figurati et circumcisi ab hoc mundo non confundamur cum his quae nobis debent esse subiecta. Fit autem hoc per Spiritum Sanctum. Spes enim, inquit, non confundit, quoniam caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis 16. Nullo modo autem redintegrari per Spiritum Sanctum possemus, nisi et ipse semper integer et incommutabilis permaneret. Quod profecto non posset, nisi Dei naturae esset ac substantiae, cui soli incommutabilitas atque ut ita dicam, inconvertibilitas semper est. Creatura enim, neque hoc ego sed idem Paulus clamat, vanitati subiecta est 17. Neque nos potest a vanitate separare veritatique connectere, quod subiectum est vanitati. Et hoc nobis Spiritus Sanctus praestat; creatura igitur non est, quia omne quod est, aut Deus, aut creatura est.
Trinitati summo bono dilectione haeremus.
14. 24. Deum ergo diligere debemus trinam quamdam unitatem, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, quod nihil aliud dicam esse nisi idipsum esse. Est enim vere summeque Deus, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia; haec verba Pauli sunt. Quid deinde subiecit ? Ipsi gloria 18. Sincerissime omnino. Neque enim ait: ipsis, nam unus est Deus. Quid est autem ipsi gloria nisi ipsi optima et summa et late patens fama? Quanto enim melius atque diffusius diffamatur, tanto diligitur et amatur ardentius. Quod cum fit, nihil aliud ab humano genere quam certo et constanti gradu in optimam vitam et beatissimam pergitur. Non arbitror cum de moribus et vita fit quaestio, amplius esse requirendum, quod sit hominis summum bonum quo referenda sunt omnia. Id enim esse patuit et ratione quantum valuimus et ea quae nostrae rationi antecellit auctoritate divina nihil aliud quam ipsum Deum. Nam quid erit aliud optimum hominis, nisi cui est haerere beatissimum? Id autem est solus Deus, cui haerere certe non valemus nisi dilectione, amore, caritate.
Quattuor virtutes definit christiane.
15. 25. Quod si virtus ad beatam vitam nos ducit, nihil omnino esse virtutem affirmaverim nisi summum amorem Dei. Namque illud quod quadripartita dicitur virtus, ex ipsius amoris vario quodam affectu, quantum intelligo, dicitur. Itaque illas quattuor virtutes, quarum utinam ita in mentibus vis ut nomina in ore sunt omnium, sic etiam definire non dubitem, ut temperantia sit amor integrum se praebens ei quod amatur, fortitudo amor facile tolerans omnia propter quod amatur, iustitia amor soli amato serviens et propterea recte dominans, prudentia amor ea quibus adiuvatur ab eis quibus impeditur sagaciter seligens. Sed hunc amorem non cuiuslibet sed Dei esse diximus, id est summi boni, summae sapientiae summaeque concordiae. Quare definire etiam sic licet, ut temperantiam dicamus esse amorem Deo sese integrum incorruptumque servantem, fortitudinem amorem omnia propter Deum facile perferentem, iustitiam amorem Deo tantum servientem et ob hoc bene imperantem ceteris quae homini subiecta sunt, prudentiam amorem bene discernentem ea quibus adiuvetur in Deum ab his quibus impediri potest.
Testamenti Veteris et Novi concentus.
16. 26. His de singulis virtutibus quinam vivendi modus ducatur, paucis explicabo, si prius testimoniis Novi Testamenti, quibus utor iam diu, etiam de Veteri paria, ut pollicitus sum, comparavero. Num enim Paulus tantum dicit, Deo nos esse debere subiunctos, ita ut in medio quod separet nihil sit 19? Nonne et propheta commodissime hoc et brevissime significat, cum dicit: Mihi autem inhaerere Deo bonum est 20? Nonne quod ibi latissime de caritate dictum est, hic uno verbo continetur quod ait: Inhaerere? Item quod addidit: Bonum est, nonne ad illud respicit, quod ibi positum est: Diligentibus Deum omnia procedunt in bonum 21? Ita ut una sententiola duobusque verbis propheta et vim et fructum caritatis ostendat.
16. 27. Cumque ibi dictum sit, Dei Filium, Dei Virtutem esse atque Sapientiam 22, cumque virtus ad operationem, sapientia vero ad disciplinam pertinere intelligatur - unde in Evangelio duo ipsa signantur, cum dicitur: Omnia per ipsum facta sunt 23, nam hoc operationis atque virtutis est, deinde quod ad disciplinam verique cognitionem attinet, et vita, inquit, erat lux hominum 24 -, potuitne quidquam magis concinere his testimoniis Novi Testamenti quam illud quod in Veteri dictum est de sapientia: Attingit autem a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter 25? Namque attingere fortiter magis virtutem significat, disponere autem suaviter quasi artem ipsam atque rationem. Sed si hoc videtur obscurum, vide quae sequuntur: Et omnium, inquit, Dominus dilexit illam: doctrix est enim disciplinae Dei, et electrix operum illius 26. Videtur hic nihil adhuc de operatione dictum; non enim hoc est eligere opera quod operari; ergo haec ad disciplinam pertinent; opus virtutis debetur, ut sit plena quam volumus demonstrare sententia. Lege igitur deinceps quod annexum est: Quod si honesta est, inquit, possessio quae concupiscitur in vita, quid sapientia est honestius, quae omnia operatur? 27 Potestne quidquam praeclarius aut manifestius aut vero etiam uberius proferri? Audi aliud, si parum putas, quod idem sonet: Sobrietatem sapientia enim, inquit, docet et iustitiam et virtutem28. Sobrietas mihi ad ipsam cognitionem veri videtur pertinere, id est ad disciplinam, iustitia vero et virtus ad actionem atque operationem. Quibus duobus, id est agendi efficacia et sobrietate contemplandi, quae Dei Virtus et Dei Sapientia, id est Dei Filius, dilectoribus suis donat, quid comparandum sit nescio, cum ipse propheta statim dicat quanti sint ista pendenda, nam ita positum est: Sobrietatem enim sapientia docet et iustitiam et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus 29.
16. 28. Haec fortasse quispiam non de Filio Dei dicta esse arbitretur. Quid ergo aliud ostendit quod dictum est: Generositatem magnificat contubernium habens Dei 30? An vero generositas solet significare aliud quam parentes? Contubernium vero nonne cum ipso patre aequalitatem clamat atque asserit? Deinde cum Paulus dicat Filium Dei esse Dei Sapientiam 31, et ipse Dominus: Nemo novit Patrem, nisi unigenitus Filius 32, quid potuit a propheta congruentius dici quam illud quod dictum est: Et tecum Sapientia quae novit opera tua, quae adfuit tunc cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid placiturum esset oculis tuis 33? Quod autem Christus est veritas, quod idem ostenditur cum splendor Patris 34 nuncupatur, nunc est quidquam in circuitu solis nisi splendor ipse quem gignit? Quid ergo potuit apertius et clarius e Veteri Testamento huic sententiae consonare quam illud quod dictum est: Veritas tua in circuitu tuo 35? Postremo dicit ipsa sapientia in Evangelio: Nemo venit ad Patrem nisi per me 36; dicit propheta: Sensum tuum ergo quis scit, nisi tu dederis sapientiam? Et paulo post: Et quae tibi placent, didicerunt homines et sanati sunt 37.
16. 29. Dicit Paulus: Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis 38; dicit propheta: Sanctus enim Spiritus disciplinae effugiet dolum 39. Ubi enim dolus, caritas nulla est. Dicit Paulus: Conformes nos fieri imaginis Filii Dei 40; dicit propheta: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine 41. Ostendit Paulus Deum esse Spiritum Sanctum et ideo non esse creaturam; dicit propheta: Et miseris Spiritum Sanctum de altissimis 42. Solus enim Deus altissimus, quo nihil est altius. Ostendit Paulus Trinitatem istam unum Deum esse, cum dicit: Ipsi gloria 43; dicitur in Veteri Testamento: Audi Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est 44.
Apostrophe ad Manichaeos, ut resipiscant.
