LIBER SECUNDUS

 

 

Quomodo Aug. agit cum Petil.

1. 1. Primis partibus Epistolae Petiliani, quas tantummodo inveneramus, satis nos respondisse meminerunt, qui ea legere vel audire potuerunt. Sed quia postea tota est a fratribus inventa atque descripta, missaque nobis ut universae respondeamus, non erat defugiendum hoc officium stili nostri: non quia ille novum aliquid dicit, cui non iam multis modis et saepe responsum est; sed propter tardiores fratres, qui ea quae alicubi legerint, ad omnia paria referre non possunt, ita morem geram eis qui me omnino ad singula respondere compellunt, ut quasi alternis sermonibus in praesentia disseramus. Verba ex Epistola eius ponam sub eius nomine, et responsionem reddam sub meo nomine, tamquam, cum ageremus, a notariis excepta sint. Ita nemo erit qui me aliquid praetermisisse, aut propter indiscretas personas se non potuisse intellegere conqueratur: simul etiam ut iidem ipsi Donatistae, qui coram nobiscum disserere nolunt, per litteras quas suis ediderunt, ita non effugiant respondentem sibi ad singula veritatem, tamquam nobiscum facie ad faciem colloquantur.

Quomodo Petil. incipit suam epistolam.

1. 2. Ab ipso exordio Epistolae suae PETILIANUS dixit: Petilianus episcopus dilectissimis fratribus, compresbyteris et diaconibus ministris per dioecesim nobiscum in sancto Evangelio constitutis: Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.

2. 3. AUGUSTINUS respondit: Agnosco apostolicam salutationem: videris quid dicas, unde tamen didiceris quod dicis adverte. Sic salutat Paulus Romanos, sic Corinthios, sic Galatas, sic Ephesios, Colossenses, Philippenses, Thessalonicenses. Quae igitur dementia est, cum his Ecclesiis nolle communicare pacis salutem, in quarum Epistolis didicisti pacificam salutationem?

Nonnullae accusationes Petil. et responsiones Aug.

2. 4. PETILIANUS dixit: Bis Baptisma nobis obiciunt ii qui sub nomine Baptismi animas suas reo lavacro polluerunt, quibus equidem obscenis sordes cunctae mundiores sunt, quos perversa munditia aqua sua contigit inquinari.

2. 5. AUGUSTINUS respondit: Nec aqua nostra inquinamur, nec vestra mundamur: sed aqua Baptismi in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti cum datur alicui, nec nostra, nec vestra est, sed illius de quo Ioanni dictum est: Super quem videris Spiritum sicut columbam descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto 1.

3. 6. PETILIANUS dixit: Conscientia namque dantis attenditur, quae abluat accipientis.

3. 7. AUGUSTINUS respondit: De conscientia Christi ergo securi sumus. Nam si quemlibet hominem ponas, incerta erit accipientis mundatio, quia incerta conscientia est abluentis.

4. 8. PETILIANUS dixit: Nam qui fidem a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum.

4. 9. AUGUSTINUS respondit: Non est perfidus Christus; a quo fidelis homo fidem percipit, non reatum. Credit quippe in eum qui iustificat impium, ut deputetur fides eius ad iustitiam 2.

5. 10. PETILIANUS dixit: Omnis res enim origine et radice consistit; et si caput non habet aliquid, nihil est: nec quidquam bene regenerat, nisi bono semine regeneretur.

Christus est caput, origo et radix baptizati.

5. 11. AUGUSTINUS respondit: Quid te pro Christo vis opponere, sub quo te non vis ponere? Ille est origo et radix caputque nascentis, de quo non timemus sicut de homine quolibet, ne forte sit fictus et pessimus, et de origine pessima oriamur, de pessima radice surgamus, pessimo capiti conformemur. Quis enim homo de homine securus sit, cum scriptum sit: Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine 3? Semen autem quo regeneramur, verbum Dei est, id est, Evangelium. Unde Apostolus dicit: In Christo enim Iesu per Evangelium ego vos genui 4. Qui tamen etiam non caste annuntiantes Evangelium, annuntiare permittit, et in hoc gaudet 5, quia etsi non caste annuntiabant, sua quaerentes, non quae Iesu Christi 6, castum tamen erat quod annuntiabant. Et dixerat Dominus de quibusdam talibus: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt 7. Si ergo caste annuntiatur quod castum est, etiam ipse annuntiator, quia verbo consociatur, credentem congenerat: si autem ipse non regeneretur, castum tamen sit quod annuntiat, nascitur credens non ex ministri sterilitate, sed ex veritatis fecunditate.

Baptizator non transmittit peccatum nec sanctitatem.

6. 12. PETILIANUS dixit: Quae cum ita sint, fratres, quae potest esse perversitas, ut qui suis criminibus reus est, alium faciat innocentem, dicente Domino Iesu Christo: " Arbor bona fructus bonos facit, arbor mala malos fructus facit: numquid colligunt de spinis uvas? " 8. Et iterum: " Omnis homo bonus de thesauro cordis sui profert bona; et omnis homo malus de thesauro cordis sui profert mala " 9?

Responsio huic affirmationi.

6. 13. AUGUSTINUS respondit: Omnis homo etiamsi non sit suis criminibus reus, alterum non facit innocentem, quia non est Deus: alioquin si ex innocentia baptizantis exspectatur ut fiat innocentia baptizati, tanto erit quisque innocentior, quanto innocentiorem a quo baptizetur invenerit; et tanto ipse minus erit innocens, quanto et ille a quo baptizatur. Et si forte contra aliquem tenet odium qui baptizat, hoc et illi qui baptizatur, imputabitur. Utquid ergo miser currit ad Baptismum? Ut ei dimittantur peccata sua, an ut imponantur aliena? An sicut navis mercatoris alia ponat, alia suscipiat? Arborem autem bonam et fructum eius bonum, et arborem malam et fructum eius malum, homines solemus intellegere, et opera eorum, sicut consequenter ostenditur in verbis, quae tu quoque commemorasti: Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona; et malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala 10. Cum autem Dei verbum praedicat, aut Dei sacramentum ministrat, non de suo, si malus est, praedicat aut ministrat: sed deputabitur in eis, de quibus dictum est: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite 11: dicunt enim quae Dei sunt, faciunt autem quae sua sunt. Nam si ita est, ut dicis, id est, fructus baptizantium ipsi baptizati existimantur; magnum malum Africae denuntiatis, si tot Optati pullulaverunt, quotquot baptizavit Optatus.

Baptismus mortuorum non prodest.

7. 14. PETILIANUS dixit: Et iterum: " Qui baptizatur a mortuo, non ei prodest lavatio eius " 12. Non mortuum, corpus exanime, nec hominis funus dure porrectum asseruit esse baptistam; sed Dei non habentem spiritum, qui mortuo comparatur, sicut alio loco discipulo manifestat, Evangelio protestante. Ait discipulus eius: " Domine, permitte mihi sepelire patrem meum ". Ait illi Iesus: " Sequere me, et sine mortuos, mortuos suos sepeliant " 13. Pater discipuli non erat baptizatus, paganum paganis addixit: nisi hoc de infidelibus dixerit: Mortuus mortuum non potest sepelire. Mortuus igitur quidem non aliqua morte, sed vita sua percussus. Nam qui sic vivit ut reus sit, vita mortua cruciatur. A mortuo igitur baptizari, hoc est mortem sumpsisse, non vitam. Agendum nobis et dicendum est, quatenus traditor vita mortuus habeatur. Mortuus est ille qui Baptismo vero nasci non meruit; mortuus est ille similiter qui iusto Baptismo genitus mixtus est traditori: ambo vitam Baptismi non habent, et qui numquam penitus habuit, et qui habuit et amisit. Dicit enim Dominus Iesus Christus: "Advenient in eum septem spiritus nequiores, et erit homo ille deterior priore " 14.

Christus non est mortuus, sed vivus.

7. 15. AUGUSTINUS respondit: Diligentius quaere quomodo dictum et quomodo intellegendum sit testimonium quod de Scriptura posuisti. Nam quia mortui solent mystice appellari omnes iniqui, manifestum est: sed Christus, cuius est Baptisma verum, quod propter hominis vitia dicitis falsum, vivit sedens ad dexteram Patris, et nec ipsa carnis infirmitate iam morietur, et mors ei ultra non dominabitur 15: cuius Baptismo qui baptizatur, non a mortuo baptizatur; et si forte ministri operarii dolosi sua quaerentes 16, non quae Iesu Christi 17, et Evangelium non caste annuntiantes, et Christum per contentionem et invidiam praedicantes 18, propter iniquitates suas mortui sunt appellandi, Sacramentum tamen Dei vivi nec in mortuo moritur. Mortuus enim erat Simon ille a Philippo in Samaria baptizatus, qui donum Dei volebat pecunia comparare 19: sed vivebat ad eius poenam Baptisma quod habebat.

Exemplum Maximianistarum.

7. 16. Quam sit autem falsum quod dicis: Ambo vitam Baptismi non habent, et qui numquam penitus habuit, et qui habuit et amisit: hinc licet advertas, quod qui baptizati apostatant, et per poenitentiam redeunt, non eis redditur Baptismus, quem si amitterent, redderetur. Mortui sane vestri quomodo baptizant secundum sensum vestrum? An mortui non sunt (ut cetera taceam, et dicam quod omnibus notum atque quotidianum est) ebriosi; cum de vidua dicat Apostolus: Quae autem in deliciis agit, vivens mortua est 20? Deinde in illo concilio vestro, quo Maximianum cum suis auctoribus vel suis ministris damnastis, excidit tibi quam eloquenter dixeritis: Aegyptiorum admodum exemplo, pereuntium funeribus plena sunt littora; quibus in ipsa morte maior est poena, quod post extortam aquis ultricibus animam, nec ipsam inveniunt sepulturam? Et tamen unus eorum Felicianus utrum revixerit, vos videritis: secum tamen apud vos intus habet, quos foris mortuus baptizavit. Sicut ergo a vivo baptizatur, qui vivi Christi Baptismo induitur; sic a mortuo baptizatur, qui mortui Saturni, vel cuiuslibet alterius Baptismo involvitur: ut interim cito dicamus, quomodo verba quae posuisti, sine cuiusquam nostrum angustia possint intellegi. Nam sicut accipiuntur a vobis, non vos explicare, sed nos vobiscum implicare contenditis.

Iudas Apostolus fuit et mortuus erat.

8. 17. PETILIANUS dixit: Agendum, inquam, nobis dicendumque est, quatenus perfidus traditor vita mortuus habeatur. Iudas Apostolus fuit, cum traderet Christum: idemque honore apostoli perdito spiritaliter mortuus est, suo postea laqueo moriturus, sicut scriptum est: " Poenitet me, " inquit, " quia tradidi sanguinem iustum; et abiit, et laqueo se suspendit " 21. Laqueo traditor periit, laqueum talibus dereliquit: de quo Dominus Christus clamavit ad Patrem: " Pater, quos dedisti mihi, omnes servavi; et ex illis nullus periit, nisi filius perditionis, ut impleretur Scriptura " 22. Olim namque David sic in eum sententiam dixerat, qui esset Christum perfidis traditurus: " Episcopatum eius accipiat alter; sit uxor eius vidua, et filii eius orfani " 23. Ecce quantus est spiritus Prophetarum, ut cuncta futura pro praesentibus viderit, ut ante plurima saecula nasciturus traditor damnaretur. Denique ut dicta sententia compleretur, episcopatum eius apostoli perditi sanctus Matthias accepit 24. Nemo hinc stolidus, nemo perfidus disputet: triumphum Matthias, non iniuriam retulit, qui de Domini Christi victoria spolium retulit proditoris. Hoc igitur facto episcopatum tibi quid vindicas, haeres nequioris traditoris? Iudas Christum carnaliter tradidit, tu spiritaliter furens Evangelium sanctum flammis sacrilegis tradidisti. Iudas legislatorem tradidit perfidis, tu quasi eius reliquias legem Dei perdendam hominibus tradidisti: qui si legem diligeres, ut iuvenes Machabaei, pro Dei legibus necareris (si nec dici hominum potest, quos moriendo pro Domino perficit immortales); quorum unus scilicet fratrum tyranno sacrilego hac fidei voce respondit: " Tu quidem, scelerate et impie, de praesenti vita nos perdis; rex autem mundi qui regnat in aeternum et regni eius non erit finis, mortuos nos pro suis sanctis legibus, in aeternae vitae conversationem resuscitabit " 25. Si hominis mortui testamentum flammis incenderes, nonne falsarius punireris? Quid de te ergo futurum est, qui sanctissimam legem Dei iudicis incendisti? Iudam facti vel in morte poenituit: te non modo non poenitet, verum etiam nequissimus traditor nobis legem servantibus persecutor et carnifex extitisti.

Huic obiectioni Aug. respondit.

8. 18. AUGUSTINUS respondit: Vide quid intersit inter vestras maledicas voces, et nostras veridicas assertiones. Attende paululum. Ecce exaggerasti crimen traditionis, et invidiosissimis verbis, velut copiosus inventor, Iudae nos perdito comparasti. Ad hoc tibi ego cum brevissime respondero: Non feci quod dicis, non tradidi, falsa obicis, numquam id probabis; nonne omnis iste verborum ingentium fumus repente dilabitur? An forte probare conaberis? Hoc ergo prius faceres, et deinde in nos tamquam in convictos quo velles cumulo invectionis insurgeres. Ecce una vanitas; audi alteram.

Petil. non citat bene testimonia Scripturae.

8. 19. Tu ipse, cum de praedicta Iudae damnatione 26 loquereris, dixisti: Ecce quantus est spiritus Prophetarum, ut cuncta futura pro praesentibus viderit, ut ante plurima saecula nasciturus traditor damnaretur, et non vidisti eadem prophetia stabili et certa et inconcussa veritate, qua praedictum est, quod unus discipulus traditurus esset Christum, praedictum etiam quod totus mundus esset crediturus in Christum. Cur attendisti in prophetia hominem qui tradidit Christum, et non ibi attendisti orbem pro quo est traditus Christus? Quis tradidit Christum? Iudas. Quibus eum tradidit? Iudaeis. Quid ei fecerunt Iudaei? Foderunt, inquit, manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea: ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me; diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestimentum meum miserunt sortem 27. Quantum sit ergo quod tanto pretio emptum est, in Psalmo ipso paulo post lege: Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae; et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium: quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium 28. Quis autem potest ad commemoranda cetera de orbe credituro innumerabilia prophetica documenta sufficere? Sed tu laudas prophetiam, quia vides in ea hominem qui vendidit Christum; nec in ea vides possessionem, quam emit venditus Christus. Ecce altera vanitas; audi tertiam.

Donatistae non comunicant haereditati Christi.

8. 20. Inter multa tuae invectionis verba, dixisti: Si hominis mortui testamentum flammis incenderes, nonne falsarius punireris? Quid de te ergo futurum est, qui sanctissimam legem Dei iudicis incendisti? Haec dicens non attendisti, quod te utique movere deberet, quomodo fieri posset ut nos testamentum incenderemus, et in ea haereditate consisteremus, quae illo testamento conscripta est; vos autem mirum est testamentum servasse, et haereditatem perdidisse. Nonne in eo testamento scriptum est: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae 29? Huic haereditati communica, et obice mihi de testamento quod voles. Nam quae dementia est, ideo testamentum tradere te noluisse flammis, ut contra verba litiges testatoris? Nos autem cum habeamus in manibus Gesta ecclesiastica et municipalia, in quibus legamus eos qui contra Caecilianum alterum episcopum ordinaverunt, potius fuisse divinorum codicum traditores; non tamen insultamus, non invehimur in vos, nec sanctarum paginarum cineres in vestris manibus plangimus, nec Machabaeorum tormenta flagrantia sacrilegio vestri tumoris opponimus, dicentes: Vestra potius membra quam Dei eloquia ignibus traderetis. Nolumus enim esse vani, ut alienis commissis, quae aut ignoratis aut improbatis, vobis inanem strepitum concitemus. Quod autem vos a totius orbis communione separatos videmus (quod scelus et maximum, et manifestum, et omnium vestrum est), si exaggerare velim, tempus me citius quam verba deficient. Et hoc tu si defendere velis, ea es obiecturus orbi terrarum, quae si obicienda sunt, admones unde amplius accuseris; si obicienda non sunt, non defenderis. Utquid ergo inflaris adversus me de traditione, quae nec mea est, nec tua, si manet illud pactum, ut non nobis obiciamus aliena; si autem non manet, tua potius est quam mea? Quamquam et manente illo pacto arbitror me iustissime dicere, ut ille iudicetur socius eius qui tradidit Christum, qui cum toto orbe non se tradidit Christo. Ergo, inquit Apostolus: Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes 30. Et iterum dicit: Haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi 31. Idemque semen Abrahae ad omnes gentes pertinere demonstrat ex illo, quod Abrahae dictum est: In semine tuo benedicentur omnes gentes 32. Quapropter puto iustum esse quod postulo, ut testamentum Dei, quod iam olim apertum est, aliquantum advertamus, et quem non invenerimus traditi cohaeredem, ipsum iudicemus traditoris haeredem; ille pertineat ad Christi venditorem, qui Christum negat orbis emptorem. Nempe quando se post resurrectionem discipulis demonstravit, et palpanda membra dubitantibus praebuit, hoc illis ait: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere tertia die, et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem 33. Ecce a qua haereditate vos alienatis: ecce cui haeredi resistitis. Itane vero parceret Christo in terra ambulanti, qui contradicit in coelo sedenti? Adhuc non intellegitis quoniam quidquid nobis obicitis, sermoni eius obicitis? Promittitur christianus orbis, et creditur; impletur, et contradicitur. Cogitate, obsecro, quid pati pro tanta impietate debuistis; et tamen si quid passi estis nescio, non vidi, non feci; tu hodie, qui non pateris vim persecutionis meae, redde mihi rationem separationis tuae. Sed iterum ac saepe dicturus es, quae si non probas, ad neminem pertinent: si autem probas, ad me non pertinent.

9. 21. PETILIANUS dixit: His ergo criminibus saeptus, esse verus episcopus non potes.

9. 22. AUGUSTINUS respondit: Quibus criminibus? Quid docuisti? quid ostendisti? Et si ostendisses crimina nescio quorum, quid hoc ad semen Abrahae, in quo benedicuntur omnes gentes 34?

Datur etiam persecutio salutaris.

10. 23. PETILIANUS dixit: Si Apostoli persecuti sunt aliquem, aut aliquem tradidit Christus?

10. 24. AUGUSTINUS respondit: Possem quidem dicere ipsum satanam omnibus malis hominibus esse peiorem, cui tamen tradidit Apostolus hominem in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu 35. Itemque alios, de quibus dicit: Quos tradidi satanae, ut discant non blasphemare 36. Et Dominus Christus flagellatos expulit de templo improbos mercatores, ubi etiam connexum est testimonium Scripturae dicentis: Zelus domus tuae comedit me 37. Ecce invenimus apostolum traditorem, Christum persecutorem. Possem ista dicere, et te in non parvos aestus mittere, ut non querelas eorum qui patiuntur, sed animum eorum qui faciunt quaerere cogereris. Sed hinc noli laborare, non ea dico; sed dico ad semen Abrahae, quod est in omnibus gentibus, non pertinere, si quid non recte vobis factum est, fortasse a palea dominicae segetis, quae nihilominus est in omnibus gentibus. Vos ergo reddite rationem separationis vestrae. Sed prius attendite quales habeatis, quos vobis obici non vultis; et videte quam inique faciatis, cum aliena facta nobis obicitis, etsi ea quae dicitis probaretis. Ita nulla erit ratio separationis vestrae.

Qui sunt veri filii traditoris.

11. 25. PETILIANUS dixit: At enim aliqui dicent: Filii non sumus traditoris. Eius est aliquis filius, cuius facta sectatur. Hi enim certissimi filii sunt, idemque parentibus similes, quos non ista caro nec sanguis, sed mores et facta parentibus consimiles genuerunt.

11. 26. AUGUSTINUS respondit: Paulo ante nihil contra nos dicebas, nunc etiam coepisti dicere aliquid et pro nobis. Haec enim propositio tua in eo te tenet, ut si nos hodie, cum quibus agis, non conviceris traditores et homicidas, et si quid aliud criminaris, quidquid tale ostenderis in eis qui nos tempore praecesserunt, omnino nobis obesse non possit. Quorum enim dissimilia facta habemus, eorum filii esse non possumus. Et vide quo te commiseris; si aliquem forte etiam nostrae aetatis hominem, et nobiscum viventem, de aliquo tali reatu forte conviceris, nullo modo praeiudicat omnibus gentibus, quae in semine Abrahae 38 benedicuntur, a quibus tu te separando sacrilegus inveniris. Ita (quod fieri non potest), nisi omnes qui ubique sunt, noveris, omniumque mores et facta non solum didiceris, sed etiam demonstraveris tam mala esse quam dicis, non habes cur obicias orbi terrarum, qui est in sanctis, nescio quos parentes, quibus eos probes esse consimiles. Nec te aliquid adiuvabit, si etiam demonstrare potueris, eos qui tales non sunt, cum eis qui tales sunt sumere Sacramenta communia. Primo quia vos ipsos respicere debetis, cum quibus ea celebretis, quibus detis, a quibus sumatis, et vobis eos obici nolitis. Deinde, si filii sunt Iudae, qui diabolus inter Apostolos fuit, quicumque facta eius imitantur: cur non filios Apostolorum dicamus, qui non facta sua cum talibus, sed Domini Sacramenta communicant, sicut Apostoli Dominicam coenam cum illo traditore sumpserunt? ideo vobis longe dissimiles, quod hominibus unitatem servantibus hoc obicitis, quod conscissa unitate vos facitis.

12. 27. PETILIANUS dixit: De se ipso Iudaeis dicit Dominus Christus: " Si non facio facta Patris mei, nolite mihi credere " 39.

12. 28. AUGUSTINUS respondit: Iam supra respondi: Hoc et verum est, et pro nobis contra vos est.

13. 29. PETILIANUS dixit: Falsidicos et mendaces sic identidem obiurgat: " Filii diaboli estis, et ab initio enim ille accusator fuit, et in veritate non stetit " 40.

Schismatici sunt filii diaboli.

13. 30. AUGUSTINUS respondit: Non solemus legere: Ille accusator fuit; sed: Ille homicida fuit. Quaerimus autem unde fuerit diabolus homicida ab initio; et invenimus, quod primum hominem occiderit, non gladium stringendo, aut aliquam vim corporaliter inferendo; sed persuadendo peccatum, et a paradisi felicitate deiiciendo. Quod tunc paradisus, hoc nunc Ecclesia. Diaboli ergo filii sunt, qui homines ab Ecclesia seducendo interficiunt. Sicut autem per verba Dei novimus ubi sit plantatus paradisus, sic per verba Christi ubi sit Ecclesia didicimus: Per omnes, inquit, gentes, incipiens ab Ierusalem 41. Ab isto universo ad partem quamlibet quisquis separat hominem, ille diaboli filius et homicida convincitur. Sed et verbum, quod ipse posuisti, ut de diabolo diceres: Ille accusator fuit, et in veritate non stetit, vide in quos conveniat. Accusatis enim orbem terrarum criminibus aliorum, quos etiam ipsos accusare potius quam convincere potuistis; et in veritate Christi non stetistis. Ille enim dicit: Ecclesiam per omnes gentes incipientem ab Ierusalem; vos autem, in parte Donati.

Qui sunt persecutores Prophetarum.

14. 31. PETILIANUS dixit: Tertio quoque similiter persecutorum dementiam hoc nomine appellat: " Progenies viperarum, quomodo fugietis iudicium gehennae? Ideoque mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas; et ex illis occidetis, et crucifigetis, et flagellabitis in synagogis vestris, donec veniat super vos omnis sanguis iustus, quem effudistis in terram a sanguine Abel iusti, usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare " 42. Numquid vere carnaliter sunt filii viperarum, ac non magis mente serpentes, et trilingui malitia, tactuque mortifero, et spiritu veneni flagellantes? Vere viperae facti sunt, qui insontibus populis mortes morsibus vomuerunt.

Aug.: sunt Donatistae.

14. 32. AUGUSTINUS respondit: Haec si dicam de talibus esse dicta, quales vos estis, respondebitis: Proba. Quid enim? tu probasti? Aut si eo putas probari quia dicuntur, non opus est eadem repetere. Recita illa ipsa tibi et a nobis in vos. Ecce et ego probavi, si hoc est probare. Et tamen disce quid sit probare. Neque enim extrinsecus quaero documenta, ut vos viperas probem. Ecce idipsum vipereum est, non habere in ore firmamentum veritatis, sed venenum maledictionis, sicut scriptum est: Venenum aspidum sub labiis eorum. Et quia hoc passim a quolibet in quemlibet dici potest, quasi quaereretur, quorum? continuo subiecit: Quorum os maledictione et amaritudine plenum est 43. Cum ergo talia dicitis in homines per totum mundum dispersos, et quos omnino ignoratis, quorum etiam multi nec Caeciliani, nec Donati nomen audierunt: nec auditis in silentio respondentes: Non ad nos pertinet quidquid dicitis, non vidimus, non fecimus, quid loquamini penitus ignoramus; vos qui nihil aliud vultis, quam dicere quod probare omnino non potestis, quid aliud quam os vestrum maledictione et amaritudine plenum est? Iam vide utrum vos possitis ostendere non esse viperas, nisi ostenderitis omnes Christianos omnium gentium traditores esse, et homicidas, et non esse Christianos. Imo vero etiamsi potestis singulorum hominum per totum orbem diffusorum vitas et facta nosse et ostendere: tamen antequam id faciatis, cum temere ista iactatis, os vestrum vipereum est, os vestrum maledictione et amaritudine plenum est. Ostendite iam, si potestis, quem prophetam, quem sapientem, quem scribam occiderimus et crucifixerimus et flagellaverimus in synagogis nostris. Attendite quanto labore impenso, nullo modo probaturi estis, quod Donatus et Marculus prophetae fuerint, aut sapientes, aut scribae, quia non fuerunt. Quod etsi possetis, quid faciatis ut ostendatis a nobis occisos, quos nec nos ipsi novimus? quanto minus orbis terrarum, cui venenoso ore maledicitis? Aut unde potestis ostendere animum nos habere consimilem interfectoribus eorum, quos nec saltem ab aliquibus interfectos potestis ostendere? Attendite haec omnia, videte utrum aliquid horum, vel de orbe terrarum vel orbi terrarum probare possitis: cui tamen quia maledicere non quiescitis, in vobis vera ostenditis, quae de illo falsa iactatis.

Donatistae sunt interfectores Prophetarum, quia respuunt prophetias.

14. 33. Porro si nos velimus probare vos esse interfectores Prophetarum, non imus longius ut per loca singula colligamus, quas furiosi vestri principes Circumcellionum et ipsae catervae vinolentorum atque insanorum, non tantum ediderint ab initio schismatis vestri, sed et omnino edere non desistant strages. De proximo ago: proferantur eloquia divina, quae versantur in manibus et nostris et vestris; eos teneamus interfectores Prophetarum, quos contradictores invenerimus linguis Prophetarum. Quid ocius dici potest? quid citius ostendi potest? Mitius ageretis traiiciendo ferrum per viscera Prophetarum, quam quod lingua interficere conamini verba Prophetarum. Dicit Propheta: Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae 44. Ecce agitur, ecce impletur. Vos autem non solum contra id quod dicitur, aures incredulas clauditis; sed etiam contra id quod iam geritur, linguas furiosas exseritis. Audivit Abraham dictum: In semine tuo benedicentur omnes gentes 45: et credidit, et deputatum est illi ad iustitiam 46. Vos videtis factum, et reclamatis; et non vultis deputari vobis ad iniustitiam, quod recte deputaretur, etiamsi nondum factum, sed tantummodo dictum non crederetis. Imo non solum non vultis vobis deputari ad iniustitiam: sed etiamsi quid pro hac impietate patimini, deputari vobis vultis ad iustitiam. Aut si non sunt istae persecutiones Prophetarum, quia non fiunt ferro, sed verbo; quae fuit causa, ut divinitus diceretur: Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus 47? Sed quando colligam ex Prophetis omnibus omnia testimonia Ecclesiae toto orbe diffusae, quae omnia contradicendo interficere et exstinguere conamini? Sed ligati estis: quia in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum 48. Verumtamen unum illud commemorabo ex ore Domini, qui testis est testium: Oportebat, inquit, impleri omnia quae scripta sunt in Lege, et Prophetis, et Psalmis de me. Quae sint haec, ipse indicet: Tunc aperuit illis sensum, inquit, ut intellegerent Scripturas, et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis, et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem 49. Ecce quod scriptum est in Lege, et Prophetis, et Psalmis de Domino. Ecce quod de se, et de Ecclesia ipse Dominus aperuit, se ostendens, illam promittens. Vos autem his tam manifestis testimoniis resistentes, et ea quia delere non potestis, depravare conantes, quid faceretis, si inveniretis membra Prophetarum, qui sic saevitis in eloquia Prophetarum, ut nec Dominum audiatis impletorem, manifestatorem, expositorem Prophetarum? Nam quantum potestis, etiam ipsum caeditis, quando et ipsi non ceditis?

Textus Scripturae de persecutoribus.

15. 34. PETILIANUS dixit: De vobis quoque David <in> persecutores haec dicit: " Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum. Quorum os maledictione et amaritudine plenum est, veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt; non est timor Dei ante oculos eorum. Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam, sicut cibum panis? " 50.

Donatistae sunt persecutores animarum, quia dividunt Ecclesiam.

15. 35. AUGUSTINUS respondit: Sepulcrum patens est guttur eorum, unde mendaciorum mortes exhalant. Os enim quod mentitur, occidit animam 51. Si autem nihil est verius quam id quod dixit Christus, Ecclesiam suam per omnes gentes incipientem ab Ierusalem 52; nihil est mendacius quam id quod dicitis, in parte Donati. Linguae autem dolosae sunt eorum, qui cum facta sua noverint, non solum se dicunt iustos esse homines, sed etiam iustificatores hominum: quod de uno dictum est: Qui iustificat impium 53: et quod sit iustus et iustificans 54. Iam de veneno aspidum, et ore maledictione et amaritudine pleno, satis diximus. Veloces pedes autem ad effundendum sanguinem, etiam Maximianistas habere dixistis: testis est plenarii vestri concilii sententia, toties Gestis proconsularibus et municipalibus allegata. Illi autem neminem, quantum audimus, corporaliter occiderunt. Intellexistis ergo etiam spiritali caede animarum sanguinem fundi gladio schismatis, quod in Maximiano damnastis. Videte ergo si non sint pedes vestri veloces ad effundendum sanguinem, cum praeciditis homines ab unitate orbis terrarum, si hoc in Maximianistis recte dixistis, quia praeciderunt aliquos a parte Donati. Itane nos viam pacis 55 non cognovimus, qui studemus servare unitatem spiritus in vinculo pacis 56; et vos eam nostis, qui sermoni Christi quem habuit post resurrectionem cum discipulis suis, tam pacifico, ut inde inciperet dicens: Pax vobiscum 57, ita resistitis, ut nihil aliud quam hoc ei dicere convincamini: Tu quod dixisti de unitate omnium gentium falsum est, nos quod dicimus de crimine omnium gentium verum est? Qui dicerent ista, si esset timor Dei ante oculos eorum? Videte itaque si non ista quotidie dicendo plebem Dei diffusam toto orbe terrarum, tamquam cibum panis dentibus finire conamini.

16. 36. PETILIANUS dixit: Monet etiam Dominus Christus: " Cavete a pseudoprophetis, veniunt ad vos in vestimentis ovium, intus autem sunt lupi rapaces: ex fructibus eorum cognoscetis eos " 58.

Lupi rapaces sunt Donatistae, qui se operiunt pellibus ovium.

16. 37. AUGUSTINUS respondit: Si abs te quaeram, quibus nos fructibus lupos rapaces esse cognoscatis; dicturus es crimina aliena, nec in eis quorum esse dicuntur umquam probata. Si autem tu a me quaeras, quibus fructibus vos potius esse lupos rapaces cognoscamus; obicio schismatis crimen, quod tu negabis, ego autem statim probabo: neque enim communicas omnibus gentibus et illis Ecclesiis apostolico labore fundatis. Hic dicturus es: Non communico traditoribus et homicidis. Respondet tibi semen Abrahae: Haec sunt illa crimina, vel non vera, vel non mea. Sed haec interim sepono, tu ostende Ecclesiam. Iam vox illa mihi sonabit, quam in pseudoprophetis vitandam Dominus monuit ostendentibus partes, et ab universo alienare conantibus: Ecce hic est Christus, ecce illic 59. Sed usque adeo putas veras oves Christi cor non habere, quibus dictum est: Nolite credere; ut lupum audiant dicentem: Ecce hic est Christus; et pastorem non audiant dicentem: Per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem 60?

Nonnullae accusationes contra Aug.

