SERMO ARIANORUM

 

 

1. Dominus noster Iesus Christus, Deus unigenitus, primogenitus totius creationis.

2. Voluntate Dei et Patris sui ante omnia saecula constitutus.

3. Voluntate et praecepto ipsius, coelestia et terrestria, visibilia et invisibilia, corpora et spiritus ex nullis exstantibus, ut essent, sua virtute fecit.

4. Et antequam faceret universa, omnium futurorum Deus et Dominus, rex et creator erat constitutus, et omnium futurorum in natura habens praescientiam, et in faciendo in omnibus exspectans Patris iussionem; ipse voluntate et praecepto Patris descendit de coelo, et venit in hunc mundum, sicut ipse ait: Nec enim a me ipso veni, sed ille me misit 1.

5. Et quia de omnibus spiritalibus et rationalibus gradibus, propter qualitatem et fragilitatem corporis, paulo minus ab Angelis inferior minoratus homo videbatur 2: ne se vilem speraret, et de salute sua desperaret, Dominus Iesus honorans facturam suam, dignatus est humanam carnem suscipere; et ostendit quia non est homo vilis, sed pretiosus, sicut scriptum est: Magnus homo et pretiosus vir 3. Et ideo solum hominem Patri suo haeredem, sibi enim cohaeredem, facere dignatus est; ut quod minus acceperat in natura, plus haberet in honore.

6. Cum, inquit, venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum natum ex muliere 4. Ipse qui voluntate Patris carnem suscepit, ipse et voluntate et praecepto ipsius in corpore conversatus est, sicut ipse ait: Descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui me misit 5. Ipse et voluntate Patris triginta annorum baptizatus, voce et testimonio Patris manifestatus 6, voluntate et praecepto Patris Evangelium regni coelorum praedicabat, sicut ipse ait: Et aliis civitatibus oportet me Evangelium praedicare; in hoc enim missus sum 7; et: Ipse mihi mandatum dedit quid dicam, aut quid loquar 8. Et sic voluntate et praecepto Patris ad passionem et mortem properavit, sicut ipse ait: Pater, transeat calix iste a me; non tamen quod ego volo, sed quod tu vis 9. Et Apostolo asserente et dicente: Obediens, inquit, factus Patri usque ad mortem, mortem autem crucis 10.

7. Is et in cruce pendens, voluntate et praecepto Patris carnem humanam, quam de sancta virgine Maria suscepit, in manus hominum dereliquit, et divinitatem suam in manus Patris commendavit, dicens: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum 11. Quia Maria moriturum corpus peperit, Deus autem immortalis immortalem Filium genuit. Ergo mors Christi non diminutio est divinitatis, sed depositio corporis. Sicuti enim generatio eius ex virgine non fuit corruptio dealitatis ipsius, sed susceptio corporis; ita et in morte eius non fuit passio et defectio dealitatis ipsius, sed separatio carnis eius. Sicuti enim qui indumentum conscindit, induto facit iniuriam; ita et qui carnem eius crucifixerunt, divinitati ipsius contumeliam intulerunt.

8. Is qui voluntate et praecepto Patris totam dispensationem adimplevit, voluntate et praecepto Patris corpus suum a mortuis suscitavit; et cum ipso corpore, ut pastor cum ove, et sacerdos cum oblatione, et rex cum purpura, et Deus cum templo a Patre assumptus est in gloriam.

9. Is qui voluntate Patris descendit et ascendit, voluntate et praecepto Patris sedet ad dexteram eius, audiens Patrem sibi dicentem: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum 12. Is qui voluntate et praecepto Patris sedet ad dexteram eius, is voluntate et praecepto Patris in consummatione saeculi venturus est, Apostolo vociferante et dicente: Et ipse, inquit, Dominus in iussu, in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo 13. Is qui voluntate et praecepto Patris veniet, voluntate et praecepto Patris iudicaturus est totum mundum in aequitate, et redditurus singulis secundum fidem et opera sua; sicut ipse ait: Pater iudicat neminem, sed omne iudicium Filio dedit: item: Sicuti audio, iudico, et iudicium meum verum est; quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius qui me misit 14. Unde et in iudicando Patris praesentiam praeponit, et suam divinam dignitatem et potestatem secundam postponit, dicens: Venite, benedicti Patris mei 15. Ergo iustus iudex est Filius: iudicantis vero honor et auctoritas, Patris imperiales leges; sicuti et Spiritus Sancti officiosa advocatio et consolatio, Unigeniti Dei iusti iudicis est dignitas.