17. 30. Quid vultis amplius? Quid imperite atque impie saevitis? Quid indoctas animas noxia suasione pervertitis? Utriusque Testamenti Deus unus est. Nam ut ista sibi congruunt, quae de utroque posuimus, ita etiam cetera, si diligenter et aequo iudicio velitis attendere. Sed quia multa dicuntur submissius et humi repentibus animis accommodatius, ut per humana in divina consurgant, multa etiam figurate, ut studiosa mens et quaesitis exerceatur utilius et uberius laetetur inventis, vos mirifica dispositione Spiritus Sancti ad decipiendos vestros auditores et illaqueandos abutimini. Quod ipsum cur divina providentia vos facere sinat, quamque verissime Apostolus dixerit: Oportet multas haereses esse, ut probati manifesti fiant inter vos 45, longum est disputare, et quod dicendum vobis est, non est vestrum ista intelligere. Non parum mihi cogniti estis. Crassas omnino mentes et corporeorum simulacrorum pestifero pastu morbidas ad divina iudicanda defertis, quae multo altiora sunt quam putatis.
17. 31. Quare vobiscum modo non sic agendum est, ut ea iam intelligatis, quod fieri non potest; sed ut intelligere aliquando cupiatis. Facit enim hoc simplex et pura caritas Dei, quae maxime spectatur in moribus, de qua iam multa diximus, quae inspirata Spiritu Sancto perducit ad Filium, id est ad Sapientiam Dei, per quam Pater ipse cognoscitur. Nam si sapientia et veritas non totis animi viribus concupiscatur, inveniri nullo pacto potest. At si ita quaeratur, ut dignum est, subtrahere sese atque abscondere a suis dilectoribus non potest. Hinc est illud, quod in ore habere etiam vos soletis, quod ait: Petite et accipietis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis 46. Nihil est occultum, quod non reveletur 47. Amore petitur, amore quaeritur, amore pulsatur, amore revelatur, amore denique in eo quod revelatum fuerit permanetur. Ab hoc amore sapientiae diligentiaque quaerendi non deterremur Veteri Testamento, quod semper mendacissime dicitis, sed ad haec vehementissime concitamur.
17. 32. Audite itaque aliquando et advertite quaeso sine pertinacia quid per prophetam dicatur: Clara est, inquit, et quae numquam marcescat sapientia et facile videtur ab his qui diligunt illam et invenitur ab his qui quaerunt illam; praeoccupat qui se concupiscunt, ut illis se ostendat. Qui vigilaverit ad illam, non laborabit, assidentem enim illam inveniet foribus suis. Cogitare enim de illa sensus est consummatus, et qui vigilaverit propter illam, cito erit securus: quia dignos seipsa circuit quaerens et in viis ostendit se illis hilariter, et omni providentia occurrit illis. Initium enim illius verissimum disciplinae concupiscentia est. Cura ergo disciplinae dilectio est et dilectio custoditio legum illius, custoditio autem legum confirmatio incorruptionis est, incorruptio autem facit proximum Deo. Concupiscentia itaque sapientiae deducit ad regnum 48. Itane tandem adhuc adversum ista latrabitis? Nonne ita posita et nondum intellecta cuivis significant altum se quiddam et ineffabile continere? O utinam possetis intelligere quae dicta sunt. Confestim abiceretis omnes ineptias fabellarum et vanissimas imaginationes corporum totosque vos magna alacritate, sincero amore, firmissima fide, sanctissimo Ecclesiae catholicae gremio conderetis.
In catholica sola perfecta veritas ex utriusque Testamenti consensu.
18. 33. Poteram pro mea mediocritate discutere singula et eruere ac demonstrare quae accepi, in quorum excellentia et altitudine plerumque verba deficiunt, sed quamdiu latratis, non est faciendum. Non enim frustra dictum est: Nolite sanctum dare canibus 49. Ne succenseatis. Et ego latravi et canis fui, quando mecum iure non docendi cibo sed refellendi fustibus agebatur. Si autem in vobis esset caritas, de qua nunc agitur, vel si etiam fuerit aliquando, quantam cognoscendae veritatis magnitudo desiderat, aderit Deus qui ostendat vobis neque apud Manichaeos esse christianam fidem, quae ad summum apicem sapientiae veritatisque perducit, qua perfrui nihil est aliud nisi beatissime vivere neque esse uspiam nisi in catholica disciplina. Quid enim aliud videtur apostolus Paulus optare, cum dicit: Huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi, a quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur, ut det vobis secundam divitias gloriae suae fortitudinem, corroborari per spiritum in interiore homine, habitare Christum per fidem in cordibus vestris, ut in caritate radicati et fundati possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit altitudo et longitudo et latitudo et profundum, cognoscere etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei 50? Potestne quidquam dici manifestius?
18. 34. Obsecro, vigilate paululum, videte Testamenti utriusque concordiam, qui sit in moribus vitae modus et quo sint referenda omnia, satis aperientem et docentem. Amorem Dei concitant evangelia, cum dicitur: Petite, quaerite, pulsate 51; concitat Paulus dicendo: Ut in caritate radicati et fundati possitis comprehendere 52; concitat etiam propheta, cum dicit, facile sapientiam ab his qui eam diligunt, quaerunt, concupiscunt, vigilant, cogitant, curant, posse cognosci. Salus animi et via beatitudinis utrarumque Scripturarum pace monstratur, et vos latrare potius adversus haec quam his obtemperare diligitis. Brevi dicam quod sentio: audite doctos Ecclesiae catholicae viros tanta pace animi et eo voto quo vos ego audivi; nihil opus erit novem annis quibus me ludificastis. Longe omnino longe breviore tempore quid intersit inter veritatem vanitatemque cernetis.
Temperantiae officia ex sacris Litteris describit.
19. 35. Sed tempus est ad illas virtutes quattuor reverti et ex his singulis eruere ac ducere vivendi modum. Itaque prius temperantiam videamus, quae nobis amoris illius quo innectimur Deo integritatem quamdam et incorruptionem pollicetur. Munus enim eius est in coercendis sedandisque cupiditatibus, quibus inhiamus in ea quae nos avertunt a legibus Dei et a fructu bonitatis eius, quod est, ut brevi explicem, beata vita. Ibi enim est fides veri, cuius contemplatione perfruentes eique penitus adhaerentes procul dubio beati sumus; inde autem decidentes magnis erroribus doloribusque implicantur. Namque, ut ait Apostolus, radix est omnium malorum cupiditas, quam quidam sequentes, naufragaverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis 53. Quod peccatum animae in Veteri Testamento satis aperte bene intelligentibus, in ipsius hominis qui erat in paradiso praevaricatione signatur. In Adam quippe omnes morimur, ut ait idem, et in Christo omnes resurgemus 54. O alta mysteria! Sed reprimam me; non enim modo suscepi docere vos recta sed dedocere prava, si potero, id est, si Deus annuerit proposito in vos meo.
19. 36. Dicit ergo Paulus radicem omnium malorum esse cupiditatem, per quam etiam lex vetus primum hominem lapsum significat. Monet Paulus, ut exuamus nos veterem hominem et induamus novum 55. Vult autem intelligi Adam qui peccavit veterem hominem, illum autem quem suscepit in sacramento Dei Filius ad nos liberandos, novum. Dicit namque alio loco: Primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo caelestis. Qualis terrenus, tales et terreni; qualis caelestis, tales et caelestes. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem caelestis 56; hoc est: exuite veterem et induite novum. Omne igitur officium temperantiae est exuere veterem hominem, et in Deo renovari; id est contemnere omnes corporeas illecebras laudemque popularem totumque amorem ad invisibilia et divina conferre. Unde illud sequitur quod mirifice dictum est: Et si exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem57. Audi et prophetam canentem: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis 58. Quid contra istam convenientiam dici nisi a caecis latratoribus potest?
Sensibilia omnia contemnere, et solum Deum amare iubemur.
20. 37. Illecebrae autem corporis sitae sunt in his omnibus quae corporeus sensus attingit, quae a nonnullis etiam sensibilia nominantur, in quibus maxime lux ista vulgaris excellit, quia et ipsis sensibus nostris, quibus anima per corpus utitur, nihil est oculis praeferendum; et ideo in Scripturis sanctis visibilium nomine sensibilia cuncta denotantur. Itaque in Novo Testamento sic ab istorum amore prohibemur: Non respicientes, inquit, quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt, quae autem non videntur, aeterna 59. Ex quo intelligi potest, quam christiani non sint qui solem et lunam non modo diligendos sed etiam colendos putant. Quid enim videmus, si solem et lunam non videmus? Vetiti autem sumus converti ad ea quae videntur. Non sunt igitur etiam ista diligenda ei, qui amorem illum incorruptum Deo cogitat exhibere. Sed erit mihi alius locus, quo de istis diligentius requiretur. Non enim nunc de fide sed de vita dicere institui, per quam meremur scire quod credimus. Amandus igitur solus Deus est; omnis vero iste mundus, id est omnia sensibilia contemnenda; utendum autem his ad huius vitae necessitatem.