17. 38. PETILIANUS dixit: Sic, sic, improbe persecutor, quocumque te velamine bonitatis obtexeris, quocumque nomine pacis bellum osculis geras, quolibet unitatis vocabulo hominum genus illicias; qui hactenus fallis ac decipis, vere diaboli filius es, dum moribus indicas patrem.

17. 39. AUGUSTINUS respondit: Haec a nobis in vos dicta esse reputa: et ut noveris in quos potius conveniant, quae superius dixi commemora.

Tu nomen episcopi illicite assumis.

18. 40. PETILIANUS dixit: Nec adeo mirum, quod tibi nomen episcopi illicite assumis. Haec est vera diaboli consuetudo, ita demum decipere si sibimet vindicet vocabulum sanctitatis, Apostolo praedicante: " Nec mirum est ", inquit, " si ipse satanas transfigurat se velut angelum lucis, et ministros suos quasi ministros iustitiae " 61. Nec mirum est ergo quod te falso episcopum vocas. Nam et illi angeli perditi, amatores virginum mundanarum, qui carnem corrumpendo corrupti sunt, licet divinis exuti virtutibus angeli esse desierint, nomen tamen retinent angelorum, seseque semper angelos putant, qui divina soluti militia in exercitum diaboli similes transierunt, Deo magno clamante: " Non permanebit spiritus meus in hominibus istis in aeternum, quoniam caro sunt " 62. Quibus reis ac vobis dicet Dominus Christus, " Ite in ignem aeternum, quem paravit Pater meus diabolo et angelis eius " 63. Si angeli mali non essent, diabolus angelos non haberet; quos et sanctus Apostolus in illo iudicio resurgendi a sanctis hominibus dicit esse damnandos: " Nescitis quoniam angelos iudicabimus? " 64. Si veri angeli essent, iudicium in angelos Dei homines non haberent. Sic quoque apostoli sexaginta, qui cum Domino Christo duodecim derelictis, a fide apostatae recesserunt, in tantum hominibus miseris adhuc putantur apostoli, ut ex his Manichaeus et ceteri multis diabolicis sectis multas animas implicent, quas ut caperent prodierunt. Nam profecto perditus Manichaeus, si tamen fuit, in illis sexaginta ponendus est, si nomen eius apostoli inter duodecim <non> continetur, at in locum Iudae traditoris subrogato Mathia, voce Christi ordinatus est, ut tertius decimus Paulus, qui sese Apostolorum novissimum memorat, ne quisquis esset posterior apostolus crederetur. Sic enim dixit: " Ego enim sum novissimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei " 65. Nec in hoc vobis blandiamini; Iudaeus haec fecerat: licet et vos nobis perniciem ut Pagani faciatis. Bellum namque illicite geritis, quibus non licet repugnare. Vos enim cupitis vivere nobis occisis, nobis vero victoria est fugere vel occidi.

Opus est probare, non inaniter loqui.

18. 41. AUGUSTINUS respondit: Videris quemadmodum testimonia Scripturarum posueris, vel quomodo intellexeris; nihil ad rem de qua nunc agitur. Ad hoc enim certe ista omnia dixisti, ut probares esse falsos episcopos, sicut sunt falsi angeli et falsi apostoli. Novimus et nos, esse falsos angelos et falsos apostolos et falsos episcopos, et sicut dicit verus apostolus, falsos fratres 66; sed cum ab utrisque adversus invicem possint ista iactari, probare aliquid opus est, non inaniter loqui. In quos tamen conveniat crimen fallaciae, recole quae supra diximus, et invenies: ne taedio simus legentibus, eadem saepius repetendo. Et tamen

quid hoc ad Ecclesiam toto orbe terrarum diffusam, sive quod de palea eius, quae cum illa per totum mundum est, potueris dicere; sive quod de Manichaeo dixisti, vel de ceteris diabolicis sectis? Si enim ad triticum non pertinet quidquid etiam de palea dicitur quae adhuc cum illo est; quanto minus pertinent ad membra Christi toto orbe diffusa, tam olim et tam aperte separata portenta!

Monitum Christi de persecutione.

19. 42. PETILIANUS dixit: Iubet nobis Dominus Christus: " Cum vos persecuti fuerint homines in civitate ista, fugite in alteram: quod si in ea vos persequentur, fugite in aliam. Amen enim dico vobis, non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis " 67. Si de Iudaeis et Paganis nobis praemonet, tu qui christianum te memoras, dira facta Gentilium non debes imitari. An sic Deo servitis, ut vestris manibus occidamur? Erratis, erratis, si hoc creditis miseri. Nam non habet Deus carnifices sacerdotes.

Hoc monitum non pertinet ad haereticos aut schismaticos.

19. 43. AUGUSTINUS respondit: Fugere de civitate in civitatem a facie persecutionis, non haereticis vel schismaticis praeceptum sive permissum est, quod estis vos; sed praedicatoribus Evangelii, cui resistitis vos. Quod ut facile probemus; nunc certe in civitatibus vestris estis, et nemo vos persequitur. Prodeundum ergo vobis est, et reddenda ratio separationis vestrae. Neque enim sicut excusatur infirmitas carnis, quando cedit violentiae persecutionis, sic debet et veritas cedere falsitati. Proinde si persecutionem patimini, quare non dimittitis civitates in quibus estis, ut impleatis quod ex Evangelio commemoratis? Si autem non patimini persecutionem, quare nobis respondere non vultis? Aut si timetis forte, ne cum responderitis, persecutionem patiamini; quomodo ergo imitamini eos praedicatores, quibus dictum est: Ecce mitto vos sicut oves in medio luporum 68? Quibus item dictum est: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere 69? Et quomodo non facitis contra praeceptum Petri apostoli, qui ait: Parati semper ad responsionem omni poscenti vos rationem de fide et spe vestra 70? Postremo, quare per violentissimas turbas etiam ultro improbi estis Ecclesiis catholicis, ubi potueritis, quod innumerabilibus exemplis res ipsa indicat? Sed dicitis vos loca vestra defendere, et resistitis fustibus et caedibus quibuscumque potueritis. Quare ibi non audistis vocem Domini dicentis: Ego autem dico vobis, non resistere malo 71? Aut si fieri potest, ut aliquando recte per vim corporalem resistatur violentis, nec ideo praeceptum violetur quod audimus a Domino: Ego autem dico vobis, non resistere malo; cur non etiam hoc fieri potest, ut per ordinatas et legitimas potestates de sedibus quae illicite usurpantur, vel ad iniuriam Dei retinentur, pius expellat impium, et iustus iniustum? Neque enim eo modo persecutionem passi sunt pseudoprophetae ab Elia, quomodo ipse Elias a rege nequissimo 72. Aut quia flagellatus est Dominus a persecutoribus, propterea passionibus eius comparandi sunt quos ipse de templo flagellatos eiecit. Restat ergo ut nihil aliud requirendum esse fateamini, nisi utrum iuste an impie vos separaveritis a communione orbis terrarum. Nam si hoc inventum fuerit quod impie feceritis, non miremini si non desunt ministri Deo per quos flagellemini: quia persecutionem patimini, non a nobis, sed, sicut scriptum est, ab ipsis factis vestris 73.

Vos, dicit Petil., vivacem Christum totiens occidistis.

20. 44. PETILIANUS dixit: Clamat rursus de coelo Dominus Christus ad Paulum: " Saule, Saule, quid me persequeris? Durum est tibi contra stimulum calcitrare " 74. Saulus tunc dictus est, ut ei postmodum Baptisma componeret nomen. Vobis ergo non durum est Christum toties persequi in sacerdotibus suis, Domino ipso clamante: " Ne tetigeritis christos meos " 75? Sanctorum computate tot funera, et vivacem Christum toties occidistis. Postremo si sacrilegus non sis, sanctus esse non potes homicida.

Aug.: Vos persecuti estis Maximianistas.

20. 45. AUGUSTINUS respondit: Defendite vos ipsos a persecutione, quam passi sunt a vestris qui cum Maximiano se a vobis separaverunt; et illic invenietis defensionem nostram. Si enim dicitis non vos fecisse; Gesta proconsularia et municipalia recitamus. Si dicitis recte vos illis fecisse; cur ipsi talia pati non vultis? Si dicitis: Sed nos schisma non fecimus; hoc ergo quaeratur, et antequam constet an ita sit, nemo persecutores accuset. Si dicitis etiam schismaticos persecutionem pati non debuisse: quaero utrum et de basilicis, in quibus insidiantur ad seducendos infirmos, expelli per ordinatas potestates non debeant? Si dicitis, nec hoc debere: reddite prius Maximianistis basilicas, et sic nobiscum agite. Si dicitis debere: quaerite iam quid pati debeant a potestatibus ordinatis, qui eis resistendo, Dei ordinationi resistunt 76. Unde aperte Apostolus dicit: Non enim sine causa gladium portat; vindex est enim in iram ei qui male agit 77. Quod si omnino diligenter veritate tractata hoc inventum fuerit, ut nec per iudicia publica schismatici aliquid pati debeant, nec de locis insidiarum et fallaciarum suarum pellantur; et dixeritis vobis displicere, quod Maximianistae a quibusdam vestris ista perpessi sunt: cur non liberius de toto agro Domini, id est, de toto mundo clamant frumenta dominica: Nec ad nos pertinet quod zizania vel quod palea nostra committit, quia displicet nobis? Si vobis sufficere ad purgationem fatemini, quoniam quidquid mali fit a vestris, displicet vobis: quare vos ergo separastis? Hinc enim vos accusat ipsa vestra defensio. Si enim propterea vos ab iniquis partis Donati non separatis, quia unusquisque sarcinam suam portat 78; cur ab iniquis orbis terrarum, quos putatis aut fingitis, vos separastis? An ut sarcinam schismatis omnes pariter portaretis?

Haec accusatio non probatur.

20. 46. Et tamen quaerimus a vobis, quos vestrum a nostris probetis occisos. Nullam quidem legem ab imperatoribus datam ut occideremini recolo. Illi autem de quibus maximam invidiam facere soletis, Marculus et Donatus, ut moderatius dixerim, incertum est utrum se ipsi praecipitaverint, sicut vestra doctrina non cessat quotidianis exemplis; an vero alicuius potestatis iussu praecipitati sint. Si enim incredibile est magistros Circumcellionum solitas mortes sibimet intulisse, quanto incredibilius potestates Romanas insolita supplicia iubere potuisse? Itaque de hac re, quam nimis invidiosam putatis, si verum est quod dicitis, quid hoc pertinet ad dominicum triticum? Palea quae foras volavit, paleam quae intus remansit accuset: non enim tota poterit, nisi ventilabro ultimo separari. Si autem falsum est, quid mirum si palea tamquam levi flatu dissensionis ablata, etiam dominicum triticum falsis criminationibus insectatur? Quapropter de omnibus talibus invidiosis criminibus hoc vobis frumentum Christi, quod per agrum, id est, per totum mundum cum zizaniis crescere iussum est, libera et secura voce respondet: Si non probatis quod dicitis, ad neminem pertinet; si autem probatis, ad me non pertinet. Ex quo fit ut quicumque se ab ista unitate frumenti propter zizaniorum vel paleae crimina separavit, propter ipsum dissensionis et schismatis malum nec ab ipso crimine homicidii se possit defendere, dicente Scriptura: Qui odit fratrem suum, homicida est 79.

Paulus, persecutor, a Baptismo est sanatus.

21. 47. PETILIANUS dixit: Ergo, ut diximus, Dominus Christus clamavit ad Paulum: " Saule, Saule, quid me persequeris? Durum est tibi adversus stimulum calcitrare ". Dixit autem Paulus: " Quis es, Domine? ". Eique responsum est: " Ego Christus Nazarenus, quem tu persequeris ". Et ille tremens ac stupens dixit: " Domine, quid me vis facere? ". Et Dominus ad illum: " Surge, et intra in civitatem, et dicetur tibi quid te oporteat facere ". Et interpositis: " Surrexit autem Saulus de terra, apertisque oculis suis nihil videbat ". O ultrix furoris caecitas, oculorum persequentis lumen obnubilas, solo Baptismo recessura! Videamus ergo in civitate quid gessit. " Introiit ", inquit, " Ananias ad Saulum, et cum imposuisset ei manus, ait: Saule frater, Dominus misit me Iesus, qui visus est tibi in via qua veniebas, ut videas et implearis Spiritu sancto. Confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamae, et visum recepit, et surgens baptizatus est " 80. Cum igitur Paulus a crimine persequendi Baptismo liberatus, oculos sumpserit innocentes; cur non vis, persecutor et traditor caecus falso baptismate, ab iis quos insequeris baptizari?

Ne ista quidem accusatio probatur.

21. 48. AUGUSTINUS respondit: Nec persecutorem nec traditorem probas, quem vis denuo baptizare. Et si probas aliquem, non est tamen denuo baptizandus persecutor et traditor, si iam Christi Baptismo baptizatus est. Paulum quippe propterea baptizari oportuit, quia numquam tali baptismo tinctus fuit. Itaque nihil habet simile ad causam quam nobiscum agitis, quod de Paulo interponere voluisti. Sed si hoc non interposuisses, puerili declamationi locum non invenisses, ubi diceres: O ultrix furoris caecitas, solo Baptismo recessura! Quanto enim fortius in vos exclamandum est: O ultrix furoris caecitas, quae non Paulo comparata, sed Simoni, nec accepto Baptismo recedit a vobis 81? Nam si persecutores ab eis quos persequuntur baptizandi sunt, Primianus a Maximianistis baptizetur, quos instantissime persecutus est.

Sicut Iudas traditor vos non habetis pacem et Baptismum.

22. 49. PETILIANUS dixit: At enim constanter opponitis, dixit Apostolis Christus: " Qui semel lotus est, non habet causam nisi pedes lavandi, sed est mundus totus ". Si verba ista plene discutias, subsequentibus obtineris. Sic namque locutus est, dicens: " Qui semel lotus est, non habet causam nisi pedes lavandi, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes " 82. Hoc autem dixit propter Iudam, qui eum fuerat traditurus. Quisquis ergo traditor factus es, Baptismum perdidisti. Denique postquam ipse damnatus est traditor Christi apostolus, undecim sic plenius confirmavit: " Iam vos mundi estis, propter sermonem quem locutus sum vobis. Manete in me, et ego in vobis " 83. Et iterum his undecim dixit: " Pacem meam do vobis, pacem meam dimitto vobis " 84. Cum haec ergo damnato, ut diximus, traditore, Apostolis undecim dicta sint, vos quoque traditores similiter pacem et Baptismum non habetis.

Etiam Iuda presente, Apostoli non sunt contaminati.

22. 50. AUGUSTINUS respondit: Si ergo perdidit Baptismum traditor, quisquis a vobis baptizatus postea traditor factus fuerit, si ad vos redire voluerit, denuo baptizetur. Quod si non facitis, satis vos ipsi indicatis falsum esse quod dictum est: Si quis ergo traditor factus es, Baptismum perdidisti. Si enim perdidit, redeat et recipiat: si autem redit et non recipit, non perdiderat. Deinde, si propterea dictum est Apostolis: Iam vos mundi estis 85; et: Pacem meam do vobis 86; quia iam inde discesserat traditor: non erat ergo munda et pacifica coena illa tanti Sacramenti, quam priusquam ille exiret, omnibus dedit. Quod si clausis oculis dicere audetis, quid faciamus nisi potius nos exclamemus: O ultrix furoris caecitas eorum qui volunt esse legis doctores, sicut dicit Apostolus, non intellegentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirment 87? Nisi tamen pertinaciae caecitas impediret, non erat difficilis intellectus, ut videres non dixisse Dominum praesente Iuda: Nondum mundi estis; sed: Iam vos mundi estis. Addidit autem, non omnes; quia ibi erat qui mundus non erat: qui tamen si praesentia sua ceteros pollueret, non eis diceretur: Iam vos mundi estis: sed diceretur, ut dixi: Nondum mundi estis. Postquam vero ille discessit, dixit eis: Iam vos mundi estis; nec addidit: Sed non omnes; quia iam discesserat, quo etiam praesente, sicut eis dictum est, mundi erant, sed non omnes, quia erat illic unus immundus. Quapropter his verbis magis Dominus declaravit, in uno coetu hominum eadem Sacramenta sumentium, aliquorum immunditiam mundis obesse non posse. Certe si putatis apud nos esse similes Iudae, haec verba nobis dicite: Mundi estis, sed non omnes. Non autem hoc dicitis: sed dicitis propter quosdam immundos: Immundi estis omnes. Hoc discipulis Dominus Iuda praesente non dixit: et ideo qui hoc dicit, non didicit a bono magistro quod dicit 88.

Petil.: Vos, occiditis et facitis aliquem suo sanguine baptizari.

23. 51. PETILIANUS dixit: Quod si nos bis Baptismum facere dicitis, imo vos facitis qui occiditis baptizatos: non quia baptizatis hoc dicimus, sed quia unumquemque dum occiditis, sanguine suo facitis baptizari. Etenim baptismum aquae vel spiritus, extorto sanguine martyris quasi factum est geminum. Sic autem ipse quoque Salvator baptizatus primitus a Ioanne, baptizandum sese professus est iterum, non iam aqua, nec spiritu 89, sed sanguinis baptismo, cruce passionis: sicut scriptum est: " Accesserunt ad eum duo discipuli filii Zebedaei dicentes: Domine, cum veneris in regnum tuum, fac nos sedere unum ad dexteram tuam, et alterum ad sinistram. Respondit eis Iesus: Difficilem rem petitis. Numquid calicem quem ego bibiturus sum, potestis bibere; et baptismo quo ego baptizor baptizari? Dixerunt illi: Possumus. Et ait illis: Calicem quidem quem ego bibiturus sum, bibere potestis; et baptismo quo ego baptizor baptizabimini " 90 et cetera. Si haec duo sunt baptismata, vestra nos laudatis invidia, profitemur. Cum enim nostra corpora occiditis, non bis baptismum facimus, sed baptismo nostro et sanguine baptizamur, ut Christus. Erubescite; erubescite, persecutores; similes Christo martyres facitis, quos post aquam veri Baptismatis sanguis baptista perfundit.

Vera mors est separatio vestra ab Ecclesia.

23. 52. AUGUSTINUS respondit: Primo cito respondemus, quia non vos occidimus, sed ipsi vosmetipsos vera morte occiditis, cum vos ab unitatis viva radice praeciditis. Deinde, si omnes qui occiduntur sanguine suo baptizantur, omnes latrones, iniqui, impii, scelerati, qui damnati feriuntur, martyres habendi sunt, quia suo sanguine baptizantur. Si autem non baptizantur sanguine suo, nisi qui occiduntur propter iustitiam; quia ipsorum est regnum coelorum 91: vide sis prius esse quaerendum propter quid patimini, et postea quid patimini. Quid ergo buccae inflantur antequam facta defendantur? Quid perstrepit lingua antequam probetur vita? Si schisma fecisti, impius es: si impius es, ut sacrilegus moreris, cum pro impietate puniris: si ut sacrilegus moreris, quomodo tuo sanguine baptizaris? An dicis: Non feci schisma? Hoc ergo quaeramus: quid ante clamas quam probas?

Crimina aliorum non faciunt reos, nec nos nec vos.

23. 53. An dicis: Etsi sacrilegus sum, a te occidi non debeo? Alia quaestio est de atrocitate facti mei, quod numquam veraciter demonstras; alia de Baptismo sanguinis tui, unde te mendaciter iactas. Nam neque occido te, nec probas te ab aliquo occidi: nec si probes, ad me pertinet quicumque te occiderit, sive secundum potestatem legitime sibi a Domino datam iuste fecerit, sive sicut messis dominicae palea cupiditate aliqua mala scelus admiserit: sicut ad te non pertinet qui recentibus temporibus cum intolerabili potentatu etiam militibus sibi comitantibus, non qui timebat aliquem, sed ut ab omnibus timeretur, viduas oppressit, pupillos evertit, aliena patrimonia prodidit, aliena matrimonia separavit, res vendendas innocentium procuravit, venditarum pretia cum dominis plangentibus divisit. Ex me ista dicere videar, si non tacito nomine agnoscitur de quo dicam. Quae si vera sunt; sicut ad vos ista non pertinent: ita nec quidquid dicis, ad nos etiam si vera diceres. Si autem falsa fama de illo collega vestro iusto et innocente mentita est; nullo modo etiam famae credendum est, quae de innocentibus tamquam de traditoribus codicum, vel tamquam de interfectoribus hominum seminata est. Huc accedit, quia ego illum commemoro qui vobiscum vixit, cuius natalitia tanta celebratione frequentabatis, cui pacis osculum inter Sacramenta copulabatis, in cuius manibus Eucharistiam ponebatis, cui vicissim danti manus porrigebatis, cuius aures inter tantos Africae gemitus surdas libera voce offendere timebatis: quem nescio quis vestrum, quia vel ex obliquo urbanissime tetigit, ut ei diceret quod Comitem haberet Deum, ingenti laude ferebatur. Tu autem illos nobis obicis, cum quibus non viximus, quorum faciem non vidimus, quorum aetate vel pueri vel fortasse nondum nati eramus. Quae est ista tanta iniquitas atque perversitas, velle nobis imponere sarcinas ignotorum, cum vos portare nolitis amicorum? Clamat Scriptura divina: Videbas furem, et concurrebas cum eo 92. Si te non contaminavit quem vidisti, cur mihi obicis quem videre non potui? An dicis: Non cum eo concurri, quia facta eius displicebant mihi? Sed nempe ad altare accedebas cum eo. Age iam, ut te defendas, discerne ista, et dic aliud esse concurrere in peccatum, sicut concurrerunt duo seniores castitati Susannae insidiantes; aliud cum fure accipere Domini Sacramentum, sicut Apostoli cum Iuda etiam primam illam coenam acceperunt. Faveo defensioni: sed cur non attendis quanto facilius in hac tua defensione absolveris gentes et terminos terrae, qua haereditas Christi diffunditur? Si enim potuistis furem videre, et cum fure viso Sacramenta communicare, tamen peccatum non communicare: quanto minus potuerunt remotissimae nationes cum Afris traditoribus vel persecutoribus, etiamsi vera diceretis et ostenderetis, malefacta habere communia, quamvis cum eis tenerent Sacramenta communia? An dicis: Ego illum episcopum vidi, furem vero illum non vidi. Dic quod vis, etiam huic faveo defensioni, et in hac absolutus est a vestris criminationibus orbis terrarum. Si enim vobis licuit cogniti hominis ignorare vitam, cur totus mundus ignotos ignorare non sinitur? Nisi forte Donatistis licet nescire quod scire nolunt, gentibus non licet nescire quod scire non possunt.

...sicut nec Optatus fecit te furem.

23. 54. An dicis: Aliud est furtum, aliud traditio vel persecutio? Concedo aliud esse; nec modo laborandum est, quid intersit, ostendere. Attende compendium. Si te ille non fecit furem, quia tibi non placet furtum: quis potest facere traditores aut homicidas, eos quibus displicet sive traditio sive homicidium? Prius igitur confitere te esse quidquid mali fuit Optatus, quem noveras: et vel sic mihi obice quidquid mali fuerunt, quos ego non noveram. Nolo mihi dicas: Sed illa magna sunt, ista parva. Prius enim oportet fatearis ipsa parva de te, non ut ego quoque fatear, sed ut vel sinam te dicere nescio quae magna de me. Optatus quem noveras, fecit te furem, quia collega tuus fuit, an non fecit? Responde unum de duobus. Si dicis: Non fecit; quaero <quare> non fecit: quia nec ipse fuit? an quia nescis? an quia tibi displicuit? Si quia nec ipse fuit: multo magis illos de quibus nos arguistis, tales fuisse, quales dicis, credere non debemus. Si enim de Optato non est credendum quod et Christiani et Pagani et Iudaei, postremo et nostri et vestri dicunt; quanto minus credendum est quod vos de aliquo dicitis? Si quia nescis: respondent tibi omnes gentes: Multo magis nos nescimus quidquid de illis obicis nobis. Si quia tibi displicuit: eadem tibi voce respondent: Quamvis numquam probaveris, talia tamen displicent nobis. Si autem dicis: Ecce me furem fecit Optatus ille quem noveram, quia collega meus fuit, et cum illo ad altare accedere solebam cum ista committeret; sed non curo, quia leve est peccatum: te autem illi traditorem homicidamque fecerunt. Respondeo, non me concedere ut ego quoque traditor et homicida factus sim peccatis alienis, quia tu te alieno peccato furem factum esse confessus es: neque enim iudicio nostro, sed ore tuo fur factus es. Nos enim dicimus unumquemque sarcinam suam portare, sicut Apostolus testis est 93; tu vero non quia furtum fecisti, vel furto consensisti, sed quia id quod alius fecit ad te pertinere existimasti, sub sarcina Optati ultro tuos humeros subdidisti. Nam sicut Apostolus ait, cum de cibis loqueretur: Scio et confido in Domino Iesu, quia nihil commune per ipsum, sed ei qui existimat aliquid commune esse, illi commune est 94; eadem regula dici potest, aliena peccata ad eos non pertinere quibus displicent; sed si quis existimat ad se pertinere, pertinent ad eum. Quapropter tu nos non tenes traditores, nec homicidas, etiamsi aliquid tale probes de iis qui nobiscum Sacramenta communicant: te autem, etiamsi tibi displiceat quidquid fecit Optatus, furem tamen tenemus, non per calumniam nostram, sed per sententiam tuam. Et ne putes hoc leve esse; Apostolum lege dicentem: Neque fures regnum Dei possidebunt 95. Qui autem regnum Dei non possidebunt, non erunt utique ad dexteram inter illos quibus dicetur: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi 96. Si ibi non erunt, ubi erunt, nisi ad sinistram? Inter illos ergo quibus dicetur: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius 97. Frustra ergo te securum facis, leve putando peccatum, quod a regno Dei separat, et in ignem mittit aeternum. Quanto melius ad veram confessionem confugies, et dices: Unusquisque nostrum proprium onus portabit, et a tritico paleam ventilabrum ultimum separabit 98?

23. 55. Sed videlicet times ne statim tibi dicatur: Cur ergo dum aliis aliena onera conamini imponere, ausi vos estis ante ultimum ventilabrum a totius mundi dominica segete separare? Itaque vos, quibus displicent facta vestrorum, dum cavetis ne vobis obiciatur schisma quod omnes fecistis, etiam peccatis vos implicatis, quae vos non fecistis: et dum timet vir disertus Petilianus, ne mihi liceat dicere, non me esse talem qualem fuisse putat Caecilianum, ipse cogitur dicere esse se talem qualem fuisse novit Optatum. An tu non es talis, qualem illum fuisse Africa tota conclamat? Nec nos ergo tales sumus, quales illos quos nobis obicitis, vel error vester suspicatur, vel furor infamat, vel veritas probat: multo minus talia sunt per omnes gentes frumenta dominica, quae istorum nec nomen audierunt. Nulla igitur causa est, cur tanto scelere separationis et sacrilegio schismatis pereatis. Et tamen si quid pro hac tanta impietate divino iudicio patiamini, etiam baptizari vos vestro sanguine dicitis: ut parum sit quod divisi non compungimini, nisi etiam puniti gloriemini.

24. 56. PETILIANUS dixit: At enim in eodem perduratis: " Qui semel lotus est, non habet causam nisi pedes lavandi " 99. Semel est quod habet auctorem, semel est quod veritas firmat.

24. 57. AUGUSTINUS respondit: Baptismus in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Christum habet auctorem 100, non quemlibet hominem: et Christus est veritas 101, non quilibet homo.

25. 58. PETILIANUS dixit: Nam cum reus falsa committas, bis Baptisma ego non facio, quod semel ipse non facis.

25. 59. AUGUSTINUS respondit: Nec reos nos probas; et si reus baptismo falso baptizat, non habent verum Baptismum, quotquot ab eis baptizantur, qui apud vos non solum manifesti, sed etiam occulti iam rei sunt. Si enim rem Dei dat, qui Baptismum dat; cum iam Deo reus est, quomodo rem Dei dat, si reus verum Baptismum non dat? Sic enim exspectatis ut et vobis reus sit, quasi quod daturus est vestrum sit.

Quid est catholicum Baptisma.

26. 60. PETILIANUS dixit: Nam si veris falsa permisceas, iisdem saepe vestigiis verum falsitas imitatur. Sic, sic hominem simulat naturae pictura verumque coloribus exprimit falsas facies veritatis. Sic, sic speculi nitor vultum rapit, ut revocet oculos intuentis: sic, sic offert proprios venientibus vultus, ut ipsa sibimet invicem facies venientis occurrat: tantumque valet munda fallacia, ut ipsi se, qui pervident oculi, quasi in altero sese cognoscant. Ipsa quoque umbrae cum steterit imago, res geminat magna ex parte mendacio dividens unitatem. Numquid adeo verum est, quia figura mentitur? Sed aliud est hominem pingere, aliud generare. Nam quis patri filios exoptanti falsos fingit infantes? aut quis picturae mendacio veros haeredes exspectet? Profecto dementis est animi, dimisso eo quod verum est, amare picturam.

Sanctitas Baptismi non dependet a sanctitate ministri.

26. 61. AUGUSTINUS respondit: Itane non erubescis, etiamsi in homine fallacissimo fuerit, Baptismum Christi falsitatem vocare? Absit quidem ut dominicum frumentum quod per totum agrum, id est, hunc mundum, usque ad messem, id est, usque in finem saeculi inter zizania crescere iussum est 102, vestris maledictis interiisse credatur. Verumtamen et in ipsis zizaniis, quae usque in finem non colligi, sed tolerari praecepta sunt, et in ipsa palea, quae nonnisi ultimo ventilabro tota separabitur 103; audet quisque dicere falsum esse Baptisma quod in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti datur et sumitur? Quos testimonio gravidatarum feminarum convictos, vel collegas vel presbyteros vestros ab honore deponitis (quandoquidem ista exempla ubique non desunt), quaero, antequam convincerentur, utrum fallaces fuerint, an veraces? Respondebis utique: Fallaces. Cur ergo verum Baptismum et habebant, et dabant? Cur in eis divinam veritatem non corrumpebat humana fallacia? Nonne verissime scriptum est: Sanctus enim Spiritus disciplinae effugiet fictum 104? Fictos ergo istos cum sanctus Spiritus fugeret, cur apud eos Baptismi veritas erat, nisi quia Spiritus sanctus hominis fallaciam, non veritatem Sacramenti fugiebat? Porro si et fallaces habent Baptismum verum, qui hoc habet <quamvis a fallacissimo baptizatore acceptum, idem habet> quod veraces habent? Unde te oportet advertere sermonem tuum potius esse pigmentis puerilibus coloratum: et ideo qui neglecto verbo vivo fucis talibus delectatur, ipse amat pro veritate picturam.

Unus est Baptismus.

27. 62. PETILIANUS dixit: At enim dicit apostolus Paulus: " Unus Deus, una fides, unum Baptisma " 105. Unum nos profitemur; nam certum est eos qui duo existimant, insanire.

Est Baptismus Christi.

27. 63. AUGUSTINUS respondit: In vos ista dicitis, sed insaniendo nescitis. Illi enim dicunt duo baptismata, qui aliud existimant habere iustos, aliud iniquos; cum neque istorum neque illorum sit, sed sit Christi in utrisque unum; quamvis ipsi non sint unum, sed id quod est unum, isti habeant ad salutem, illi ad perniciem.

Imago non est veritas.

28. 64. PETILIANUS dixit: Verum ut aliquid comparem, solem geminum videri furiosis, licet nubes caerulea saepe concurrat, eiusque decolor facies splendore percussa, dum radii solis ab eadem redeunt, quasi proprios radios emittere videatur: sic, sic in fide Baptismatis aliud est quaerere imagines, aliud agnoscere veritatem.

Quomodo agunt Donatistae.

28. 65. AUGUSTINUS respondit: Quid loqueris, quaeso? Quando nubes caerulea radios solis percussa repercutit, numquid furiosis quasi duo soles apparent, ac non omnibus qui intuentur? Cum autem furiosis ita videtur, solis ipsis videtur. Sed si molestum non est quod admoneo, vide potius ne forte talia dicere et sic loqui furiosum sit. Nempe tamen hoc dicere voluisti, iustos habere veritatem Baptismi, iniustos autem imaginem; si ita est, audeo dicere imaginem fuisse in illo vestro, cui non Deus, sed quidam Comes erat Deus; veritatem autem vel in te vel in illo qui hoc in eum eleganter emisit, quando ei dixit: Cui Comes est Deus. Et discernite illos quos uterque baptizavit, et in aliis approbate Baptismum verum, ab aliis autem excludite imaginem, et introducite veritatem.

Exemplum magistratus.

29. 66. PETILIANUS dixit: Sed ut haec minora discurram; numquid ius dicit, qui non est curiae magistratus, aut id quod dixerit ius est, cum privati persona publica iura perturbet? An non magis reus non modo non prodest; sed cum eo quod conficit, falsarius obtinetur?