10. Ergo Filius a Patre est genitus: Spiritus Sanctus per Filium est factus.

11. Filius Patrem praedicat: Spiritus Sanctus Filium annuntiat.

12. Primum et praecipuum opus est Filii, genitoris gloriam revelare: primum et praecipuum est opus Spiritus Sancti, in animas hominum Christi dignitatem manifestare.

13. Filius testis est Patris: Spiritus testis est Filii.

14. Filius mittitur a Patre: Spiritus mittitur a Filio.

15. Filius minister est Patris: Spiritus Sanctus minister est Filii.

16. Filius iubetur a Patre: Spiritus Sanctus iubetur a Filio.

17. Filius subditus est Patri: Spiritus Sanctus subditus est Filio.

18. Filius, quae iubet Pater, haec operatur: Spiritus Sanctus, quae mandat Filius, haec loquitur.

19. Filius adorat et honorat Patrem: Spiritus Sanctus adorat et honorat Filium, ipso Filio dicente: Pater, ego te honorificavi super terram, opus quod dedisti mihi consummavi 16; et de Spiritu Sancto ait: Ille me honorificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis 17.

20. Filius a se non potest facere quidquam 18, sed in omnibus Patris exspectat nutum. Spiritus a se non loquitur, sed in omnibus Christi exspectat praeceptum: Non, inquit, a se loquetur; sed quaecumque audierit loquetur, et ventura annuntiabit vobis 19.

21. Filius pro nobis interpellat Patrem: Spiritus pro nobis postulat Filium.

22. Totius bonitatis et sapientiae et virtutis Patris viva et vera, propria et condigna imago est Filius: totius sapientiae et virtutis Filii manifestatio est Spiritus.

23. Non est pars nec portio Patris Filius, sed proprius et dilectissimus, perfectus et plenus unigenitus Filius. Non est pars nec portio Filii Spiritus, sed primum et praecipuum opus unigeniti Dei prae caeteris universis.

24. Pater maior est Filio suo: Filius incomparabiliter maior et melior est Spiritu.

25. Pater Deus et Dominus est Filio suo: Filius Deus et Dominus est Spiritui.

26. Pater immobiliter et impassibiliter volens Filium genuit: Filius sine labore et fatigatione sola virtute sua Spiritum fecit.

27. Filius ut sacerdos adorat Deum suum, et ab omnibus adoratur ut Deus et creator omnium; Pater vero solus nullum adorat, quia nec maiorem, nec aequalem habet quem adoret: nulli gratias agit, quia nullius beneficium consecutus est; omnibus ut essent ob bonitatem suam donavit, ipse quod est a nemine accepit. Ergo haec trium substantiarum, Patris, et Filii, et Spiritus Sancti distinctio, et trium rerum, Dei ingeniti, et Dei unigeniti, et Spiritus advocati differentia: et Pater Deus et Dominus est Filio suo, et omnium quae per virtutem Filii voluntate ipsius facta sunt: Filius minister et summus sacerdos est Patris sui; omnium vero operum suorum Dominus et Deus est, Patre volente.

28. Et sicuti nemo potest sine Filio ad Patrem transire, ita et nemo potest sine Spiritu Sancto Filium in veritate adorare: ergo in Spiritu Sancto adoratur Filius.

29. Per Filium glorificatur Pater.

30. Spiritus Sancti opus et diligentia est sanctificare, et sanctos custodire; et non solum rationabilia, ut quidam putant, sed et irrationabilia plura sanctificare: et eos qui ceciderunt propter suam negligentiam, ad pristinum statum reparare; ignorantes docere, obliviscentes admonere, peccantes arguere, pigros hortari, de salute sua cogitare et sollicite agere, errantes ad viam veritatis deducere, infirmos curare, et fragilitatem corporis per alacritatem animae continere, et ad amorem pietatis et castitatis confirmare, et omnes illuminare; super omnia fidem et caritatem praebere singulis, pro studio quoque et diligentia, pro sinceritate et simplicitate mentis, pro mensura fidei et merito conversationis gratiam ad utilitatem dividere, et unusquisque in quo opere et proposito fuerit habilis, in ipso ordinare.

31. Alium esse a Filio, et natura et ordine, gradu et affectu, dignitate et potestate, virtute et operatione: sicut et Filius natura et ordine, gradu et affectu, divina dignitate et potestate, unigenitus Deus alius est ab ingenito Deo.