Gloria popularis et curiositas sacris Litteris damnata.
21. 38. Gloria vero popularis sic in Novo Testamento abicitur atque contemnitur: Si hominibus, inquit, placere vellem, Christi servus non essem 60. Est item aliud quod de corporibus per imaginationes quasdam concipit anima, et eam vocat rerum scientiam. Quamobrem recte etiam curiosi esse prohibemur, quod magnum temperantiae munus est. Hinc illud est: Cavete ne quis vos seducat per philosophiam. Et quia ipsum nomen philosophiae si consideretur, rem magnam totoque animo appetendam significat, siquidem philosophia est amor studiumque sapientiae, cautissime Apostolus, ne ab amore sapientiae deterrere videretur, subiecit: Et elementa huius mundi 61. Sunt enim qui desertis virtutibus et nescientes quid sit Deus et quanta maiestas semper eodem modo manentis naturae, magnum aliquid se agere putant, si universam istam corporis molem quam mundum nuncupamus curiosissime intentissimeque perquirant. Unde tanta etiam superbia gignitur, ut in ipso caelo, de quo saepe disputant, sibimet habitare videantur. Reprimat igitur se anima ab huiusmodi vanae cogitationis cupiditate, si se castam Deo servare disposuit. Tali enim amore plerumque decipitur, ut aut nihil putet esse nisi corpus, aut etiamsi auctoritate commota fateatur aliquid esse incorporeum, de illo tamen nisi per imagines corporeas cogitare non possit et tale aliquid esse credere, quale fallax corporis sensus infligit. Ad hoc etiam valet quod praecipitur cavendum esse a simulacris.
21. 39. Huic ergo auctoritati Novi Testamenti, qua iubemur nihil mundi huius 62 diligere, illa maxime sententia qua dictum est: Nolite conformari huic mundo 63; simul enim demonstrandum est ei rei quemque conformari quam diligit; huic ergo auctoritati, si de Veteri Testamento quaeram quid comparem, plura quidem invenio, sed unus Salomonis liber, Ecclesiastes qui dicitur, copiosissime in summum contemptum omnia ista perducit. Incipit enim sic: Vanitas vanitantium, dixit Ecclesiastes, vanitas vanitantium et omnia vanitas. Quae abundantia homini in omni labore suo, quem ipse laborat sub sole?64 Haec verba omnia si attendantur, si perpendantur, si discutiantur, multa inveniuntur pernecessaria his qui hunc mundum fugere et refugere in Deum desiderant; sed longum est, ad alia festinat oratio. Tali tamen principio constituto exsequitur omnia, vanitantes esse eos qui rebus huiusmodi falluntur; idipsum autem quo falluntur vanitatem vocans, non quod Deus ista non creaverit, sed quia subicere se homines volunt his rebus per peccata, quae illis per recte facta divina lege subiecta sunt. Quid est enim aliud falsis bonis illudi atque decipi quam teipso inferiora miranda et appetenda arbitrari? Habet igitur vir temperans in huiuscemodi rebus mortalibus et fluentibus vitae regulam utroque Testamento firmatam, ut eorum nihil diligat, nihil per se appetendum putet, sed ad vitae huius atque officiorum necessitatem quantum sat est usurpet utentis modestia, non amantis affectu. Haec dicta sunt de temperantia pro rerum magnitudine breviter, pro instituto tamen opere fortasse copiosius quam oportebat.
Fortitudinem praestat amor Dei.
22. 40. De fortitudine vero non multa dicenda sunt. Amor namque ille de quo loquimur, quem tota sanctitate inflammatum esse oportet in Deum, in non appetendis istis temperans, in amittendis fortis vocatur. Sed inter omnia quae in hac vita possidentur, corpus homini gravissimum est vinculum iustissimis Dei legibus propter antiquum peccatum, quo nihil est ad praedicandum notius, nihil ad intelligendum secretius. Hoc ergo vinculum ne concutiatur atque vexetur, laboris et doloris, ne auferatur autem atque perimatur, mortis terrore animam quatit. Amat enim illud vi consuetudinis, non intelligens, si eo bene atque scienter utatur, resurrectionem reformationemque eius ope ac lege divina sine ulla molestia iuri suo subditam fore; sed cum hoc amore totum in Deum converterit, his cognitis mortem non modo contemnet, verum etiam desiderabit.
22. 41. Sed restat cum dolore magna conflictio. Nihil est tamen tam durum atque ferreum, quod non amoris igne vincatur. Quo cum se anima rapiet in Deum, super omnem carnificinam libera et admiranda volitabit pennis pulcherrimis et integerrimis, quibus ad Dei amplexum amor castus innititur, nisi vero amatores auri, amatores laudis, amatores feminarum amatoribus suis Deus sinet esse fortiores, cum ille non amor sed congruentius cupiditas vel libido nominetur. In qua tamen apparet, quantus sit impetus animi ad ea quae diliguntur deflexo cursu per immania quaeque tendentis argumentoque nobis est, quam sint omnia perferenda, ne deseramus Deum, si tanta illi ut deserant perferunt.
Fortitudinis monita et exempla ex Scripturis.
23. 42. Quid ergo hic Novi Testamenti auctoritates colligam, ubi dictum est: Tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem 65: et non solum dictum, sed etiam exemplis eorum qui dixerunt, probatum atque firmatum? De Veteri potius Testamento, in quod illi rabide saeviunt, excitabo exemplum patientiae. Neque illum memorabo virum, a quo in magnis cruciatibus corporis et horribili tabe membrorum, non modo sustinentur humana, sed divina etiam disputantur. In cuius singulis vocibus satis elucet, si quis aequo animo attendat, quanti pendenda sint ista, quae cum volunt homines per dominationem tenere, ab his ipsis potius per cupiditatem tenentur, et rerum mortalium servi fiunt, cum imperite domini esse desiderant 66. Amisit namque ille omnes divitias et factus repente pauperrimus tam inconcussum animum tenuit et infixum Deo, ut satis demonstraret, non illas sibi fuisse magnas, sed se illis, sibi autem Deum. Quo animo si esse possent nostri temporis homines, non magnopere in Novo Testamento ab istorum possessione prohiberemur, ut perfecti esse possemus. Multo est enim mirabilius non inhaerere istis, quamvis possideas, quam omnino ea non possidere.
23. 43. Sed quoniam de dolore atque cruciatibus corporis tolerandis nunc agitur, relinquo istum virum, licet magnum, licet invictum, virum tamen. Offerunt enim mihi Scripturae illae stupendae fortitudinis feminam et ad eam iam me transire compellunt. Quae cum septem liberis tyranno atque carnifici prius viscera omnia quam unum verbum sacrilegum impendit, cum eius hortatione filii roborarentur, in quorum membris ipsa torquebatur, latura tamen etiam proprio munere, quod eos ferre praeceperat 67. Quid ad tantam patientiam quaeso addi poterit ? Quid tamen mirum si omnibus medullis conceptus Dei amor et tyranno et carnifici et dolori et corpori et sexui et affectui resistebat? An non audierat: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius 68? Non audierat: Melior vir patiens fortissimo 69? Non audierat: Omne quod tibi applicitum fuerit, accipe et in dolore sustine et in humilitate tua habe patientiam, quoniam in igne probatur aurum et argentum 70? Non audierat: Vasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis 71? Immo vero et haec et alia plura perceperat, quae uno Sancto Dei Spiritu ut in istis Novi Testamenti sic in illis, qui soli adhuc erant, libris divina fortitudinis praecepta conscripta sunt.
De iustitia et prudentia.
24. 44. Quid de iustitia quae ad Deum pertinet? Nonne cum et Dominus dicat: Non potestis duobus dominis servire 72, et Apostolus redarguat eos qui creaturae potius quam Creatori 73 serviunt, in Veteri Testamento prius dictum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies 74? Sed quid opus est hinc plura dicere, cum sententiis talibus ibi plena sint omnia? Hanc ergo iustitia vitae regulam dabit huic amatori de quo sermo est, ut Deo quem diligit, id est summo bono, summae sapientiae, summae paci libentissime serviat ceteraque omnia partim subiecta sibi regat, partim subicienda praesumat. Quae norma vivendi, ut docuimus, utriusque Testamenti auctoritate roboratur.