Hoc exemplum nihil pertinet ad Catholicos.

29. 67. AUGUSTINUS respondit: Quid, si iste privatus atque falsarius legem imperatoris alicui det? nonne ille cum contulerit cum eis qui hanc habent, et ipsam esse invenerit, non attendit a quo acceperit, sed quid acceperit? Falsarius quippe quando ex sua falsitate dat aliquid, falsum est: quando autem alienum verum ab aliquo datur, etiamsi a falsario detur, quamvis ille verax non sit, verum est tamen quod datur.

30. 68. PETILIANUS dixit: Aut si quisquam carmina sacerdotis memoriter teneat, numquid inde sacerdos est, quod ore sacrilego carmen publicat sacerdotis?

Veritas Baptismi non dependet a veritate sacerdotis.

30. 69. AUGUSTINUS respondit: Ita istud dicis, quasi modo quaeramus quis sit verus sacerdos, et non quid sit verum Baptisma. Ut enim sit quisque verus sacerdos, oportet ut non solo Sacramento, sed iustitia quoque induatur, sicut scriptum est: Sacerdotes tui induantur iustitia 106. Qui autem solo Sacramento sacerdos est, sicut fuit pontifex Caiphas, persecutor unius et verissimi sacerdotis; quamvis ipse non sit verax, quod dat tamen verum est si non det suum, sed Dei: sicut de ipso Caipha dictum est: Hoc autem non a se dixit, sed cum esset pontifex, prophetavit 107. Et tamen, ut eo quoque simili utar quod ipse posuisti, si audias ab aliquo vel profano precem sacerdotis verbis et mysteriis evangelicis conformatam; numquid potes ei dicere: Non est vera, quamvis ipse non solum verus non sit, sed etiam nullus sacerdos sit? cum apostolus Paulus quoddam testimonium verum esse dixerit Cretensis nescio cuius prophetae, qui inter prophetas Dei non computabatur; ait enim: Dixit quidam ex ipsis proprius eorum propheta, Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri: testimonium hoc verum est 108. Si ergo Apostolus, nescio cuius alienigenae testimonio, quia verum comperit, etiam ipse attestatus est; cur nos apud quemlibet invenerimus quod Christi est, et verum est etiam si ille apud quem invenitur perversus et fallax est, non discernimus vitium quod homo habet, et veritatem quam non suam, sed Dei habet; et dicimus: Sacramentum hoc verum est; sicut ille ait: Testimonium hoc verum est? Numquid ideo dicimus: Etiam ipse homo verax est; quia dicimus: Sacramentum hoc verum est? Sicut et Apostolus, numquid ideo prophetam illum inter Prophetas Dei computavit, quia quod in eo verum invenit, verum esse firmavit? Similiter idem Apostolus cum apud Athenas esset inter aras daemonum animadvertit aram quamdam, in qua scriptum erat: Ignoto Deo. Et hoc testimonium ad illos in Christo aedificandos assumpsit, ita ut hoc commemoraret in sermone suo, atque subiungeret: Quem vos ignorantes colitis, hunc vobis nos annuntiamus 109. Numquid quia vel inter idolorum aras vel a sacrilegis erectam aram illam reperit, propterea quod in ea verum erat damnavit aut respuit; aut propter verum quod in ea legerat, etiam sacrilegia Paganorum sectanda esse persuasit? Consequenter autem cum ipsum etiam Dominum illis ignotum, sibi autem notum, etiam illorum notitiae, sicut congruere iudicabat, insinuare vellet, ait inter cetera: Et quidem non longe positum ab unoquoque nostrum; in illo enim vivimus, et movemur, et sumus, sicut et quidam secundum vos dixerunt 110. Numquid etiam hic, quia invenit apud sacrilegos testimonia veritatis, aut propter ista illos approbavit, aut propter illos ista damnavit? Vos autem necesse est ut semper erretis, quamdiu propter hominum vitia Dei Sacramenta violatis, aut nos propter Dei Sacramenta, quae in vobis violare nolumus, etiam vestri schismatis sacrilegium assumere putatis.

Unde venit potestas baptizandi.

30. 70. PETILIANUS dixit: Omnis enim potestas ex Deo est 111, non in homine potestatis: sicut Pontio Pilato respondit Dominus Iesus Christus: " Non haberes in me potestatem, nisi esset tibi desuper data " 112. Et iterum dicente Ioanne: " Non potest homo facere quidquam, nisi ei datum fuerit de coelo " 113. Doce igitur, traditor, simulandi mysteria quando acceperis potestatem.

Quando Catholica amisit potestatem baptizandi?

31. 71. AUGUSTINUS respondit: Tu doce potius, universus orbis terrarum, quo diffusa est haereditas Christi et illa tot gentium multitudo, ubi Apostoli Ecclesias fundaverunt, quando baptizandi amiserit potestatem. Numquam docebis: non solum quia eos calumniaris, non doces traditores; sed quia etiamsi docueris, non potest quorumlibet malorum scelus, sive ignotorum, sive fallacium, sive ut zizania vel palea tolerandorum, evertere promissa Dei, ut non in semine Abrahae benedicantur omnes gentes 114; a quibus promissis vos alienos facitis, qui cum omnibus gentibus communionem unitatis habere non vultis.

Baptismus est unus, sed tribus gradibus consecratum.

32. 72. PETILIANUS dixit: Licet enim unum sit Baptismum, tribus tamen est gradibus consecratum. Dedit aquam Ioannes sine nomine Trinitatis, sicut ipse professus est dicens: " Ego vos baptizo in aqua poenitentiae: alius veniet qui fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare; ipse vos baptizat in Spiritu sancto et igne " 115. Dedit Spiritum sanctum Christus, sicut scriptum est: " Sibilavit in faciem eorum, et dixit: Accipite Spiritum sanctum " 116. Ipseque ignis Paracletus crepitantibus flammis ardescens in Apostolos supervenit. O vera divinitas, quae accendere visa est, non ardere, sicut scriptum est: " Factus est subito de coelo sonus tamquam vi magna spiritus ferretur, et replevit totam domum ubi erant sedentes Apostoli. Et visae sunt distributae linguae tamquam ignis, sedit autem super unumquemque eorum; et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui variis linguis, sicut Spiritus sanctus dabat eloquium eis " 117. Tu vero, persecutor, vel aquam poenitentiae non habes, qui non Ioannis occisi, sed occisoris Herodis retines potestatem. Tu igitur, traditor, Spiritum sanctum Christi non habes: etenim morti Christus est traditus, non ad mortem tradidit Christus. Tibi ignis in spiritu apud inferos vivax est, qui ieiunis apicibus aestuans, membra tua per saeculum afflare valeat, non finire; sicut scriptum est de reorum in inferno supplicio, " Ignis eorum non exstinguetur " 118.

Petil. est maledicus, non veridicus.

32. 73. AUGUSTINUS respondit: Tu es ille maledicus conviciator, non veridicus disputator. Nonne aliquando desines talia dicere, quae si non probas, ad neminem pertinent; si autem probas, ad unitatem orbis terrarum, quae in sanctis tamquam in frumentis est, omnino non pertinent? Si placeat et nobis pro maledictis maledicta reponere, possumus et nos forte diserte conviciari. Possumus et nos dicere: Crepitantibus flammis: sed nullo modo mihi sonat diserte, quod dicitur inepte. Possumus et nos dicere: Ieiunis apicibus aestuans: sed scriptorum nostrorum apices nolumus, cum ab aliquo sano leguntur, a succo gravitatis ieiunos iudicari, et ipsum in eis dum nullis sententiis utilibus pascitur, supervacaneo laborare ieiunio. Ecce dico Circumcelliones vestros, non crepitantibus, sed praecipitantibus flammis furoris ardere. Si responderis: Quid ad nos? cur et tu cum obieceris quos volueris, non vicissim audies: Et nos nescimus? Si responderis: Non probatis; cur non tibi orbis terrarum respondeat vicissim: Nec vos probatis? Paciscamur ergo, si placet, ut nec tu nobis malos obicias quos putas nostros, nec vobis ego vestros. Ita videbis hoc pacto tam iusto placito atque firmato, nihil te habere quod obicias semini Abrahae in omnibus gentibus. Atqui ego tibi plane invenio magnum quod obiciam: Cur vos ergo impie separastis a semine Abrahae, quod est in omnibus gentibus? Hoc certe quemadmodum defendas, non habes. Purgamus enim nos utrique a criminibus alienis: hoc autem quod omnibus gentibus quae in semine Abrahae benedicuntur non communicatis, et magnum crimen est, non quorumdam vestrum, sed omnium.

Quid significantur linguae in Pentecoste.

32. 74. Et tamen nosti, et commemoras Spiritum sanctum ita venisse, ut illi quos tunc impleverat, linguis omnibus loquerentur: quid sibi volebat illud signum atque prodigium? Cur modo ita datur Spiritus sanctus, ut nemo cui datur linguis omnibus loqui, possit, nisi quia omnes gentes credituras, ac sic in omnibus linguis futurum Evangelium, illud tunc miraculum portendebat? Quod et in Psalmo tanto ante praedictum est: Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum 119. Hoc propter eos dictum est, qui Spiritu sancto accepto linguis erant omnibus locuturi. Sed quia idipsum in omnibus gentium linguis futurum Evangelium et corpus Christi per totum orbem terrarum linguis omnibus personaturum significabat, secutus ait: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum 120. Hinc fit ut Ecclesia vera neminem lateat. Unde est illud quod in Evangelio ipse dicit: Non potest civitas abscondi super montem constituta 121. Ideoque in eodem psalmo connectitur: In sole posuit tabernaculum suum, id est, in manifestatione: sicut in Regnorum libris legimus dictum: Quod tu in occulto fecisti, patieris in sole 122. Et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo: exsultavit ut gigas ad currendam viam; a summo coelo egressio eius: ecce habes adventum Domini in carne. Et occursus eius usque ad summum eius: ecce habes resurrectionem et ascensionem. Nec est qui se abscondat a calore eius 123 ecce habes adventum Spiritus sancti, quem in linguis igneis misit, ut fervorem caritatis ostenderet, quam profecto non habet qui cum Ecclesia quae in omnibus linguis est, non servat unitatem spiritus in vinculo pacis 124.

Vera explicatio verborum Scripturae.

32. 75. Iam vero quod unum quidem Baptismum esse dixisti, sed tamen tribus gradibus consecratum, ipsaque tria sic personis singulis dispertitus es, ut aquam Ioanni, Spiritum sanctum Domino Iesu Christo, et ignem tertium Paracleto desuper misso tribueris, quantus error sit parumper adverte. Eo quippe ductus es ut ita sentires, quia Ioannes ait: Ego quidem baptizo in aqua: qui autem post me venit, maior me est; ipse vos baptizat in Spiritu sancto et igni 125. Nec considerare voluisti, non tria tribus singillatim esse coaptata, aquam Ioanni, Spiritum Christo, ignem Paracleto; sed tria haec ad duos potius pertinere, unum ad Ioannem, et duo cetera ad Dominum. Neque enim dictum est: Ego quidem vos baptizo in aqua; qui autem post me venit, maior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare, ipse vos baptizat in Spiritu sancto; qui autem post illum venturus est Paracletus, ipse vos baptizat in igne; sed: Ego quidem, inquit, in aqua; qui autem post me venit, in Spiritu sancto et igni. Unum sibi tribuit, illi duo. Vides ergo quemadmodum te fefellit numerus. Adhuc attende: unum dixisti Baptismum tribus gradibus consecratum, aqua, Spiritu sancto et igni; et tres personas per singula posuisti, Ioannem ad aquam, Christum ad Spiritu, Paracletum ad ignem. Si ergo aqua Ioannis ad eumdem pertinet cuius unitas commendatur, non debuerunt baptizari iubente Paulo apostolo quos compererat baptizatos a Ioanne 126: iam enim habebant aquam ad eumdem, sicut dicis, Baptismum pertinentem: restabat ut Spiritum et ignem acciperent, quia defuerant Ioanni, ut compleretur Baptismus tribus, ut asseris, gradibus consecratus. Cum vero auctoritate apostolica iussi sunt baptizari, satis declaratum est aquam illam Ioannis non pertinere ad Baptismum Christi, sed pro necessario tempore alterius dispensationis fuisse.

Non sunt duo Spiritus Sancti.

32. 76. Postremo, quid tibi visum est, ut cum probare voluisses Spiritum sanctum a Christo datum, et adhibuisses ex Evangelio testimonium, quod resurgens a mortuis insufflavit in faciem discipulorum dicens: Accipite spiritum sanctum 127; atque ultimum illum ignem qui cum Baptismo nominatus est, in linguis igneis quae Paracleto veniente demonstratae sunt velles ostendere, dixisti enim: Ipseque ignis Paracletus crepitantibus flammis ardescens in Apostolos supervenit; quasi alius sit Spiritus sanctus, quem dedit insufflando in faciem discipulorum, et alius qui post eius ascensum in Apostolos supervenit. Numquid ergo duo sunt Spiritus sancti? Quis hoc dementissimus dixerit? Ipse itaque Christus eumdem Spiritum sanctum dedit, sive insufflando in faciem discipulorum, sive desuper eum die Pentecostes certa sacramenti commendatione mittendo. Proinde, non Christus Spiritum sanctum dedit, et ignem Paracletus, ut quasi compleretur quod dictum erat: In Spiritu sancto et igni 128: sed idem ipse Christus Spiritum sanctum dedit, quem in terra positus suo flatu, in coelo autem positus linguis igneis demonstravit 129. Namque ut noveris non tunc impletum esse quod dictum est: Ipse vos baptizat in Spiritu sancto 130, quando eis sufflavit in faciem; ut iam non in spiritu, sed in igne baptizandi venturo Paracleto viderentur; reminiscere apertissimam Scripturam, et vide quid eis dixerit, quando ipse Dominus ascendit in coelum: Ioannes quidem baptizavit aqua; vos autem baptizabimini Spiritu sancto, quem recepturi estis non post multos dies hos ad Pentecosten 131. Quid hoc testimonio clarius? Secundum autem sensum tuum dicere debuit: Ioannes quidem baptizavit aqua; vos autem baptizati estis Spiritu sancto, quando vobis in faciem sufflavi, et deinceps baptizabimini in igne, quem accepturi estis non post multos dies hos; ut videlicet complerentur tres illi gradus, quibus dicis unum Baptismum consecratum. Ita fit ut adhuc nescias quid sibi velit quod dictum est: Ipse vos baptizat in Spiritu sancto et igni 132 et temere velis docere quod nescis.

Quomodo baptizant in nomine Trinitatis qui communicant cum traditoribus?

33. 77. PETILIANUS dixit: Sed ut plene discutiam Baptismum Trinitatis, dixit Apostolis suis Dominus Christus: " Ite baptizate gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, docentes eas servare omnia quaecumque mando vobis " 133. Quem doces, traditor? quem condemnas? Quem doces, traditor? quem occidis? Postremo quem doces? an quem feceris homicidam? Quomodo igitur baptizas in nomine Trinitatis? Patrem Deum dicere non potes. Nam cum dixerit Dominus Christus: " Beati pacifici, quia filii Dei vocabuntur " 134; tu qui pacem animi non habes, Deum non habes patrem. Quomodo autem in nomine Filii baptizas, qui tradis ipsumque Filium Dei non ullis passionibus nec crucibus imitaris? Quomodo autem baptizas in nomine Spiritus sancti; cum Spiritus sanctus in illos Apostolos venerit, qui non fuerant traditores? Cum igitur Deus vobis genitor non sit, nec aqua Baptismatis vere nascimini; nemo vestrum penitus natus est, nec patrem habetis, impii, nec matrem. Vos ergo huiusmodi non debeo baptizare, etsi ut carnem Iudaei quasi baptizant, millies vos lavetis?

Si peccatores non possunt baptizare, ne vestri quidem potuerunt.

33. 78. AUGUSTINUS respondit: Certe proposueras plene discutere Baptismum Trinitatis, et intentos nos multum feceras: sed, scilicet quod vobis facillimum est, quam cito te ad solita maledicta vertisti. Hoc revera copiose facis. Proponis enim tibi quos vis, in quos inveharis quantum vis: in qua magna sermonis latitudine uno brevissimo verbo quod dicitur: Proba, in arctissimas coarctaris angustias. Hoc enim tibi dicit semen Abrahae, in quo cum omnes gentes benedicuntur 135, non curant cum a te maledicuntur. Sed tamen quia de Baptismo agis, quem tunc putas esse verum, cum in homine iusto est, falsum autem cum in homine iniquo est; ecce et ego secundum tuam regulam si discutiam Baptismum Trinitatis, copiosius, ut arbitror, potero dicere, quod non habeat Deum Patrem, cui Comes est Deus; nec Christum suum credat, nisi pro quo passus est; nec Spiritum sanctum habeat, qui longe diverso modo linguis igneis miserabilem Africam incendit. Quomodo ergo habet Baptismum, aut quomodo dat in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti? Certe iam advertis posse in homine iniquo esse, vel ab homine iniquo dari Baptismum, non iniquum, sed iustum et verum; non quia illius est, sed quia Dei est. Et ego tibi de isto nihil calumnior; quod tu de nescio quibus orbi terrarum facere non cessas, et, quod est intolerabilius, nec de ipsis aliquid probas. Illud vero nescio quomodo tolerari possit, quod non solum hominibus sanctis de hominibus iniquis calumniamini; sed etiam ipsi sancto Baptismati, quod in quolibet iniquo necesse est ut sanctum sit, crimen ex contagione peccatorum hominum comparatis, ut tale dicatis esse Baptisma, qualis est ille a quo habetur, vel datur, vel sumitur. Porro si talis fit homo qualis fuerit ille cum quo accedit ad sancta, et talia fiunt ipsa Sacramenta quales fuerint homines in quibus sunt; sufficit sanctis hominibus ad solatium cum sancto Baptismo communiter a vobis falsum crimen audire: vos tantum videte quemadmodum vestro ore damnemini, si et sobrii vestri ex contagione ebriosorum vestrorum ebriosi sunt, et misericordes vestri ex raptorum contagione raptores sunt, et quidquid apud vos in malis hominibus invenitur, hoc coguntur esse qui non sunt; et ipse Baptismus in omnibus immundis vestris immundus est, et pro ipsius immunditiae diversitate diversus est, si talis esse cogitur qualis est ille a quo habetur et datur. Haec utique falsa sunt, et ideo nobis nihil obsunt, cum ea dicitis in nos, nec respicitis vos; vobis autem obsunt, quia cum ea falsa dicitis, in nos non cadunt, sed quia ea vera putatis, in vos recidunt.

34. 79. PETILIANUS dixit: Nam si illos Apostolis licuit baptizare, quos poenitentiae baptismo Ioannes abluerat, mihi vos baptizare sacrilegos non licebit?

Petil. sibi contradicit.

34. 80. AUGUSTINUS respondit: Ubi est ergo quod supra dixeras, non alium baptismum fuisse Ioannis, alium Christi, sed unum Baptismum tribus gradibus consecratum, quorum trium graduum aquam Ioannes, Spiritum Christus, ignem Paracletus dedit? Cur ergo aquam repetiverunt Apostoli in eis quibus iam Ioannes aquam dederat pertinentem ad unum Baptismum tribus gradibus consecratum? Cernis certe quam sit necessarium, ut sciat quisque quod loquitur.

35. 81. PETILIANUS dixit: Neque enim Spiritus sanctus in quemquam manus impositione pontificis poterit inseri, nisi aqua purae conscientiae praecesserit generatrix.

Baptismi puritas a puritate accipientis et dantis distincta est.

35. 82. AUGUSTINUS respondit: In his paucis verbis tuis duo sunt errores. Et unus quidem ad quaestionem quae inter nos discutitur, non valde pertinet, sed te imperitiae coarguit. Nam in centum viginti homines sine cuiusquam manus impositione, in Cornelium vero Centurionem et eos qui cum illo erant, etiam priusquam baptizarentur, Spiritus sanctus advenit 136. Alter autem error in his verbis tuis totam causam vestram penitus perimit. Dicis enim aquam purae conscientiae praecedere oportere generatricem, ut Spiritus sanctus consequatur. Proinde aut omnis aqua in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti consecrata purae conscientiae est, non propter eos a quibus ministratur, vel a quibus accipitur, sed propter illum qui hunc Baptismum immaculatus instituit; aut si aquam purae conscientiae non facit nisi pura conscientia et ministrantis hominis, et sumentis; quid agitis de iis quos invenitis ab eis baptizatos, qui nondum proditi conscientiam maculosam gerebant; praesertim si inter ipsos baptizatos aliquis existat, qui se fateatur malam cum baptizaretur aliquis existat, qui se fateatur malam cum baptizaretur habuisse conscientiam, quod per illam forte occasionem ad aliquod flagitium pervenire voluisset? Cum ergo vobis fuerit manifestatum, nec illum qui ministravit, nec illum qui accepit Baptismum, puram habuisse conscientiam, denuo baptizandum esse censebitis? Nequaquam hoc dicturus, nequaquam facturus es. Baptismi ergo puritas a puritate vel immunditia conscientiae, sive dantis sive accipientis, omnino distincta est. Aude ergo iam dicere purae conscientiae fuisse fraudatorem, raptorem, pupillorum et viduarum oppressorem, coniugiorum separatorem, patrimoniorum alienorum proditorem, venditorem, divisorem. Aude etiam dicere purae conscientiae fuisse illos, quos talibus temporibus defuisse difficile est: si qui forte non propter Christum, nec propter vitam aeternam, sed propter amicitias terrenas conciliandas, et cupiditates terrenas satiandas, ab illo ut baptizarentur ambierunt. Porro si hos purae conscientiae fuisse non audes dicere; si quos ex eo numero repereris baptizatos, da eis quam non acceperunt aquam purae conscientiae; quod si non facis, desine adversus nos iactare quod non nosti, ne cogaris adversus vos respondere quod nosti.

36. 83. PETILIANUS dixit: Qui utique Spiritus sanctus in vos venire non potuit, quos non vel poenitentiae baptismus abluit; sed poenitenda, quod verum est, aqua polluit traditoris.

Nos sumus catholici, quia non deserimus unitatem, vos autem haeretici.

36. 84. AUGUSTINUS respondit: Traditores quidem non solum nos non probatis, sed nec patres vestri patres nostros probare potuerunt; qui si probati essent, non utique patres nostri essent, secundum tuam superiorem assertionem, quorum non essemus facta sectati; nec tamen propter eos a consortio divelleremur unitatis, et a semine Abrahae in quo benedicuntur omnes gentes 137. Verumtamen si alia est aqua Christi, et alia est aqua traditoris, quia non fuit traditor Christus; cur non alia sit aqua Christi, et alia sit aqua raptoris, quia nec raptor utique fuit Christus? Baptiza ergo tu post raptorem tuum, et baptizabo ego post traditorem nec meum nec tuum; aut si chartis prolatis credendum est, et meum et tuum; si autem communioni orbis terrarum magis quam parti Donati, non meum, sed tuum. Meliore vero et saniore sententia, quia secundum apostolicam vocem, unusquisque nostrum proprium onus portabit 138; nec ille raptor vester est, quotquot non estis raptores, nec quisquam traditor aut noster aut vester est, quotquot non sumus traditores. Et ideo nos sumus catholici, qui secundum istam sententiam non deserimus unitatem: vos vero haeretici, qui propter quorumdam hominum crimina seu vera seu falsa, non vultis tenere cum Abrahae semine caritatem.

Paulus rebaptizavit?

37. 85. PETILIANUS dixit: Sed ut haec ab Apostolis facta praeluceant, eorum Actibus edocemur, sicut scriptum est: " Factum est autem dum Apollo esset Corinthi, Paulus perambulatis superioribus partibus venit Ephesum. Et cum invenisset quosdam discipulos, dixit illis: Si Spiritum sanctum accepistis credentes? At illi dixerunt: Sed neque si est Spiritus sanctus audivimus. Dixitque Paulus: In quo ergo baptizati estis? Et responderunt dicentes: Ioannis Baptismo. Ait autem Paulus: Ioannes baptizavit baptismo poenitentiae, plebi dicens, in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est, in Iesum Christum Dominum nostrum. Quo audito, baptizati sunt in nomine Domini nostri Iesu Christi. Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus sanctus super illos. Loquebantur autem variis linguis, et prophetabant. Et erant omnes viri fere duodecim " 139. Si igitur illi sunt baptizati, ut Spiritum sanctum reciperent, cur non vos, si sanctum vultis Spiritum sumere, post vestra mendacia veram percipitis novitatem? Qui si male hoc facimus, quare nos quaeritis? aut certe si crimen est, Paulum primitus condemnate; qui utique Paulus quod iam fuerat abluit, nos autem in vobis quod nondum est baptizamus. Non enim vos, ut saepe iam diximus, vero Baptismate tingitis, sed inani vocabulo falsi baptismatis infamatis.

Paulus baptizavit quos non habebant Baptismum Christi.

37. 86. AUGUSTINUS respondit: Paulum non accusamus, qui dedit hominibus Baptismum Christi, quia non habebant Baptismum Christi, sed baptismum Ioannis, secundum ipsorum responsionem; qui interrogati, in quo baptizati essent, responderunt: Baptismo Ioannis, qui ad Baptismum Christi non pertinet, nec eius pars ulla vel gradus est; alioquin aut tunc iterabatur aqua Baptismi Christi, aut si Baptismus Christi tunc per duas aquas perficiebatur, minus perfectus est modo, quia non datur illa quae per Ioannem dabatur; quodlibet autem horum impium et sacrilegum est opinari. Dedit ergo Paulus Baptismum Christi eis qui non Baptismum Christi habebant, sed Ioannis.

Baptismus Ioannis praefigurabat Baptismum Christi.

37. 87. Cur autem illo tempore necessarius fuerit baptismus Ioannis, qui nunc iam necessarius non est, et alibi diximus, et nunc ad rem quae inter nos agitur non pertinet; nisi tantummodo ut videatur quod Ioannis baptismus alius fuit, Christi autem alius; sicut alius fuit ille baptismus, in quo patres nostros dicit Apostolus baptizatos in nube et in mari, quando per Moysen Rubrum mare transierunt 140. Lex enim et Prophetae usque ad Ioannem Baptistam sacramenta habebant praenuntiantia rem futuram 141; nostri vero temporis Sacramenta venisse testantur, quod illa venturum esse praedicabant. Ioannes itaque omnium praecedentium proximus Christi annuntiator fuit. Et quia omnes superiorum temporum iusti et prophetae cupiebant videre completum, quod revelante Spiritu futurum esse cernebant; unde et ipse Dominus dicit: Quoniam multi iusti et prophetae cupierunt videre quae videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt 142; propterea Ioannes amplius quam propheta dictus est, et in natis mulierum non habuisse maiorem 143; quia prioribus iustis praenuntiare tantum Christum concessum est, huic autem et praenuntiare absentem, et videre praesentem, ut huic inveniatur patuisse quod illi cupierunt. Et ideo sacramentum baptismi eius adhuc ad praenuntiationem Christi pertinet, sed plane novissimam: quoniam usque ad illum fuerunt praenuntiationes primi adventus Domini, cuius adventus modo annuntiationes sunt, iam non praenuntiationes. Sed Dominus humilitatis viam docens, sacramenta quae hic invenit praenuntiationis suae suscipere dignatus est, non ad suae purgationis adiutorium, sed ad nostrae pietatis exemplum: ut scilicet ostenderet nobis quanta devotione suscipere debemus ea quae illum iam venisse testantur, quando ipse suscipere non dedignatus est quae illo venturo figurabantur. Et Ioannes ergo quamvis proximus, et infra unum annum coaetaneus, tamen cum baptizaret venienti praeibat Christo; propter hoc de illo dictum est: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam 144. Et ipse praedicabat dicens: Venit fortior me post me 145. Sic ergo circumcisio octavi diei quae patribus data est, praenuntiabat iustificationem nostram, in exspoliationem carnalium concupiscentiarum 146 per resurrectionem Domini, quae post septimum, id est sabbati diem, octavo die, id est dominico facta est, qui dies tertius post sepulturam eius occurrit: eamdem tamen praenuntiantem circumcisionem carnis infans Christus accepit. Et quemadmodum Pascha quod a Iudaeis celebrabatur in occisione agni, praenuntiabat Domini passionem et transitum de hoc mundo ad Patrem, et ipsum tamen Pascha quod erat in eadem praenuntiatione, idem Dominus cum discipulis celebravit quando ei suggesserunt dicentes: Ubi vis paremus tibi pascha? 147 sic et baptismum Ioannis, qui erat in proxima eius praenuntiatione, etiam ipse suscepit. Sed sicut aliud est carnis circumcisio Iudaeorum, aliud autem quod octavo die baptizatorum nos celebramus; et aliud est Pascha quod adhuc illi de ove celebrant, aliud autem quod nos in corpore et sanguine Domini accipimus; sic alius fuit baptismus Ioannis, alius est Baptismus Christi. Illis enim ventura ista praenuntiabantur, istis completa illa praedicantur. Et quamvis illa Christus acceperit; nobis tamen necessaria non sunt, quia ipsum qui per haec annuntiabatur accepimus. Recenti autem adventu Domini quisquis illa accepisset, opus ei erat ut etiam his imbueretur; quisquis vero his imbutus esset, non opus erat ut retrorsus in illa cogeretur.

Ergo post Ioannem baptizandum erat.

37. 88. Quapropter nolite de Ioannis baptismo caliginem facere, cuius causa et ratio sive ista sit quam exposui, sive alia melior certiorque reddatur, illud tamen manifestum est, alium fuisse baptismum Ioannis, alium Christi; et illum Ioannis baptismum appellatum, quod et istorum quos commemorasti responsio declarat, et sermo ipsius Domini, ubi ait Iudaeis: Baptismum Ioannis de coelo est, an ex hominibus? 148 Iste autem Baptismus non dicitur Caeciliani, nec Donati, nec Augustini, nec Petiliani, sed Baptismus Christi. Nam si impudentes nos putas, quia post nos neminem volumus baptizari, cum videamus post Ioannem fuisse homines baptizatos, qui utique incomparabiliter maior est nobis; numquid forte Ioannes et Optatus aequales sunt? Ridiculum videtur: et tamen puto quod non eos aequales, sed maiorem credatis Optatum. Post Ioannem quippe Apostolus baptizavit, vos baptizare post Optatum neminem audetis. An quia Optatus in unitate vestra fuit? Iam hoc quibus praecordiis sustineri possit ignoro, si amicus Comitis cui Comes erat Deus, in unitate fuisse dicitur, et amicus sponsi 149 praeter unitatem. Quod si Ioannes maxime in unitate fuit, et non solum Optato, sed omnibus nobis et omnibus vobis longe excellentior et maior fuit, et tamen post eum Paulus apostolus baptizavit; quare vos post Optatum non baptizatis? Nisi forte in has angustias vos coarctat caecitas vestra, ut dicatis Optatum dare potuisse Spiritum sanctum, Ioannem non potuisse. Quod si non dicitis, ne ab ipsis etiam insanis vestra rideatur insania; quid responsuri estis, cur post Ioannem baptizandi fuerint homines, post Optatum autem nemo baptizandus sit, nisi quia illi baptismo Ioannis fuerant baptizati; quicumque autem Christi Baptismo baptizantur, sive per Paulum baptizentur, sive per Optatum, nihil distare inter istorum et illorum Baptismum, cum tantum distet inter Paulum et Optatum? Redite ergo, praevaricatores, ad cor 150, et nolite ex hominum moribus et factis divina Sacramenta pensare. Illa enim per eum sancta sunt cuius sunt: sed digne tractata afferunt praemium; indigne autem tractata, iudicium. Et quamvis unum non sint qui Dei Sacramentum digne et qui indigne tractaverint 151: unum est tamen illud sive digne sive indigne tractetur; non ut ipsum melius vel deterius fiat, sed ad vitam mortemve tractantium. Illud sane quod dixisti, quia in illis quos baptizavit post Ioannem Paulus, quod iam fuerat abluit; profecto non diceres, si aliquantum considerares quid diceres. Si enim abluendus fuit baptismus Ioannis, procul dubio sordidus fuit. Quid ergo iam te urgeam? Recole aut lege, et vide unde hoc Ioannes acceperit: reperies in quem effuderis istam blasphemiam; quod cum repereris, saltem pectus tundatur, si lingua non frenatur.

Haeretici sunt quaerendi quia sunt haeretici.

37. 89. Iam vero quod eleganter vobis dicere videmini: Si male hoc facimus, quare nos quaeritis? nonne aliquando recordamini, quia non quaeruntur nisi qui perierunt? An et hoc non videre, ad ipsam perditionem pertinet? Posset enim et illa ovis tam absurde pastori dicere: Si male facio quod a grege aberro, quare me quaeris? non intellegens quare se putat non esse quaerendam, hanc esse unam causam quare quaeratur. Quis autem vos quaerit, sive per Scripturas suas, sive per linguas catholicas et pacificas, sive per flagella temporalium tribulationum, nisi ille qui istam misericordiam vobis dispensat in omnibus? Quaerimus ergo vos, ut inveniamus: tantum enim vos diligimus ut vivatis, quantum vestrum errorem odimus, ut intereat qui vos perdit, quamdiu ipse non perit. Atque utinam sic vos quaeramus, ut etiam inveniamus, et de unoquoque vestrum gaudenter dicamus: Mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est 152.

