LIBER PRIMUS

 

 

Proemium.

Disputationi Maximini Arianorum episcopi, cuius prolixitate spatium diei, quo praesentes conferebamus, absumpsit, responsionem debitam reddens, ad ipsum loqui utique debeo: sive adhuc existimet contradicendum esse cum legerit, sive Domino in eius corde mirabiliter operante manifestatae consentiat veritati. Quid tibi visum est, homo ariane, tam multa dicere, et pro causa quae inter nos agitur nihil dicere, quasi hoc sit respondere posse, quod est tacere non posse? Prius itaque ostendam refellere te non potuisse quae dixi; deinde, quantum necessarium videbitur, ego refellam quae ipse dixisti.

De duobus diis.

1. De duobus diis quae ipse dixisti, ego certe respondens verbis tuis, ubi aisti a vobis unum Deum coli: Consequens est, inquam, ut aut non colatis Christum, aut non unum Deum colatis, sed duos. Ad hoc tu respondere conatus, multum quidem locutus es, asserens quod et Christum Deum colatis: sed duos deos a vobis coli quamvis non negaveris, tamen non ausus es confiteri. Sensisti enim, duos esse deos colendos, christianas aures ferre non posse. O quam de proximo te corrigeres, si timeres credere quod dicere timuisti! Cum enim clamet Apostolus: Corde creditur ad iustitiam, ore confessio fit ad salutem 1; si ad iustitiam putas pertinere quod credis, cur hoc ad salutem etiam ore non confiteris? Si autem duos deos colendos ad salutem non pertinet confiteri, sine dubio nec ad iustitiam pertinet credere. Qui ergo non vis tali confessione reum teneri os tuum, quare non mundas a tali credulitate cor tuum? Tene cum Catholica fidem rectam, non te pudeat emendare perversam. Tene cum Catholica, Patrem quidem non esse qui Filius est, et Filium non esse qui Pater est; et Deum esse Patrem, Deum esse Filium: verumtamen ambos simul non duos deos esse, sed unum. Isto modo solo fiet ut et Patrem colas et Filium, nec tamen duos deos esse colendos dicas, sed unum, ne reatu impietatis tua conscientia compungatur, quando sonuerint in auribus tuis dicta divina, quia nullus Deus, nisi unus 2; et: Audi Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est 3: et quando audis: Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies 4; securus possis, non soli Patri, sed etiam Filio ea quae uni Deo debetur servitute servire. Memento ergo te non respondisse ad illud quod obieceram, non a vobis coli unum Deum, sed duos.

De humanis contagiis.

2. Secundo loco egi tecum de verbis tuis, ubi dixeras: Deum Patrem ad humana non descendisse contagia; quasi Christus illa in carne perpessus sit: et admonui, quomodo contagium intellegi soleat, non utique nisi in aliquo vitio, a quibus omnibus immunem novimus Christum. Nec ad hoc quidquam respondere potuisti. Testimonia quippe divina, quae abs te commemorata sunt, nihil te adiuvare potuerunt: non enim eis probare potuisti humano Christum attaminatum esse contagio. Quod enim Apostolum dixisse commemoras: Quoniam Christus cum peccator non esset, peccatum pro nobis fecit; lege diligentius, et ne forte mendosum incurreris codicem, aut latinus interpres erraverit, graecum inspice; et invenies non Christum pro nobis fecisse peccatum, sed a Patre Deo ipsum Christum factum esse peccatum, id est, sacrificium pro peccato. Ait enim Apostolus: Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo: eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit 5. Non ergo fecit ipse peccatum, sed eum Deus pro nobis peccatum fecit, hoc est, ut dixi, sacrificium pro peccato. Si enim recolas vel relegas, invenies in libris Veteris Testamenti peccata appellari sacrificia pro peccatis. Similitudo etiam carnis peccati, in qua venit ad nos, dicta est et ipsa peccatum: Misit, inquit: Deus Filium suum in similitudine carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne 6: hoc est, de similitudine carnis peccati, quae ipsius erat, damnavit peccatum in carne peccati, quae nostra est. Propter hoc etiam de illo dicitur: Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo 7. Peccato enim mortuus est semel, quia similitudini carnis peccati mortuus est, quando moriendo exutus est carne: ut per hoc mysterium significaret, eos qui in morte ipsius baptizantur, mori peccato, ut vivant Deo. Sic etiam per crucem factus est pro nobis maledictum 8. Pendens quippe in ligno, mortem quae de maledicto Dei venerat, suspendit in ligno, atque ita vetus homo noster simul confixus est cruci 9: ut non mendaciter dictum intellegatur in Lege: Maledictus omnis qui pendet in ligno 10. Quid est, maledictus, nisi: Terra es, et in terram ibis 11? Et quid est, omnis; nisi quia et ipse Christus, qui cum esset vita, mortuus est tamen vera morte, non ficta? Si intellegas ista mysteria, simul intelleges non esse contagia. Sed quid ad nos, si more tuo loquens, contactum forte mortalium voluisti appellare contagium; cum tamen nobiscum sentias, Dominum Iesum, nec in spiritu, nec in carne ullum habuisse peccatum?

De invisibili Deo.