32. Impossibile ergo est unum eumdemque esse Patrem et Filium, generantem et nascentem, cui testimonium perhibetur et eum qui testimonium perhibet, maiorem et eum qui maiorem confitetur, eum qui ad dexteram sedet et stat et eum qui sedis dedit honorem, eum qui missus est et eum qui misit; nec discipulum et doctorem, ut ipse docuit dicens: Sicut docuit me Pater, sic loquor 20: similem et imitatorem et eum cuius est similis et imitator; eum qui orat, et qui exaudit; eum qui gratias agit, et qui benedicit, eum qui suscepit mandatum, et eum qui dedit mandatum, et ministrum praecipienti, supplicem eminenti, subditum superiori, primogenitum sempiterno, unigenitum ingenito, sacerdotem Deo unum atque eumdem esse.

33. Sed et Deus sine principio praescius erat se unigeniti Dei pueri sui patrem futurum: Deum autem se futurum numquam praescivit, quia ingenitus est, et numquam coepit nec praescire, nec scire. Quid est autem praescientia, nisi futurorum scientia? Pater autem generando Filium, ab ipso Filio est nuncupatus; et ipso revelante, ab omnibus Christianis Deus et Pater unigeniti Dei est cognitus, et magno maior et bono melior est manifestatus.

34. Et quia Homousiani dicunt Salvatorem nostrum humilitatis gratia haec omnia de Patris praescientia, et de sua subiectione esse locutum, nos vero Christiani credimus Patre imperante et Filio obtemperante haec omnia esse eum locutum; dicimus et probamus quod haeretici ex suis dictis arguuntur et reprehenduntur. Si enim se humiliavit, ipsa humilitas eius obedientiam ostendit: ipsa vero obedientia alium supra eminentem, alium subsistentem et subiectum declarat, sicuti ait Apostolus: Humiliavit se, obediens factus Patri usque ad mortem 21. Et ipsa humilitas eius, veritas est, non falsitas. Quis enim vel quando sapiens contentus est se humiliare, nisi habeat maiorem et meliorem cui festinet per humilitatem placere? Et ego, inquit, quae placita sunt ei facio semper 22. Semel enim ante omnia saecula voluntate Dei natus, ad voluntatem ipsius omnia operatur. Si autem se humiliavit, et mentitus est, quod absit; et si veritas mentitur, quod impossibile est, ubi quis quaerat veritatem? Sed veritas nec mentitur, nec variatur, qui ob hoc venit ut veritatem doceret; qui non est ignorantiae doctor, sed veritatis magister, ut ipse dixit: Nolite vobis vocare magistros super terram, unus est enim magister vester Christus 23. Si autem dixerint quia propter incarnationem suam humilians se super terram, propter homines haec loquebatur, ostendamus illis maiora et firmiora esse illa testimonia, quae de subiectione Filii in Scripturis sunt posita, de iis quae in Evangelio aguntur. Si enim propter homines super terram se humiliabat, et non ut obediens et subiectus filius cum incomparabili dilectione et gratiarum actione Patri suo obsequebatur; quia quantum sublimis est in potestate, tantum humilis est in obsequio: antequam carnem susciperet, quare iussus obaudivit, et modo sedens ad dexteram Dei interpellat pro nobis 24, et in corpore constitutus super terram in coelo se Patrem rogaturum promittebat, dicens: Et ego rogabo Patrem meum, et alium advocatum dabit vobis 25? Et si adhuc in his omnibus propter duritiam et caecitatem cordis sui credere noluerint, sed ausi fuerint dicere quod haec omnia humilitatis causa fiunt, post consummationem saeculi, nisi se natura et voluntate sciret subiectum et obedientem, utquid se humiliaret, ubi propter homines humilitas necessaria non est? Quod autem et post consummationem saeculi, quando illi omnia fuerint subiecta 26: quia modo natura quidem omnia sunt subiecta, ut creatura Creatori; voluntate autem, propter liberum arbitrium, non omnia illi subiecta videmus: tunc vero in die iudicii, quando in nomine Iesu omne genu flectetur, coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confitebitur, quia Dominus Iesus Christus in gloria Dei Patris 27, omnia sine fine, et voluntate et natura illi erunt subiecta: et ipse post omnium sibi subiectionem in ea subiectione et caritate manens, in qua semper, et ipse ut Filius subiectus erit ei qui illi subdidit omnia: nullus audiens christianus ignorat, quia fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi 28: ut sit Deus omnia in omnibus, semper monarchiam et potestatem habens omnium, cui gloria et honor, laus et gratiarum actio, per unigenitum eius Filium Dominum et Salvatorem nostrum, in Spiritu Sancto, nunc et per omnia saecula saeculorum. Amen.