38. 90. PETILIANUS dixit: Si vos tenere Catholicam dicitis, catholicos illud est quod graece dicitur unicum sive totum. Ecce in toto non estis, quia in parte cessistis.

Quid significet nomen Katholicos.

38. 91. AUGUSTINUS respondit: Et ego quidem graecae linguae perparum assecutus sum, et prope nihil; non tamen impudenter dico, me nosse o{lon non esse unum, sed totum; et kaq_o{lon secundum totum; unde Catholica nomen accepit, dicente ipso Domino: Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate, sed accipietis virtutem Spiritus sancti supervenientem in vos, et eritis mihi testes in Ierusalem, et in totam Iudaeam et Samariam, et usque in totam terram 153. Ecce unde Catholica vocatur. Sed ita clausis oculis offenditis in montem, qui ex parvo lapide, secundum prophetiam Danielis, crevit et implevit universam terram 154, ut nobis dicatis, quod in partem cesserimus, et in toto non simus, quorum communio universo orbe diffunditur. Sed quemadmodum si mihi diceres quod ego sim Petilianus, non invenirem quemadmodum te refellerem, nisi ut aut iocantem riderem, aut insanientem dolerem; hoc mihi nunc faciendum esse video; sed quia iocari te non credo, vides quid restet.

Nihil pertinet ad partem Donati pars Macarii.

39. 92. PETILIANUS dixit: Sed non est pars tenebrarum cum luce 155, nec pars amaritudinis cum melle: non est pars vitae cum morte, non est pars innocentiae cum reatu, non est pars aquae cum sanguine; nec amurcae cum oleo pars, licet sit faeculenta cognatio; sed cuncta reproba defluent. Ipsa est sentina vitiorum, dicente Ioanne: "Ex nobis exierunt, sed non sunt de nobis; nam si essent de nobis, permansissent utique nobiscum " 156. Non est aurum cum sordibus suis: omnia pretiosa purgantur. Scriptum est namque: " Sicut aurum probat fornax, ita et iustos vexatio tribulationis " 157. Non est pars crudelitas mansuetudinis, nec religio sacrilegii, nec pars Macarii penitus potest esse nostra, quia ritus nostri similitudine maculat. Acies namque inimica non pars est, quae implet nomen hostile; quae si vere pars dicitur, sententiam congruam Salomonis incurret: " Pereat pars eorum de terra " 158.

Petil. non videt totam realitatem mundi.

39. 93. AUGUSTINUS respondit: Haec verba iactare et nihil probare, quid est nisi delirare? Attendis zizania per mundum, et triticum non attendis; cum per totum utraque iussa sint crescere. Attendis semen maligni, quod tempore messis separabitur 159; et non attendis semen Abrahae, in quo benedicuntur omnes gentes 160. Quasi vero vos iam sitis massa purgata, et mel sincerum, et eliquatum oleum, et aurum purum, vel ipsa species dealbati parietis. Ut enim de vitiis ceteris taceam, numquid ebriosi partem faciunt sobriorum, aut deputantur avari in parte sapientium? Si mansueti homines lucis vocabulum tenent; furor Circumcellionum ubi nisi in tenebris deputabitur? Cur ergo per tales Baptismus datus apud vos valet, et per quoslibet in orbe terrarum idem Christi Baptismus non valet? Cernis nempe ad illud vos esse ab orbis terrarum communione separatos, ut non quidem sitis omnes ebriosi, nec omnes avari, nec omnes violenti, sed omnes haeretici, ac per hoc omnes impii et omnes sacrilegi.

Donatistae sunt paleae; quid significet nomen Makarios.

39. 94. Quod autem universum orbem terrarum christiana societate gaudentem Macarii partem vocatis; quis hoc sano cerebro diceret? Sed quia vos de parte Donati esse dicimus, quaeritis hominem de cuius parte nos esse dicatis; et in magnis angustiis nominatis nescio quem, si forte in Africa cognitum, in aliis autem orbis partibus ignotum. Quapropter ecce respondet vobis universum semen Abrahae ab universa terra: Macarium istum, de cuius parte nos dicitis, omnino non novimus. Respondete vicissim non vos nosse Donatum. Sed et si partem Optati vos esse dicamus, quis vestrum potest dicere, nescire se Optatum, nisi forte facie, sicut nec Donatum? Sed gaudetis videlicet de nomine Donati; numquid et de nomine Optati? Quid ergo vobis prodest Donatus, cum vos omnes coinquinarit Optatus? Quid vobis prodest sobrietas Donati, cum Circumcellionum ebrietate polluamini? Quid vobis prodest secundum vestram opinionem innocentia Donati, cum Optati rapacitate maculemini? Hic enim est error vester, ut amplius putetis valere iniquitatem hominis ad alium contaminandum, quam iustitiam hominis ad alium purificandum. Itaque si duo pariter divina Sacramenta communicent, unus iustus, alius iniquus; sed ita ut nec iste illius iniquitatem, nec ille huius imitetur iustitiam; non dicitis ex hoc fieri ambos iustos, sed ambos iniquos, ita ut et illud sanctum quod pariter sumunt, immundum fiat, et amittat propriam sanctitatem. Ubi sibi invenit tales advocatos iniquitas, quibus delirantibus ita victrix putetur? Utquid ergo vobis plauditis de nomine Donati in tanto perversitatis errore, ubi non Petilianus esse meretur quod Donatus, sed ipse Donatus esse cogitur quod Optatus? Dicat autem domus Israel: Pars mea Dominus 161, dicat semen Abrahae in omnibus gentibus: Dominus pars haereditatis meae 162. Novit enim quomodo dicat <Caiphas> in Evangelio gloriae beati Dei 163. Nam et vos per sacramentum quod in vobis est, sicut Caiphas Domini persecutor, nescientes prophetatis 164. Quod enim graece: makavrio latine: Beatus est. Ita plane de parte Macarii sumus. Quid enim est Christo beatius, cuius sumus, ad quem commemorantur et convertuntur universi fines terrae, et in cuius conspectu adorant universae patriae gentium 165? Itaque maledictionem tuam ultimam in perversum de Salomone usurpatam, non timet pars huius Macarii, id est huius beati, ne pereat de terra. Quod enim dictum est de impiis, hoc vos ad Christi haereditatem convertere conamini, et hoc esse factum nefanda impietate contenditis. Cum enim de impiis ille loqueretur, ait: Pereat pars eorum a terra 166. Cum autem vos dicitis illud quod scriptum est: Dabo tibi gentes haereditatem tuam 167; et: Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae 168, iam istam promissionem periisse de terra; in Christi haereditatem retorquere vultis, quod de sorte praedictum est impiorum: sed manente atque crescente Christi haereditate, cum ista dicitis, vos peritis. Non enim ubique per sacramentum Dei prophetatis, quandoquidem hic per vestram insaniam male optatis. Sed plus valet praedictio Prophetarum, quam maledictio pseudoprophetarum.

40. 95. PETILIANUS dixit: Paulus quoque apostolus clamat: " Nolite iugum ducere cum infidelibus. Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? aut quae societas luminis cum tenebris? Quae autem conventio Christi ad Belial? aut quae pars fideli cum infideli? "169.

Idem Sacramentum potest esse ad salutem vel ad iudicium.

40. 96. AUGUSTINUS respondit: Verba Apostoli agnosco, sed quid te adiuvent, omnino non video. Quis enim nostrum dicit esse participationem iustitiae cum iniquitate, etiamsi iustus et iniquus, sicut Iudas et Petrus, pariter Sacramenta communicent? Ex una quippe re sancta Iudas sibi sumebat iudicium, Petrus salutem; sicut tu, si dissimilis eras, cum Optato Sacramentum sumebas, et raptor sicut ille non eras. An rapina iniquitas non est? Quis ita insaniat ut hoc dicat? Quae ergo participatio iustitiae tuae cum illius iniquitate, quando ad unum accedebatis altare?

41. 97. PETILIANUS dixit: Et iterum docuit ne schismata nascerentur: " Dico autem vobis, quia unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli; ego autem Apollo, ego vero Cephae; ego autem Christi. Numquid divisus est Christus? Numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis? " 170.

41. 98. AUGUSTINUS respondit: Mementote qui haec legitis: Petilianus ex Apostolo ista commemorat. Quando enim crederetis sic eum pro nobis contra se dicere?

42. 99. PETILIANUS dixit: Si rudibus, si iustis Paulus haec dixit; ego vobis iniustis haec dico: Numquid divisus est Christus, ut vos ab Ecclesia scinderetis?

42. 100. AUGUSTINUS respondit: Vereor ne quisquam in hoc opere meo scriptorem arbitretur errasse, et illic fecisse, Petilianus dixit; ubi debuit facere, Augustinus respondit. Sed video quid egeris: quasi praeoccupare voluisti, ne nos ista diceremus. Sed quid fecisti, nisi ut bis dicantur? Si ergo sic te delectat audire quae sunt adversus vos, ut ea dicantur; audi illa, peto, a me, Petiliane: Numquid divisus est Christus, ut vos ab Ecclesia scinderetis?

Numquid Iudas pro vobis mortuus est?

43. 101. PETILIANUS dixit: Numquid pro vobis laqueo suo Iudas traditor mortuus est, aut eius vos moribus tingitis, cuius facta sectantes raptis thesauris Ecclesiae nos Christi haeredes potestatibus saeculi venumdatis?

Non pro nobis Iudas, sed Christus mortuus est.

43. 102. AUGUSTINUS respondit: Non pro nobis Iudas, sed Christus mortuus est, cui dicit Ecclesia toto orbe diffusa: Respondeam exprobrantibus mihi verbum, quoniam in verba tua speravi 171. Cum ergo audiam verba Domini dicentis: Eritis mihi testes in Ierusalem, et in totam Iudaeam et Samariam, et usque in totam terram 172; et per prophetam: In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum 173; malorum commixtio corporalis me nulla perturbat, si novi dicere: Suscipe servum tuum in bonum; non calumnientur mihi superbi 174. Non ergo curo vanum calumniatorem, quia idoneum teneo promissorem. Si autem de rebus vel locis ecclesiasticis quae tenebatis et non tenetis querimini, possunt et Iudaei se iustos dicere et iniquitatem nobis obicere, quia locum in quo impie regnaverunt, modo Christiani possident. Quid ergo indignum, si ea quae tenebant haeretici, secundum parem Domini voluntatem Catholici tenent? Ad omnes enim similes, id est, ad omnes impios et iniquos illa vox Domini valet: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti iustitiam 175. An frustra scriptum est: Labores impiorum iusti edent 176? Quapropter magis mirari debetis, quod adhuc tenetis aliquid, quam quod aliquid amisistis. Sed neque hoc miremini: paulatim enim cadit paries dealbatus. Respicite tamen Maximianistas, quae loca tenebant; et quibus inde agentibus et expugnantibus pulsi sint. Et si haec pati iustitia est, et facere iniquitas, aude loqui si potes. Primo, quia vos fecistis, illi passi sunt. Deinde, quia secundum regulam iustitiae huius, tu inferior inveniris. Illi enim per iudices a catholicis imperatoribus expulsi sunt ex locis antiquis; tu autem nec per ipsorum imperatorum iussa de basilicis expelleris unitatis. Unde, nisi quia minoris meriti es, non solum ceteris collegis tuis, sed etiam istis ipsis, quos certe ut sacrilegos plenarii concilii vestri ore damnastis?

44. 103. PETILIANUS dixit: Nos enim, ut scriptum est, Baptismo nostro Christum induimus traditum 177, vos vestro contagio Iudam induitis traditorem.

Baptizati sumus in nomine Christi, non in nomine Iudae.

44. 104. AUGUSTINUS respondit: Possem et ego dicere: Vos vestro contagio Optatum induitis proditorem, raptorem, oppressorem, separatorem; sed absit ut cupiditas reddendi maledicti me in aliquam provocet falsitatem; nec vos enim illum induitis, nec nos istum. Itaque si quisque ad nos veniens in nomine Optati se baptizatum esse respondeat, et baptizabitur in nomine Christi; et vos quotquot a nobis venientes baptizastis, si in nomine Iudae traditoris se baptizatos dixerant, non reprehendimus quod fecistis; si autem in Christi nomine baptizati erant, non videtis quanto errore arbitremini varietate humanorum vitiorum divina Sacramenta variari, aut vitae cuiusquam sordibus pollui?

Duae sunt viae: via vitae et via mortis.

45. 105. PETILIANUS dixit: Sed si istae sunt partes, nihil nobis praeiudicant nomina compartis. Duae namque viae sunt: una angusta, qua pergimus; altera est impiis, qua peribunt 178; et tamen longe discernitur vocabuli aequalitas, ne via iustitiae consortio nominis maculetur.

Quomodo sit accipiendus parvus numerus.

45. 106. AUGUSTINUS respondit: Timuisti comparatam multitudini vestrae multitudinem orbis terrarum, et ad paucitatis laudem per angustam viam gradientis te conferre voluisti. Utinam non ad eius laudem, sed ad ipsam viam te contulisses! profecto perspiceres eamdem paucitatem in Ecclesia esse omnium gentium, sed paucos dici iustos in comparatione multorum iniquorum, sicut in comparatione paleae possunt pauca grana dici uberrimae segetis, quae tamen per se ipsa in massam redacta implent horreum. Nam sicut in tribulationibus amissorum locorum, sic etiam in paucitate, si in his putas esse iustitiam, te ipsi Maximianistae superabunt.

Citatio psalmi primi, de vero beato.

46. 107. PETILIANUS dixit: Primo psalmo David beatos et impios separat, non partes scilicet faciens, sed ab omnibus impiis separans sanctitatem. " Beatus vir qui non abiit in concilio impiorum, et in via peccatorum non stetit ". Ad viam iustitiae redeat, qui erraverat ut periret. " Et super cathedram pestilentiae non sedit ". Cum ita commoneat, o miseri, quid sedetis? " Sed in lege Domini voluntas eius, et in lege Domini meditabitur die ac nocte. Et erit velut lignum quod plantatum est circa decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. Et folium eius non decidet, et omnia quaecumque fecerit, prospera procedent. Non sic impii, non sic; sed tamquam pulvis quem proicit ventus a facie terrae ". Implet oculos, ut excaecet. " Propterea non exsurgent impii in iudicio, neque peccatores in concilio iustorum. Quoniam scit Dominus vias iustorum, et iter impiorum periet " 179.

Quis sit beatus vir.

46. 108. AUGUSTINUS respondit: Quis non in Scripturis discernat haec duo genera hominum? Sed vos, maledici, paleae crimina etiam frumentis obicitis; et cum sola palea sitis, solum frumentum vos esse iactatis. Prophetae autem veridici utrumque hoc genus ante ventilationem, quae in die iudicii futura est, permixtum esse dicunt per totum mundum, id est per totum agrum Domini. Verumtamen admoneo ut istum primum psalmum graece legas: ita non audebis pro crimine obicere orbi terrarum partem Macarii; quia forte intelleges cuius Macarii sit pars in omnibus sanctis, qui per omnes gentes benedicuntur in semine Abrahae 180. Quod enim scriptum est latine: Beatus vir; graece habet: makavrio ajnhvr. Ille autem Macarius qui vobis displicet, si malus fuit, nec in hac sorte est, nec huic sorti obest. Si autem bonus, opus suum probet, ut in se ipso habeat gloriam, et non in altero 181.

Citatio Psalmi 22.

47. 109. PETILIANUS dixit: Nostri autem Baptismatis laudes idem psalmographus decantavit: " Dominus pascit me, et nihil mihi deerit; in loco pascuae ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me, animam meam convertit. Deduxit me super semitas iustitiae propter nomen suum. Nam et si ambulavero in medio umbrae mortis", si me, inquit, persecutor occidat: " non timebo mala; quoniam tu mecum es, Domine. Virga tua et baculus tuus ipsa consolata sunt me". Inde vicit Goliam D<avid> oleo chrismatis loricatus. " Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos qui tribulant me. Impinguasti oleo caput meum, et calix tuus inebrians perquam optimus. Et misericordia tua subsequetur me omnes dies vitae meae, ut inhabitem in domo Domini, in longitudinem dierum " 182.

Hic Psalmus loquitur de Ecclesia universali.

47. 110. AUGUSTINUS respondit: Iste psalmus de his loquitur, qui bene suscipiunt Baptismum, et sancto sancte utuntur. Non enim verba ista etiam ad Simonem Magum pertinent, qui tamen eumdem sanctum Baptismum accepit; et quia eo sancte uti noluit, non ideo illum inquinavit, aut repetendum talibus docuit. Sed quia Goliae commemorationem fecisti, attende illum de ipso Golia psalmum, et vide quia in cantico novo devictus est; ibi enim dicitur: Deus, canticum novum cantabo tibi; in psalterio decem chordarum psallam tibi 183. Et vide utrum ad hoc canticum pertineat, qui orbi terrarum non communicat. Alibi enim dicitur: Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra 184. Omnis ergo terra, in cuius unitate non estis, cantat canticum novum. Et omnis terrae sunt verba quoque ista: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit 185, etc. Non sunt haec verba zizaniorum, quamvis usque ad messem in una segete tolerentur; non sunt verba paleae, sed tritici; quamvis eadem pluvia simulque nutriantur, eadem area simulque triturentur, donec ultimo ventilabro ab invicem segregentur, quae duo utique communiter unum habent Baptismum, quamvis non sint unum. Sed et si pars vestra esset Ecclesia Dei, certe fatereris istum psalmum non ibi pertinere ad furiosas catervas Circumcellionum. Aut si et ipsi per semitas iustitiae deducuntur, quare negatis eos comites vestros esse, cum vobis obiciuntur, quamvis plerumque paucitatem concisionis vestrae, non virga et baculus Dei, sed fustes eorum consolentur, quibus vos et adversus leges romanas tutos esse arbitramini; in quos incurrere quid est aliud quam ambulare in medio umbrae mortis? Sed non timet mala cum quo Dominus est. Certe tamen non audebis dicere, etiam istorum furiosorum esse verba quae in hoc psalmo cantantur, et tamen habere eos Baptismum, non solum confitemini, sed etiam profitemini. Non dicunt ergo ista, nisi qui aqua sancta reficiuntur, sicut omnes iusti Dei; non qui ea male utendo subvertuntur, sicut magus ille a Philippo baptizatus, et tamen ipsa in utrisque una atque sancta est. Non dicunt ista nisi qui ad dexteram pertinebunt; sed tamen eadem pascua sub uno pastore et oves et hirci pascuntur, donec ut debita recipiant, segregentur. Non dicunt ista nisi qui de mensa Domini vitam sumunt, sicut Petrus; non iudicium, sicut Iudas; et tamen ipsa utrique fuit una, sed non utrique valuit ad unum, quia ipsi non erant unum. Non dicunt ista nisi qui oleo sancto etiam in spiritu beatificantur, sicut David; non qui in solo corpore consecrantur, sicut Saul; et tamen cum ambo unum sumpsissent, non eis impar Sacramentum, sed impar meritum fuit. Non dicunt ista nisi qui calicem Domini in vitam aeternam mutata mente suspirant; non qui iudicium sibi manducant et bibunt, sicut Apostolus ait 186; et tamen utrisque non unis calix ille unus est, inebrians ad capessenda 187 coelestia martyres, non ad funestanda praecipitia Circumcelliones. Memento ergo Sacramentis Dei nihil obesse mores malorum hominum, quo illa vel omnino non sint, vel minus sancta sint; sed ipsis malis hominibus, ut haec habeant ad testimonium damnationis, non ad adiutorium sanitatis. Saltem quippe ipsa verba ultima psalmi huius considerare debuisti, et propter eos qui Baptismo accepto apostatant intellegere, non ab omnibus qui sanctum Baptisma accipiunt posse dici: Ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum 188; et tamen sive permanentibus, sive lapsis, cum ipsi non sint unum, Baptismus unus est; et cum ipsi non utrique sancti sint, Baptismus in utrisque sanctus est; quia et apostatae si redeant, non quasi eum amiserint baptizantur, sed quod in se permanenti iniuriam fecerint humiliantur.

48. 111. PETILIANUS dixit: At ne vos sanctos esse dicatis; primum id assero, quia qui non fuerit innocens, non habet sanctitatem.

Sacramentum Dei semper sanctum est, et in malis hominibus.

48. 112. AUGUSTINUS respondit: Ostende nobis tribunal ubi sedisti, ut ante te staret orbis terrarum; et quibus oculis, non dico conscientias omnium, sed vel actus inspexisti et discussisti, ut eum perdidisse innocentiam iudicares. Ille, qui raptus est usque in tertium coelum 189, dicit: Sed neque ego me ipsum diiudico 190; et tu de universa terra, qua haereditas Christi dilatatur, audes ferre sententiam! Deinde si satis absolutum tibi videtur quod dixisti: Qui non fuerit innocens, non habet sanctitatem; quaero, si non habebat Saul sacramenti sanctitatem, quid in eo David venerabatur? Si autem habebat innocentiam, quare innocentem persequebatur? Nam eum propter sacrosanctam unctionem et honoravit vivum, et vindicavit occisum: et quia vel panniculum ex eius veste praecidit, percusso corde trepidavit 191. Ecce Saul non habebat innocentiam, et tamen habebat sanctitatem, non vitae suae (nam hoc sine innocentia nemo potest), sed sacramenti Dei, quod et in malis hominibus sanctum est.

Non sufficit cognoscere Sacram Scripturam.

49. 113. PETILIANUS dixit: Nam si Legem perfidi nostis; sine iniuria ipsius Legis hoc dixerim, hanc et diabolus novit. Namque Domino Deo in causa Iob iusti, quasi iustus ita de Lege respondit, sicut scriptum est: " Dixit Dominus diabolo: Respexisti in puerum meum Iob, quia non est similis illi in terra, homo sine malitia, verus Dei cultor, abstinens se ab omni malo, perseverans in simplicitate; tu autem petisti ut omnem rem illius perderes sine causa. Et respondit diabolus, et dixit Domino: Corium pro corio, et omne quodcumque habuerit homo pro anima sua dabit " 192. Ecce legaliter loquitur, qui nititur contra Legem. Et iterum Dominum Christum sermonibus suis sic ausus est attentare, sicut scriptum est: " Assumpsit diabolus Iesum in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit ei: Mitte te deorsum; scriptum est enim: Quia Angelis suis mandavit de te, ut manibus tollant te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Ait Iesus: Iterum scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum " 193. Nostis, inquam, sicut diabolus, Legem, qui in suis conatibus vincitur, et in actibus erubescit.

Diabolus est magister traditoris et tentavit Christum ut se praecipitaret.

49. 114. AUGUSTINUS respondit: Possem quidem quaerere abs te, in qua Lege scripta sint verba quae diabolus dixit, cum sanctum virum Iob apud Deum criminaretur; si hoc mihi esset propositum demonstrare, Legem quam dicis diabolum nosse, te ipsum non nosse; sed quia non inde inter nos quaestio est, hoc praetermitto. Sic autem conatus es ostendere diabolum Legis peritum, quasi nos dicamus omnes qui verba Legis noverunt iustos esse. Quid ergo te adiuvet quod de diabolo commemorare voluisti, non video; nisi forte ut nobis veniret in mentem, quomodo ipsum diabolum vos imitemini. Sicut enim ille contra latorem Legis proferebat verba Legis, sic et vos e verbis Legis accusatis homines quos ignoratis, ut Dei promissis quae in ipsa Lege conscripta sunt resistatis. Deinde vellem mihi diceres: Confessores illi vestri, quando se ipsos praecipitant, cui ducunt martyrium? utrum Christo qui talia suggerentem diabolum repulit, an potius ipsi diabolo, qui talia Christo facienda suggessit? Duae sunt maxime viles atque usitatae mortes eorum qui se ipsos interimunt, laqueus et praecipitium. Tu certe dixisti in primis partibus huius epistolae: Laqueo traditor periit, laqueum talibus dereliquit; hoc ad nos omnino non pertinet. Neque enim veneramur nomine martyrum eos qui sibi collum ligaverunt. Quanto autem nos probabilius in vos dicimus: Magister traditoris diabolus praecipitium Christo suadere voluit, et repulsus est? Quid ergo dicendi sunt, quibus hoc suasit et auditus est? Quid enim, nisi inimici Christi, amici autem diaboli; discipuli seductoris, condiscipuli traditoris? Spontaneas enim mortes ab uno magistro utrique didicerunt; ille laqueum, isti praecipitium.

50. 115. PETILIANUS dixit: Sed ut vestra singula destruamus, si sacerdotes vos dicitis, sic a Domino Deo dictum est per prophetam: " Ultio Domini super falsos sacerdotes ".

Quaere quid verum dicas.

50. 116. AUGUSTINUS respondit: Quaere potius quid verum dicas, non unde maledicas; et quid doceas, non quid obicias.

51. 117. PETILIANUS dixit: Si cathedram vobis miseri vindicatis, ut superius diximus; habetis illam profecto quam David propheta psalmographus pestilentiae cathedram pronuntiavit 194; vobis enim iuste relicta est, quia eam sancti sedere non possunt.

Petil. non affert documenta, sed vana convicia.

51. 118. AUGUSTINUS respondit: Et haec non vides non aliqua esse documenta, sed vana convicia. Hoc enim est illud quod paulo ante dixi: Verba Legis dicitis, sed in quos dicatis non attenditis; sicut diabolus verba Legis dicebat, sed cui diceret non agnoscebat. Ille caput nostrum sursum ascensurum, deorsum volebat deiicere; vos autem corpus eiusdem capitis, quod per totam terram diffusum est, ad exiguam partem vultis redigere. Certe ipse paulo ante dixisti nos Legem nosse et legaliter loqui, sed in actibus erubescere. Dicis quidem ista nihil probans, sed et si de aliquibus probares, de his ceteris non praescriberes. Verumtamen si omnes per totum orbem tales essent quales vanissime criminaris, Cathedra tibi quid fecit Ecclesiae Romanae, in qua Petrus sedit, et in qua hodie Anastasius sedet, vel Ecclesiae Ierosolymitanae, in qua Iacobus sedit, et in qua hodie Ioannes sedet, quibus nos in catholica unitate connectimur, et a quibus vos nefario furore separastis? Quare appellas cathedram pestilentiae Cathedram apostolicam? Si propter homines quos putas Legem loqui et non facere, numquid Dominus Iesus Christus propter Pharisaeos, de quibus ait: Dicunt enim et non faciunt, cathedrae in qua sedebant ullam fecit iniuriam? Nonne illam cathedram Moysi commendavit, et illos servato cathedrae honore redarguit? Ait enim: Cathedram Moysi sedent. Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt 195. Haec si cogitaretis, non propter homines quos infamatis blasphemaretis Cathedram apostolicam, cui non communicatis. Sed quid <id> est aliud quam nescire quid dicere, et tamen non posse nisi maledicere?

Vestrum sacrificium est immundum.

52. 119. PETILIANUS dixit: Si sacrificia vos facere iudicatis, de vobis quippe nequissimis Deus ipse sic dicit: " Facinorosus ", inquit, " qui sacrificat mihi vitulum, quasi canem occidat; et qui ponit similaginem, quasi sanguinem porcinum fundat " 196. Scitote vestrum sacrificium, qui humanum sanguinem iam fudistis. Et iterum: " Sacrificia eorum quasi panis luctus; omnis qui manducabit ex illo, inquinabitur " 197.

Tale cuique fit sacrificium, qualis accedit ut offerat.

52. 120. AUGUSTINUS respondit: Nos dicimus tale cuique sacrificium fieri, qualis accedit ut offerat, et qualis accedit ut sumat; et eos de sacrificiis talium manducare, qui ad illa tales accedunt quales et illi sunt; itaque si offerat Deo malus, et accipiat inde bonus, tale cuique esse qualis quisque fuerit; quia et illud scriptum est: Omnia munda mundis 198. Per hanc sententiam veridicam et catholicam etiam vos Optati sacrificio non estis polluti, si facta eius displicebant vobis. Nam utique panis illius panis luctus erat, sub cuius iniquitatibus Africa tota lugebat; sed panem luctus omnibus vobis communem omnium vestrum malum schismatis facit. Nam secundum concilii vestri sententiam Felicianus Mustitanus humanum sanguinem fudit. Dixistis enim, cum eos damnaretis: Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem 199. Vide ergo quale sacrificium offerat, quem sacerdotem habetis, cum eum sacrilegum damnaveritis; et si hoc vobis nihil obesse arbitramini, rogo vos, vanitas calumniarum vestrarum quid oberit orbi terrarum?

Vestrae preces nihil vobis prosunt.

53. 121. PETILIANUS dixit: Si precem Domino facitis, aut funditis orationem, nihil vobis penitus prodest. Vestras enim debiles preces cruenta vestra conscientia vacuat; quia Dominus Deus puram magis conscientiam quam preces exaudit, Domino Christo dicente: " Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum; sed is qui facit voluntatem Patris mei qui in coelis est " 200. Voluntas Dei utique bona est; nam ideo in sacra Oratione sic petimus: " Fiat voluntas tua in coelo et in terra " 201; ut quia bona eius voluntas est, nobis quae bona sunt largiatur. Vos ergo voluntatem Dei non facitis, quia mala quotidie perpetratis.

Moderate Aug. corripit Donatistas.

53. 122. AUGUSTINUS respondit: Ista omnia si et nos in vos dicamus, nonne qui nos audierit, insanos potius litigatores quam christianos disputatores, si ipse sanus est, iudicabit? Non ergo reddimus maledictum pro maledicto. Servum enim Domini non oportet litigare, sed esse mitem ad omnes, docibilem, in modestia corripientem diversa sentientes 202. Si ergo vobis obiciamus eos qui mala apud vos quotidie perpetrant, inepte litigamus, alios ex aliis accusantes. Si autem vos admonemus, ut sicut illa vobis non vultis obici, sic nobis non obiciatis aliena, in modestia vos corripimus, sed si aliquando resipiscatis.

Petil. confitetur etiam peccatores valide invocare nomen Christi.

54. 123. PETILIANUS dixit: Si vero forte, quod nescio, daemonia pellitis, nec id vobis proderit; quia nec fidei vestrae, nec meritis cedunt ipsa daemonia, sed in nomine Domini Iesu Christi pelluntur.

54. 124. AUGUSTINUS respondit: Gratias Deo, quia tandem confessus es posse valere invocatum nomen Christi ad aliorum salutem, etiamsi a peccatoribus invocetur. Hinc ergo intellege, cum Christi nomen invocatur, non obesse aliorum saluti aliena peccata. Nos autem quomodo invocemus nomen Christi, non tuo iudicio nobis opus est, sed ipsius qui invocatur a nobis. Solus enim potest nosse quo corde invocetur. Ex eius tamen verbis certi sumus, ab omnibus gentibus eum salubriter invocari, quae benedicuntur in semine Abrahae 203.

Petil. recusat miracula Catholicorum.

55. 125. PETILIANUS dixit: Etsi prorsus virtutes et mirabilia faciatis, propter vestram nequitiam nec sic vos Dominus novit, Domino ipso dicente: " Multi dicent mihi in illo die: Domine, Domine, in nomine tuo prophetavimus, et in tuo nomine daemonia eiecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus. Tunc dicam illis, quoniam non novi vos; discedite a me, operarii iniquitatis " 204.

Maximum miraculum est caritas.

55. 126. AUGUSTINUS respondit: Agnoscimus verba Domini. Hinc et Apostolus ait: Si fidem habeam ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum 205. Hic ergo quaerendum est quis habeat caritatem; invenies non esse nisi eos qui diligunt unitatem. Nam de exclusione daemonum, et de potentia miraculorum, quoniam plerique talia non faciunt et tamen ad regnum Dei pertinent, plerique autem faciunt et non pertinent, nec nostri nec vestri debent gloriari, si qui forte ista possunt; quandoquidem nec Apostolos, qui vere ista salubriter atque utiliter poterant, voluit Dominus gaudere de talibus, quando eis ait: Nolite in hoc gaudere quod daemonia vobis subiecta sint, gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in coelo 206. Quapropter ista quae ex Evangelio posuisti, et ego tibi possem dicere, si te viderem signorum virtutes operantem; et tu mihi, si talia me facientem videres. Non ergo nobis dicamus quae possunt et ex alia parte dici; et remotis ambagibus, quoniam ubi sit Ecclesia Christi quaerimus, ipsum qui eam suo sanguine redemit, audiamus dicentem: Eritis mihi testes in Ierusalem, et in totam Iudaeam et Samariam, et usque in totam terram 207. Huic Ecclesiae, quae per totam terram diffunditur, quisquis non communicat, cui non communicet vides, si cuius ista verba sint audis. Quid est autem dementius, quam Sacramentis Domini communicare, et verbis Domini non communicare? Hi utique dicturi sunt: In nomine tuo manducavimus et bibimus; et audituri: Non novi vos 208; qui corpus eius et sanguinem in Sacramento manducant et bibunt, et membra eius toto orbe diffusa, in Evangelio non agnoscunt, et ideo in eis in iudicio non computantur.