3. Tertio loco de invisibili Deo cum agerem, admonui ut crederes invisibilem, non solum Patrem, sed etiam Filium secundum divinitatem, non secundum carnem, in qua eum visibilem mortalibus apparuisse quis negat? unde et alio loco postea disputavi. Tu autem cedens manifestissimae veritati, consensisti esse invisibilem Filium: ac per hoc destruxisti quod dixeras, unum invisibilem Patrem. Sed rursus tua consensione conturbatus, quia invisibilem etiam Filium esse consenseras, ausus es dicere, minora videri a maioribus, maiora vero a minoribus non posse videri; dicens Angelos videri ab Archangelis, animas ab Angelis, Angelos vero ab animabus non videri: unde etiam Christum secundum divinitatis suae substantiam, non solum ab hominibus, sed nec a Virtutibus coelestibus videri asserens, ideo Patrem solum invisibilem esse dixisti, quia superiorem non habet a quo circuminspiciatur. Dic nobis, rogo te, quando tibi indicaverunt Archangeli, quod ipsi videant Angelos, non autem videantur ab Angelis? Quibus narrantibus Angelis cognovisti, quod ipsi videant animas, animae illos non videant? A quo haec audisti? unde didicisti? ubi legisti? Nonne melius divinis Libris animum intenderes, ubi legimus et ab hominibus Angelos visos, quando voluerunt, et quomodo voluerunt videri, iubente vel sinente omnium Creatore? Verumtamen qui dixeras, ideo solum dicendum invisibilem Patrem, quia non habet superiorem a quo circuminspiciatur; confessus es postea, Filio esse visibilem, contra te ipsum proferens evangelicum testimonium, ubi dicit ipse Filius: Non quia Patrem vidit quisquam, sed qui est a Deo, hic vidit Patrem 12. Ubi te quidem veritas apertissime vicit: sed tu nolens ab errore liberari, noluisti salubriter vinci. Cum enim contra te commemorasses evangelicum testimonium, quo claruit a Filio videri Patrem, dicente ipso Filio: Sed qui est a Deo, hic vidit Patrem; mox addidisti de tuo: Sed vidit incapabilem. Interim quod dixeras perdidisti, solum esse invisibilem Patrem, quia non habet superiorem: quandoquidem veritate victus, eum videri ab inferiore confessus es. Vos enim dicitis inferiorem Filium a quo tamen Patrem videri, teste Filio cogente, dixisti. De incapabili postea videbimus, ut etiam te illic veritas vincat. Non enim de capabili et incapabili, sed de visibili et invisibili inter nos quaestio versabatur: in qua quaestione si tibi ipsi tu ipse visibilis es, victum te esse vides.

De immortali Deo.

4. Quarto loco egi tecum de immortali Deo etiam Filio. Quoniam tu illud quod ait Apostolus: Qui solus habet immortalitatem 13; sic intellegi voluisti, tamquam de solo Patre sit dictum: cum ille hoc non de Patre dixerit, sed de Deo, quod est Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Ostendi ergo et Filium habere immortalitatem secundum substantiam divinitatis suae. Nam secundum carnem quis negat eum fuisse mortalem? Tu autem cum mihi respondere ad hunc locum velles, perspicua veritate conclusus, etiam Deum Filium immortalitatem habere confessus es. Victus es igitur in eo quod dicebas de Patre tantum dixisse Apostolum, quod solus habeat immortalitatem. Neque enim propterea vinculis veritatis elaberis, quoniam dicis: Habet quidem Filius immortalitatem, sed accipiens a Patre. Non quaeritur unde habeat, sed utrum habeat. Tu enim de Patre solo vis intellegi quod scriptum est: Solus habet immortalitatem 14. Prorsus a nullo acceptam Pater habet immortalitatem, et a Patre acceptam Filius habet immortalitatem: tamen et Pater et Filius habet immortalitatem. Alioquin si eam non habet Filius; Pater eam non dedit Filio, aut acceptam perdidit Filius. Dedit autem Pater Filio, nec perdidit Filius: nec Pater dando perdidit quod generando dedit. Habet ergo immortalitatem et Pater et Filius, non Pater solus. Cogeris itaque confiteri non de solo Patre dictum esse: Qui solus habet immortalitatem: quia iam coactus es confiteri quod et Filius habeat immortalitatem. Habet autem hanc solus, sed Deus: quod non solus est Pater; quia hoc est et Filius, et uterque adiuncto Spiritu Sancto unus est Deus. Sed quare solus Deus dictus sit habere immortalitatem, cum et anima pro suo modo sit immortalis, et alia spiritalis coelestisque creatura, postea videbimus: nunc autem sufficit nobis, quod ad ea quae dixi, nihil respondere potuisti, et non solum Patrem; sed quamvis ab ipso, habere tamen, immortalitatem etiam Filium coactus es confiteri.

Unde maior sit Pater.