24. 45. Nec de prudentia diutius disserendum est, ad quam dignoscentia pertinet appetendorum et vitandorum. Quae si desit, nihil eorum de quibus iam dictum est effici potest. Huius autem sunt excubiae atque diligentissima vigilantia, ne subrepente paulatim mala suasione fallamur, unde saepe Dominus: Vigilate 75, clamat et: Ambulate, inquit, ne vos tenebrae comprehendant 76. Itemque dicitur: Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit? 77 Quid autem proferri manifestius de Veteri Testamento contra istam dormitationem animi potest, per quam fit ut non sentiamus quasi minutatim serpentem perniciem, quam illud quod a propheta dictum est: Qui spernit modica, paulatim decidet 78? De qua sententia, si opportunum esset festinantibus copiosissime disputarem atque id a nobis nunc susceptum munus flagitaret, fortasse demonstraremus quam sint alta mysteria, quae imperitissimi et sacrilegi homines deridendo, non illi quidem paulatim iam decidunt, sed magno lapsu praecipites eunt.
Officia quattuor virtutum circa Dei amorem...
25. 46. Quid amplius de moribus disputem? Si enim Deus est summum hominis bonum, quod negare non potestis, sequitur profecto, quoniam summum bonum appetere est bene vivere, ut nihil sit aliud bene vivere quam toto corde, tota anima, tota mente diligere Deum, a quo existit, ut incorruptus in eo amor atque integer custodiatur, quod est temperantiae, ut nullis frangatur incommodis, quod est fortitudinis, nulli alii serviat, quod est iustitiae, vigilet in discernendis rebus, ne fallacia paulatim dolusve subrepat, quod est prudentiae. Haec est hominis una perfectio, qua sola impetrat ut veritatis sinceritate perfruatur, haec nobis Testamento utroque concinitur; haec nobis hinc atque inde suadetur. Quid adhuc Scripturis, quas ignoratis, calumniam innectitis ? Quanta imperitia lacessitis libros, quos et soli reprehendunt qui non intelligunt et soli intelligere nequeunt qui reprehendunt. Non enim eos aut ullus inimicus cognoscere sinitur aut esse nisi amicus cognitis potest.
...cuius amoris praemium est aeterna vita et cognitio veritatis.
25. 47. Diligamus igitur Deum ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente, quicumque ad vitam aeternam pervenire proposuimus. Vita enim aeterna est totum praemium, cuius promissione gaudemus, nec praemium potest praecedere merita priusque homini dari quam dignus est. Quid enim hoc iniustius et quid iustius Deo? Non ergo debemus poscere praemium antequam mereamur accipere. Hic fortasse non incongrue quaeritur, aeterna ipsa vita quid sit. Sed eius largitorem potius audiamus: Haec est, inquit, vita aeterna, ut cognoscant te verum Deum, et quem misisti Iesum Christum 79. Aeterna igitur vita est ipsa cognitio veritatis. Quamobrem videte quam sint perversi atque praeposteri, qui sese arbitrantur Dei cognitionem tradere, ut perfecti simus, cum perfectorum ipsa sit praemium. Quid ergo agendum est, quid quaeso nisi ut eum ipsum quem cognoscere volumus, prius plena caritate diligamus? Unde illud exoritur, quod ab initio satis egimus, nihil in Ecclesia catholica salubrius fieri, quam ut rationem praecedat auctoritas.
Dilectio sui et proximi.
26. 48. Sed cetera videamus, videtur enim de homine ipso, id est de amatore ipso nihil actum; sed parum dilucide qui hoc arbitratur intelligit. Non enim fieri potest ut seipsum non diligat qui diligit Deum, immo vero solus se novit diligere qui Deum diligit. Siquidem ille se satis diligit qui sedulo agit, ut summo et vero perfruatur bono; quod si nihil est aliud quam Deus, ut ea quae dicta sunt docuerunt, quis cunctari potest, quin sese amet, qui amator est Dei? Quid? Inter ipsos homines nullumne esse amoris vinculum debet? Immo vero ita debet, ut nullus certior gradus ad amorem Dei fieri posse credatur quam hominis erga hominem caritas.
26. 49. Promat nobis ergo alterum praeceptum ipse Dominus de vitae praeceptis interrogatus; non enim contentus fuit uno, qui sciret aliud Deum esse aliud hominem; atque interesse tantum, quantum inter eum qui creavit et id quod ad Creatoris similitudinem creatum est. Dicit ergo secundum praeceptum esse: Diliges proximum tuum tamquam teipsum 80. Te autem ipsum salubriter diligis, si plus quam te diligis Deum. Quod igitur agis tecum, id agendum cum proximo est; hoc est, ut etiam ipse perfecto amore Deum diligat. Non enim eum diligis tamquam teipsum, si non ad id bonum ad quod ipse tendis, adducis. Illud enim est unum bonum, quod omnibus tecum tendentibus non fit angustum. Ex hoc praecepto nascuntur officia societatis humanae, in quibus non errare difficile est. Agendum autem in primis est, ut benevoli simus, id est, ut nulla malitia, nullo dolo malo adversus hominem utamur. Quid enim homini homine propinquius?
26. 50. Accipe etiam quid Paulus dicat: Dilectio, inquit, proximi malum non operatur 81. Brevissimis utor testimoniis sed, nisi fallor, idoneis et quibus susceptae rei satis fiat; nam quis ignorat quam multa et quanti ponderis verba in illis libris de caritate proximi usquequaque diffusa sint? Sed cum duobus modis peccetur in homine, uno si laedatur, alio si cum potest non adiuvetur eaque ipsa sint quibus mali homines esse dicantur, quorum neutrum qui diligit facit, satis, opinor, quod volumus demonstrat ista sententia: Dilectio proximi malum non operatur 82. Et si ad bona pervenire non possumus, nisi mala operari destiterimus, ista sunt quasi cunabula caritatis Dei, quibus diligimus proximum, ut quoniam dilectio proximi malum non operatur, hinc ad illud ascendamus quod dictum est: Scimus quoniam diligentibus Deum omnia procedunt in bonum 83.
26. 51. Sed nescio quomodo aut pariter ista in plenitudinem perfectionemque consurgunt aut inchoatur prius Dei amor et prius perficitur proximi. Ad incipiendum enim citius nos fortasse in se divina caritas rapit, sed facilius minora perficimus. Quoquo modo autem sese res habeat, illud maxime tenendum est, ne se quisquam credat contempto proximo ad beatitudinem et ad Deum quem diligit esse venturum 84. Atque utinam, ut facile est bene instituto et benigno diligere proximum, ita facile esset vel consulere vel nihil nocere. Non enim ad haec satis est voluntas bona, sed opus est magna quadam ratione atque prudentia, qua nemo uti potest, nisi Deus ille fons omnium bonorum id tribuerit. De qua re, quantum arbitror, difficillima temptavimus dicere pro suscepto opere pauca quaedam, spem totam constituentes in eo cuius solius ista dona sunt.
Beneficentia in corpus proximi.
27. 52. Homo igitur, ut homini apparet, anima rationalis est mortali atque terreno utens corpore. Partim ergo corpori, partim vero animae hominis benefacit qui proximum diligit. Ad corpus quod pertinet, medicina nominata est, ad animam autem disciplina. Sed medicinam nunc voco, quidquid omnino corporis vel tuetur vel instaurat salutem. Ad hanc itaque pertinent non ea tantum quae ars eorum exhibet, qui proprie medici nominantur, sed etiam cibus et potus, tegmen et tectum, defensio denique omnis atque munitio, qua nostrum corpus adversus etiam externos ictus casusque servatur; nam et fames et sitis et frigus et aestus et quidquid extrinsecus graviter infligitur salutem, de qua nunc agitur, manere non sinunt.