Sequenda est Lex Domini: ne occidas.

56. 127. PETILIANUS dixit: Quod et si, ut ipsi putatis, Domini legem pure sequimini, de ipsa lege sanctissima legaliter disputemus. Dicit apostolus Paulus: " Bona est lex, si quis ea legitime utatur " 209. Lex ergo quid dicit? " Non occides " 210. Quod semel fecit Cain parricida, vos fratres saepius occidistis.

56. 128. AUGUSTINUS respondit: Similes vobis esse nolumus; nam non desunt quae dicantur, sicut et tu ista dicis, et quae sciantur, nam ista tu nescis; et quae ostendantur, nam tu ista non ostendis.

Ne moechaberis.

57. 129. PETILIANUS dixit: Dictum est: " Non moechaberis " 211. Unusquisque vestrum si carnaliter castus sit, spiritaliter moechus est, quia adulterat sanctitatem.

57. 130. AUGUSTINUS respondit: Possunt haec in quosdam veraciter dici, et nostros et vestros; qui si utrisque nostrum displicent, nec nostri nec vestri sunt. Sed tu, quod in quosdam dicis, et nec in ipsis probas, pro eo vis accipi ac si probaveris, non in aliquibus qui degenerant a semine Abrahae, sed in omnibus gentibus quae benedicuntur in semine Abrahae 212.

Ne falsum testimonium reddas.

58. 131. PETILIANUS dixit: Dictum est: " Falsum testimonium non reddes " 213. Cum regibus saeculi nos vestra tenere mentimini, nonne falsa conflatis?

Vos estis falsi testes, quia resistitis veritati et hoc ostendistis in iudicio contra Maximianistas.

58. 132. AUGUSTINUS respondit: Si non sunt nostra quae tenetis, nec illa erant vestra quae a Maximianistis recepistis. Quod si propterea illa vestra erant, quia illi sacrilegum schisma fecerunt, non communicando parti Donati, attende quae loca teneatis, et cuius haereditati non communicetis; et cogitate, non regibus saeculi, sed regi Christo quid respondere possitis. De illo dictum est: Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum 214. Quo utique flumine, nisi ubi baptizatus est, et ubi super eum columba descendit, magnum caritatis et unitatis indicium? Vos autem huic unitati non communicatis, et adhuc loca unitatis tenetis; et invidiam nobis de regibus saeculi facitis, cum per iussa proconsulum de locis partis Donati schismaticos vestros expuleritis. Non sunt haec verba per inane volantia: homines vivunt, civitates testantur, Gesta proconsularia et municipalia recitantur. Sileat aliquando vox calumniosa, obiciens reges saeculi universae terrae, per quorum proconsules non potuit parcere concisa concisae. Cum ergo dicimus quod nostra teneatis, non ostendimur falsum testimonium dicere, nisi nos ostendatis in Ecclesia Christi non esse; quod quidem dicere non cessatis, sed ostendere numquam valebitis; imo vero cum hoc dicitis, non iam nobis, sed ipsi Christo falsi testimonii crimen obicitis. Nos quippe in Ecclesia sumus, quae ipsius testimonio praenuntiata est, et ubi suis testibus attestatus est dicens: Eritis mihi testes in Ierusalem, et in totam Iudaeam et Samariam, et usque in totam terram 215. Vos autem falsos testes non solum hinc ostendimus, quia huic veritati resistitis; sed etiam in ipso iudicio, quo cum Maximiani schismate conflixistis. Si enim secundum legem Christi agebatis; quanto congruentius secundum eam constituunt aliquid christiani imperatores, si possunt secundum eam iudicare pagani proconsules? Si autem in adiutorium etiam terreni imperii leges assumendas putastis, non reprehendimus. Fecit hoc Paulus, cum adversus iniuriosos civem Romanum se esse testatus est 216. Sed quaero quibus terrenis legibus sit statutum, ut Maximianistae locis pellantur? Nullas omnino reperies; sed videlicet legibus quae adversus haereticos, atque inter eos etiam adversus vos ipsos latae sunt, illos expellere voluistis: adversus infirmos tamquam potentiores praevaluistis. Unde illi quia nihil potuerunt, innocentes se dicunt, tamquam sub leone lupus. Tamen legibus adversus vos latis profecto adversus alios nisi per falsum testimonium non uteremini. Si enim veraces sunt illae leges, cedite etiam vos locis quos tenetis; si autem fallaces sunt, cur per eas alios exclusistis? Quid, quod et veraces sunt, et vos per illas alios nisi fallaciter non possetis expellere? Ut enim eis servirent iudices, haereticos expellere voluerunt; unde vos priores expellere debuerunt; sed vos catholicos esse dixistis, ut vobis parcerent leges, per quas alios premebatis. Videris quid vobis apud vos ipsos videamini: illis tamen legibus non estis catholici. Cur ergo aut eas veraces falso testimonio fefellistis, aut eas fallaces ad opprimendos alios usurpastis?

Non concupisces.

59. 133. PETILIANUS dixit: Dictum est: " Non concupisces rem proximi tui " 217. Vos nostra diripitis, ut pro vestris habeatis.

Omnia bona Donatistarum sunt Ecclesiae.

59. 134. AUGUSTINUS respondit: Et quaecumque unitas possidebat, non nisi nostra sunt, qui non secundum calumnias hominum, sed secundum verba Christi, in quo benedicuntur omnes gentes universae terrae, in unitate consistimus; nec propter malos quos a frumentis dominicis ante iudicii ventilationem separare non possumus, nos a societate tritici separamus; et si qua iam concisi possidere coepistis, quia vobis ablata nobis Dominus dedit, non ideo concupiscimus aliena, quia illius imperio cuius sunt omnia, facta sunt nostra; et iuste nostra sunt: vos enim his utebamini ad praecisionem, nos ad unitatem. Alioquin et primo populo Dei possent illi obicere alienae rei concupiscentiam, qui divina potestate ab eorum facie, quia ea terra male utebantur expulsi sunt; et ipsi Iudaei, a quibus ablatum est regnum 218, secundum verba Domini, et datum est genti facienti iustitiam, possunt obicere alienae rei concupiscentiam; quia Ecclesia Christi possidet, ubi persecutores Christi regnabant. Et post omnia, cum vobis ipsis dictum fuerit: Res alienas concupiscitis, quia Maximianistas de basilicis eiecistis, quid respondeatis, non invenitis.

60. 135. PETILIANUS dixit: Qua igitur lege vos christianos ostenditis, cum legi contraria faciatis?

60. 136. AUGUSTINUS respondit: Litigare vis, non disputare.

Evangelium vos condemnat.

61. 137. PETILIANUS dixit: Dicit autem Dominus Christus: " Qui fecerit et sic docuerit, maximus vocabitur in regno coelorum ". Sic autem vos miseros damnat: " Qui resolverit unum ex his mandatis, minimus vocabitur in regno coelorum ".

Quomodo Aug. interpretatur verba Evangelii a Petil. citata.

61. 138. AUGUSTINUS respondit: Ubi forte aliter dicis testimonia Scripturarum, quam sese habent, et ad rem quae inter nos agitur, non pertinet, non nimis curo; ubi autem impediunt quod tractamus, nisi veraciter proferantur, non te arbitror succensere debere, si quemadmodum scriptum sit te commemoro. Ecce hoc quod modo posuisti, non ita scriptum est, sed ita potius: Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic, minimus vocabitur in regno coelorum. Qui autem fecerit et sic docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum. Et continuo secutus ait: Dico enim vobis, quia nisi abundaverit iustitia vestra super Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum 219. Alibi enim Pharisaeos ostendit et arguit, quoniam dicunt, et non faciunt. Hos ergo et hic significavit, cum diceret: Qui solverit et sic docuerit, id est, docuerit verbis, quod solverit factis. Super quos abundare praecepit iustitiam nostram, ut faciamus et sic doceamus. Et tamen nec propter illos Pharisaeos, quibus nos non per prudentiam, sed per malevolentiam comparatis, praecepit Dominus deseri cathedram Moysi, in qua utique figurabat suam; dicens quippe illos cathedram Moysi sedentes, dicere et non facere; monet tamen populos facere quae dicunt, et non facere quae faciunt 220, ne cathedrae sanctitas deseratur, et propter pastores malos gregis unitas dividatur.

Alia verba Evangelii a Petil. allata.

62. 139. PETILIANUS dixit: Et iterum: " Omne peccatum quod peccaverit homo, extra corpus est " 221; " qui autem peccaverit in Spiritu sancto, non ei remittetur, nec in hoc saeculo, nec in futuro " 222.

De peccato contra Spiritum Sanctum.

62. 140. AUGUSTINUS respondit: Et hoc non ita scriptum est, et vide quantum te fefellerit. Apostolus ad Corinthios scribens, ait: Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat 223. Hoc autem aliud est, et aliud illud quod Dominus in Evangelio dixit: Omne peccatum et blasphemia dimittetur hominibus; qui autem peccaverit in Spiritum sanctum, non remittetur ei, nec in hoc saeculo, nec in futuro 224. Tu autem coepisti ex Apostolo sententiam, et eam tamquam una sit ex Evangelio terminasti; quod te non credo fraude, sed errore fecisse. Neutra enim ad rem pertinet, et cur haec dixeris, et quoquo modo dixeris, omnino non video; nisi forte, quia cum superius dixisses, damnatos esse a Domino qui resolverint unum ex mandatis, considerasti quam multos habeatis, non unum, sed multa mandata solventes; et ne tibi obiceretur, voluisti per transitum subinducere differentiam peccatorum, aliud esse solvere aliquod mandatum unde venia facilis possit accipi; aliud autem peccare in Spiritum sanctum, quod non remittetur, neque in hoc saeculo, neque in futuro. Timens itaque contagia peccatorum hoc tacere noluisti; et rursus, timens profunditatem quaestionis excedentem vires tuas, hoc cursim perstringere voluisti, tanta trepidatione, ut quemadmodum solent perturbatione aliqua festinantes perverse se vestire aut calceare, nolueris attendere vel quid ad quod pertineat, vel ubi et quemadmodum scriptum sit. Quale sit autem illud peccatum quod non dimittetur, neque in hoc saeculo, neque in futuro, usque adeo nescitis, ut cum in ipso nos esse credatis, remissionem tamen eius per vestrum nobis Baptismum promittatis. Quod unde fieri potest, si tale peccatum est, ut non dimittatur, neque in hoc saeculo, neque in futuro?

Beati pauperes.

63. 141. PETILIANUS dixit: Divina vero mandata quibus rebus impletis? Dicit Dominus Christus: " Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum " 225. Vos persequendi malitia furoris divitias exhalatis.

63. 142. AUGUSTINUS respondit: Dicite ista potius Circumcellionibus vestris.

Beati mansueti.

64. 143. PETILIANUS dixit: " Beati mansueti, quoniam ipsi possidebunt terram " 226. Vos igitur immansueti terram et coelum pariter perdidistis.

Ecclesia est universalis.

64. 144. AUGUSTINUS respondit: Iterum atque iterum audite Dominum dicentem: Eritis mihi testes in Ierusalem, et in totam Iudaeam et Samariam, et usque in totam terram 227. Cur non ergo illi perdiderunt terram et coelum, qui ut non communicent universae terrae, contemnunt verba sedentis in coelo? Nam de vestra mansuetudine, non tuae voces, sed Circumcellionum fustes interrogentur. Dicturus es: Quid ad nos pertinet? Quasi nos ista dicamus, nisi ut hoc respondeatis? Ideo enim ad vos pertinet schisma vestrum, quia pertinere ad vos peccatum non vultis alienum: nec tamen ob aliud vos a nobis separastis, nisi dum nobis obicitis crimen alienum.

Beati qui lugent.

65. 145. PETILIANUS dixit: " Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur " 228. Vos, nostri carnifices, lugentes facitis, non lugetis.

Donatistae multum luctum fecerunt, clamantes Deo laudes.

65. 146. AUGUSTINUS respondit: Considerate paululum quam multis, et quantum luctum dederint Deo laudes armatorum vestrorum. Dicite iterum: Quid ad nos? Et ego iterum dicam, et tu quod dicis: Quid ad nos? quid ad orbem terrarum? quid ad eos qui laudant nomen Domini a solis ortu usque ad occasum 229? quid ad omnem terram quae cantat canticum novum 230? quid ad semen Abrahae, in quo benedicuntur omnes gentes 231? Ergo ideo ad vos pertinet sacrilegium schismatis, quia non ad vos pertinent facta mala vestrorum, et hinc intellegitis nec ad orbem terrarum pertinere, etiam si ea probaretis, facta eorum propter quos inde vos separastis.

66. 147. PETILIANUS dixit: " Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur " 232. Vobis haec iustitia est, ut nostrum sanguinem sitiatis.

66. 148. AUGUSTINUS respondit: Quid tibi dicam, tu homo nisi quia calumniosus es? Esurit quidem vos et sitit unitas Christi: quae utinam vos absorbeat; haeretici non eritis.

67. 149. PETILIANUS dixit: " Beati misericordes quoniam ipsi misericordiam consequentur " 233. Vos quando misericordes appellem, cum poenas iustis ingeritis? an communionem nequissimam, dum animas inquinatis?

Donatistae non observabant beatitudinem misericordiae.

67. 150. AUGUSTINUS respondit: Nec vos iustos probatis, nec nos poenas ingerere vel iniustis. Et tamen sicut est plerumque crudelis fallax adulatio, sic semper misericors iusta correptio. Nam inde est illud quod non intellegitis: Emendabit me iustus in misericordia, et arguet me. Hoc enim cum de asperitate misericordis correptionis dixisset, continuo subiunxit de lenitate perniciosae adulationis, et ait: Oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum 234. Tu ergo attende quo voceris, et unde revoceris. Nam unde nosti quo in te animo sit quem saevum putas? Sed quolibet sit, unusquisque sarcinam suam portat 235, et apud nos et apud vos; sed sarcinam schismatis quam omnes portatis, abicite, ut sarcinas vestras bonas in unitate portetis; et eos qui malas portant, si possitis, misericorditer emendetis; si non possitis, pacifice toleretis.

Beati mundo corde.

68. 151. PETILIANUS dixit: " Beati qui puro sunt corde, quoniam ipsi Deum videbunt " 236. Quando Deum videbitis, qui immunda malitia cordis geritis caecitatem?

Quae est vera et magna caecitas Donatistarum.

68. 152. AUGUSTINUS respondit: Quare hoc dicis? An forte nos ignorata quae homines dicunt obicimus omnibus gentibus, et manifesta intellegere nolumus quae Deus praedixit de omnibus gentibus? Haec est magna caecitas cordis; et si nec ipsam in vobis agnoscitis, haec est maior caecitas cordis.

Beati pacifici.

68. 153. PETILIANUS dixit: " Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur " 237. Vos pacem scelere fingitis, et bello quaeritis unitatem.

Catholici predicant pacem ex Evangelio, et faciunt bellum caritatis.

68. 154. AUGUSTINUS respondit: Non pacem scelere fingimus: sed pacem ex Evangelio praedicamus; cum quo si pacem habueritis, et nobiscum habebitis. Dominus resurgens, et se non solum intuendum oculis, sed etiam contrectandum manibus discipulorum praebens, inde coepit: Pax vobiscum 238, inquit. Et quomodo esset tenenda pax ipsa, sequentibus verbis aperuit. Ibi enim aperuit eis sensum ut intellegerent Scripturas, et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere tertia die, et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes; incipientibus ab Ierusalem 239. Cum his verbis pacem habete, et a nobis non dissentietis. Nam si bello quaerimus unitatem, non potuit laudari praeclarius bellum nostrum; quandoquidem scriptum est: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum 240. Et iterum scriptum est: Nemo umquam carnem suam odio habet 241. Et tamen caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem 242. Quod si nemo carnem suam odio habet, et tamen adversus carnem suam concupiscit; ecce bello unitas quaeritur, ut corpus castigatum servituti subiciatur 243. Quod autem spiritus facit adversus carnem, non odio, sed dilectione belligerans; hoc spiritales faciunt adversus carnales, ut quod agunt erga se, agant et erga illos, quia diligunt proximos tamquam se ipsos 244; sed bellum spiritalium est illa in caritate correptio, gladius eorum sermo Dei est. Ad tale bellum tuba apostolica concitantur cum magno impetu personante: Praedica verbum, insta opportune, importune; argue, hortare, increpa, in omni longanimitate et doctrina 245. Ecce non agimus ferro, sed verbo. Vos autem nec respondetis vera, et accusatis falsa; non corrigitis vestra, obicitis aliena. Dicit Christus verum testimonium de orbe terrarum; dicitis vos adversus Christum falsum testimonium contra orbem terrarum. Nos autem si vobis potius quam Christo crederemus, pacifici essemus: quia Christo potius quam vobis credimus, pacem scelere fingimus. Et haec cum dicatis atque faciatis, audetis insuper commemorare: Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur 246.

Pax quaerenda est.

69. 155. PETILIANUS dixit: Cum dicat apostolus Paulus: " Obsecro vos, fratres, ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia sustinentes invicem in caritate, sollicite agentes servare unitatem spiritus in coniunctione pacis " 247.

Pax vera est in sustinenda mala.

69. 156. AUGUSTINUS respondit: Haec si non tantum diceretis, sed et audiretis, etiam cognita mala propter pacem sustineretis, non propter dissensionem incognita fingeretis; vel quia postea didicistis propter unitatem Donati sustinere mala notissima et famosissima Optati. Quae ista dementia est? Tolerantur cogniti, ne concisio iterum concidatur; et infamantur incogniti, ne in ipsa integritate maneatur.

70. 157. PETILIANUS dixit: Vobis dicit propheta: " Pax, pax, et ubi est pax? " 248.

Pax est in Ecclesia universali.

70. 158. AUGUSTINUS respondit: Tu nobis hoc dicis, non propheta. Tibi ergo respondemus: Si quaeris ubi sit pax, aperi oculos, et vide de quo dictum sit: Auferens bella usque ad fines terrae 249. Si quaeris ubi sit pax, aperi oculos ad illam civitatem, quae non potest abscondi super montem constituta 250; aperi oculos et ad ipsum montem, et eum tibi Daniel demonstret ex parvo lapide crescentem, et implentem universam terram 251. Tibi autem cum dicit propheta: Pax, pax, et ubi est pax? 252, quid demonstrabis? An partem Donati ignotam innumerabilibus gentibus quibus notus est Christus? Non est ipsa quae non potest abscondi: et unde, nisi quia non est super illum montem constituta? Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum 253; non Donatus, qui fecit de uno duo.

Catholici non sunt beati, sed faciunt martyres beatos.

71. 159. PETILIANUS dixit: " Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum " 254. Vos beati non estis, sed beatos martyres facitis, quorum scilicet animabus coeli repleti sunt, corporumque memoria terrae floruerunt. Vos ergo non colitis, sed facitis quos colamus.

Donatistae se ipsos praecipitant et non sunt martyres.

71. 160. AUGUSTINUS respondit: Plane si non dictum esset: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam 255; sed dictum esset: Beati qui se ipsos praecipitant, implerent coelum martyres vestri. Sane de corporibus eorum multos terrarum flores videmus, sed sicut solet dici, flos cinis.

Catholici non sunt beati, quia falsant mandata Evangelii.

72. 161. PETILIANUS dixit: Cum ergo falsando mandata beati non sitis, vos divinis sententiis Christus Dominus condemnat: " Vae autem vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia clauditis regnum coelorum ante homines; vos enim non intratis, et neque introeuntes sinitis. Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum; et cum factus fuerit, facitis eum filium gehennae duplicius quam vos. Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia decimatis mentham et anethum et cyminum, et relinquitis quae gravioria sunt legis, iudicium et misericordiam et fidem. Haec autem oportebat fieri, et illa non omittere. Duces caeci, liquantes culicem, camelum autem glutientes. Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia similes estis monumentis dealbatis, quae a foris parent hominibus speciosa, intus autem plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia: sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate " 256.

Pharisei non dabant bis circoncisionem.

72. 162. AUGUSTINUS respondit: Dic mihi utrum aliquid dixeris, quod in vos vicissim ore maledico et contumelioso similiter dici non possit. Sed ex superioribus quae a me dicta sunt, inveniet qui voluerit, haec in vos non per vana convicia, sed per vera testimonia posse dici. Verumtamen quia ex occasione, praetermittendum non est: certe antiquus populus Dei circumcisionem pro Baptismo habebat. Quaero ergo, si quem fecissent isti, in quos tanta dicuntur, Pharisaei proselytum, qui si eos imitaretur, sicut dictum est, filius gehennae fuisset duplo quam illi; utrum si corrigeretur, et vellet imitari Simeonem, Zachariam, Nathanaelem, iterum ab eis circumcidendus iudicaretur. Quod si ridiculum est dicere, quamvis more atque ore vaniloquo talibus nos comparetis, quare post nos baptizatis? Quod si vos tales estis, quanto nos verius et melius post vos non baptizamus; sicut nec illi quos nominavi, post pessimos Pharisaeos circumcidi debebant? Deinde, cum tales sederint cathedram Moysi, cui Dominus honorem servavit 257; quare vos propter eos, quos istis sive iuste sive iniuste comparatis, Cathedram apostolicam blasphematis?

Catholici sunt lupi rapaces.

73. 163. PETILIANUS dixit: Sed nos christianos ista non terrent. Quod enim estis male facturi, a Christo Domino habemus ante mandatum: " Mitto, " inquit, " vos sicut oves in medio luporum " 258. Lupinam rabiem vos impletis, qui non aliter Ecclesiis insidias facitis aut paratis, quam lupi ovilibus inhiantes, pernicie semper atque impetu, suffectis sanguine faucibus iram anhelantem respirant.

Donatistae sunt vere lupi non oves, quia non audiunt vocem pastoris.

73. 164. AUGUSTINUS respondit: Vellem in vos dicere istam sententiam, sed nollem istis verbis: nimis inepta, vel potius insana sunt. Illud autem opus erat, ut certis aliquibus documentis, non vanissimis maledictis, nos lupos esse ostenderetis, vos autem oves. Nam cum et ego dixero: Nos sumus oves, vos autem lupi; ideone putas interesse aliquid, quia tu illa verbis turgidis dicis? Sed attende ut ego probem quod dico. Nempe Dominus, quod, velis nolis, nosti, ait in Evangelio: Quae sunt oves meae, vocem meam audiunt, et sequuntur me 259. Multae sunt de diversis rebus voces Domini: verum, exempli gratia, si quispiam dubitaret utrum in corpore idem Dominus resurrexerit, et recitarentur eius verba dicentis:

Palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere 260; si et his auditis ad credendum resuscitatum corpus eius nollet acquiescere, non utique inter oves Domini deputaretur, quia vocem eius auditam non sequebatur; sic et nunc, quoniam quaestio est inter nos, ubi sit Ecclesia, cum ex ipso Evangelii loco, ubi post resurrectionem suum corpus etiam palpandum dubitantibus praebuit, consequentia verba recitamus, ubi futuram Ecclesiae latitudinem demonstravit, dicens: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere tertia die, et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem 261; et vos omnibus gentibus, ubi haec completa sunt, communicare non vultis, quomodo estis oves huius pastoris, cuius auditis vocibus non solum non sequimini, verum etiam repugnatis? Et oves quidem vos non esse, hinc docemus; esse autem lupos, audite unde doceamus. Iam enim, quia ubi sit Ecclesia, verbis ipsius apparet, manifestum est ubi sit ovile Christi. Ab hoc igitur ovili certissimis verbis Domini demonstrato et expresso, quicumque, non dico per falsa, sed quod manifestum est, per incerta hominum crimina oves segregant, et ab unitatis atque caritatis vita ereptas et alienatas necant, nonne ipsi sunt lupi rapaces? At enim et ipsi Dominum Christum laudant et praedicant. Hi sunt ergo de quibus ipse ait: Induti pellibus ovium, intus autem sunt lupi rapaces. Ex fructibus eorum cognoscetis eos 262. Ovina pellis est in Christi laudibus, lupinus fructus in maledicis dentibus.

Catholici sunt traditores.

74. 165. PETILIANUS dixit: O miseri traditores! Impleri quidem Scripturam sic decuit; sed in vobis hoc doleo, quod partes malitiae vos implere meruistis.

Donatistae sunt miseri haeretici.

74. 166. AUGUSTINUS respondit: Possem ego magis dicere: O miseri traditores! si mihi placeret, imo si iustitia suaderet, omnibus vobis obicere quorumdam facta vestrorum. Quod ergo ad omnes vos pertinet: O miseri haeretici! cetera iam verba tua ego dixerim; scriptum est enim: Oportet et haereses esse, ut probati manifesti fiant inter vos 263. " Impleri ergo Scripturam sic oportuit; sed in vobis hoc doleo, quod partes malitiae implere vos meruistis ".

Christus praecepit nobis caritatem.

75. 167. PETILIANUS dixit: Nobis autem Dominus Christus contra vestra feralia patientiam simplicem innocentiamque mandavit. Quid enim dicit? " Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, quomodo dilexi vos "; et: " In hoc scient omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis in invicem " 264.

Vos non diligitis caritatem.

75. 168. AUGUSTINUS respondit: Nisi haec verba longe a vestris moribus aliena in sermonis vestri superficiem transferretis, quomodo vos ovina pelle tegeretis?

Catholici fratres sunt falsi, qui Paulum persequebantur.

76. 169. PETILIANUS dixit: Paulus quoque apostolus, cum persecutiones immensas ab omnibus gentibus pateretur, a falsis fratribus pertulit graviores, sicut de se ipse testatur, frequenter afflictus: " Periculis ex gentibus, periculis ex genere, periculis a falsis fratribus " 265. Quique iterum dicit: " Imitatores mei estote, sicut et ego Christi " 266. Cum igitur nos falsi fratres appetitis: Pauli magistri patientiam sub vestris periculis imitamur.

Sed Paulus eos tollerabat.

76. 170. AUGUSTINUS respondit: Certe isti sunt falsi fratres, de quibus alio loco idem apostolus ita conqueritur, Timothei praedicans germanam sinceritatem: Neminem, inquit, habeo unanimem, qui germane de vobis sollicitus sit; omnes enim sua quaerunt, non quae Iesu Christi 267. Utique de his loquebatur, qui tunc quando illam scribebat Epistolam, cum illo erant. Non enim omnes qui erant ubicumque Christiani, sua quaerebant, non quae Iesu Christi. De his ergo, ut dixi, haec ingemuit, quos eo tempore cum ista scriberet secum habebat. Quos enim alios tangit, cum alibi dicit: Foris pugnae, intus timores 268; nisi eos quos tanto vehementius, quanto interius metuebat? Si ergo velles imitari Paulum, intus esses falsorum fratrum tolerator, non foris innocentium calumniator.

Cui non habet caritatem fides non prodest.

77. 171. PETILIANUS dixit: Nam qualis fides in vobis est, quae non habet caritatem? Paulo ipso dicente: " Si linguis hominum loquar, et Angelorum scientiam habeam, caritatem autem non habeam, ita sum tamquam aeramentum tinniens, aut cymbalum concrepans. Aut si habuero prophetiam, et noverim omnia sacramenta et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. Et si distribuero omnem substantiam meam pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest " 269.

Extra Ecclesiam caritas non prodest.

77. 172. AUGUSTINUS respondit: Hoc est quod paulo ante dixi, pelle te ovina contegi velle, ut si fieri potest, prius te ovis mordentem sentiat, quam praesentiat venientem. Nonne ista est caritatis laus, quae vestram calumniam solet lucidissima veritate convincere? An ideo arma ista nostra non erunt, quia vos ea praeoccupare conamini? Prorsus haec iacula viva sunt: undecumque iactentur, agnoscunt quos perimant. Si a nobis missa fuerint, in vobis haerebunt: si a vobis mittuntur, in vos retorquentur. His enim nos apostolicis verbis, commendantibus eminentiam caritatis, vobis solemus ostendere quomodo non prosit hominibus, quamvis in eis sint vel Sacramenta vel fides, ubi caritas non est; ut cum ad unitatem catholicam venitis; intellegatis quid vobis confertur, et quantum sit quod minus habebatis: caritas enim christiana nisi in unitate Ecclesiae non potest custodiri; atque ita videatis sine illa nihil vos esse, etsi Baptismum et fidem teneatis, et per illam etiam montes transferre possitis. Quod si haec et vestra sententia est, non in nobis detestemur et exsufflemus vel Dei Sacramenta quae novimus, vel ipsam fidem; sed teneamus caritatem, sine qua et cum Sacramentis et cum fide nihil sumus. Tenemus autem caritatem, si amplectimur unitatem; amplectimur autem unitatem, si eam non per verba nostra in parte confingimus, sed per verba Christi in unitate cognoscimus.

Caritas non persequitur.

78. 173. PETILIANUS dixit: Et iterum: " Caritas enim magnanima est et benigna; caritas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt ". Vos autem quaeritis aliena. " Non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati: omnia tolerat, omnia sustinet: caritas numquam excidet " 270. Hoc est breviter dicere: Non persequitur caritas, non adversum ceteras animas imperatores inflammat, non aliena diripit, non etiam homines quos spoliarit occidit.

Qui habent caritatem congaudent veritati.

78. 174. AUGUSTINUS respondit: Quoties tibi dicturus sum: haec si non probatis, ad neminem pertinent; si autem probatis, ad nos non pertinent; sicut nec ad vos, quae vestri quotidie committunt per scelera furiosorum, per luxurias vinolentorum, per caecitatem praecipitatorum, per tyrannidem raptorum? Quis non videat verum esse quod clamo? Sed nunc si esset in te caritas, congauderet veritati. Quam enim eleganter sub pelle ovina dicitur: Caritas omnia tolerat, omnia sustinet 271! Ubi autem ventum fuerit ad examen, lupini dentes operiri non possunt. Cum enim caritas te, propter id quod dictum est: Sustinentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis 272, etiamsi qua mala intus nosses, cogeret, non eis quidem consentire, sed tamen ea si prohibere non poteras sustinere, ne propter malos ventilabro ultimo separandos, nunc a bonorum societate pacis vinculum abrumperes; foras vento levitatis excussus, paleae crimen obicis tritico, et quae fingis de malis, per contagionem valere et in bonis affirmas. Et cum Dominus dixerit: Ager est hic mundus, messis autem est finis saeculi 273; cum de frumentis et zizaniis dixisset: Sinite utraque crescere usque ad messem 274; tu laboras verbis tuis, ut frumenta iam per totum agrum defecisse, et ad exiguam particulam vestram remansisse credantur; dum vis ut habeatur Christus mendax, tu autem verax. Et loqueris quidem contra conscientiam tuam; neque enim vere quisquam quoquo modo intuens Evangelium, audet in animo suo dicere, per tot<as> gentes in quibus pene una voce respondetur Amen, et cantatur Alleluia 275, non esse Christianos. Et tamen ne pars Donati, quae orbi terrarum non communicat, errare videtur, si quis tibi angelus de coelo, qui posset intueri universum orbem, diceret extra communionem vestram nusquam esse innocentes et bonos, procul dubio gauderes super iniquitate generis humani, et vera te dixisse antequam cognosceres gloriareris. Quomodo est ergo in te caritas, quae non gaudet super iniquitate? Sed noli falli: sunt per agrum, id est, per mundum usque ad finem saeculi crescentia frumenta dominica. Christus hoc dixit: Christus est veritas 276. Sit in te caritas, et congaudeat veritati. Contra Evangelium etsi angelus de coelo evangelizaverit, anathema sit 277.

Non adest lex persequendi Donatistas.

79. 175. PETILIANUS dixit: Postremo, quae est ratio persequendi? Vos, miseri, interrogo; si putatis forsitan vos aliqua legis auctoritate peccare.

Donatistae peccant contra legem.

79. 176. AUGUSTINUS respondit: Qui peccat, non peccat legis auctoritate, sed contra legis auctoritatem. Quia vero interrogas, quae sit ratio persequendi; vicissim te interrogo, cuius sit vox in Psalmo dicentis: Detrahentem [secreto] proximo suo occulte, hunc persequebar 278. Quaere itaque persecutionis vel causam vel modum, et noli tanta imperitia generaliter malorum persecutores reprehendere.

Christus neminem persecutus est.

80. 177. PETILIANUS dixit: Ego vero e contra respondeo: Iesum Christum neminem persecutum; et cum aliquae sectae Apostolis eidem suggerentibus displicerent (ita enim fidem venerat facere, ut non cogeret homines, sed potius invitaret), dicunt illi Apostoli, " Multi in nomine tuo manus imponunt, et nobiscum non sunt ". Dixit Iesus: "Dimittite illos; si contra vos non sunt, pro vobis sunt " 279.