5. Quinto loco ostendi, unde maior sit Pater Filio: quia non Deo maior est, unde illi coaeternus est Filius; sed homine maior est, quod ex tempore factus est Filius. Ibi commemoravi apostolicum testimonium: Quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo 15. Natura quippe illi fuerat Dei aequalitas, non rapina. Ad quod tu respondens dixisti: Quis enim negat Filium esse in forma Dei? Quod enim sit Deus, quod sit Dominus, quod sit Rex, iam puto latius exposuimus. Et " quia non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo ", hoc nos beatus apostolus Paulus instruit, quod ille non rapuit, nec nos dicimus. Haec verba tua non solum nihil habent adversus nos; sed magis apparent esse pro nobis. Si enim confiteris Dei formam, cur non aperte Dei Filium Deo confiteris aequalem? Praesertim, quia de verbis Apostoli, ubi ait: Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; non potuisti pro tuis partibus invenire quod diceres. Et quia hoc dixisse Apostolum non potuisti negare, ideo dixisti: quod ille non rapuit, nec nos dicimus: tamquam hoc sit non rapuit, quod est non habuit, id est, aequalitatem Dei: atque ita dictum sit: Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; ac si diceretur: Non arbitratus est esse rapiendam aequalitatem Dei; eo quod ab illo fuerit aliena. Raptor enim rei alienae usurpator est: tamquam hoc Filius, cum posset, rapere noluisset. Quod vides quanta insipientia sentiatur. Ergo intellege Apostolum ideo dixisse: Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; quia non alienum arbitratus est esse quod natus est: sed tamen quamvis aequalitatem Dei non fuerit arbitratus alienam, sed suam, semetipsum exinanivit 16, non quaerens quae sua sunt, sed quae nostra sunt. Quod ut noveris ita esse, attende unde ad hoc Apostolus venerit. Cum enim Christianis humilitatem praeciperet caritatis: Alter alterum, inquit, existimantes superiorem sibi, non quae sua sunt unusquisque intendentes, sed et quae aliorum. Deinde ut exemplo Christi hortaretur non sua quaerere vel intendere, sed et quae aliorum sunt: Singuli quique, inquit, hoc sentite in vobis quod et in Christo Iesu: qui cum in forma Dei esset, quae illi erat sua, non rapinam arbitratus est, hoc est, non alienum arbitratus est, esse aequalis Deo; sed tamen quaerens nostra, non sua, semetipsum exinanivit, non formam Dei amittens, sed formam servi accipiens 17. Non enim est mutabilis illa natura ut se exinaniret perdendo quod erat, sed accipiendo quod non erat: nec consumendo quae sua sunt, sed assumendo quae nostra sunt; ac deinde in forma servi obediendo sicut homo usque ad mortem crucis. Propter quod et Deus eum exaltavit, et donavit ei nomen quod est super omne nomen 18: et cetera. Homini ergo donavit ista, non Deo. Neque enim cum in forma Dei esset non excelsus erat, aut non ei genua flectebant coelestia, terrena et inferna. Sed cum dicitur: Propter quod eum exaltavit; satis apparet propter quid exaltaverit, id est, propter obedientiam usque ad mortem crucis. In qua ergo forma crucifixus est, ipsa exaltata est, ipsi donatum est nomen quod est super omne nomen; ut cum ipsa forma servi nominetur Filius unigenitus Dei. Non itaque facias imparem Deo formam Dei: quod nec in ipsis hominibus dici potest. Nam cum dictum fuerit: Iste homo in forma est illius hominis, nemo intellegit nisi aequales. An forte non vis sic accipere quod dictum est: Cum in forma Dei esset, ut in forma Dei Patris intellegas Filium, ubi nihil aliud quam aequalitas apparet amborum; sed, in forma Dei, putas intellegendum in forma sua, quia et ipse utique Deus est? Non multum curo si etiam sic intellegas. Ubi enim plenitudinem formae aetatis incrementa non faciunt, sed Deo gignente perfectus natus est Filius; procul dubio si forma Filii formae Patris non est aequalis, non verus est Filius. Scriptum est autem: Ut simus in vero Filio eius Iesu Christo 19. Forma igitur veri Filii, formae Dei Patris esse non potest inaequalis. Proinde nec huic loco prosecutionis meae, ubi de verbis Apostoli aequalem Patri Filium comprobavi, respondere aliquid pro vestra intentione potuisti.

De veris filiis animalium.