27. 53. Quare illa omnia, quibus huiuscemodi malis incommodisve resistitur, qui officiose atque humiliter praebent, misericordes vocantur, etiamsi sapientes usque adeo sint, ut iam nullo animi dolore turbentur; nam quis ignoret ex eo appellatam esse misericordiam, quod miserum cor faciat condolescentis alieno malo? Et quis non concedat ab omni miseria liberum esse debere sapientem, cum subvenit inopi, cum esurienti cibum praestat potumque sitienti, cum vestit nudum, cum peregrinum tecto recipit, cum oppressum liberat, cum denique humanitatem suam usque ad sepulturam porrigit mortuorum? Etiamsi id faciat mente tranquilla, nullis aculeis doloris instinctus, sed adductus officio bonitatis, misericors tamen vocandus est. Huic enim nihil obest nomen, cum absit miseria.
27. 54. Stulti vero cum misericordiam quasi vitium devitant, quia officio satis moveri nequeunt, si nec perturbatione commonentur, congelascunt potius rigore inhumanitatis quam rationis tranquillitate serenantur. Itaque multo prudentius etiam Deus ipse misericors dicitur 85, qui quemadmodum dicatur, restat intelligere his qui sese idoneos religione studioque praestiterint, ne eum verbis doctorum inepte utimur, indoctorum animas prius durescere vitando misericordiam quam benignitatem appetendo mitescere faciamus. Atque ut misericordia iubet ista nos ab homine pellere incommoda, sic innocentia prohibet inferre.
Beneficentia in animam proximi. Disciplinae partes duae: coercitio et instructio. Per bonos mores nobis provenit agnitio veritatis.
28. 55. Quod autem attinet ad disciplinam, per quam ipsi animo sanitas instauratur, quae si absit, nihil ad depellendas miserias salus illa corporis valet, difficillima omnino res est. Atque ut in corpore dicebamus aliud esse morbos et vulnera curare, quod pauci homines bene facere possunt, aliud autem famem sitimque sopire et cetera in quibus subvenire hominem homini vulgo passimque conceditur, sic in animo sunt quaedam, in quibus excellentia illa et rara magisteria non admodum desiderantur, ut cum hortamur et monemus, ut haec ipsa indigentibus exhibeantur quae corpori exhibenda esse diximus. Cum enim haec facimus, ope corpori, cum autem docemus ut fiant, disciplina animo subvenimus. Sunt vero alia, quibus multimodi variique morbi animorum magna quadam et prorsus ineffabili ratione sanantur; quae medicina nisi divinitus populis mitteretur, nulla spes salutis esset tam immoderata progressione peccantibus, quamquam et illa corporis, si altius rerum originem repetas, non invenitur unde ad homines manare potuerit, nisi a Deo, cui rerum omnium status salusque tribuenda est.
28. 56. Haec tamen disciplina de qua nunc agimus, quae animi medicina est, quantum Scripturis ipsis divinis colligi licet, in duo distribuitur, coercitionem et instructionem. Coercitio timore, instructio vero amore perficitur eius dico cui per disciplinam subvenitur, nam qui subvenit, nihil horum duorum habet nisi amare. In his duobus Deus ipse cuius bonitate atque clementia fit omnino ut aliquid simus duobus Testamentis, Veteri et Novo, disciplinae nobis regulam dedit. Quamquam enim utrumque in utroque sit, praevalet tamen in Veteri timor, amor in Novo; quae ibi servitus hic libertas ab Apostolis praedicatur. De quorum Testamentorum admirabili quodam ordine divinoque concentu longissimum est dicere et multi religiosi doctique dixerunt. Multos libros res ista flagitat, ut pro merito, quantum ab homine potest, explicari et praedicari queat. Qui ergo diligit proximum, agit quantum potest ut salvus corpore salvusque animo sit, sed cura corporis ad sanitatem animi referenda est. Agit ergo his gradibus, quod ad animum pertinet, ut primo timeat deinde diligat Deum. Hi mores sunt optimi, per quos nobis etiam ipsa provenit, ad quam omni studio rapimur, agnitio veritatis.
Praecepta caritatis.
28. 57. Atque in his duobus convenit mihi cum Manichaeis, id est, ut Deum et proximum diligamus, sed hoc Veteri Testamento negant contineri; in quo quantum errent, satis, ut opinor, apparet ex his quas superius protulimus de utroque sententiis. Verumtamen ut breve aliquid dicam, sed tale cui resistere sit mirae dementiae, nonne animadvertunt haec ipsa duo, quae laudare coguntur, quamquam opportunissime a Domino in Evangelio de Veteri Testamento esse prolata negent, ibi esse scriptum: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua 86 vel illud alterum: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum 87? Aut si haec negare non audent, premuntur enim luce veritatis, illud negare audeant, salubria esse ista praecepta, his mores optimos contineri negent si possunt et dicant non oportere Deum diligi, non oportere proximum diligi neque diligentibus Deum omnia procedere in bonum 88 neque dilectionem proximi malum non operari 89; quibus duobus saluberrime atque optime humana vita disponitur. Quae si dicunt, non solum illis cum christianis, sed nec cum hominibus quidem ratio est. Sin haec dicere non audent cogunturque confiteri esse divina, quid eos libros unde ista prolata sunt impietate nefaria lacessere atque improbare non desinunt?
28. 58. An illud dicturi sunt, non esse consequens ut omnia ibi bona sint, ubi haec invenire potuimus? Nam hoc solent dicere. Cui ego tergiversationi quid respondeam, quemadmodum occurram, non facile video. Discutiamne verba singula Veteris Testamenti ut in his summam cum Evangelio esse concordiam pervicacibus indoctisque demonstrem? Sed quando istud erit? Quando aut ego sufficiam aut ipsi patientur? Quid ergo faciam? Deseramne causam et eos in sententia quamvis improba et falsa tamen difficili ad dissolvendum delitescere sinam? Non faciam; aderit de proximo Deus ipse, cuius illa praecepta sunt nec me in tantis angustiis inopem ac desertum esse patietur.
De Scripturarum auctoritate.
29. 59. Quamobrem adeste animis, Manichaei, si qui forte illa superstitione ita tenemini, ut evadere aliquando possitis. Adeste, inquam, et sine pertinacia, sine studio resistendi; namque aliter vobis perniciosissimum est iudicare. Certe enim nemini dubium est, nec aversi vos ita estis a vero, ut non intelligatis, si diligere Deum et proximum bonum est, quod negare nemo potest, quidquid in his duobus praeceptis pendet, vituperari iure non posse. Quid ergo in his pendet, ridiculum est si a me quaerendum putas; ipsum Christum audi, audi, inquam, Christum, audi Dei Sapientiam: In his, inquit, duobus praeceptis tota lex pendet et omnes prophetae 90.
29. 60. Quid hoc loco potes dicere impudentissima pertinacia? Non hoc Christum dixisse? In Evangelio verba eius ista conscripta sunt. Falsum esse scriptum? Quid hoc sacrilegio magis impium reperiri potest? Quid ista voce impudentius? Quid audacius? Quid sceleratius? Simulacrorum cultores, qui Christi etiam nomen oderunt, numquam hoc adversus Scripturas illas ausi sunt dicere. Consequetur namque omnium litterarum summa perversio et omnium qui memoriae mandati sunt librorum abolitio, si quod tanta populorum religione roboratum est, tanta hominum et temporum consensione firmatum, in hanc dubitationem adducitur, ut ne historiae quidem vulgaris fidem possit gravitatemque obtinere. Postremo quid de Scripturis ullis proferre poteris, ubi mihi uti hac voce non liceat, si contra meam rationem intentionemque proferatur?
29. 61. Illud vero quis ferre possit, quod nos notissimis ac iam in manibus omnium libris constitutis credere vetant et his quae ipsi proferunt imperant ut credamus? Si de scriptura dubitandum est, de qua magis quam quae diffamari non meruit, quae vere potuit sub nomine alio tota mentiri? Si istam obdis invito, et auctoritatis exaggeratae ratione cogis in fidem, egone de illa, quam constanter latissime divulgatam video et Ecclesiarum per totum orbem dispersarum contestatione munitam, dubitabo miser et, quod est miserius, te auctore dubitabo? Cum si exemplaria proferres altera, tenere non deberem nisi ea quae plurium consensione commendarentur, nunc nihil te proferente quod conferas praeter inanissimam vocem temeritatisque plenissimam, putabis usque adeo genus humanum esse perversum et divinae providentiae ope desertum, ut illis Scripturis non a te prolatas alias quibus redarguantur, sed tua tantum verba praeponat? Proferendus namque tibi est alius codex eadem continens, sed tamen incorruptus et verior, ubi sola desint ea quae hic immissa esse criminaris. Ut si verbi causa Pauli epistolam, quae ad Romanos scripta est, corruptam esse contendis, aliam proferas incorruptam vel alium codicem potius, in quo eiusdem Apostoli eadem epistola sincera et incorrupta conscripta sit. Non faciam, inquis, ne ipse corrupisse credar; hoc enim soletis dicere et verum dicitis. Nihil prorsus aliud suspicabuntur vel mediocriter cordati homines, si hoc feceris. Vide ergo tu ipse quid de auctoritate tua iudicaveris et intellige utrum tuis verbis contra illas Scripturas credere debeant, si codici ob hoc solum quod abs te profertur, magnae temeritatis est credere.