Extra Ecclesiam valet Baptismus nomine Trinitatis confertum.

80. 178. AUGUSTINUS respondit: Cur non dicis multa liberius te prolaturum de tuo, quae in Scripturis non inveniuntur? Si enim de Scripturis sanctis velis testimonia proferre, numquid ea quae non inveneris proferes? Vestra autem mendacia quam multa sint, in vestra potestate est. Ubi enim scriptum est quod posuisti, vel quando aut Domino illud suggestum est, aut a Domino illud responsum est? Multi in nomine tuo manus imponunt, et nobiscum non sunt, numquam Filio Dei quisquam discipulorum dixit; unde nec illud ab eo responderi potuit: Dimittite illos; si contra vos non sunt, pro vobis sunt. Sed est quiddam simile, quod revera in Evangelio legimus de quodam suggestum esse Domino, qui daemonia in eius nomine eiiciebat, et cum discipulis eum non sequebatur, ubi Dominus ait: Nolite prohibere: qui contra vos non est, pro vobis est 280. Hoc autem ad sectas demonstrandas, quibus pepercisse Dominus videatur omnino non pertinet. Sed si te nonnulla fefellit similitudo sententiae, non est mendacium, error humanus est. Si autem imperitis sanctarum Scripturarum nebulas falsitatis iniicere voluisti, compungaris et confundaris et corrigaris. Est tamen quod de hoc ipso, de quo Domino suggestum est, nos agamus. Quomodo enim tunc praeter communionem discipulorum, valebat tamen plurimum sanctitas nominis Christi; sic praeter Ecclesiae communionem valet sanctitas Sacramenti. Neque enim Baptismus consecratur nisi in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Quis autem insanissimus dixerit, etiam praeter Ecclesiae communionem nomen Filii valere, Patris autem et Spiritus sancti non valere? aut valere quidem in homine sanando, non autem valere in Baptismo consecrando? Sed plane praeter Ecclesiae communionem et unitatis sanctissimum vinculum et caritatis supereminentissimum donum, nec ille a quo daemonium eiicitur, nec ille qui baptizatur, aeternam vitam consequitur; sicut nec illi qui per communionem Sacramentorum intus videntur, et per iniquitatem morum foris intelleguntur. Quod autem Christus etiam corporaliter fuerit persecutus eos, quos de templo expulit flagellando, iam supra diximus.

81. 179. PETILIANUS dixit: Sanctus vero apostolus Paulus haec dicit: " Quoquo modo, inquit, Christus annuntietur " 281.

Exemplum Pauli est contra Donatistas, quia non tenent unitatem.

81. 180. AUGUSTINUS respondit: Contra te loqueris, sed tamen quia pro veritate loqueris, si eam dilexeris, pro te fit quod loqueris. Quaero enim abs te, de quibus hoc dixerit apostolus Paulus? Recolamus hoc paululum, si placet. Quidam, inquit, per invidiam et contentionem, quidam vero per bonam voluntatem Christum annuntiant; quidam ex caritate, scientes quia in defensionem Evangelii positus sum; quidam vero et per contumaciam Christum annuntiant, non caste, existimantes tribulationem suscitari vinculis meis. Quid enim? Dum omni modo, sive occasione, sive veritate Christus annuntietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo 282. Videmus istos rem quidem sanctam et castam et veram, non tamen caste annuntiasse, sed per invidiam et contentionem, sine caritate, sine castitate. Certe paulo ante laudes caritatis adversus nos dicere videbaris ex Apostoli testimonio, quia ubi caritas non est, quidquid fuerit nihil prodest: ecce in istis caritas non est, et tamen erat Christi praedicatio, de qua se gaudere sic dicit Apostolus. Neque enim malo illorum gaudet, sed bono nominis Christi. In ipso quippe caritas erat, quae non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati 283. Invidia porro, quae in illis erat, diabolicum malum est; hac enim et cecidit et deiecit. Hi ergo tam mali, quos sic arguit Apostolus, in quibus erat tantum bonum de quo gaudet Apostolus, ubi erant? intus, an foris? Elige quod volueris. Si intus, ecce noverat eos Paulus, et eum tamen non polluebant; sic vos non polluerent in unitate orbis terrarum, de quibus nescio qua seu vera dicitis, seu falsa confingitis. Quare ergo vos separastis? quare sacrilegio scelerati schismatis peremistis? Si autem foris erant, ecce et in eis qui foris sunt, et utique ad vitam aeternam, quia caritatem non habent et unitatem non tenent, pertinere non possunt, inest tamen sanctitas nominis Christi, quorum praedicationem Apostolus propter ipsam nominis sanctitatem, quamvis illos detestetur, gaudendo confirmat. Recte ergo ipsi nomini non facimus iniuriam, cum ad nos veniunt qui foris erant; sed ipsos corrigimus, illud honoramus. Vos itaque videte quam nefarie in eis, quorum facta sicut videtur arguitis, etiam Sacramentum nominis Christi, quod in eis sanctum est, exsufflatis. Et tu quidem istos, quos commemoravit Apostolus, sicut verba tua indicant, foris ab Ecclesia fuisse arbitraris. Ita cum times a Catholicis pati persecutionem, de qua nobis loquendo facis invidiam, confirmasti in haereticis Christi nomen, cui rebaptizando facis iniuriam.

Homines non sunt ad fidem cogendi.

82. 181. PETILIANUS dixit: Si igitur tanta potentia fidei non est aliquibus adversata, qua tu ratione persequeris, ut cogas homines inquinari?

Non cogimus ad fidem sed ad salutem.

82. 182. AUGUSTINUS respondit: Nec persequimur vos, nisi quemadmodum persequitur veritas falsitatem; nec ad nos pertinet, si quis vos aliter persecutus est; sicut nec ad vos quidquid vestri similiter faciunt; nec vos cogimus inquinari, sed suademus sanari.

Donatistae non cogunt ad fidem.

83. 183. PETILIANUS dixit: Quod si cogi per legem aliquem vel ad bona licuisset, vos ipsi, miseri, a nobis ad fidem purissimam cogi debuistis. Sed absit, absit a nostra conscientia, ut ad nostram fidem aliquem compellamus.

Auctoritas debet evitare malum.

83. 184. AUGUSTINUS respondit: Ad fidem quidem nullus est cogendus invitus, sed per severitatem, imo et per misericordiam Dei, tribulationum flagellis solet perfidia castigari. Numquid quia mores optimi libertate voluntatis eliguntur, ideo mores pessimi non legis integritate puniuntur? Sed tamen male vivendi ultrix disciplina praepostera est, nisi cum praecedens bene vivendi doctrina contemnitur. Si quae igitur adversus vos leges constitutae sunt, non eis bene facere cogimini, sed male facere prohibemini. Nam bene facere nemo potest, nisi legerit, nisi amaverit quod est in libera voluntate; timor autem poenarum et si nondum habet delectationem bonae conscientiae, saltem intra claustra cogitationis coercet malam cupiditatem. Qui tamen adversus <vos> leges constituerunt, quibus vestra comprimatur audacia? nonne hi de quibus dicit Apostolus, quia non sine causa gladium portant; ministri enim Dei sunt, vindices in iram ei qui male agit 284? Tota igitur quaestio est, utrum vos non male agatis, quibus tanti schismatis sacrilegium obicit orbis terrarum: cuius quaestionis discussione neglecta, superflua loquimini; et cum vivatis ut latrones, mori vos iactatis ut martyres. Et quia vel ipsas leges, vel invidiam formidatis, vel ad resistendum impares estis, non dico adversus tot homines, sed adversus tot gentes catholicas; etiam de mansuetudine gloriamini, quod ad vestram partem neminem cogitis. Isto modo et milvus, cum pullos rapere territus non potuerit, columbum se nominet. Ubi enim potuistis, et non fecistis? Unde ostenditis quam plura faceretis, si possetis. Quando Iulianus vobis, Christi invidens paci, basilicas reddidit unitatis, quae strages a vobis factae sint, quando vobiscum apertis templis suis etiam daemones exsultabant, quis commemorare sufficiat? Bello Firmiano quae a vobis Rogatus Maurus pertulerit, ipsa Mauritania Caesareensis interrogetur. Tempore Gildoniano, quia unus collega vester familiarissimus amicus eius fuit, viderint Maximianistae quae senserint. Nam Felicianum ipsum qui modo vobiscum est, si ad iusiurandum liceret provocare, utrum ad communionem vestram non invitum Optatus redire compulerit; movere labia non auderet, praesertim si eius faciem populus Mustitanus intueretur, quo teste illa tunc facta sunt. Sed isti, ut dixi, viderint quae passi fuerint ab eis, cum quibus Rogato talia fecerant. Ipsa Ecclesia catholica solidata principibus catholicis imperantibus terra marique, armatis turbis ab Optato atrociter et hostiliter oppugnata est. Quae res coegit tunc primo adversus vos allegari apud vicarium Seranum legem illam de decem libris auri, quas nullus vestrum adhuc pendit, et nos crudelitatis arguitis! Quid autem mansuetius sit, quam ut coercitione damnorum tanta vestra scelera multarentur? Quis autem possit enarrare omnia, quae nulla amicitia iudicum aut aliquarum potestatum, quisque ubi potuerit, in locis vestris propria dominatione committatis? Quis nostrum in plebibus nostris non aliquid tale vel a prioribus comperit, vel ipse expertus est? Nonne apud Hipponem, ubi ego sum, non desunt qui meminerint Faustinum vestrum regni sui tempore praecepisse, quoniam Catholicorum ibi paucitas erat, ut nullus eis panem coqueret, ita ut cuiusdam diaconi nostri furnarius inquilinus domnaedii sui panem incoctum abiecerit, eique nulla exsilii lege damnato, communicationem non solum in civitate romana, sed etiam in patria sua, nec solum in patria sua, sed etiam in domo sua negaverit? Quid nuper, quod ipse adhuc lugeo, nonne Crispinus vester Calamensis, cum emisset possessionem, et hoc emphyteuticam, non dubitavit in fundo catholicorum imperatorum, quorum legibus nec in civitatibus esse iussi estis, uno terroris impetu octoginta ferme animas miserabili gemitu mussitantes rebaptizando submergere? Quibus autem, nisi talibus factis, etiam ipsas de quibus conquerimini leges, longe quidem infra meritum sceleris vestri, sed tamen qualescumque ferri coegistis? An vero violentis incursibus Circumcellionum vestrorum, qui sub vestro principatu furiosis agminibus militant, non ex agris undique pelleremur, nisi vos obsides in civitatibus teneremus, qui quoquo modo ipsam faciem publicam et honestorum reprehensionem, si non timore, vel pudore ferre nolitis? Noli ergo dicere: Absit, absit a nostra conscientia, ut ad nostram fidem aliquem compellamus. Facitis enim, ubi potestis; ubi autem non facitis, non potestis, sive legum, sive invidiae timore, sive resistentium multitudine.

Deus reliquit homines liberos credendi an non.

84. 185. PETILIANUS dixit: Dicit enim Dominus Christus: " Nemo venit ad me, nisi quem Pater attraxerit " 285. Cur autem vos non liberum arbitrium unicuique sequi permittitis, cum ipse Dominus Deus liberum arbitrium dederit hominibus; viam tamen iustitiae ostendens, ne quis forsitan nescius deperiret? Dixit enim: " Posui ante te bonum et malum, posui ante te ignem et aquam; quod volueris elige " 286. Ex quo vos arbitrio, miseri, vobis non aquam, sed ignem potius delegistis. " Sed tamen ", inquit, " bonum elige, ut vivas " 287. Qui non vis bonum eligere, vivere te nolle damnasti.

Deus etiam attrahaendo reliquit homines liberos.

84. 186. AUGUSTINUS respondit: Si tibi proponam quaestionem, quomodo Deus Pater attrahat ad Filium homines, quos in libero dimisit arbitrio; fortassis eam difficile soluturus es. Quomodo enim attrahit, si dimittit ut quis quod voluerit eligat? Et tamen utrumque verum est: sed intellectu hoc penetrare pauci valent. Sicut ergo fieri potest ut quos in libero dimisit arbitrio, attrahat tamen Pater ad Filium; sic fieri potest ut ea quae legum coercitionibus admonentur, non auferant liberum arbitrium. Quidquid enim homo durum et molestum patitur, admonetur ut cogitet quare patiatur; ut si pro iustitia se pati perspexerit, idipsum bonum eligat pro iustitia talia sustinere; si autem viderit iniquitatem esse pro qua patitur, se infructuosissime laborare atque cruciari considerans, mutet in melius voluntatem, simulque careat et molestia sterili et ipsa iniquitate, multo utique gravius et perniciosius nocitura. Et vos cum aliquid adversus vos reges constituunt, admoneri vos credite, ut cogitetis quare ista patiamini; si propter iustitiam, revera illi persecutores vestri sunt; vos autem beati qui persecutionem passi propter iustitiam, possidebitis regnum coelorum 288; si autem propter iniquitatem schismatis vestri, quid illi nisi correctores vestri sunt; vos autem, sicut ceteri diversorum scelerum rei, qui poenas legibus pendunt, profecto infelices et in hoc saeculo et in futuro? Nemo ergo vobis aufert liberum arbitrium; sed vos diligenter attendite quid potius eligatis, utrum correcti vivere in pace, an in malitia perseverantes, falsi martyrii nomine vera supplicia sustinere. Sic vos autem alloquitur, quasi <indigna pro iustitia patiamini.Quasi> vero aliquid dignum vestra iniquitate patiamini, cum tanta indigna faciatis, et in tanta impunitate regnetis; ita furiosi, ut per Dei laudes amplius quam buccina bellica terreatis; ita calumniosi, ut etiam spontanea vestrorum praecipitia nostris persecutionibus imputetis.

Multum interest inter verba Donatistarum et verba Christi.

84. 187. Dicit etiam quasi praeceptor benignissimus: Qui non vis bonum eligere, vivere te nolle damnasti. Ita vero, si vestris criminationibus crederemus, bene viveremus; quia Dei promissionibus credimus, vivere nos nolle damnamus. Bene, ut arbitror, meministis quid Apostoli dixerint Iudaeis, quando Christum praedicare prohibebantur: hoc ergo et nos dicimus, ut respondeatis nobis, utrum Deo magis obediendum sit, an hominibus 289. Traditores, thurificatores, persecutores, verba sunt hominum contra homines. In sola dilectione Donati remansit Christus: verba sunt hominum extollentium gloriam hominis sub nomine Christi, ut gloria minuatur ipsius Christi. Scriptum est enim: In lata gente gloria regis; in diminutione autem populi contritio principis 290; haec ergo verba sunt hominum. At illa in Evangelio: Quia oportebat Christum pati, et resurgere tertia die, et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem 291; verba sunt Christi commendantis gloriam quam accepit a Patre in latitudine regni sui. Utrisque auditis, hanc Ecclesiae communionem potius eligimus, et hominum verbis Christi verba praeponimus. Rogo: quis est qui nos dicat mala legisse, nisi qui Christum dicit mala docuisse?

Deus non iussit inferri mortem schismaticis.

85. 188. PETILIANUS dixit: Numquid igitur caedem vel schismaticis Deus iussit inferri? Qui si omnino praeciperet, vos deberetis occidi ab aliquibus Scythis ac Barbaris, non tamen a Christianis.

Aug.: sed non sumus schismatici.

85. 189. AUGUSTINUS respondit: Vestri Circumcelliones quiescant, et nolo nos de Barbaris terreas. Utrum autem schismatici nos simus an vos, nec ego nec tu, sed Christus interrogetur, ut indicet Ecclesiam suam. Lege ergo Evangelium; et respondet tibi: In Ierusalem et in totam Iudaeam et Samariam, et usque in totam terram 292. Quisquis igitur in Ecclesia non invenitur, iam non interrogetur, sed aut correctus convertatur, aut correptus non conqueratur.

Deus non laetatur sanguine.

86. 190. PETILIANUS dixit: Neque enim Dominus Deus humano sanguine aliquando laetatus est, cum occisorem fratris Cain in vita carnifice voluerit permanere.

Donatistae interimunt omnes homines odio.

86. 191. AUGUSTINUS respondit: Si occisori fratris Deus noluit inferri mortem, sed relinqui carnificem vitam; vide ne forte hoc sit, quod cum regis cor in manu Dei sit 293, unde multas ad vos commonendos et corripiendos leges ipse constituit, nulla tamen lex regia vos iussit occidi; fortasse propterea, ut quicumque vestrum in pertinaci sacrilegi furoris aura persistunt, Cain parricidae supplicio, vita carnifice crucientur. Legimus enim multos a famulo Dei Moyse misericorditer interfectos; nam in eo quod pro eorum nefario sacrilegio sic est Dominum deprecatus, ut diceret: Domine, si dimittis illis peccatum, dimitte; sin autem, dele me de libro tuo 294; ineffabilis eius caritas et misericordia satis apparet. Numquid ergo subito crudelis effectus est, cum de monte descendens tot millia iuberet occidi? Considerate itaque ne forte maiore iracundia Dei per tot leges adversus vos latas a nullo Imperatore iussi fueritis occidi. An illi fratricidae non vos comparandos putatis? Audite Dominum per prophetam dicentem: Ab ortu solis usque ad occasum glorificatum est nomen meum in nationibus, et in omni loco incensum admovebitur nomini meo, et hostia pura. Magnum nomen meum in nationibus, dicit Dominus omnipotens 295. Huic fraterno sacrificio super quod respicit Deus, invidere vos per calumnias vestras ostenditis; et si quando audieritis, a solis ortu usque ad occasum laudari nomen Domini 296; quod est vivum sacrificium, de quo dictum est: Immola Deo sacrificium laudis 297; ita concidet vultus vester, ut illius homicidae. Sed quia universum orbem interimere non potestis, odio ipso rei tenemini, dicente Ioanne: Qui odit fratrem suum, homicida est 298. Et utinam innocens frater in vestrorum potius Circumcellionum tela trucidandus, quam in vestram linguam rebaptizandus incurrat!

Christus moriendo instituit formam moriendi, non occidendi.

87. 192. PETILIANUS dixit: Monemus vos ergo, si libenter audiatis, et si non libenter accipitis, admonemus; quia Dominus Christus non occidendi formam, sed moriendi, Christianis instituit. Nam si ita repugnantes diligeret, nollet pro nobis occidi.

Donatistae non sequuntur formam Christi, quia persequuntur.

87. 193. AUGUSTINUS respondit: Utinam formam eius sequerentur martyres vestri; non se praecipitarent; quod ille diabolo suggerente non fecit 299. Vos autem cum maiores nostros etiam defunctos falso testimonio persequimini, ubi accepistis hanc formam? Quod nos ignotorum criminibus maculare conamini, cum vestrorum malefacta notissima vobis obesse nolitis, ubi accepistis hanc formam? Sed nimium superbimus, si de nobis succensemus, cum adversus ipsum Dominum vos falsum testimonium dicere videamus; quandoquidem ipse Ecclesiam suam per omnes gentes et promisit et exhibuit 300; et vos contradicitis. Hanc vero formam nec ab ipsis Iudaeis persecutoribus accepistis: illi enim persecuti sunt carnem ambulantis in terra; vos Evangelium sedentis in coelo. Quod Evangelium mitius pertulit saevientium regum flammas, quam vestras patitur linguas: nam illis incendentibus unitas mansit, vobis loquentibus manere non potuit. Qui verba Domini exusta cupiebant aboleri, non credebant posse lecta contemni. Non ergo illi in Evangelio exercerent flammas suas, si eis contra Evangelium permitteretis linguas vestras. In illa persecutione Evangelium Christi ab aliis saevientibus quaerebatur, ab aliis metuentibus prodebatur, ab aliis eruentibus incendebatur, ab aliis diligentibus abscondebatur; nullis contradicentibus oppugnabatur; sceleratiores vobis persecutionis partes transacta gentium persecutione servastis. Qui Christi nomen persequebantur, Christo <non> crediderunt; qui propter Christi nomen honorantur, Christo contradicunt.

Exemplum Petri.

88. 194. PETILIANUS dixit: Ecce vobis plenissimum documentum, quod Christiano non liceat in pernicie aliena versari. Disciplinae autem huius initium Petro est constitutum, sicut scriptum est: " Percussit Petrus auriculam servi principis Iudaeorum, et abscidit eam. Dixitque illi Iesus: Petre, reconde gladium tuum in theca. Qui enim gladio utitur, gladio morietur " 301.

Circumcelliones utuntur fustibus contra Catholicos.

88. 195. AUGUSTINUS respondit: Cur ergo non tali voce compescitis arma Circumcellionum? An praeter Evangelium vos loqui arbitremini, si dixeritis: Qui fuste usus fuerit, fuste morietur? Date ergo veniam, quia nec illos a quibus Marculum praecipitatum esse querimini, potuerint prohibere maiores nostri: neque enim scriptum est in Evangelio: Qui aliquem praecipitaverit, praecipitio morietur. Atque utinam sicut illa vel falsa vel transacta sunt, sic istorum ligna cessarent. Quamquam fortasse irascimini, quod legionibus vestris, etsi non legibus, saltem verbis subtrahimus armaturam, quia eas solis saevire fustibus dicimus. Vetus quippe ista eorum militia fuit, nunc autem nimium profecerunt. Nam inter vinolenta convivia, et cum feminis maritos non habentibus, liberam comitandi, vagandi, iocandi, bibendi, pernoctandi licentiam, non solum fustes tornare, sed etiam ferrum vibrare et fundas circumagere didicerunt. Sed cur eis non dicam (quo animo dicam, et quo illi accipiant, noverit Deus): Insani, gladius Petri quamvis adhuc carnali motu animi, tamen pro Christi corpore in corpus persecutoris exsertus est; vestra vero arma adversus Christum divisa sunt: corpus eius cui ille caput est, id est, Ecclesia eius 302, per omnes gentes est. Ipse hoc dixit, et ascendit in coelum 303, quo eum furor Iudaeorum sequi non potuit: et membra eius in corpore quod ascendens commendavit, furor vester oppugnat. Pro istis membris adversus vos saeviunt, et vobis resistunt, quicumque in Catholica parvae adhuc fidei, eo animo sunt, quo tunc Petrus fuit, cum ferrum pro Christi nomine strinxit. Sed multum interest inter vestram persecutionem et istorum. Vos similes estis servo sacerdotis Iudaeorum; quia servientes principibus vestris, adversus Ecclesiam catholicam, id est, adversus Christi corpus armamini: isti autem tales sunt, qualis tunc Petrus fuit, qui pro Christi corpore, id est, pro Ecclesia, etiam corporaliter pugnant. Sed si ipsis dicitur ut quiescant, sicut Petro tunc dictum est; quanto magis vobis dicendum est, ut haeretico furore deposito ad ea membra pertineatis, pro quibus illi sic dimicant. Sed laesi a talibus etiam nos odistis, et tamquam aures dexteras perdideritis, Christum sedentem ad Patris dexteram non auditis. Sed quibus loquar, aut quando eis loquar, quibus nec horam invenio, vinum etiam mane ructuantibus, sive iam ebriis, sive adhuc? Quinimo et minantur, non solum illi, sed de illis etiam episcopi ipsorum, parati negare ad se pertinere quod fecerint. Donet nobis Dominus canticum graduum, quo dicere possimus: Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus; cum loquebar eis, debellabant me gratis 304. Dicit enim hoc corpus Christi, quod per totam terram, ab aliis hic, ab aliis alibi, et ab omnibus aliis atque aliis ubicumque sunt, haereticis oppugnatur.

Mori pro Christo prodest christianis.

89. 196. PETILIANUS dixit: Ergo, inquam, mortem pro fide subeundam constituit, quam cuiquam pro communione faciendam. Christianitas enim mortibus proficit. Nam nemo fidissimus viveret, si mors a fidelibus timeretur. Dicit enim Dominus Christus: " Si granum tritici cadens in terram non moriatur, solum manet; si autem moriatur, multum fructum faciet " 305.

Donatistae persequuntur triticum Christi in toto orbe terrarum.

89. 197. AUGUSTINUS respondit: Vellem scire quis primo de parte vestra se praecipitaverit. Valde quippe illud granum fertile fuit, unde tanta seges praecipitatorum cadaverum pullulavit. Sane cum verborum Domini memineritis, quia se dixit granum moriturum, et multum fructum facturum; quare ipsi fructui, quod per totum mundum feracissime provenerit invidetis; et ei zizaniorum vel paleae crimina, vel quae audistis vel quae finxistis, obicitis?

Vos estis zizania et spinas.

90. 198. PETILIANUS dixit: Sed vos spinas atque zizania, non semina spargitis, cum quibus vos in summo iudicio deceat concremari. Non maledicimus; sed omnis spinosa conscientia, Dei sententia sic tenetur.

Et vos, quid estis?

90. 199. AUGUSTINUS respondit: Saltem commemoratione zizaniorum simul tibi et triticum veniret in mentem; quia utraque per agrum iussa sunt crescere usque ad messem 306; vos autem oculum malevolentiae in zizaniis acriter figitis, et contra sententiam Christi ea sola per orbem terrarum, excepta Africa, crevisse contenditis.

Sicut Christus christiani persecutiones patiuntur.

91. 200. PETILIANUS dixit: Ubi est quod dicit Dominus Christus: "Si acceperis alapam, praepara et alteram maxillam " 307? Ubi est illud, quod sputa in facie passus est, qui sputo suo sanctissimo caeci oculos patefecit? Ubi est quod dicit apostolus Paulus: " Si quis vos in faciem caedit "? Ubi est quod iterum dicit: " In plagis super modum, in mortibus frequenter, in carceribus abundantius " 308? Quae pertulit memorat, non quae fecit. Suffecerat fidei christianae a Iudaeis haec fieri: cur haec miseri perpetratis?

Circumcelliones persequuntur christianos.

91. 201. AUGUSTINUS respondit: Itane vero vos accepta alapa praebetis alteram maxillam? Non istam vobis famam furiosa vestra agmina per totam Africam cum terribili turpitudine passim vagantia compararunt. Utinam vobiscum paciscerentur homines, ut saltem secundum veterem Legem, oculum pro oculo, dentem pro dente peteretis 309, non pro auditis verbis fustes erigeretis.

Agitur de regibus qui persequuntur christianos.

92. 202. PETILIANUS dixit: Quid autem vobis est cum regibus saeculi, quos numquam Christianitas nisi invidos sensit? Quod ut breviter doceam, Machabaeos fratres rex persecutus est 310. Rex quoque tres pueros, cum ipse sacrilegus esset, flammis nescius religiosis addixit 311. Rex quaesivit animam pueri Salvatoris 312. Rex iustissimum Danielem ferinis morsibus, ut putabat, obiecit 313. Ipsumque Dominum Christum iudex nequissimus regis occidit 314. Inde est quod Apostolus clamat: " Sapientiam loquimur inter perfectos, sapientiam non huius saeculi, neque principum huius mundi quae evacuatur; sed loquimur Dei sapientiam in sacramento, quae fuit abscondita, quam constituit Deus ante saecula in gloriam nostram, quam nemo principum huius saeculi cognovit. Si enim cognovissent, non utique Dominum maiestatis crucifixissent " 315. Sed de pristinis regibus paganis hoc dictum sit. Vos autem, huius saeculi imperatores, quia christiani esse desiderant, non permittitis esse christianos, cum fuco et nebula vestri mendacii eosdem bona mente credentes, ad iniquitatem vestram prorsus adducitis, ut armis suis contra hostes reipublicae praeparatis in Christianos incurrant, putentque se suasionibus vestris Deo officium facere, si nos quos odistis occidant, dicente Domino Christo: " Veniet, inquit, tempus ut qui vos occiderit, putet se Deo officium facere " 316. Nihil igitur interest vobis male docentibus, utrum reges orbis terrarum, pagani, quod absit, an christiani esse desiderent; cum eosdem contra Christi familiam non cessatis armare. Nescitis autem, aut potius non legistis, quod crimine hominem occidentis maius crimen est suasoris? Iezabel in mortem hominis iusti vel pauperis maritum suum excitaverat regem, pari tamen supplicio vir et uxor ambo perierunt 317. Neque enim vos aliter reges impellitis, quam ut saepe subtilis suadela feminea reges impulit in reatum. Etenim per filiam uxor Herodis impetravit ac meruit in disco ad mensam caput Ioannis afferri 318. Pontium Pilatum Iudaei sic coegerunt, ut Christum Dominum cruci suffigeret, cuius sanguinem vindicem super se semper ac suos manere voluerunt 319. Ita vos igitur sanguine nostro peccantes obruitis. Non enim, etsi iudex percutiat, non vestrae nos potius calumniae ferierunt. Dicit enim propheta David ex Domini Christi persona: " Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum, et adversus Christum eius. Disrumpamus vincula eorum, et abiciamus a nobis iugum ipsorum. Qui habitat in coelis, irridebit eos, et Dominus subsannabit illos. Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos. Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius, praedicans praeceptum eius. Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Pete a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli illos comminues ". Ipsosque idem reges, ne quasi ignari vel nescii persequi cuperent Christianos, his praeceptis admonuit, ne perirent: quae illos praecepta, quia nesciunt, utinam doceremus; aut certe vos illis sine dubio ostenderetis, si velletis ut viverent; vel certe, quod tertium est, ipsos sibimet legere vestra malitia permisisset: primus Davidicus psalmus illis omnino suaderet, ut christiani viverent et regnarent; quos quidem male decepistis, dum vobis sese committunt. Vos namque illis quae mala sunt fingitis, et quae bona sunt occultatis. Hoc tandem legant vel serius, quod olim legere debuerunt. Quid enim dicit? " Et nunc, reges, intellegite; erudimini, qui iudicatis terram. Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore; apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via iusta. Cum exarserit quam cito ira ipsius super vos, beati omnes qui confidunt in eo " 320. Imperatores, inquam, suasionibus premitis, ut Pilatum, quem diximus, Iudaei presserunt, licet ipse clamaverit lavans publice manus: " Liber sum a sanguine huius iusti " 321; tamen quomodo potest a crimine mundus esse qui fecit? Sed ut vetera taceam, in vestris exemplis advertite imperatores quam plures ac iudices vestros persecutionem nobis faciendo periisse. Ut relinquam Neronem, qui primus est persecutus Christianos; Domitianum similiter Neronis maximam partem, Traianum, Getam, Decium, Valerianum, Diocletianum; periit etiam Maximianus: qui cum thura praedicarent, incensis codicibus dominicis, primus Marcellinus, episcopus Romanorum qui fuit, sed et Carthaginis Mensurius, et Caecilianus, ex ipsis sacrilegis flammis, ut favillae vel cineres remanserunt. Thuris enim conscientia omnes implicuit, qui Mensurio consensistis. Periit Macarius, periit Ursacius, cunctique Comites vestri, Dei pariter vindicta perierunt. Ursacium namque barbarica pugna prostratum, saevis unguibus alites canumque avidi dentes morsibus discerpserunt. Nonne idem vestro impulsu percussor est, qui, ut rex Achab, quem diximus a muliere persuasum, iustum pauperem occidit 322? Ita nos quoque iustos et pauperes (circa opem dixerim mundanam, nam gratia Dei in nobis non est pauper) non desinitis iugulare. Non enim (si tamen manu non facitis) non lingua carnifice hominem iugulatis. Scriptum est enim: " Mors et vita in manibus linguae " 323. Omnes ergo qui occisi sunt, tu qui suasor es occidisti. Neque enim manus carnificis nisi lingua tua fervescit, et ille durus pectoris calor in alienum sanguinem verbis tuis accenditur, sanguinem iustum sui vindicem diffusorum.

Petil. sibi contradicit.

92. 203. AUGUSTINUS respondit: Huic loco tam copiose a te exaggerato atque digesto, ubi de regibus saeculi adversus nos invidiose loquimini, si debite digneque respondeam, vereor ne me quoque crimineris regum iracundiam in vos concitare voluisse. Quamquam cum more vestro universaliter in omnes Catholicos huius invectionis impetu fereris, nec me utique praetermittis. Curabo tamen ostendere, si potuero, te hoc potius fecisse talia dicendo, quam me talibus respondendo. Ac primum vide quemadmodum tibi tu ipse adverseris; certe istum locum sic exorsus es: Quid autem vobis est cum regibus saeculi, quos numquam Christianitas nisi invidos sensit? His verbis prohibes utique nos ad reges saeculi accedere. Et paulo post dicis: Ipsosque, id est reges, ne quasi ignari vel nescii persequi cuperent Christianos, his praeceptis admonuit, ne perirent; quae illos praecepta, quia nesciunt, utinam doceremus; aut certe vos illis sine dubio ostenderetis, si velletis ut viverent. Quomodo igitur nos regum vis esse doctores? Et nostri quidem, si qua eis amicitia est cum regibus christianis, si ea bene utuntur, nihil peccant; si qui vero inde extolluntur, multo levius quam vos peccant. Vobis enim, qui sic nos arguitis, quid fuit cum rege pagano, et, quod est gravius, apostata et christiani nominis hoste Iuliano, a quo vobis basilicas quasi vestras reddi deprecantes, hoc in eius laude posuistis, quod apud eum sola iustitia locum haberet? Quibus verbis (credo enim vos latine intellegere) et idololatria Iuliani, et apostasia iustitia est appellata. Tenetur petitio, quam vestri maiores dederunt; constitutio, quam impetraverunt; Gesta, ubi allegaverunt. Evigilate, et attendite: inimico Christi, apostatae, adversario Christianorum, servo daemoniorum, talibus verbis ille, ille, vester ille Pontius supplicavit. Ite nunc, et nobis dicite: Quid vobis est cum regibus saeculi? ut surdi surdis populis legatis, quod cum ipsis audire non vultis: Stipulam in oculo fratris tui vides, trabem in oculo tuo non vides 324.