6. Sexto loco ut eiusdem naturae cuius et Pater est, ostenderem Filium, etiam mortalium fetus animalium immanitati vestri erroris obieci, increpans cor vestrum, qui eiusdem naturae cuius est Pater, negatis esse Deum Filium, quamvis verum esse Filium non negetis; cum Deus ipse dederit animalibus hoc generare quod ipsa sunt: ubi non solum hominis hominem, verum etiam canis canem filium nominavi; non ad similitudinem Dei, sed ad confusionem detrahentium Filio Dei: qui cum videant corruptibiles mortalesque naturas, habere tamen naturae de suis parentibus unitatem, Filio Dei vero nolunt concedere communionem naturae unius habere de Patre; cum sit inseparabilis a Patre, et incorruptibilis aeternusque cum Patre. Unde etiam dixi, quod melior sit secundum vos humana conditio, ubi conceditur crescere, ut ad robur parentum vel crescendo possint filii pervenire: Filius autem Dei, sicut dicitis et docetis, minor Patre genitus sic remansit, atque ut ad Patris formam non posset pervenire, nec crevit. Hic tu, ut appareret quam magna veritatis mole premereris, omnino ad rem non respondisti: sed tamquam deficienti flatu anhelares, reprehendendum me putasti, dicens quod tam foeda comparatio, de filio scilicet hominis sive canis, in illam tantam immensitatem produci non debuit. Hoc respondere est, an potius inopiam responsionis ostendere? Quasi ego propterea terrenarum naturarum ista exempla produxerim, ut incorruptioni corruptionem, immortalitati mortalitatem, invisibilibus visibilia, aeternis temporalia coaequarem: ac non potius ut vos in magnis et summis rebus errantes, de rebus parvulis infimisque convincerem, qui non videtis bonum quod Creator summe bonus dedit etiam extremis vilibusque creaturis, ut cum longe aliud sint quam est ipse, hoc tamen generent quod sunt ipsae. Nec attenditis quid mali dicatis, ut cum homines et canes, et cetera huiusmodi habeant filios veros, quos illis gignentibus creat veritas, non sit verus Dei Filius ipsa veritas. Aut si sancta Scriptura cogente permittitis ut verus Filius sit, rogamus permittite ut degener non sit. Et degener quomodo? Audiant catholici, unde erubescant haeretici. Filius viri fortis si non habeat fortitudinem, degener dicitur: tamen homo est, quod et pater est; atque in dissimili vita, non est tamen aliena substantia. Vos unigenitum Dei Filium ita degenerem vultis, ut ipsam Patris ei substantiam denegetis: minorem natum, minorem remansisse iactatis; non ullam datis aetatem qua possit augeri, non datis eamdem formam qua possit aequari. Cuius naturae tanta subtrahitis, miror verum Filium qua fronte dicatis: nisi quia infelicissimo errore non vos putatis ad unius Patris gloriam, nisi per unici Filii contumeliam pervenire.

De magnitudine Filii.

7. Septimo loco dixi: Usque adeo autem Filium agnoscimus magnum Deum, ut Patri dicamus aequalem. Itaque sine causa, inquam, nobis quod valde profitemur, testimoniis, et multiloquio probare voluisti. Et his verbis meis addidi disputationem, in qua rationem reddidi, quare Filius cum sit Patri aequalis, dicat eum tamen Deum suum, ubi ait: Ascendo ad Patrem meum et ad Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum 20. Quoniam tu commemoraveras hoc evangelicum testimonium, quo te probare existimasti quod Patri Filius non esset aequalis. Ego itaque tibi ad ista respondens, dixi Patrem propterea etiam Deum esse unigeniti Filii, quoniam factus est homo et natus ex femina: et hoc esse quod dicit in Psalmo, ubi quod futurum fuerat praenuntiavit: De ventre matris meae Deus meus es tu 21; ut ostenderet Patrem hinc esse Deum suum, quia homo factus est. Homo enim de ventre matris est natus, et secundum hominem de virgine natus est Deus: ut non solum Pater illi esset qui eum de se ipso genuit, verum etiam Deus eius esset quem de ventre matris hominem creavit. Ad haec tu cum respondere voluisses, multa dixisti, et multa testimonia quae te nihil adiuvant, protulisti. Quomodo tamen dictum sit: De ventre matris meae Deus meus es tu; quamvis eadem Scripturae sanctae verba memorasses, nullo modo invenire potuisti. Cur autem in eo loco posueris psalmi alterius testimonium, ubi scriptum est: Tecum principium in die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te 22; omnino non video. Non enim Filii persona est dicentis: Ex utero tuo, aut: De ventre tuo, Deus meus es tu. Illa ineffabilis generatio etiam si ex utero Patris accipitur, hoc significatum est, quia de se ipso, hoc est, de substantia sua Deus Deum genuit, sicut ex utero matris quando natus est, homo hominem genuit: ut intellegeremus in utraque generatione non diversas eius qui est natus, et eorum de quibus est natus, esse substantias. Diversa quidem substantia est, Deus Pater, et homo mater: non tamen diversa substantia est, Deus Pater, et Deus Filius; sicut non est diversa substantia, homo mater, et homo filius. Sed audi quid dicat in prophetia iste Filius: De ventre, inquit, matris meae Deus meus es tu 23. Noli multis verbis ad rem non necessariis conari operire res claras. Qui est Pater Filio ex utero suo, de ventre matris Deus eius est, non de suo. Ad hoc ergo prorsus nihil respondere potuisti.

De subiectione Filii.

8. Octavo loco de subiectione qua subiectus est Patri Filius, respondi tibi; quoniam dixeras: De sua subiectione unum statuit Deum. Respondi ergo etiam hoc secundum hominem recte accipi, quod Filius subditus est Patri. Neque hoc esse mirandum, cum legatur utique secundum ipsam servi formam etiam parentibus subditus 24; et de illo sit scriptum: Minorasti eum paulo minus ab Angelis 25. Ad quod tu quasi respondens dixisti me optime prosecutum, quoniam et parentibus propter formam servi esset subiectus. Deinde volens velut pro te esse ostendere, quod contra te esse cernebas; ac sic incautis minusque attentis hominibus, quicumque essent ista lecturi, tamquam respondentem te facere, ubi quod diceres non habebas; adiungis et dicis: Si enim parentibus subiectus invenitur quos ipse creavit, quia omnia per ipsum facta sunt: nec enim post tempora, sed ante tempora novimus Filium genitum a Patre: si ergo parentibus, inquis, subditus erat, ut divinarum Scripturarum auctoritas luce clarius praedicat: quanto magis utique illi suo genitori est subditus, qui tantum ac talem eum genuit; secundum quod ait Paulus: " Cum omnia fuerint Filio subiecta, tunc et ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia " 26? Haec verba tua possent a me putari dicta esse, et omnino mea esse, nisi te audientibus cum dicerentur, et postea haec cuncta legentibus, evidenter appareret te illa dixisse. Quis enim crederet, consentire posse vos nobis, secundum formam servi, ac per hoc non secundum formam Dei Christum esse subiectum?