Apostrophe ad Ecclesiam totius sapientiae magistram. Doctrina catholicae Ecclesiae.
30. 62. Sed quid hinc plura? Quis enim non videat eos qui contra Scripturas christianas haec audent dicere, ut illud non sint quod homines suspicantur, certe tamen non esse christianos? Nam christianis haec data est forma vivendi, ut diligamus Dominum Deum nostrum ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente 91, deinde proximum nostrum tamquam nosmetipsos 92. In his enim duobus praeceptis tota lex pendet, et omnes prophetae 93. Merito, Ecclesia catholica, mater christianorum verissima, non solum ipsum Deum cuius adeptio vita beatissima est, purissime atque castissime colendum praedicas, nullam nobis adorandam creaturam inducens, cui servire iubeamur et ab illa incorrupta et inviolabili aeternitate, cui soli homo subiciendus est, cui soli rationalis anima cohaerendo non misera est, excludens omne quod factum est, quod obnoxium commutationi, quod subditum tempori neque confundens quod aeternitas, quod veritas, quod denique pax ipsa distinguit nec rursum separans quod maiestas una coniungit, sed etiam proximi dilectionem atque caritatem ita complecteris, ut variorum morborum, quibus pro peccatis suis animae aegrotant, omnis apud te medicina praepolleat.
30. 63. Tu pueriliter pueros, fortiter iuvenes, quiete senes, prout cuiusque non corporis tantum sed animi aetas est, exerces et doces. Tu feminas viris suis non ad explendam libidinem sed ad propagandam prolem et ad rei familiaris societatem casta et fideli oboedientia subicis. Tu viros coniugibus non ad illudendum imbecilliorem sexum sinceri amoris legibus praeficis 94. Tu parentibus filios libera quadam servitute subiungis, parentes filiis pia dominatione praeponis. Tu fratribus fratres religionis vinculo firmiore atque artiore quam sanguinis nectis. Tu omnem generis propinquitatem et affinitatis necessitudinem, servatis naturae voluntatisque nexibus, mutua caritate constringis. Tu dominis servos non tam conditionis necessitate quam officii delectatione doces adhaerere. Tu dominos servis summi Dei communis Domini consideratione placabiles et ad consulendum quam coercendum propensiores facis. Tu cives civibus, gentes gentibus et prorsus hominibus homines primorum parentum recordatione, non societate tantum sed quadam etiam fraternitate coniungis. Doces reges prospicere populis; mones populos se subdere regibus. Quibus honor debeatur, quibus affectus, quibus reverentia, quibus timor, quibus consolatio, quibus admonitio, quibus cohortatio, quibus disciplina, quibus obiurgatio, quibus supplicium, sedulo doces ostendens quemadmodum et non omnibus omnia et omnibus caritas et nulli debeatur iniuria.
30. 64. Iam vero cum haec humana dilectio inhaerentem uberibus tuis nutriverit et roboraverit animum, sequendo Deo factus idoneus, ubi eius maiestas ex tanta parte quanta homini, dum terrae huius inhabitator est, sufficit, aperire se coeperit, tantus caritatis ardor innascitur et tantum divini amoris consurgit incendium, ut exustis omnibus vitiis et homine purgato atque sanctificato satis appareat quam divine dictum sit: Ego sum ignis consumens, et: Ignem veni mittere in mundum 95. Quae duae voces unius Dei in duobus Testamentis signatae sanctificationem animae concordi attestatione declarant, ut fiat aliquando illud quod item in Novam Scripturam de Veteri assumptum est: Absorta est mors in victoriam. Ubi est, mors, aculeus tuus? Ubi est, mors, contentio tua? 96 Quod unum isti haeretici intelligere si valerent, nusquam profecto Deum nisi apud te atque in tuo gremio minime superbi et bene pacati venerarentur. Merito apud te divina praecepta late diffuseque servantur. Merito apud te bene intelligitur, quam sit gravius cognita quam incognita lege peccare. Aculeus enim mortis peccatum, virtus autem peccati lex97, quam gravius feriat et interimat contempti praecepti conscientia. Merito apud te visum est, quam sit sub lege operatio vana, cum libido animum vastat et cohibetur poenae metu, non amore virtutis obruitur. Merito tibi tam multi hospitales, multi misericordes, multi officiosi, multi docti, multi casti, multi sancti, multi usque adeo Dei amore flagrantes, ut eos in summa continentia atque mundi huius incredibili contemptu etiam solitudo delectet.
Manichaeorum continentiae opponit anachoretarum et coenobitarum vitam.
31. 65. Quid est quaeso quod vident qui non possunt hominem non diligere et tamen possunt hominem non videre? Profecto quidquid illud est, praestantius est rebus humanis, cuius contemplatione potest homo sine homine vivere. Iam enim accipite, Manichaei, perfectorum christianorum, quibus summa castitas non laudanda tantum sed etiam capessenda visa est, mores et continentiam singularem, ne vos impudenter iactare apud animos imperitorum quasi difficillima rerum abstinentia, si quid in vobis pudoris est, audeatis. Nec ea dicam quae vos ignoratis, sed quae nobis occultatis. Quis enim nescit summae continentiae hominum christianorum multitudinem per totum orbem in dies magis magisque diffundi et in oriente maxime atque Aegypto, quod vos nullo modo potest latere?
Anachoretae.
31. 66. Nihil de his dicam quos paulo ante commemoravi, qui secretissimi penitus ab omni hominum conspectu, pane solo, qui eis per digesta intervalla temporum affertur, et aqua contenti, desertissimas terras incolunt perfruentes colloquio Dei, cui puris mentibus inhaeserunt et eius pulchritudinis contemplatione beatissimi, quae nisi sanctorum intellectu percipi non potest. Nihil, inquam, de his loquar, videntur enim nonnullis res humanas plus quam oporteret deseruisse, non intelligentibus quantum nobis eorum animus in orationibus prosit et vita ad exemplum, quorum corpora videre non sinimur. Sed hinc disputare longum et supervacaneum puto; nam hoc tam excellens fastigium sanctitatis, cui non sua sponte mirandum et honorandum videtur, oratione nostra videri qui potest? Tantum isti admonendi sunt, qui sese inaniter iactant, in tantum processisse temperantiam et continentiam sanctissimorum catholicae fidei christianorum, ut restringenda nonnullis et quasi ad humanos fines revocanda videatur; usque adeo supra homines illorum animos evasisse ab his etiam quibus id displicet iudicatur.
Coenobitae.