Saepe Scriptura dicit reges adiuvisse fideles.

92. 204. Quid, inquis, vobis est cum regibus saeculi, quos numquam Christianitas nisi invidos sensit? Hoc cum dixisses, enumerare conatus es, quos reges iusti senserint inimicos; nec considerasti quod plures enumerari possint, quos habuerint amicos. Pater Abraham a rege divinitus admonito ne attaminaret eius uxorem, et amicissime habitus est, et munus accepit 325. Isaac filius eius regem similiter amicissimum expertus est 326. Iacob in Aegyptum a rege honorabiliter exceptus, eum etiam benedicit 327. Quid loquar de filio eius Ioseph, qui post carceris tribulationem, quo velut igne sicut aurum castitas eius probata est, magnis ab eo sublimatus honoribus, iurabat etiam per Pharaonis salutem 328, non tamquam typho elatus, sed benevolentiae non ingratus. Regis filia Moysen adoptavit 329. David ad alienigenam, regis Israel compulsus iniquitate, confugit 330. Elias ante currum pessimi regis, non illius imperio, sed suo cucurrit obsequio 331. Elisaeus hospitae mulieri, si quid sibi forte a rege per eius intercessionem praestari vellet, etiam ultro offerendum putavit 332. Sed ad ipsa iam tempora veniam, quando captivus Dei populus habebatur, ubi, ut mitius loquar, mira tibi irrepsit oblivio. Volens enim probare quod reges numquam Christianitas nisi invidos senserit, commemorasti tres pueros et Danielem, quae passi sunt a persequentibus regibus, nec rebus, non vicinis, sed plane ipsis admoneri potuisti, qualis ipse rex post innocentium flammarum miraculum, sive in Deo laudando atque praedicando, sive in ipsis pueris honorandis exstiterit; qualem rex habuerit Danielem, et non recusantem quibus muneribus exornaverit, cum ille honorem debitum reddens regiae potestati, quod satis in verbis eius apparet, donum Dei quo praeditus erat indicando, interpretando eius somnium non subtraxit. Unde cum ab invidis sancti viri, sacrilega vesania calumniantibus, invitus eum rex in lacum leonum mittere cogeretur, quamquam tristis id fecerit, praesumpsit eum tamen per auxilium Domini sui salvum futurum. Itaque cum ille refrenata divinitus leonum rabie vixisset illaesus, sollicita et amica voce regis ipsius sibi praemissa, et ipse cum benedictione de lacu respondit: Rex, in saeculum vive 333. Cur istas regum cum sanctis amicitias, cum sermo tuus ibidem versaretur, cum istorum famulorum Dei, in quibus haec acta sunt, tu ipse commemorares exempla, vel non vidisti, vel videre noluisti, vel quod nescio quemadmodum excuses, visas notasque tacuisti? Quod si te, sicut causae pessimae defensorem, studium falsitatis astruendae non impediret, et te nolentem vel nescientem a luce veritatis averteret; profecto reges quosdam bonos, quosdam autem malos, et alios sanctorum amicos, alios inimicos sine ulla difficultate recoleres. Et miramur quod se Circumcelliones vestri sic praecipitant. Quis post te currebat, obsecro te? quis Macarius, quis miles insequebatur? Nempe in abruptum falsitatis huius nullus nostrum te impulit. Cur ergo clausis oculis sic isti praeceps, ut cum dixisses: Quid autem vobis est cum regibus saeculi? non adiungeres, quos saepe Christianitas invidos sensit; sed non dubitares dicere, quos numquam Christianitas nisi invidos sensit? Itane vero nec ipse cogitasti, nec eos qui scripta tua legerent, cogitaturos putasti tot regum exempla tibi reclamantia: Nescit quid loquatur?

Donatistae supplicaverunt Iuliano.

92. 205. An quia illi quos commemoravi, veterum temporum fuerunt, ideo tibi eos nihil adversari arbitraris, quia non dixisti: Quos numquam iustitia nisi invidos sensit; sed dixisti, quos numquam Christianitas nisi invidos sensit; ex illo fortasse tempore volens eos intellegi iustis invidere, ex quo christiani appellari coeperunt? Quid ergo sibi volunt exempla veterum temporum, quibus hoc quod imprudenter dixisti, imprudentius docere voluisti? Numquid enim Machabaei, vel tres pueri, vel Daniel, non antequam Christus in terra nasceretur, vel egerunt illa vel pertulerunt? Deinde quem paulo ante commemoravi, cur Iuliano vero Christianitatis invido supplicastis? cur ab eo basilicas petistis? cur apud eum solam iustitiam locum habere dixistis? Si Christianitatis invidus haec audit, quid sunt a quibus haec audit? At vero Constantinus, nequaquam christiani nominis invidus, sed plane christiano nomine gloriosus, memor spei quam gerebat in Christo, pro eius unitate iustissime iudicans, acceptari a vobis nec ad se appellantibus meruit. Ambo iam christianis temporibus, sed non fuerunt ambo christiani; quod si ambo Christianitatis invidi, cur ad unum eorum sic appellastis, alteri eorum sic supplicastis? Petentibus enim maioribus vestris, episcopale iudicium dederat Constantinus, et apud Romam, et apud Arelatum; quorum primum apud eum accusastis, ab altero ad eum appellastis. Si autem, quod verum est, unus eorum in Christum crediderat, alter a Christo apostataverat; cur christianus consulens unitati contemnitur, et apostata favens divisioni laudatur? Constantinus vobis basilicas iussit auferri, Iulianus restitui. Quid horum christianae paci conveniat vultis nosse? Illud fecit qui crediderat in Christum, hoc fecit qui dimiserat Christum. O quam velles dicere: Male factum est ut Iuliano ita supplicaretur, sed hoc quid ad nos pertinet? Quod si diceres, et in his quidem verbis tuis Catholica vinceret, ad cuius sanctos toto orbe diffusos multo minus pertinet quidquid dicitis, de quibus vultis, sicut vultis. Sed non potes dicere, male factum ut Iuliano ita supplicaretur; oppilat fauces, premit linguam domestica auctoritas; Pontius fecit, Pontius supplicavit, Pontius apostatam iustissimum dixit; Pontius apud apostatam solam iustitiam locum habere praedicavit. His verbis sibi Pontium supplicasse in eodem rescripto suo nominatim sine ambage ipse Iulianus expressit. Exstant allegationes vestrae: non haec incerta fama, sed publica monumenta testantur. An forte quia contra unitatem Christi, petitioni vestrae aliquid concessit apostata, verum putas esse quod dictum est, apud eum solam locum habere iustitiam? Quia vero imperatores christiani, quod valere arbitrantur ad Christi unitatem, contra vestram statuunt voluntatem, Christianitatis invidi appellantur? Sic desipiant omnes haeretici, et resipiant ut non sint haeretici.

Donatistae quando persequuntur Catholicos putant se Deo officium reddere.

92. 206. Et ubi, inquies, impletum est quod Dominus dicit: Veniet tempus, ut qui vos occiderit, putet se Deo officium facere 334? Neque enim hoc de Paganis dici potuit; qui non propter Deum, sed propter idola Christianos persequebantur. Non videtis, si hoc de his imperatoribus dictum esset, qui gaudent de nomine christiano, hoc eos utique praecipue fuisse iussuros, ut occideremini? Quod numquam omnino iusserunt. Sed vestri hostili more legibus repugnando poenas debitas luunt; et voluntarias mortes suas, dum nobis invidiosas putant, sibi perniciosas non putant. Quod si de regibus nomen Christi honorantibus illud a Domino dictum esse arbitrantur, quaerant quid Catholica in Oriente perpessa sit, quando Valens imperabat arianus. Ecce haberem, quo intellegerem impletum esse, quod Dominus ait: Veniet tempus, ut qui vos occiderit, putet se officium Deo facere; ne sibi ad famae gloriam haeretici assumerent, si quid adversus eorum errorem imperatores catholici praecepissent. Verumtamen tempus illud post ascensionem Domini completum esse reminiscimur; sancta Scriptura huius rei testis omnibus nota est. Iudaei putabant se officium Deo facere, cum Apostolos occidebant. Inter hos qui officium Deo arbitrabantur se exhibere, etiam Saulus noster, nondum noster, fuit; ita ut hoc inter laudes suas praeteritas et obliviscendas enumeret: Hebraeus, inquit, ex Hebraeis, secundum legem pharisaeus, secundum aemulationem persequens Ecclesiam 335. Ecce qui putabat officium se Deo facere, cum faciebat quod mox ipse perpessus est. Nam quadraginta Iudaei coniuraverant ut interficerent eum, quando fecit hoc tribuno innotescere, ut eorum insidias armato milite saeptus evaderet 336. Sed nondum erat qui ei diceret: Quid tibi est, non cum regibus, sed cum tribunis armisque regalibus? non erat qui ei diceret: Audes per milites quaerere tuitionem, cum Dominus tuus per eos ductus sit ad passionem? Nondum erant ista deliramenta, sed contra haec futura iam tunc illa parabantur exempla.

Exempla a Donatistis allata non sunt vere huic quaestioni pertinentia.

92. 207. Quin etiam terribiliter proponere ausus es et dicere: Sed ut vetera taceam, in vestris exemplis advertite, imperatores quamplures ac iudices vestros persecutionem nobis faciendo periisse. Hoc in epistola tua cum legissem, intentissime exspectabam quid dicturus, et quos enumeraturus esses; cum ecce mihi, quasi relinquendo, coepisti commemorare Neronem, Domitianum, Traianum, Getam, Decium, Valerianum, Diocletianum, Maximianum. Fateor plures esse: sed tu prorsus contra quos loquaris, oblitus es. Nonne isti omnes pagani fuerunt, et universaliter christianum nomen pro suis idolis persecuti sunt? Evigila ergo: nam isti communionis nostrae non fuerunt; unitatem ipsam, vel unde nos, sicut vos putatis, vel unde vos, sicut Christus docet, existis, totam persequebantur. Tu autem proposueras ostendere nostros imperatores ac iudices persecutionem vobis faciendo periisse. An nec tu exigis ut istos computemus, quia relinquens eos commemorasti dicens: Ut relinquam Neronem; et sub ista relictione per ceteros cucurristi? Quid opus fuit ergo ut commemorarentur ad rem non pertinentes? Sed quid ad me? Iam istos tecum relinquo: nunc saltem procedant isti quos promisisti quam plures. Nisi forte propterea non inveniuntur, quia eos periisse dixisti.

Agitur de Macario et de Ursatio.

92. 208. Sequeris enim iam, et episcopos nominas, quos de traditione codicum soletis arguere. De quibus et nos solemus respondere: Aut non probatis, et ad neminem pertinet; aut probatis, et ad nos non pertinet. Suam enim sarcinam portaverunt, vel bonam vel malam 337: et bonam quidem credimus; sed qualemlibet, tamen suam; sicut vestri mali, nec ipsi vestram, nec vos ipsorum; sed vestrum omnium communis pessima sarcina schisma est. Hoc saepe iam diximus. Exhibe igitur non episcoporum nomina, sed imperatorum ac iudicum nostrorum, qui vos persequendo perierunt. Hoc enim proposueras, hoc promiseras, ad hoc nos intentissimos feceras. Audi, inquis, periit Macarius, periit Ursacius, cunctique Comites vestri, Dei pariter vindicta perierunt. Duos solos commemorasti, quorum neuter imperator fuit. Cui hoc placeat, quaeso te? tibi ipse nonne displices? Promittis quam plures imperatores ac iudices nostros te commemoraturum, qui vos persequendo perierint, et tacitis imperatoribus nominas duos vel iudices vel Comites. Illud enim quod adiungis: Cunctique Comites vestri Dei pariter vindicta perierunt, ad rem non pertinet. Hoc quippe modo iam dudum locum istum finire potuisti, ut omnino neminem nominares. Cur ergo imperatores nostros, id est, nostrae communionis non commemorasti? An timuisti ne reus maiestatis accusareris? Ubi est circumcellionica fortitudo? Deinde quid agis de illis, quos tot superius nominasti, qui rectius tibi possunt dicere: Quid nos quaerebas? Causam enim tuam nihil adiuverunt, et tamen nominati sunt. Deinde qualis es, qui eos quos periisse commemoras, nominare formidas? Saltem ipsos iudices vel Comites, quos videris non timuisse, plures nominares. Remansisti autem ad Macarium et Ursacium. Itane quam plures illi, duo isti sunt? An quod pueri didicimus, sapis? Si enim quaeras ex me, duo quis numerus sit, singularis, an pluralis; quid esse respondeam, nisi pluralem? Sed ad hoc etiam non defit quod dicam. Eximo inde Macarium: neque enim dixisti quomodo perierit. An forte quisquis vos persequitur, nisi in hac terra fuerit immortalis, quando mortuus fuerit, propter vos mortuus existimabitur? Quid, si non in tam longo imperio Constantinus, et tam longa felicitate vixisset, qui primus adversus vestrum errorem multa constituit; et quid, si non Iulianus tam cito abreptus esset e vita, qui vobis basilicas dedit? quando ista garrire taceretis, cum et modo tacere nolitis? Nec tamen dicimus nos, ideo cito mortuum Iulianum, quia vobis basilicas dedit. Possumus enim esse in his pariter copiosi, sed nolumus esse pariter vani. Proinde, ut dicere coeperam, ex illis duobus secerno Macarium. Cum enim duos proposuisses, ipsum et Ursacium; repetisti nomen Ursacii, ut nobis ostenderes quam mortem meruerit, et dixisti: Ursacium namque barbarica pugna prostratum, saevis unguibus alites, canumque avidi dentes morsibus discerpserunt. Unde satis apparet, cum de Macario maiorem invidiam facere soleatis, ita ut nos Macarianos, non Ursacianos appelletis; multo maxime te de illo fuisse dicturum, si de morte eius aliquid tale dicere potuisses. Ex his itaque duobus, ubi pluralem numerum posuisti, seiuncto Macario, remanet Ursacius, nomen proprium numeri singularis. Ubi est igitur tam plurium illorum tam minax et tremenda promissio?

Respuitur argomentatio Petil.

92. 209. Iam illud quam ridiculum sit, qui quoquo modo loqui noverunt, quantum opinor, intellegunt, quod cum dixisses: Periit Macarius, periit Ursacius, cunctique Comites vestri, Dei pariter vindicta perierunt; tamquam exigentibus <nobis> ut probares, quia revera nihil aliud vel auditor vel lector exigeret, statim connexuisti magnum documentum, quo probares cunctos Comites nostros Dei pariter vindicta periisse. Ursacium namque barbarica, inquis, pugna prostratum, saevis unguibus alites, canumque avidi dentes morsibus discerpserunt. Hoc modo potest alius similiter nesciens quid loquatur, dicere, omnes episcopos vestros Dei vindicta in carcere defecisse: et cum ab eo fuerit flagitatum unde hoc probet, adiungere statim, Optatus namque de satellitio Gildonis accusatus, tali genere mortis exstinctus est. Has nugas audire et discutere et refellere cogimur: tantum timemus infirmis, ne intellectu tardiore in vestros laqueos celeriter currant. Istum autem Ursacium, si forte bene vixit, et vere ita mortuus est, consolabitur promissio Dei dicentis: Sanguinem animarum vestrarum exquiram de manibus omnium bestiarum 338.

Aliqua explicatio de psalmo secundo.

92. 210. Quod autem nobis calumniamini, dicentes a nobis in vos ad iracundiam reges saeculi concitari, dum eos non docemus divinam Scripturam, sed potius malitiam nostram suggerimus; non puto eos usque adeo surdos esse adversus ipsa sanctorum codicum eloquia, ut non potius timeatis ne noverint ea. Sed velitis nolitis, intrant Ecclesiam, et si nos tacemus, lectoribus admovent aurem; atque, ut de ceteris taceam, istum ipsum plerumque psalmum, quem tu commemorasti, intentissime accipiunt. Dixisti enim, quod eos non doceamus, nec eos volentes sinamus ut noverint quod scriptum est: Et nunc, reges, intellegite; erudimini, qui iudicatis terram; servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore; apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus 339, etc. Credite et ista cantari, et illos audire; sed utique audiunt et illud superius in eodem psalmo, quod tu, nisi fallor, propterea praeterire noluisti, ne timuisse intellegereris. Audiunt ergo et illud: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te; pete a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae 340. Quo audito utique mirantur esse aliquos qui huic haereditati Christi contradicunt, et eam ad exiguam partem terrae redigere conantur; mirantesque fortasse quaerunt propter id quod in consequentibus audiunt: Servite Domino in timore; in quo illi servire possint, in quantum reges sunt. Omnes enim homines servire Deo debent: aliter communi conditione, qua homines sunt; aliter diversis donis, quod ille aliud agit in rebus humanis, ille aliud. Non enim auferenda idola de terra, quod tanto ante futurum praedictum est 341, posset quisquam iubere privatus. Habent ergo reges, excepta generis humani societate, eo ipso quo reges sunt, unde sic Domino serviant, quomodo non possunt qui reges non sunt.

Agitur de tribus pueris in fornace ignis proiectis.

92. 211. Ista ergo cum cogitant, audiunt et illud quod de tribus pueris ipse commemorasti, et audiunt solemnitate mirabili. Tunc enim eadem Scriptura maxime in Ecclesia cantatur, quando ipsa festivitas ferventiores facit etiam eos qui cetero anno pigriores sunt. Quid ergo putatis animi habere christianos imperatores, cum audiunt tres pueros missos in caminum ignis ardentis, quia regi ad iniquitatem adorandi simulacri consentire noluerunt 342; nisi ut cogitent piam libertatem sanctorum nec regia potestate, nec poenae immanitate posse superari? gaudeantque se non esse ex numero talium regum, qui contemptores idolorum quasi sacrilegos puniebant. Porro autem cum in consequentibus audiunt, eumdem regem, non solum puerorum, sed et flammarum Deo servientium tanto miraculo territum, etiam ipsum coepisse Deo servire in timore, et exsultare cum tremore 343, et apprehendisse disciplinam; nonne intellegunt ideo ista esse conscripta, et tanta celebritate recitari, ut et servis Dei ne ad sacrilegium regibus cedant, et ipsis regibus ut ad religionem Deo credant, proponantur exempla? Volentes ergo et isti ex ipsius admonitione psalmi, quem tu quoque inseruisti scriptis tuis, intellegere, et erudiri, et servire Domino in timore, et exsultare cum tremore, et apprehendere disciplinam, quam intente audiunt quid ille rex postea dixerit. Dixit enim propositurum se decretum omnibus populis quibus imperitabat, ut quicumque dixissent blasphemiam in Deum Sidrac, Misac, Abdenago, interirent, et domus eorum dispergerentur 344. Et si hoc eum decrevisse cognoscunt, ne blasphemaretur Deus temperator ignium, et liberator trium puerorum; profecto cogitant quid decernere debeant in regno suo, ne in suis fidelibus idem ipse Deus exsuffletur remissor peccatorum, et liberator iam totius orbis terrarum.

Si reges persequuntur Donatistas non sunt persecutores.

92. 212. Vide itaque, cum adversus vos aliquid pro unitate catholica reges christiani constituunt, ne forte in labiis vestris tamquam Scripturarum divinarum imperitos eos arguatis, in corde autem vestro satis doctos esse doleatis. Quis enim ferat istam vestram sacrilegam odiosamque fallaciam, in ipso uno Daniele reges accusare, quia in lacum leonum missus est; et reges non laudare, quia sublimiter honoratus est; cum etiam quando missus est, magis eum salvum futurum, quam moriturum, ipse rex crederet, et de illo sollicitus non coenaret? Deinde audetis dicere Christianis: Quid vobis est cum regibus saeculi? quia Daniel a rege persecutionem passus est; et non respicere ipsum Danielem somnia regibus fideliter interpretantem, dominum regem appellantem, munera et honores accipientem? Itemque et in eisdem tribus pueris, quod recusantes adorare statuam in flammas missi sunt, invidiae flammas de regibus excitare 345; quod autem a rege sic praedicati et sic honorati sunt, tacere et abscondere? Ecce rex fuerit persecutor, cum obiecit leonibus Danielem: quid cum eo salvo recepto gaudens et gratulans inimicos eius dilaniandos et consumendos eisdem leonibus misit, fuit persecutor, an non fuit? Volo respondeas. Si enim fuit, cur ei Daniel ipse non restitit, cum praesertim tanta familiaritate facillime potuisset? et nobis dicitis, ut reges ab hominum persecutione revocemus? Si autem propterea persecutor non fuit, quia scelus in sanctum virum commissum iustissime vindicavit; quomodo vindicandum est a regibus, quod Christi Sacramenta exsufflantur, si Prophetae membra, quia in periculum missa sunt, sic vindicari meruerunt? Item concedo et manifestum est, persecutorem fuisse regem, cum tres pueros, quod simulacrum adorare noluerint, misit in flammam: sed quaero utrum fuerit persecutor, cum illud decretum proposuit, ut interirent et domus eorum vastarentur, qui blasphemarent unum Deum verum? Si enim persecutor fuit, cur ad verba persecutoris respondetis: Amen 346? Si autem non fuit, cur eos persecutores dicitis, qui vos a blasphemiae furore deterrent? Si enim cogunt vos supplicare idolo, illi sunt similes impio regi, vos tribus pueris; si autem prohibent repugnare Christo, vos estis impii, si hoc facitis. Quid sint autem illi, si hoc terribiliter vetant, ego non dico: tu inveni aliud quod dicas, si pios imperatores non vis dicere.

emenda ergo.

92. 213. Si haec exempla de Daniele et tribus pueris ego commemorassem, fortasse resisteres, et in haec nostra tempora ex illis temporibus sumi non debuisse clamares. Deo gratias, quod ea ipse posuisti, ad id quidem quod volebas, sed vides ea potius valuisse ad id quod nolebas. Annon est ista vestra fallacia; sed error humanus est? Utinam ita sit. Emenda ergo; ne timeas, non inde eris minor; imo vero maioris ingenii est, animositatis flammas confitendo exstinguere, quam falsitatis nebulas intellegendo vitare.

93. 214. PETILIANUS dixit: Ubi lex Dei, ubi christianitas vestra est, si caedes et mortes facitis ac iubetis?

Caedes et mortes nec facimus nec iubemus.

93. 215. AUGUSTINUS respondit: Ad hoc vide quid dicant cohaeredes Christi 347 per totum orbem terrarum. Caedes et mortes nec facimus nec iubemus: et ista facientibus multo sceleratius saevitis, qui haec in hominum mentibus contra vitam aeternam committitis.

94. 216. PETILIANUS dixit: Si amicos nos vultis, quare invitos attrahitis? Si autem inimicos fingitis, cur occiditis inimicos?

Catholici agunt semper ex caritate.

94. 217. AUGUSTINUS respondit: Nec invitos attrahimus, nec occidimus inimicos; sed quaecumque vobiscum agimus, quamquam vobis agamus invitis, ex caritate tamen agimus, ut volentes vos corrigatis, correctique vivatis. Nam nemo vi<tia> vit<at> invitus: et tamen puer ut hoc volens discat, invitus vapulat, et hoc plerumque ab homine carissimo. Et haec quidem vobis reges dicerent, si ferirent; ad hoc enim eorum potestas divinitus ordinata est; sed cum et isti non feriunt, vos clamatis.

95. 218. PETILIANUS dixit: Quae autem ratio est, quaeve inconstantia vanitatis, quod cum nos falso vocabulo dicatis haereticos, communionem nostram magnopere cupiatis?

Aug.: nos non cupimus haereticorum communionem.

95. 219. AUGUSTINUS respondit: Si haereticorum communionem magnopere cuperemus, corrigi vos ab haeretico errore nollemus; cum autem hoc vobiscum agamus, ne sitis haeretici, quomodo haereticorum communionem magnopere cupimus? Dissensio quippe vos et divisio facit haereticos; pax vero et unitas facit catholicos. Cum ergo inde huc venitis, desinitis esse quod odimus, et incipitis esse quod amamus.

96. 220. PETILIANUS dixit: Eligite tandem de duobus alterum quid dicatis. Si innocentia vobis est, cur nos ferro sectamini? aut si reos nos dicitis, quid nos quaeritis innocentes?

Aug. fefellit acutissimam complexionem Petil.

96. 221. AUGUSTINUS respondit: O acutissimam complexionem, an potius ineptissimam loquacitatem! Nonne ibi proponi solet ut eligatur alterum de duobus quod respondeatur, ubi utrumque non potest eligi? Nam si mihi proponeres, ut eligerem alterum de duobus quid dicerem, utrum innocentes an nocentes simus, vel rursus ex aliis duobus, utrum rei sitis <an non sitis>, non possem nisi unum eligere quod dicerem; nunc vero proponis haec duo, utrum nos innocentes simus, an vos rei sitis, et vis ut unum ex his duobus eligam quod respondeam. At ego nolo unum dicere; quia utrumque dico, et nos innocentes, et vos reos. Nos esse innocentes dicimus a falsis et calumniosis criminationibus vestris, quicumque in Catholica possumus salva conscientia dicere, nec sanctos codices nos tradidisse, nec idolorum supplicationibus consensisse, nec quemquam occidisse; vel si quid aliud mali soletis obicere; nec eos qui forte, quod quidem nec de ipsis probastis, ista fecerunt, contra nos regnum coelorum, sed contra se ipsos clausisse; quia unusquisque nostrum sarcinam suam portat 348. Ecce habes unum. Et vos omnes nocentes et sceleratos esse, non alios aliorum criminibus quae apud vos a quibusdam committuntur, et a quibusdam reprehenduntur, sed crimine schismatis, a quo immanissimo sacrilegio nemo vestrum se potest dicere immunem, quamdiu non communicat unitati omnium gentium, nisi cogatur dicere de Ecclesia quae per omnes gentes diffunditur, incipiens ab Ierusalem, Christum fuisse mentitum 349. Ecce habes alterum. Ecce reddidi tibi duo, quorum tu volebas ut unum diceremus. Utique attendere debuisti utrumque a nobis posse dici; et saltem, si hoc volebas, rogare nos, ut unum diceremus, cum videres quia utrumque possemus.

Sequitur confutatio Petil.

96. 222. Sed si innocentia vobis est, inquis, cur nos ferro sectamini? Respicite paululum catervas vestras, quae non antiquo more parentum suorum solis fustibus armantur, sed et secures et lanceas et gladios addiderunt; et agnoscite quorum potius vox esse debeat: Quid nos ferro sectamini? Aut si reos nos, inquis, dicitis, quid nos quaeritis innocentes? Hic breviter respondeo: Ideo quaerimini rei ab innocentibus, ut desinatis esse rei, et incipiatis esse innocentes. Ecce utrumque elegi nostrum, et ad vestrum utrumque respondi; modo tu elige unum de duobus: Innocentes estis, an nocentes? Neque potes utrumque dicere; sed dic utrumque, si hoc placet. Certe enim non potestis in eadem causa esse innocentes, in qua estis nocentes. Si ergo innocentes estis, nolite mirari quod ad pacem quaerimini a fratribus: si autem nocentes, nolite mirari quod ad poenam quaerimini a regibus. Sed quia horum duorum alterum vobis usurpatis, alterum a nobis auditis; usurpatis enim vobis innocentiam, a nobis autem auditis quod impie vivatis; accipite iterum de utroque quid dicam. Si innocentes estis, quare Christi testimonio contradicitis? Si autem nocentes, quare ad eius misericordiam non confugitis? Nam et testimonium eius est de orbis unitate, et misericordia eius in fraterna caritate.

97. 223. PETILIANUS dixit: Postremo, ut saepe iam diximus, qualis est vestra praesumptio, ut de regibus praesumatis, dicente David: "Bonum est sperare in Domino, quam sperare in homine: bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus " 350.

Donatistae suplicando Iuliano posuerunt spem in homine.

97. 224. AUGUSTINUS respondit: Nos non speramus in homine; sed, quantum possumus, homines admonemus ut in Domino sperent; nec speramus in principibus; sed, quantum possumus, principes admonemus ut in Domino sperent, et si aliquid a principibus pro utilitate Ecclesiae petimus, non in eis tamen speramus. Neque enim et Apostolus in illo tribuno speravit tamquam in principe, a quo sibi egit ut deductores darentur armati; aut in ipsis armatis tamquam in hominibus, quorum multitudine septus evasit insidias perditorum 351. Sed nec vos ipsos, quod ab Imperatore basilicae vobis ut redderentur petistis, arguimus, tamquam in Iuliano principe speraveritis; sed arguimus, quod de Christi testimonio desperaveritis, a cuius unitate ipsas basilicas separastis. Eas enim iubente inimico Christi accepistis, in quibus iussa Christi contemneretis, dum validum et verum vobis videtur quod Iulianus constituit, dicens: Hoc quoque supplicantibus Rogatiano, Pontio, Cassiano, et ceteris episcopis, sed et clericis, accedit ad cumulum, ut abolitis quae adversus eos sine rescripto perperam gesta sunt, in antiquum statum cuncta revocentur; invalidum autem et falsum quod Christus constituit, dicens: Eritis mihi testes in Ierusalem, et in totam Iudaeam et Samariam, et usque in totam terram 352. Obsecramus vos, corrigimini: redite ad hanc evidentissimam totius orbis unitatem, ut non verbis apostatae Iuliani, sed verbis Salvatoris Christi, in antiquum statum cuncta revocentur. Miseremini animae vestrae. Non iam Constantinum et Iulianum comparamus, ut quam sint impares demonstremus. Non dicimus: Si vos non sperastis in homine et in principe, cum homini imperatori pagano et apostatae dixistis, quod apud eum sola iustitia locum haberet, quibus precibus et Rescripto, sicut ibi scriptum est, sicut allegationis gesta testantur, pars Donati universaliter usa est; multo minus nos criminari a vobis debemus, tamquam speremus in homine et in principe, si quid a Constantino vel a ceteris christianis imperatoribus, nulla sacrilega adulatione petivimus; aut si quid ipsi non petentibus nobis, memores rationis quam Domino reddituri sunt, sub cuius verbis tremunt cum audiunt quae ipse commemorasti: Et nunc, reges, intellegite 353, etc., et alia multa, ultro pro Ecclesiae catholicae unitate constituunt. Sed taceo de Constantino: Christum et Iulianum vobis opponimus; parum dico, Deum et hominem, Filium Dei et filium gehennae, Salvatorem animarum nostrarum et interfectorem animae suae. Cur in basilicis possidendis Iuliani Rescriptum tenetis, et in Ecclesiae pace amplectenda Christi Evangelium non tenetis? Clamamus et nos: Quae perperam gesta sunt, in antiquum statum cuncta revocentur. Antiquius est Evangelium Christi, quam Rescriptum Iuliani: antiquior est unitas Christi, quam pars Donati: antiquiores sunt Ecclesiae preces ad Dominum pro unitate Christi, quam Rogatiani et Pontii et Cassiani ad Iulianum pro parte Donati. An perperam geritur, cum reges prohibent divisionem; et non perperam geritur, cum episcopi dividunt unitatem? Perperam geritur, cum ad defendendam Ecclesiam, Christi testimonio reges serviunt; et non perperam geritur, cum ad negandam Ecclesiam, Christi testimonio episcopi contradicunt? Obsecramus ergo, ut non contra Evangelium, sed secundum Evangelium etiam verba ipsius Iuliani, cui sic supplicastis, audiantur, et ea quae perperam gesta sunt, in antiquum statum cuncta revocentur.

Altera accusatio Petil. contra Catholicos.

98. 225. PETILIANUS dixit: Vos, vos, miseri, appello, qui persecutionum metu perterriti, dum vestras divitias, non animas quaeritis, non tam fidem perfidam traditorum diligitis, quam contra ipsorum malitiam, quorum vobis patrocinia comparastis; non aliter quam ut naufragi in fluctibus fluctus subeunt ruituros atque in magno vitae periculo appetunt quod timetur; vel ut tyrannicus furor ut neminem metuat, vult cum suo periculo vel timeri; sic, sic ad arcem malitiae confugitis, innocentium damna vel poenas sine vestra formidine spectaturi. Si hoc est vitare periculum, fugere sub ruinam; necnon etiam damnabilis fides est, fidem latroni servare. Postremo dementis lucri commercium est, vestras animas perdere, ne divitias amittatis. Dicit enim Dominus Christus: " Si omnem mundum lucrifacias, et animam tuam perdas, quid dabis commutationem pro anima tua? " 354.