Utrum adoret Patrem Spiritus sanctus.

9. Nono loco abs te quaesivimus, ut per Scripturas divinas ostenderes, si valeres, utrum adoret Patrem Spiritus Sanctus. Hoc enim dixeras: sed sicut ipsa tua prosecutio, cui respondi, satis indicat, non probaveras. Ad hanc ergo inquisitionem meam vide quid posteriore prosecutione responderis. Cum enim dixisses quantum voluisti de iudicio Filii, quod et nos fidelissime credimus; et de subiectione, quam secundum formam servi Filium Patri reddere non negamus: ubi venisti ut probares a Sancto Spiritu adorari Patrem, redisti ad illos gemitus, de quibus tibi iam ante responderam, secundum morem sanctarum Scripturarum, qua locutione sit dictum: Et ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus 27; ne credamus Spiritum Sanctum numquam esse sine gemitibus posse, quoniam nullus dies, nulla hora, nullum momentum temporis invenitur, quo non a sanctis orationes Deo ubicumque fundantur, ab aliis hic, ab aliis alibi. Cum tamen ab orationibus sanctorum nullum sit tempus immune, quandoquidem diebus et noctibus, cum alii cibo ac potu reficiuntur, alii quodlibet aliud agunt, alii dormiunt, non utique desunt quos desiderium sanctum orare compellat; ita fit ut Spiritus Sanctus, qui ubique omnibus adest, aliquantulum cessare a gemitibus non sinatur, quod est extremae miseriae, cum pro quibuscumque orantibus cogitur gemere: nisi gemitibus inenarrabilibus interpellare sic intellegatur, ut dixi, id est, quia gemitibus sanctorum desideriorum interpellare sanctos facit, quibus affectum pium gratiae spiritalis infundit. Sed cum similes locutionum modos, quando per efficientem significatur id quod efficitur; sicut frigus pigrum dicimus, quia pigros facit; et diem tristem vel laetum, quia tristes vel laetos facit; etiam de Scripturis sanctis commemoraverim, ubi Deus dicit ad Abraham: Nunc cognovi 28; quod nihil est aliud quam: Nunc ut cognosceres feci; non enim tunc Deus dicendus est cognovisse, quod antequam fieret numquam potuit ignorare: quos locutionis modos de divinis eloquiis a me prolatos, quomodo aliter interpretareris non invenisti; nullo modo utique ad istos gemitus redire debuisti. Nemo enim sic de Spiritu Sancto sapit, nisi qui secundum carnem, non secundum spiritum sapit. Quamvis et si tibi concederetur, quomodo tu sentis, sic Spiritum Sanctum interpellare pro sanctis; aliud est interpellare vel orare, aliud adorare. Omnis qui orat, rogat: non omnis qui adorat, rogat; nec omnis qui rogat, adorat. Recole consuetudinem regum, qui plerumque adorantur, et non rogantur; aliquando rogantur, et non adorantur. Ac per hoc a Spiritu Sancto adorari Patrem nullo modo demonstrare potuisti.

Quomodo sit unus Deus Pater et Filius et Spiritus Sanctus.

10. Decimo loco egi tecum ut intellegeres, quomodo per ineffabilem copulationem sit unus Deus ipsa Trinitas, quam dicimus unius esse substantiae: quandoquidem etiam diversas substantias invenimus, hoc est, spiritum hominis et Spiritum Domini, per copulationem qua homo adhaeret Domino, unum spiritum dictum, ubi ait Apostolus: Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est 29. Ad quod tu respondens, vel potius non tacens, conatus es ostendere quomodo Pater et Filius unum sint, non unitate naturae, sed voluntatis. Hoc quidem dicere soletis: sed tunc soletis, cum vobis obiicitur quod ait Dominus: Ego et Pater unum sumus 30. Ego autem hoc loco non hoc volui probare, quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus unum sint, quod quidem propter unitatem substantiae fidelissime certe credimus; sed quod eadem Trinitas unus est Deus. Aliud est quippe, unum sunt; aliud, unus est Deus. Discerne: Est, et: Sunt. Nec ait Apostolus: Qui adhaerent Domino, unum sunt; quoniam diversa substantia est; sed ait: Qui adhaeret Domino, unus spiritus est. Si autem vos, cum de duobus dicitur: Unus est, et dicitur quid unus, sicut dicit Apostolus, unus spiritus est; hoc idem putatis esse, quod est cum de duobus dicitur: Unum sunt, nec dicitur quid unum; sicut ait Salvator: Ego et Pater unum sumus; cur non dicitis, Pater et Filius unus est Deus? Quare quando auditis: Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est 31; de Patre tantum vultis intellegi? Nempe Pater Dominus Deus est, et Filius Dominus Deus est: cur non apud vos uterque unus Dominus Deus est, sicut apud beatum Apostolum, spiritus hominis et Spiritus Domini unus spiritus est? Quid autem prodest causae vestrae, quia per consensionem voluntatis hoc dicitis fieri? Quod quidem fit, sed ubi est diversa natura, sicut diversa natura est hominis et Domini: et tamen qui adhaeret Domino, per consensionem utique voluntatis, unus spiritus est. Si ergo non vultis per unitatem substantiae; certe per consensionem voluntatis dicite, tamen aliquando dicite, quoquo modo dicite: Pater et Filius unus Deus est. Sed non dicitis, ne quod numquam voluistis, cogamini confiteri de utroque dictum esse, non de Patre solo: Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est 32; quoniam Sanctum Spiritum non vultis Deum, non vultis Dominum confiteri. Dicite, inquam, ratione qua vultis, Pater et Filius unus Dominus Deus est: ut Patri et Filio servientes, non duobus diis et duobus dominis contra praeceptum Dei, sed Domino uni serviatis. Sed nunc de hac re satis dictum sit. Puto, cum ista legeris, nihil te respondere potuisse ad id quod de Apostolo commemoravi, qui adhaeret Domino, unus spiritus est 33: si contentionem deposueris, non negabis.