31. 67. Sed si hoc excedit nostram tolerantiam, quis non illos miretur et praedicet, qui contemptis atque desertis mundi huius illecebris, in communem vitam sanctissimam et castissimam congregati, simul aetatem agunt, viventes in orationibus, in lectionibus, in disputationibus, nulla superbia tumidi, nulla pervicacia turbulenti, nulla invidentia lividi, sed modesti, verecundi, placati concordissimam vitam et intentissimam in Deum, gratissimum munus ipsi offerunt, a quo ista posse meruerunt? Nemo quidquam possidet proprium, nemo cuiquam onerosus est. Operantur manibus ea quibus et corpus pasci possit et a Deo mens impediri non possit. Opus autem suum tradunt eis quos decanos vocant, eo quod sint denis praepositi, ut neminem illorum cura sui corporis tangat neque in cibo neque in vestimento neque si quid aliud opus est vel quotidianae necessitati vel mutatae, ut assolet, valetudini. Illi autem decani cum magna sollicitudine omnia disponentes et praesto facientes quidquid illa vita propter imbecillitatem corporis postulat, rationem tamen etiam ipsi reddunt uni, quem patrem vocant. Hi vero patres non solum sanctissimi moribus sed etiam divina doctrina excellentissimi, omnibus rebus excelsi, nulla superbia consulunt iis quos filios appellant, magna sua in iubendo auctoritate, magna illorum in obtemperando voluntate. Conveniunt autem diei tempore extremo de suis quisque habitaculis, dum adhuc ieiuni sunt, ad audiendum illum patrem et conveniunt ad singulos patres terna ut minimum hominum millia, nam etiam multo numerosiores sub uno agunt. Audiunt autem incredibili studio, summo silentio, affectiones animorum suorum, prout eos pepulerit disserentis oratio, vel gemitu vel fletu vel modesto et omni clamore vacuo gaudio significantes. Corpus deinde reficitur, quantum saluti et salubritati satis est, coercente unoquoque concupiscentiam, ne profundat vel in ea ipsa quae praesto sunt parce et vilissima. Ita non solum a carnibus et a vino abstinent pro sufficientia domandarum libidinum, sed ab his etiam quae tanto concitatius ventris et gutturis provocant appetitum, quanto quasi mundiora nonnullis videntur; quo nomine solet turpe desiderium exquisitorum ciborum, quod a carnibus alienum est, ridicule turpiterque defendi. Sane quidquid necessario victui redundat - nam redundat plurimum ex operibus manuum, et epularum restrictione -, tanta cura egentibus distribuitur, quanta non ab ipsis qui distribuunt comparatum est. Nullo modo namque satagunt, ut haec sibi abundent, sed omni modo agunt ut non apud se re maneat quod abundaverit usque adeo, ut oneratas etiam naves in ea loca mittant, quae inopes incolunt. Non opus est plura de re notissima dicere.
Sanctimoniales.
31. 68. Haec etiam vita feminarum Deo sollicite casteque servientium, quae habitaculis segregatae ac remotae a viris quam longissime decet; pia tantum illis caritate iunguntur et imitatione virtutis; ad quas iuvenum nullus accessus est neque ipsorum quamvis gravissimorum et probatissimorum senum nisi usque ad vestibulum necessaria praebendi quibus indigent gratia. Lanificio namque corpus exercent atque sustentant vestesque ipsas fratribus tradunt, ab his invicem quod victui opus est praesumentes. Hos mores, hanc vitam, hunc ordinem, hoc institutum si laudare velim, neque digne valeo, et vereor ne iudicare videar per seipsum tantummodo expositum placere non posse, si super narratoris simplicitatem cothurnum etiam laudatoris addendum putavero. Haec, Manichaei, reprehendite, si potestis. Nolite caecis hominibus et discernere invalidis ostentare nostra zizania.
Clericorum laus.
32. 69. Neque tamen ita sese anguste habent Ecclesiae catholicae mores optimi, ut eorum tantum vita, quos commemoravi, arbitrer esse laudandos. Quam enim multos episcopos optimos viros sanctissimosque cognovi, quam multos presbyteros, quam multos diaconos et cuiuscemodi ministros divinorum sacramentorum, quorum virtus eo mihi mirabilior et maiore praedicatione dignior videtur, quo difficilius est eam in multiplici hominum genere et in ista vita turbulentiore servare. Non enim sanatis magis quam sanandis hominibus praesunt. Perpetienda sunt vitia multitudinis ut curentur, et prius toleranda quam sedanda est pestilentia. Difficillimum est hic tenere optimum vitae modum et animum pacatum atque tranquillum. Quippe, ut brevi explicem, hi agunt ubi vivere discitur, illi ubi vivitur.
Aliud genus in civitate simul viventium. Ieiunia triduana.
33. 70. Nec ideo tamen laudabile christianorum genus contempserim eorum scilicet qui in civitatibus degunt a vulgari vita remotissimi. Vidi ego sanctorum diversorium Mediolani non paucorum hominum, quibus unus presbyter praeerat vir optimus et doctissimus. Romae etiam plura cognovi, in quibus singuli gravitate atque prudentia et divina scientia praepollentes ceteris secum habitantibus praesunt christiana caritate, sanctitate, libertate viventibus; ne ipsi quidem cuiquam onerosi sunt, sed orientis more et Pauli apostoli auctoritate manibus suis se transigunt. Ieiunia etiam prorsus incredibilia multos exercere didici, non quotidie semel sub noctem reficiendo corpus, quod est usquequaque usitatissimum, sed continuum triduum vel amplius saepissime sine cibo ac potu ducere. Neque hoc in viris tantum sed etiam in feminis; quibus item multis viduis et virginibus simul habitantibus et lana ac tela victum quaeritantibus praesunt singulae gravissimae ac probatissimae, non tantum in instituendis componendisque moribus sed etiam instruendis mentibus peritae ac paratae.
33. 71. Atque inter haec nemo urgetur in aspera quae ferre non potest, nulli quod recusat imponitur nec ideo condemnatur a ceteris, quod in eis imitandis se fatetur invalidum; meminerunt enim quantopere Scripturis omnibus commendata sit caritas; meminerunt: Omnia munda mundis 98 et: Non quod intrat in os vestrum vos coinquinat, sed quod exit 99. Itaque non reiciendis generibus ciborum quasi pollutis sed concupiscentiae perdomandae et dilectioni fratrum retinendae invigilat omnis industria. Meminerunt: Esca ventri et venter escis; Deus autem et hunc et has destruet 100; et alibi: Neque si manducaverimus, abundabimus neque si non manducaverimus, egebimus 101; et illud prae ceteris: Bonum est, fratres, non manducare carnes neque bibere vinum neque in quo frater tuus offenditur 102. Hic enim ostendit quam sint ad finem caritatis haec omnia dirigenda. Alius enim credit manducare omnia; qui autem infirmus est, olus, inquit, manducet. Qui manducat, non manducantem non spernat; et qui non manducat, manducantem non iudicet; Deus enim illum assumit. Tu quis es, qui iudices alienum servum? Suo Domino stat aut cadit; stabit autem, potens est enim Deus statuere eum 103. Et paulo post: Qui manducat, Domino manducat et gratias agit Deo; et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo 104. Et item inconsequentibus: Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet. Non ergo amplius iudicemus invicem; sed hoc iudicate magis, ne ponatis offensionem fratri vel scandalum. Scio et confido in Domino Iesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esse, illi commune est 105. Potuitne magis ostendere, non in ipsis rebus quibus vescimur, sed in animo esse vim quamdam, quae ad eum valeat maculandum; et propterea his etiam qui ad haec contemnenda sunt idonei certoque sciunt non se pollui, si quid ciborum sine turpi cupiditate altitudine mentis assumpserint, caritatem tamen esse intuendam? Vide quid sequatur: Nam si propter escam frater tuus contristatur, iam non secundum caritatem ambulas 106.
33. 72. Lege cetera, nam longum est omnia interponere, et invenies praeceptum his qui possunt ista contemnere, id est firmioribus et securioribus, ideo tamen esse temperandum, ne offendantur illi quibus adhuc pro sua imbecillitate huiuscemodi opus est temperantia. Haec illi de quibus agebam norunt et tenent, christiani sunt enim, non haeretici; intelligunt Scripturas secundum apostolicam disciplinam, non secundum superbum et commentitium nomen apostoli. Non manducantem nemo spernit, manducantem nemo iudicat; qui infirmus est, olus manducat. Multi tamen firmi propter infirmos idem faciunt; multis non est causa ista faciendi, sed quod viliore victu vivere placet minimeque sumptuoso corporis sustentaculo aetatem tranquillissimam ducere. Omnia enim mihi licita sunt, sed ego non redigar sub potestatem ullius 107. Ita multi neque vescuntur carnibus neque tamen eas immundas superstitiose putant. Itaque iidem ipsi qui salvi temperant, si ratio valetudinis cogat, aegroti sine ulla formidine accipiunt. Multi vinum non bibunt nec tamen eo se coinquinari arbitrantur, nam et quibusdam languidioribus et prorsus omnibus qui sine illo nequeunt salutem corporis obtinere, humanissime ac modestissime praeberi faciunt. Et stulte nonnullos recusantes fraterne admonent, ne vana superstitione debiliores citius quam sanctiores fiant. Legunt eis Apostolum discipulo praecipientem, ut aliquantum vini sumat propter varias infirmitates suas 108. Ita pietatem sedulo exercent, corporis vero exercitationem, ut ait idem Apostolus, ad exiguum tempus pertinere noverunt 109.