Aug. hortatur Donatistas ad salvandas animas et non ad salvanda bona.

98. 226. AUGUSTINUS respondit: Utilis esset ista exhortatio, fateor, si ea quisquam in bona causa uteretur. Omnino bene deterruisti homines, divitias praeponere animae suae. Sed vos qui haec audistis, et nos paululum audite; hoc enim et nos dicimus, sed attendite quemadmodum. Si vobis minantur reges auferre divitias, quia Iudaei secundum carnem non estis, aut quia idola vel daemonia non colitis, aut quia in nullas haereses transferimini, sed in unitate catholica permanetis; eligite potius perire divitias vestras, ne ipsi pereatis; sed nec aliud quidquam, nec ipsam temporalem vitam saluti aeternae quae in Christo est praeferatis. Si autem reges vobis propterea damna vel damnationem minantur, quia estis haeretici; terrent vos illi, non crudeliter, sed misericorditer; vos autem non fortiter, sed pertinaciter non timetis. Audite ergo Petrum dicentem: Quae autem gloria est, si peccantes poenas patimini? 355, ut neque hic habeatis terrena solatia, nec in futuro saeculo vitam aeternam; sed et hic angustias infelicium, et ibi gehennas haereticorum? Vides ergo tu, frater, cum quo mihi nunc res est, prius te debere ostendere utrum teneas veritatem, et tunc exhortari homines, ut pro ea tenenda parati sint carere omnibus quae temporaliter tenent; cum hoc non ostendas; quia non potes; non quia ingenium deest, sed quia mala causa est; cur festinas exhortationibus tuis facere homines et mendicos et imperitos, et egentes et errantes, et pannosos et contentiosos, et famelicos et haereticos, et in hoc saeculo bona temporalia perdentes et in Christi iudicio mala aeterna invenientes? Cautus autem filius, qui timendo flagellum patris recedit a cubili serpentis, nec vapulat, nec perit. Qui autem dolores disciplinae prae sua perniciosa voluntate contemnit, et vapulat, et perit. Iam non intellegis, vir diserte, quoniam qui pro pace Christi omnibus terrenis caruerit, Deum habet; qui autem pro parte Donati vel paucos nummos perdiderit, cor non habet?

Nos sumus pauperes spiritu non divites.

99. 227. PETILIANUS dixit: Nos autem pauperes spiritu 356, non divitiis metuimus, sed divitias formidamus. Nos nihil habentes, et omnia possidentes 357, censum animam credimus, nostrisque poenis et sanguine aeternas divitias coeli mercamur, siquidem Dominus dicit, " Qui perdiderit substantiam suam, centuplum recipiet eam ".

Paupertas sine caritate nihil est.

99. 228. AUGUSTINUS respondit: Et hoc ad rem pertinet commonere quemadmodum scriptum est. Nam ubi nihil impedit intentionem meam, si quid de Scripturis fallis aut falleris, nihil curo. Non ergo ita scriptum est: Qui perdiderit substantiam suam; sed: Qui perdiderit animam suam propter me 358. De substantia vero non scriptum est: Qui perdiderit; sed: Qui dimiserit 359; nec solam substantiam pecuniae, sed et multa alia. Tu autem interim non perdidisti substantiam; utrum vero dimiseris, quod sic de paupertate gloriaris, nescio; si forte scit hoc collega meus Fortunatus, quia in eadem civitate estis, numquam mihi indicavit, quia numquam quaesieram. Verumtamen etiamsi hoc fecisti, tu ipse contra te in hac ipsa tua epistola commemorasti apostolicum testimonium: Si distribuero omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest 360. Si enim haberetis caritatem, non obiceretis ignaro, et vobis incognito orbi terrarum, nec ipsa saltem probata crimina Afrorum. Si haberetis caritatem, non in vestris calumniis fingeretis, sed in verbis Domini manifestissime expressam, usque in totam terram 361, cognosceretis unitatem. Si autem hoc non fecisti, quid gloriaris quasi feceris? Itane vero divitias formidatis, ut nihil habentes omnia possideatis? Dic ista collegae tuo Crispino, qui modo iuxta Hipponem nostram comparavit fundum, ubi mergeret homines in profundum. Unde hoc et ego nimium novi; tu forte nescis, et ideo securus clamas: Divitias formidamus. Unde miror quod ista vox tua, ut ad nos perveniret, ipsum transiliit. Inter Constantinam quippe ubi tu es, et Hipponem ubi ego sum, Calama ubi ille est, vicinior quidem nobis, sed tamen interposita est. Miror ergo quomodo non ille prior excepit hanc vocem, et repercussit ne transiret ad nos, et adversus te divitiarum laudes multo copiosius recitavit. Non solum enim non formidat ille divitias, sed et amat. Et certe de cetero priusquam edas, recita illi talia; si non emendaverit, respondemus. Tu autem, si verum est quod pauper sis, ibi habes fratrem meum Fortunatum: facilius inde placere poteris illi collegae meo, quam huic tuo.

De fratribus inimicis.

100. 229. PETILIANUS dixit: Nos timore Dei quo vivimus, poenas et mortes quas gladio facitis non timemus; sed id solum denique fugimus, quod communione nequissima animas iugulatis, Domino ipso dicente: " Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam enim occidere non possunt; sed timete potius eum qui habet in potestatem corpus et animam mittere in gehennam ignis " 362.

Aug.: Vos trucidatis animas.

100. 230. AUGUSTINUS respondit: Quod dicis, vos facitis non gladio visibili, sed illo de quo dictum est: Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus 363. Hoc enim gladio criminatore et calumniatore orbis incogniti, imperitorum animas trucidatis. Si autem communionem nequissimam accusas, ecce ore, non meo, sed tuo, ascendas, descendas, <exeas>, intres, verseris, tergiverseris, talis es qualis Optatus. Si autem redis ad cor, et invenies te non esse talem, non quia tecum Sacramenta non communicavit, sed quia tibi displicuit; absolves orbem terrarum criminibus alienis, et invenies vos implicatos crimine schismatis.

Petil: Vos onoratis animas vestras reorum criminibus.

101. 231. PETILIANUS dixit: Vos ergo qui falsissimo baptismo vultis lavari quam nasci, non solum vestra delicta non ponitis, verum animas vestras reorum criminibus oneratis. Ut enim aqua nocentium a sancto Spiritu vacuata est, ita plane referta est criminibus traditorum. Quicumque igitur miser ab huiusmodi baptizaris, si mendacio carere volueras, perfunderis falsitate. Si delicta carnis volebas excludere, reorum accedente conscientia percipies et reatum. Si avaritiae flammam volebas exstinguere, perfunderis fraude, perfunderis scelere, perfunderis et furore. Postremo si credis, quia accipientis et dantis est fides, ab eo qui interficit hominem, sanguine perfunderis fratris. Ita agitur, ut qui ad Baptismum innocens veneras, a Baptismo redeas parricida.

Aug.: Qui acclamant verba Petil. non habent aures in corde, sed cor in auribus.

101. 232. AUGUSTINUS respondit: Vellem cum eis sermocinari, qui verbis istis lectis vel auditis acclamaverunt. Tales enim non habent aures in corde, sed cor in auribus. Legant tamen iterum et iterum, et cogitent, et sentiant ea, non quid sonent, sed quid sapiant. Primo ut hoc ultimum excutiam: Ita ergo fit, inquis, ut qui ad Baptismum innocens veneras, a Baptismo redeas parricida; responde prius, quis ad Baptismum innocens veniat, excepto illo qui non ideo venit baptizari ut eius ablueretur iniquitas, sed ut nobis humilitatis praeberetur auctoritas? Quid enim dimittetur innocenti? Aut vero ita es eloquens, ut ostendas nobis quamdam innocentiam peccatricem? Nonne audis dicentem Scripturam: Nemo mundus a peccato in conspectu tuo, nec infans cuius est diei unius vita super terram 364? Nam unde ad remissionem peccatorum et cum infantibus curritur? Nonne audis aliam: Ego in iniquitate conceptus sum 365? Deinde si propterea redit parricida qui sine parricidio venerat, quia eum parricida baptizat; quotquot ab Optato baptizati redierunt, Optati facti sunt. Ite nunc, et nobis obicite, quod in vos regum iracundiam concitemus. Nonne metuitis ne a vobis tot Gildonis satellites inquirantur, quot homines ab Optato baptizari potuerunt? Videsne tandem quemadmodum ista tua sententia, sicut vesica, non solum inani sono, sed etiam in capite vestro crepuerit?

Sententia Petil. est contra Scripturam.

101. 233. Iam cetera superiora, quae nunc refellenda proposuimus, talia sunt, ut omnino talis quisque baptizatus redire dicatur, qualis fuerit a quo baptizatur. Sed absit ut quam delirans ista dicis, tam deliri a te redeant quos baptizas. Et quam belle tibi sonuit quod dixisti: Perfunderis fraude, perfunderis scelere, perfunderis et furore! Tu vero nisi furore, non perfusus, sed repletus esses, ista non effunderes. Itane, ut alia taceam, quicumque non avari ad avaros collegas tuos vel presbyteros vestros baptizandi veniunt, avari redeunt; et quicumque sobrii ad illas vini voragines currunt ut baptizentur, ebriosi revertuntur? Ista sentientes et ista suadentes, audetis etiam tamquam adversus nos commemorare, quod paulo ante superius posuisti: Bonum est sperare in Domino, quam sperare in homine; bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus 366. Quid aliud docetis, quaeso, quam non in Domino, sed in homine sperare, quando talem fieri dicitis baptizatum, qualis fuerit baptizator? et quia istum vobis baptizandi assumitis principatum, credant vobis homines; et qui erant in Domino speraturi, sperent in principibus? Imo vero non audiant vos, sed illa potius testimonia quae posuisti contra vos; et aliquid etiam terribilius; quia non solum: Bonum est sperare in Domino quam sperare in homine 367; sed etiam: Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine 368.

102. 234. PETILIANUS dixit: Imitamini saltem Prophetas, qui suas animas sacras falso baptismate decipi timuerunt. Dixit namque primitus Ieremias, apud impios homines aquam esse mendacem. " Aqua " inquit, " mendax, non habet fidem " 369.

Verus sensus testimonii Ieremiae 15, 18.

102. 235. AUGUSTINUS respondit: Qui Scripturarum ignarus haec audit, nec te credit aut sic errantem ut nescias quid loquaris, aut sic fallentem ut quem fefelleris nesciat quid loquatur, putat Ieremiam prophetam cum baptizari vellet, praecavisse ne ab hominibus impiis baptizaretur, et sic ista dixisse. Quo enim pertinet, quod antequam hoc testimonium poneres dixisti: Imitamini saltem Prophetas, qui suas animas sacras falso baptismate decipi timuerunt? Quasi Ieremiae temporibus quisquam sacramento Baptismi ablueretur, nisi quod se ipsos illis lavacris, quae Dominus redarguit, Pharisaei pene per omnia momenta tingebant, et lectos et calices et paropsides, sicut in Evangelio legitur 370. Quomodo ergo potuit Ieremias tamquam baptismum desiderans, et ab impiis baptizari devitans, ista dixisse? Hoc ergo dixit, cum de populo infideli quereretur, cuius pessimis moribus tribulabatur, non se commiscens factis eorum; qui tamen corporaliter non se ab illo populo segregavit, nec alia sacramenta quaesivit, quam ille populus secundum Legis ordinem illi tempori congrua sumebat. Hunc ergo populum male viventem dixit plagam, qua cor iusti graviter caedebatur, sive hoc de se ipso diceret, sive in se ipso figuraret quae futura cernebat. Sic enim ait: Domine, memor esto mei, et visita me, et innocentem me fac ab insectantibus me non in longanimitate; scito quomodo acceperim de te improperium ab his qui spernunt sermones tuos. Consumma illos: et erit verbum tuum mihi in iucunditatem et gaudium cordis mei, quoniam vocatum est nomen tuum in me, Domine omnipotens. Non sedi in concilio eorum ludentium, sed timebam a facie manus tuae; singulariter sedebam, quoniam amaritudine repletus sum. Utquid qui me contristant, praevalent in me? Plaga mea valida est, unde sanabor? Facta est mihi ut aqua mendax, quae non habet fidem 371. In his omnibus videtur quid Propheta intellegi voluerit, sed videtur ab eis qui non ad causam suam perversam volunt pervertere quod legunt. Plagam enim suam dixit Ieremias factam sibi aquam mendacem, quae non habet fidem; eos autem voluit intellegi plagam suam, qui eum contristabant male vivendo. Unde dicit et Apostolus: Foris pugnae, intus timores 372; et iterum: Quis infirmatur, et ego non infirmor? et quis scandalizatur, et ego non uror? 373 Et quia desperabat eos posse corrigi, propterea dixit: Unde sanabor? tamquam semper habiturus dolorem, quamdiu illi tales essent, inter quos vivere cogeretur. Populum autem nomine aquae solere significari, in Apocalypsi manifestatur, ubi aquas multas populos multos non coniectura nostra, sed illic enodata interpretatione cognoscimus 374. Noli ergo per pravum intellectum vel potius errorem, blasphemare sacramentum Baptismi, etiamsi in homine perditissimo fuerit; quia nec in Simone mendace aqua mendax erat Baptisma quod acceperat 375, nec tot mendaces vestri aquam mendacem dant, cum baptizant in nomine Trinitatis. Nec enim tunc incipiunt esse mendaces, quando proditi atque convicti sua facinora confitentur; sed potius tunc erant mendaces, quando cum essent adulteri et scelerati, castos et innocentes se esse fingebant.

103. 236. PETILIANUS dixit: Dixit quoque David: " Oleum peccatoris non unguet caput meum " 376. Quem igitur asserit peccatorem? Me qui tua scelera patior, an te qui persequeris innocentem?

Traditor non est idem ac persecutor.

103. 237. AUGUSTINUS respondit: Ex persona corporis Christi, quae est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis 377, toto terrarum orbe diffusa, propter Evangelium quod praedicatur, sicut dicit Apostolus, in omni creatura quae sub coelo est 378; ex persona orbis terrae, de quo idem David, cuius verba non intellegis, dicit: Confirmavit orbem terrae, qui non commovebitur 379; quem tu peccatis alienis non commotum esse, sed omnino periisse contendis; ex illius ergo persona respondeo: Ego non persequor innocentem. David autem, oleum peccatoris dixit; non dixit, traditoris; non, thurificatoris; non, persecutoris; sed, peccatoris. Quid ergo facturus es secundum intellectum tuum? Vide primum, utrum non sis ipse peccator. Nolo mihi dicas: Non sum traditor, non sum thurificator, non sum persecutor. Nec ego quidem si Domino placet, aliquid horum sum; nec orbis terrae qui non commovebitur. Sed dic, si audes: Non sum peccator. Ille quippe ait, oleum peccatoris. Quidquid enim in te vel levis peccati fuerit inventum, unde ostendis non pertinere ad id quod dictum est, oleum peccatoris? Quaero enim utrum ores oratione dominica? Si enim non oras ea oratione, qua Dominus orare discipulos docuit, unde aliam didicisti pro maioribus meritis tuis excedentem merita Apostolorum? Si autem sic oras, ut ille magister docere dignatus est, quomodo dicis: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 380? Neque enim de illis peccatis hoc petimus, quae nobis in Baptismo dimissa sunt. Ergo ista verba orationis aut non te permittunt esse Dei deprecatorem, aut aperiunt peccatorem. Eant nunc, et osculentur tibi caput qui abs te baptizati sunt, quorum capita oleo tuo perierunt. Sed tu vide quid sis, vel quid de te sentias. Itane vero Optatus, quem Pagani, Iudaei, Christiani, nostri, vestri, per Africam totam, furem, raptorem, proditorem, oppressorem, separatorem, et illius quem quidam vestrum eius dixit Comitem Deum, non amicum, non clientem, sed satellitem clamant, non fuit vel qualiscumque peccator? Quid ergo facient, quibus unxit capita reus criminis capitalis? Nonne et ipsi vobis capita osculantur, de quorum capitibus per vestrum intellectum tam male iudicatis? Saltem prodite illos, et admonete ut sanentur. An vobis potius caput sanandum est ita delirantibus? Quid ergo, inquies, dixit David? Quid me interrogas? Ipsum interroga; superiore versu tibi respondebit: Emendabit, inquit, me iustus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum 381. Quid planius? Quid apertius? Malo me, inquit, misericordi obiurgatione sanari, quam blanda adulatione tamquam mihi caput ungatur, decipi atque perverti. Sub aliis verbis ipsa sententia est alibi Scripturarum: Meliora sunt vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici 382.

Citatio Psalmi 140, 5.

104. 238. PETILIANUS dixit: Unguentum vero concordiae sic in fratribus laudat: " Ecce quam bonum et quam iucundum, habitare fratres in unum. Tamquam unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti eius; sicut ros Hermon, quod descendit super montem Sion. Quoniam ibi mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in saeculum " 383. Sic, inquit, ungitur unitas, sicut uncti sunt sacerdotes.

Quomodo allegorice hic Psalmus intelligitur.

104. 239. AUGUSTINUS respondit: Verum dicis. Nam illud sacerdotium in figura corporis Christi habebat unctionem, quod unitatis compage fit salvum. Nam et ipse Christus a chrismate appellatur, id est, ab unctione. Hunc Hebraei dicunt Messiam, quod verbum punicae linguae consonum est, sicut alia hebraea permulta et paene omnia. Quid est ergo in illo sacerdotio caput, quid barba, quid ora vestimenti? Quantum donat Dominus ut intellegam, caput est ipse Salvator corporis, de quo Apostolus dicit: Et ipse est caput corporis Ecclesiae 384. Per barbam non incongrue fortitudo intellegitur. Ergo ad eos qui sunt fortes in Ecclesia eius, et adhaerent ori eius, ut sine timore praedicent veritatem, ab ipso Christo tamquam a capite sanctum descendit unguentum, id est, sanctificatio spiritalis. Ora vestimenti haec datur intellegi, quae in capite vestimenti est, qua vestientis caput ingreditur; per hanc significantur perfecti fideles in Ecclesia. In ora namque perfectio est; et utique meministi dictum esse cuidam diviti: Si vis esse perfectus, vade, vende omnia quae possides, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelis; et veni, sequere me 385. Tristis quidem ille discessit, neglector perfectionis, elector defectionis; sed numquid ideo defuerunt, in quos unitatis unguentum tali rerum terrenarum dimissione perfectos, tamquam in oram vestimenti a capite descenderet? Nam exceptis Apostolis, et qui cum eis erant praepositis atque doctoribus, quos eminentiores et fortiores in barba intellegimus, lege in Actibus Apostolorum et vide qui, rerum suarum venditarum pretia ad pedes Apostolorum ponebant, et nemo dicebat aliquid proprium, sed erant eis omnia communia, et distribuebatur unicuique sicut cuique opus erat, et erat illis anima una et cor unum in Deum 386. Nempe ita scriptum esse cognoscis. Agnosce ergo bonum et iucundum, fratres habitantes in unum. Agnosce barbam Aaron; agnosce oram vestimenti spiritalis. Interroga ipsam Scripturam, ubi coeperint ista fieri: invenies in Ierusalem. De hac ora vestis per omnes gentes unitas tota contexitur. Hac intravit caput in vestem, ut indueretur Christus varietate orbis terrarum; quia in hac ora vestimenti apparuit varietas ipsa linguarum. Cur ergo ipsi capiti, unde illud unitatis descendit unguentum, id est, amoris fragrantia spiritalis; cur, inquam, ipsi capiti resistitis testanti et dicenti: Praedicabitur in nomine eius poenitentia et remissio peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem 387? Et in hoc unguento sacramentum Chrismatis vultis interpretari; quod quidem in genere visibilium signaculorum sacrosanctum est, sicut ipse Baptismus; sed potest esse et in hominibus pessimis, in operibus carnis vitam consumentibus, et regnum coelorum non possessuris; et ideo nec ad barbam Aaron, nec ad oram vestimenti eius, nec ad ullam contextionem vestis sacerdotalis pertinentibus. Ubi enim positurus es quae Apostolus enumerat manifesta opera carnis, quae sunt, inquit, fornicationes, immunditiae, luxuriae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt 388? Sequestro fornicationes, quae latenter admittuntur; immunditias interpretare ut volueris, sequestro et ipsas; illic ponamus et veneficia, quia nemo est palam confector datorque venenorum; sequestro et haereses, quia hoc vultis; idolorum servitutem nescio utrum debeam sequestrare, quandoquidem Apostolus ibi ponit avaritiam, quae publice insanit 389. His ergo sequestratis, nulline apud vos luxuriosi, nulli avari, nulli pertinaciter inimicitias exercentes, nulli contentiosi, aemuli, animosi, dissensionibus studentes, invidi, ebriosi, comessationibus vacantes? Nulline apud vos tales unguntur, et in his vitiis noti manifestique moriuntur? Si nullos dicis; quoniam studio contentionis aperte mentiris vide ne de talibus ipse sis. Si autem ab huiusmodi remotus es, non corporis separatione, sed vitae dissimilitudine, et tales turbas circum altaria vestra gemens conspicis; quid dicemus, quia oleo sancto uncti sunt, et, sicut Apostolus liquida veritate confirmat, regnum Dei non possidebunt? Numquid barbae Aaron et orae vestimenti eius sacrilega iniuria facienda est, ut ibi eos ponendos arbitremur? Absit. Discerne ergo visibile sanctum Sacramentum, quod esse et in bonis et in malis potest, illis ad praemium, illis ad iudicium, ab invisibili unctione caritatis, quae propria bonorum est. Discerne ista, discerne: discernat te Deus a parte Donati, et in Catholicam revocet, unde te illi catechumenum abreptum mortiferi honoris vinculo ligaverunt. Iam ros Hermon super montes Sion

390, quomodolibet abs te accipiatur, non estis in montibus Sion; quia non estis in civitate super montem constituta, quae certum signum hoc habet, quod abscondi non potest 391. Nota est ergo omnibus gentibus; pars autem Donati ignota est pluribus gentibus; non est ergo ipsa.

105. 240. PETILIANUS dixit: Vae igitur vobis, qui violando quod sanctum est, rescinditis unitatem, Propheta dicente: " Si peccaverit populus, orabit pro eo sacerdos; si autem peccaverit sacerdos, quis orabit pro eo? " 392.

Orandum est etiam pro sacerdotibus.

105. 241. AUGUSTINUS respondit: Et videbar paulo ante, cum de oleo peccatoris disputaremus, ungere tibi frontem, ut diceres, si auderes, utrum ipse peccator non esses. Ecce dixisti illud. O scelus! o monstrum! Quia enim te sacerdotem asseris, quid aliud per hoc propheticum testimonium, nisi te omnino sine peccato esse dixisti? Nam si habes peccatum, quis pro te orabit secundum intellectum tuum? Ita enim vos miseris plebibus venditatis, commemorantes ex Propheta: Si peccaverit populus, orabit pro eo sacerdos; si autem sacerdos peccaverit, quis orabit pro eo? 393 ut vos sine peccato esse credant, et peccata sua vestris orationibus purganda committant. Magni homines vos, excelsi, coelestes, divini, nec iam homines, sed angeli, qui pro plebibus oratis, et pro vobis plebes orare non vultis! Tune iustior Paulo, tu perfectior tanto Apostolo, qui eorum quos docebat orationibus se commendabat? Orationi, inquit, instate, vigilantes in illa, in gratiarum actione; orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium verbi ad loquendum mysterium Christi, propter quod et vinctus sum, ut manifestem illud, ita ut oportet me loqui 394. Ecce oratur pro Apostolo, quod fieri non vis pro episcopo. Videsne quam sit ista diabolica superbia? Oratur pro Apostolo, ut manifestet mysterium Christi, sicut oportet loqui. Proinde si pias plebes haberetis, hortari debuisti ut pro te orarent, ne loquereris sicut non oportet. Tu iustior Ioanne evangelista, qui ait: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est 395? Tu postremo iustior Daniele, quem tu ipse in hac ipsa epistola ita commemorasti, ut diceres: Rex iustissimum Danielem ferinis morsibus, ut putabat, obiecit? Quod ille non putaverat; quandoquidem amicissimo animo, sicut lectionis circumstantia probat, dixit ipsi Danieli: Deus tuus cui deservis assidue, ipse eripiet te 396. Sed hinc iam multa diximus; nunc quod agitur, nempe iustissimus erat Daniel; non testimonio tuo, quamquam hoc mihi ad causam quam tecum ago sufficiat; sed testimonio Spiritus Dei loquentis etiam per Ezechielem, ubi tres eminentissimae iustitiae nominavit Noe, Danielem et Iob, quos dixit solos a quadam vehementissima ira Dei, quae ceteris impenderet, posse liberari 397. Vir ergo iustissimus, unus ex tribus memorabilibus orat, et dicit: Cum orarem et confiterer peccata mea et peccata populi mei in conspectu Domini Dei mei 398. Et tu te dicis esse sine peccato; quia videlicet sacerdos es, et si peccaverit populus, oras pro eo; si autem tu peccaveris, quis pro te orabit? Vere quia impietate tantae arrogantiae indignum te praebes, pro quo sacerdos ille interpellet, quem Propheta his verbis, quae non intellegis, voluit intellegi. Iam enim ne quis inquirat cur hoc dictum sit, quantum Dominus donat, expediam. Praeparabat Deus animos hominum per Prophetam, ut talem desiderarent sacerdotem pro quo nullus posset orare. Ipse figurabatur temporibus primi populi et primi templi, ubi omnia figurae nostrae fuerunt. Ideo solus summus sacerdos intrabat in sancta sanctorum, ut oraret pro populo, qui cum sacerdote in ipsa interiora sancta non introibat 399; sicut ille sacerdos intravit in secreta coelorum, in illa veriora sancta sanctorum, adhuc nobis hic positis pro quibus interpellat. Ideo dixit Propheta: Si peccaverit populus, orabit pro eo sacerdos; si autem sacerdos peccaverit, quis orabit pro eo? id est: Talem desiderate sacerdotem, qui peccare non possit, ne indigeat orari pro se. Et ideo pro Apostolis oratur a populis 400; pro illo autem sacerdote Apostolorum magistro et Domino non oratur. Audi hoc Ioannem fatentem, et docentem: Fratres, inquit, haec scribo vobis, ut non peccetis; et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Iesum Christum iustum; ipse est exoratio pro peccatis nostris 401. Habemus, dixit, peccatis nostris, dixit. Disce humilitatem, ne cadas; imo ut aliquando surgas. Neque enim ista dixisses, nisi cecidisses.

106. 242. PETILIANUS dixit: Ac ne se vindicet a delicto qui laicus est, hoc interdicto tenetur: " Ne communices peccatis alienis " 402.

Non communicare idem est ac non consentire.

106. 243. AUGUSTINUS respondit: Erras, ut dicitur, toto coelo per superbiam, dum non vis communicare orbi terrae per humilitatem. Nam neque hoc laico dictum est, et nescis quemadmodum dictum sit. Ad Timotheum Apostolus cum scriberet, hoc monebat eumdem ipsum Timotheum; cui alio loco dicit: Noli contemnere gratiam quae in te est, quae tibi data est per impositionem manuum presbyteri 403. Et multis aliis documentis ostenditur, quod non erat laicus. Quod autem ait: Ne communices peccatis alienis; consensu et placito intellegi voluit. Unde statim subiciens quomodo id agat: Te ipsum, inquit, castum custodi 404. Neque enim et ipse Paulus communicabat peccatis alienis, quia falsos fratres, de quibus gemit 405, in unitate corporali tolerabat; aut communicaverunt furto et sceleri Iudae praecessores eius Apostoli, quia cum eo iam Domini venditore, et a Domino demonstrato, sacrosanctam coenam communicaverunt.

107. 244. PETILIANUS dixit: Hac itemque sententia ipse Apostolus comparat conscientiae malae consortes: " Et qui faciunt ea ", inquit, " et qui consentiunt talia facientibus, digni sunt morte " 406.

Multum interest inter consentientes et tolerantes.

107. 245. AUGUSTINUS respondit: Quomodolibet ea dixeris, non curo; vera sunt haec, et hoc est quod Catholica docet, multum interesse inter consentientes quibus haec placent, et tolerantes quibus haec displicent. Illi enim palea fiunt, dum paleae sequuntur sterilitatem; illi triticum <cum> sint, exspectent, ut segregentur, Christum ventilatorem 407.

Petil. hortatur Catholicos ut veniant ad Ecclesiam.

108. 246. PETILIANUS dixit: Venite ergo ad Ecclesiam, populi, et aufugite traditores, si cum iisdem perire non vultis. Nam ut facile cognoscatis quod cum ipsi sint rei, de fide nostra optime iudicent: ego illorum infectos baptizo; illi meos, quod absit, recipiunt baptizatos; quae omnino non facerent, si in Baptismo nostro culpas aliquas agnovissent. Videte ergo, quod damus, quam sit sanctum, quod destruere metuit sacrilegus inimicus.

Ecclesia non est in parte Donati, sed in toto mundo.

108. 247. AUGUSTINUS respondit: Contra istum quidem errorem multa iam diximus, et in hoc opere, et alibi. Sed quia ita magnum firmamentum vanitatis vestrae in hac sententia esse arbitramini, ut ad hoc tibi terminandam putares epistolam, quo quasi recentius in animis legentium remaneret, breviter respondeo. Sic approbamus in haereticis Baptismum, non haereticorum, sed Christi, sicut in fornicatoribus, immundis, luxuriosis, idololatris, veneficis, inimicitiarum retentoribus, contentiosis, aemulis, animosis, dissensionum studiosis, invidis, ebriosis, comessatoribus, et his similibus approbamus Baptismum, non eorum, sed Christi. Omnes enim isti inter quos et haeretici positi sunt, sicut dicit Apostolus, regnum Dei non possidebunt 408; et ideo ad sinistram partem cum diabolo pertinebunt. Nec ideo putandi sunt esse in Christi corpore, quod est Ecclesia, quia Sacramentorum eius corporaliter participes fiunt. Illa enim et in talibus sancta sunt, et eis indigne tractantibus et sumentibus ad maius iudicium valebunt. Ipsi autem non sunt in illa Ecclesiae compage, quae in membris Christi per connexum et contactum crescit in incrementum Dei. Illa quippe Ecclesia in petra est, sicut Dominus dicit: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam 409. Illi autem in arena aedificant, sicut idem Dominus dicit: Qui audit verba mea et non facit ea, similabo eum viro stulto, qui aedificat domum suam super arenam 410. Sed ne putes Ecclesiam quae in petra est, in una parte esse terrarum, et non diffundi usque ad fines terrae: audi eius vocem de Psalmo gementis inter mala peregrinationis suae. Ait enim: A finibus terrae ad te clamavi; cum angeretur cor meum, in petra exaltasti me; deduxisti me, quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici 411. Videte quemadmodum a finibus terrae clamat. Non est ergo in sola Africa, vel solis Afris, episcopum Romam paucis Montensibus, et in Hispaniam domui unius mulieris ex Africa mittentibus. Videte quemadmodum in petra exaltetur. Non ergo in ea deputandi sunt omnes qui aedificant in arena, id est, qui audiunt verba Christi et non faciunt; qui tamen et apud nos et apud vos habent et tradunt Baptismi sacramentum. Videte quemadmodum spes eius Deus sit Pater et Filius et Spiritus sanctus, non Petrus, non Paulus; quanto minus Donatus, aut Petilianus? Non ergo vestrum est quod destruere metuimus, sed Christi: quod et in sacrilegis per se sanctum est. Nam venientes a vobis recipere non possumus, nisi quod vestrum est destruamus. Destruimus enim perfidiam desertoris, non destruimus characterem imperatoris. Proinde tu ipse considera, et destrue quod dixisti: Ego, inquis, illorum infectos baptizo; illi meos, quod absit, recipiunt baptizatos. Tu enim non infectos baptizas, sed, ut tui erroris fraude inficias, rebaptizas. Nos autem non tuos recipimus baptizatos, sed destruimus errorem tuum unde sunt tui, et suscipimus Christi Baptismum, unde sunt baptizati. Itaque opportune in medio abs te positum est: Quod absit. Dixisti enim: Illi meos, quod absit, recipiunt baptizatos. Nam cum tu velles intellegi Quod absit, recipiunt, timens ne tuos recipiamus; ego nescientem dixisse accipio: Meos, quod absit. Revera enim absit ut tui sint, qui iam ad Catholicam transeunt: nec sic transeunt, ut baptizati nostri sint, sed ut socii nostri sint; baptizati autem Christi nobiscum sint.