De templo Spiritus sancti.

11. Undecimo loco, Deum esse Spiritum Sanctum, de templo eius quod nos ipsi sumus, teste Apostolo, ostendi, ubi ait: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? 34; et iterum: Nescitis quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus Sancti, quem habetis a Deo? 35 Tu autem ad ista respondisti nihil. Aisti enim: Suscipio quae protulisti: " Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? ". Neque enim Deus, inquis, inhabitat in homine, quem non ante Spiritus sanctificaverit atque purgaverit. Atque isto modo intellegi voluisti, non Spiritum Sanctum esse dictum Deum, nec templum Spiritus Sancti nos esse, sed Dei; et hoc esse dictum: Templum Dei estis. Sed ideo additum: Spiritus Dei habitat in vobis: quia purgat Spiritus Sanctus templum Dei, non suum; ut cum ipse purgaverit, tunc illic inhabitet Deus. Quem sensum tuum quanta sequatur absurditas, nolo nunc dicere. Illud enim nunc ostendere debeo, quomodo multa dicendo, nihil quod ad rem pertinet, dixeris. Dimisisti enim causam, et perrexisti in laudem Spiritus Sancti, eamque copiose contra te ipsum exsecutus es. Contra te ipsum ideo dixi, quoniam non vis eum dicere Deum, cuius tantam divinitatem per laudem coactus es confiteri; ut cum sit unus, ubique sit praesens, et nemini sanctificando desit, ubicumque quisque christianus esse et Deum orare voluerit, simul se omnibus exhibendo, sive in oriente, sive in occidente baptizentur in Christo: hoc et nos dicimus. Sed quem dicimus talem ac tantum, absit a nobis ut eum negemus Deum: quod etiam per suum templum, quod nos ipsi sumus, citissime et facile ostenditur. Neque enim nisi Deus noster esset, templum nos ipsos habere potuisset: quod tu ut occultares, et in sermone tuo mentes hominum a luce veritatis averteres, de templo Dei quodcumque dixisti, quem noluisti intellegi Spiritum Sanctum; de templo autem Spiritus Sancti, quod apertissime demonstratum est, omnino tacuisti. Cum enim tibi duo testimonia Pauli apostoli proposuerim; unum ubi ait: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? 36 alterum ubi ait: Nescitis quia corpora vestra templum in vobis Spiritus Sancti est? 37 quare tam fraudulenter egisti, ut unum horum commemorares, quod dictum est: Templum Dei estis; et alterum taceres, quod dictum est: Corpora vestra templum in vobis est Spiritus Sancti? Cur hoc fecisti, rogo te; nisi quia nullo pacto posses argumentari quomodo Deus noster non esset, qui templum nos ipsos haberet: quem sine dubio Deum cognosceremus, si ei templum de lignis et lapidibus per divinam Scripturam facere iuberemur?

De eo quod Pater et Filius unum sint.