33. 73. Continent se igitur hi qui possunt, qui tamen sunt innumerabiles, et a carnibus et a vino duas ob causas, vel propter fratrum imbecillitatem vel propter libertatem suam. Caritas praecipue custoditur; caritati victus, caritati sermo, caritati habitus, caritati vultus aptatur; coitur in unam conspiraturque caritatem, hanc violare tamquam Deum nefas ducitur; huic si quid resistit, expugnatur atque eicitur; hanc si quid offendit, unum diem durare non sinitur. Sciunt hanc commendatam esse a Christo et Apostolis, ut si haec una desit, inania, si haec adsit, plena sint omnia.
Ex malorum christianorum moribus non vituperandam Ecclesiam.
34. 74. Istis, Manichaei, si potestis, obsistite; istos intuemini, istos sine mendacio, si audetis, et eum contumelia nominate; istorum ieiuniis vestra ieiunia, castitati castitatem, vestitum vestitui, epulas epulis, modestiam modestiae, caritatem denique caritati et, quod res maxime postulat, praeceptis praecepta conferte. Iam videbitis quid inter ostentationem et sinceritatem, inter viam rectam et errorem, inter fidem atque fallaciam, inter robur et tumorem, inter beatitatem et miseriam, inter unitatem et conscissionem, postremo quid inter superstitionis sirenas et portum religionis intersit.
Sepulcrorum et picturarum adoratores.
34. 75. Nolite mihi colligere professores nominis christiani neque professionis suae vim aut scientes aut exhibentes. Nolite consectari turbas imperitorum, qui vel in ipsa vera religione superstitiosi sunt vel ita libidinibus dediti, ut obliti sint quid promiserint Deo. Novi multos esse sepulcrorum et picturarum adoratores. Novi multos esse qui cum luxuriosissime super mortuos bibant et epulas cadaveribus exhibentes super sepultos seipsos sepeliant et voracitates ebrietatesque suas deputent religioni. Novi multos esse qui renuntiaverunt verbis huic saeculo et se omnibus huius saeculi molibus opprimi velint oppressosque laetentur. Nec mirum est in tanta copia populorum, quod non vobis desunt, quorum vita vituperata decipiatis incautos et a catholica salute avertatis, cum in vestra paucitate magnas patiamini angustias, dum a vobis exigitur vel unus ex his quos electos vocatis, qui praecepta illa ipsa custodiat, quae irrationabili superstitione defenditis. Sed et illa quam vana sint, quam noxia, quam sacrilega et quemadmodum a magna parte vestrum atque adeo paene ab omnibus vobis non observentur, alio volumine ostendere institui.
34. 76. Nunc vos illud admoneo, ut aliquando Ecclesiae catholicae maledicere desinatis vituperando mores hominum quos et ipsa condemnat et quos quotidie tamquam malos filios corrigere studet. Sed quicumque illorum bona voluntate Deique auxilio corriguntur, quod amiserant peccando, poenitendo recuperant. Qui autem voluntate mala in pristinis vitiis perseverant aut etiam addunt graviora prioribus, in agro quidem Domini sinuntur esse et cum bonis seminibus crescere, sed veniet tempus quo zizania separentur. Aut si iam propter ipsum christianum nomen magis in palea quam in spinis esse arbitrandi sunt, veniet etiam qui aream purget, et a frumentis paleam separet et singulis partibus pro suo cuiusque merito quod oportet summa aequitate distribuat 110.
Coniugium et possessiones baptizatis etiam concessa per Apostolum.
35. 77. Vos interea quid saevitis, quid excaecamini studio partium? Quid tanti erroris longa defensione implicamini? Fruges in agro, frumenta in area quaerite, apparebunt facile seseque offerent ipsa quaerentibus. Quid nimis in purgamenta oculum intenditis? Quid ab opimi horti ubertate imperitos homines sepium asperitate terretis? Est certus aditus, quamvis paucioribus notus, qua possit intrari, quem vos aut esse non creditis aut invenire non vultis. Sunt in Ecclesia catholica innumerabiles fideles qui hoc mundo non utuntur, sunt qui utuntur tamquam non utentes 111, ut ab Apostolo dicitur; et quod illis temporibus iam probatum est, quibus ad idolorum cultum christiani cogebantur. Quot enim tunc pecuniosi homines, quot patresfamilias rusticani, quot negotiatores, quot militares, quot primates urbium suarum, quot denique senatores, utriusque sexus, haec omnia vana et temporalia relinquentes, quibus utique quamvis uterentur, non detinebantur, mortem pro salubri fide ac religione subierunt demonstraruntque infidelibus a se potius illa omnia quam se ab eis esse possessos.
35. 78. Quid calumniamini, quod fideles iam baptismate renovati procreare filios et agros ac domos pecuniamque ullam possidere non debeant? Permittit hoc Paulus. Nam quod negari non potest, fidelibus scripsit post multorum quippe vitiosorum enumerationem, qui regnum Dei non possidebunt: Et haec, inquit, quidem fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri 112. Ablutos procul dubio et sanctificatos nemo nisi fideles et eos qui huic mundo renuntiaverint, intelligere audebit. Sed quoniam ostendit quibus scripserit, videamus utrum his illa permittat. Ita enim sequitur: Omnia mihi licita sunt, sed non omnia expediunt, omnia mihi licita sunt, sed ego sub nullius redigar potestatem. Esca ventri et venter escis; Deus autem et has et hanc destruet. Corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus corpori. Deus vero suscitavit Dominum et nos quoque suscitabit per virtutem suam. An nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt? Tollens ergo membra Christi efficiam membra meretricis? Absit. An nescitis quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur? Erunt enim, inquit, duo in carne una. Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est. Fugite fornicationem. Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est, qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. An nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? Empti enim estis pretio magno. Glorificate et portate Deum in corpore vestro 113. De quibus autem scripsistis mihi: bonum est homini mulierem non tangere, propter incontinentiam autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat. Uxori vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro. Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. Nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi: et iterum revertimini in idipsum, ne vos temptet satanas propter incontinentiam vestram. Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. Volo autem omnes homines esse sicut meipsum: sed unusquisque proprium habet donum ex Deo, alius quidem sic, alius vero sic 114.
35. 79. Satisne vobis videtur Apostolus, et fortibus demonstrasse quid summum sit et imbecillioribus permisisse quod proximum est? Nam non attingere mulierem, summum ostendit esse, cum ait: Vellem omnes homines esse sicut meipsum. Huic autem summo coniugalis castitas proxima est, ne homo fornicatione vastetur. Numquid propterea istos dixit adhuc fideles non esse, quia utuntur coniugibus? Quandoquidem hac castitate coniugii et ex se invicem ipsos qui coniuncti sunt, si alter eorum fuerit infidelis et eam quae inde nascitur prolem sanctificari dicit : Sanctificatus est enim, inquit, vir infidelis in muliere fideli, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem; alioquin filii vestri immundi essent; nunc autem sancti sunt115. Quid obstrepitis pertinacia tantae veritati? Quid lucem Scripturarum vanis umbris obnubilare conamini?
35. 80. Nolite iam dicere, catechumenis licere uti coniugibus, fidelibus autem non licere; catechumenis licere habere pecuniam, fidelibus autem non licere. Nam et multi sunt qui utuntur tamquam non utentes. Et illo sacrosancto lavacro inchoatur innovatio novi hominis, ut proficiendo perficiatur in aliis citius, in aliis tardius; a multis tamen proceditur in novam vitam, si quisquam non inimice sed diligenter intendat. Ipse quippe sic ait Apostolus: Etsi exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem 116. Apostolus de die in diem interiorem hominem renovari dicit ut perficiatur, et vos a perfectione vultis incipiat. Quod utinam velitis, sed quaeritis potius, non unde erigatis invalidos, sed unde fallatis incautos. Hoc enim non debuistis tanta dicere audacia nec si vos in eis ipsis nugatoriis mandatis vestris perfectos esse constaret. Cum vero noverit vestra conscientia eos quos in sectam vestram introducitis, cum vobis familiarius iungi coeperint, multa inventuros quae in vobis esse, cum alios accusaretis, nemo suspicabatur; quae tanta impudentia est, perfectionem in catholicis imbecillioribus quaerere, ut inde imperitos avertas, et eam nullo modo apud te his quos averteris exhibere? Sed ne quid in vos temere iam videamur effundere iste sit huius voluminis modus, ut ad demonstranda praecepta vitae vestrae moresque memorabiles aliquando veniamus.