12. Duodecimo loco admonui te, ut proferres, si posses, qua divina auctoritate sit dictum, quod unum sint, ubi substantiae sunt diversae. Tu autem respondere ad hoc volens, nihil tale proferre potuisti; sed magnis coarctatus angustiis affirmare ausus es, quod Apostoli unum sint cum Patre et Filio. Quod Christus omnino non dixit: sic enim abs te dictum est, tamquam Pater et Filius et Apostoli unum sint. Christus autem non ait: Ut ipsi et nos unum simus; sed ait: Ut sint unum, sicut et nos unum sumus. Nam, ut verba ipsa evangelica ponam: Pater sancte, inquit, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi, ut sint unum, sicut et nos unum. Numquid dixit: Ut nobiscum sint unum; aut: Ipsi et nos simus unum? Item post aliquantum: Non, inquit, pro eis rogo tantum; sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint. Neque hic dixit: Ut nobiscum unum sint. Deinde sequitur: Sicut tu, Pater, in me et ego in te, et ipsi in nobis unum sint. Et hic non dixit: Unum simus; aut: Unum nobiscum sint; sed: Unum sint in nobis; ut qui natura unum sunt, quia homines sunt, etiam in Patre et Filio sint unum; non cum ipsis unum, id est, non ut ipsi et isti sint unum. Adhuc adiungit, et dicit: Ut mundus credat quia tu me misisti, et ego claritatem quam dedisti mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut nos unum sumus: ego in eis et tu in me, ut sint consummati in unum 38. Cum ergo toties dixerit: Ut sint unum; non tamen alicubi dixit: Ut ipsi et nos simus unum, hoc est, ut nobiscum sint unum: sed aut, in nobis dixit; aut, sicut nos; id est, ipsi secundum naturam suam, nos secundum nostram. Volebat enim eos qui natura unum erant, in hoc ipso quod unum erant, esse perfectos. Non enim quia dicit: Estote ergo et vos perfecti sicut Pater vester coelestis perfectus est 39; vult illos Deo naturae unitate coniungere, tamquam illorum et illius una eademque natura sit: sed perfectos vult esse in natura sua, sicut est Deus perfectus in sua, quamvis diversa, non una; quod nisi in ipso simus, omnino esse non possumus. Non sicut in illo sunt omnes, quia ipse continet omnia quae creavit; propter quod dictus est non longe positus ab unoquoque nostrum, quia in illo vivimus, et movemur, et sumus 40; sed sicut in illo sunt tales qualibus dictum est: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino 41. Unde et illud est: Cui vult nubat, tantum in Domino 42. Non igitur proferre potuisti ubi dictum sit: Unum sunt, quorum est non una, sed diversa substantia: et tamen in obscuro loco nobis subrepere voluisti, ut diceres Apostolos unum esse cum Patre et Filio, tamquam unum essent Apostoli et Pater et Filius; cum Apostolorum substantiam manifestum sit a Patre et Filio esse diversam. Sed quoniam: Ut ipsi et nos unum simus, aut: Nobiscum sint unum, nusquam Christum dixisse manifestum est; te quoque nobis respondere non potuisse, et fraudem facere voluisse manifestum sit.

De testimonio quod Pater perhibuit Filio.

13. Tertio decimo loco te commonui, non ideo Patrem Filio esse maiorem, quia testimonium perhibuit Pater Filio. Nam et Prophetas ei testimonium perhibuisse memoravi, quos maiores illo esse non potes dicere. Dixeras enim quod Pater Filio perhibuerit testimonium; quod sic accepi, tamquam hinc ipse probare volueris, illo cui testimonium perhibuit, eum esse maiorem: sed quoniam posteriore prosecutione hinc omnino tacuisti, taciturnitatem tuam in locum consensionis accepi; etsi fieri potest ut ideo commemoraveris Patrem Filio perhibuisse testimonium, ut hinc illum esse alium, istum autem alium, non ut illum isto probares esse maiorem. Alium vero esse Patrem, alium esse Filium, quoniam non est Pater ipse qui Filius, et vobis et nobis contra Sabellianos est dogma commune. Illi enim dicunt, non alium, sed eumdem Filium esse qui est Pater: nos autem alium quidem esse Patrem, et alium Filium; sed tamen quod Pater est, hoc esse dicimus Filium.

De dilectione Patris et Filii.

14. Quarto decimo loco ad illud quod dixeras: Dilectum lego, et credo quod Pater est qui diligit, et Filius qui diligitur; respondens dixi: Sic autem dicis hinc inter Patrem et Filium esse diversitatem, quia Pater diligit, et Filius diligitur; quasi negare possis quod et Filius diligat Patrem. Deinde addidi: Si ambo se invicem diligunt, cur negatis eos unius esse naturae? Quod utique ideo dixi, ne hinc unam naturam negaretis amborum, quia illum diligere, hunc diligi ipse dixisti. Ad hoc tu respondens consensisti quidem, quod et Filius diligat Patrem, sed unius esse naturae consentire noluisti: tamquam Filius ita diligat Patrem, sicut creatura Creatorem, non sicut unigenitus genitorem, quem diversitate substantiae vultis esse degenerem.

De invisibilitate Trinitatis.

15. Quinto decimo loco dixi pariter esse invisibilem Trinitatem, non solum Patrem: sed apparuisse tamen visibilem Filium in forma servi, propter quam dixit: Pater maior me est 43. Sed quoniam patribus se divinitas demonstrabat, dixi per subiectam creaturam id esse factum, non per naturam suam, qua est invisibilis Trinitas. Atque ut hoc probarem, Moysen commemoravi ei dicentem, cum quo facie ad faciem loquebatur: Si inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum manifeste 44; ut intellegeres quomodo eum videbat, quem sibi cupiebat ostendi; quia utique si Deum in substantia qua Deus est videret, profecto ut se illi ostenderet non rogaret. Dixi etiam esse Christum visibilium et invisibilium creatorem, ut ipsum probarem per substantiam suam non esse visibilem, a quo creari non solum visibilia, verum etiam invisibilia potuerunt. Ad haec tu respondere conatus, quam multa quae ad rem non pertinent dixeris, intueantur qui legunt: et tamen de Moyse, cur sibi Deum cum quo loquebatur, vellet ostendi, si eius naturam substantiamque cernebat, prorsus nihil ausus es dicere: et adhuc affirmare non destitisti, Dei Filium invisibilium creatorem, et antequam formam servi acciperet, in forma Dei fuisse visibilem; quem superius in forma servi videri potuisse, in substantia vero suae divinitatis esse invisibilem, iam fueras et ipse confessus.

De solo sapiente Deo.

16. Sexto decimo loco, quia de Patre tantum dixisse Apostolum dixeras: Soli sapienti Deo 45; ego dixi: Ergo solus Pater est Deus sapiens, et non est sapiens ipsa Dei sapientia, quod est Christus; de quo ait Apostolus: " Christum Dei Virtutem et Dei Sapientiam! " 46. Deinde addidi: Superest ut dicatis (quid enim non audetis?) insipientem esse sapientiam Dei. Ad haec tu: Sapientem solum, inquis, Patrem praedicat Paulus beatus apostolus, dicens sic: " Soli sapienti Deo ". Sed requirenda est, inquis, ratio quemadmodum solus sapiens, non quod Christus non sit sapiens. Sequeris deinceps, et adiungis quomodo sapientem confitearis et Christum: nam post nonnulla, quae ad rem non pertinentia texuisti, ut sermonem tempusque produceres, etiam hoc inseruisti verbis tuis ut diceres: Sed vere solus sapiens Pater; quasi Apostolus dixerit: Soli sapienti Patri. Sed dixit: Soli sapienti Deo: quia Deus est et Filius, quod et vos vultis; Deus est et Spiritus Sanctus, etsi non vultis: et ista Trinitas est solus sapiens Deus, qui nec potuit umquam esse insipiens omnino, nec poterit; non per gratiam particeps sapientiae, sed sapiens immobilitate atque immutabilitate naturae. Nam si tibi dicam: Itane vero, o homo qui christiano nomine gloriaris, Christus sic est sapiens, ut non sit vere sapiens? ergone Christus qui est verus Deus, non est vere sapiens? nonne ita sub hac interrogatione turbaberis, ut continuo respondeas, Christum vere esse sapientem? Quid est ergo quod dixisti: Sed vere solus sapiens Pater? Nempe quo perveneris, et a quanta blasphemia te debeas revocare, iam sentis.

De infecto Deo.

17. Septimo decimo loco egi tecum, quod etiam Filius, non solus Pater, infectus sit, hoc est, factus non sit. Dixeras enim ideo a vobis unum Deum pronuntiari, quia unus est super omnia innatus, infectus. Respondens ergo huic audaciae tuae: Sic autem, inquam, dicis Patrem infectum, quasi Filius factus sit, per quem facta sunt omnia. Deinde addidi: Scito factum esse Filium, sed in forma servi. Nam in forma Dei usque adeo non est factus, ut per illum facta sint omnia. Si enim ipse factus est, inquam, non per illum facta sunt omnia, sed cetera. Ad haec tu cum tota tui prolixitate sermonis, ita nihil quod diceres invenisti, ut hinc omnino, tamquam id non audieris, conticesceres.

De ingenito Patre.

18. Octavo decimo loco etiam de innato Patre, id est ingenito, quia et hoc dixeras, tecum agendum putavi, et dixi: Non itaque dico Filium ingenitum; sed Patrem genitorem, Filium genitum. Hoc tamen genuit Pater quod est: alioquin non est verus Filius, si quod est Pater non est Filius; sicut de partubus animalium supra iam diximus. Etiam ad hoc tu nec verum nec falsum aliquid protulisti.

De aequalitate Spiritus sancti cum Patre.

19. Nono decimo loco, quia poposceras a me, ut ostenderem aequalem esse Patri Spiritum Sanctum; respondi tibi dicens: Quid est autem quod poscis, ut ostendam tibi aequalem Patri esse Spiritum Sanctum, quasi tu Patrem ostenderis maiorem esse Spiritu Sancto; sicut potuisti ostendere de Filio, propter formam servi? Scimus enim, inquam, dictum esse Patrem Filio maiorem, quia in forma servi erat Filius; et adhuc in forma est humana Filius, quam levavit in coelum: propterea de illo dictum est quod et nunc " interpellat pro nobis" 47. Et sempiterna erit in regno haec eadem forma immortalis; propter quod dictum est: " Tunc et ipse Filius subiectus erit ei qui illi subiecit omnia"48. Nam de Spiritu Sancto qui nullam suscepit creaturam ad unitatem personae suae, quamvis se per subiectam creaturam visibiliter et ipse, sive per columbae speciem, sive per linguas igneas sit demonstrare dignatus 49, numquam dictus est eo maior Pater; numquam dictus est Spiritus adorasse Patrem; numquam dictus est minor Patre. Ad haec tu quasi respondens, non tamen respondisti. Non enim potuisti ostendere Spiritu Sancto alicubi Patrem dictum fuisse maiorem, sicuti Filius propter formam servi dixit: Pater maior me est 50. Et cum ego dixerim, Spiritum Sanctum non ad unitatem personae suae ullam suscepisse creaturam; tu ita Spiritum Sanctum in columba et igne apparuisse dixisti, sicut apparuit Christus in homine: quasi columba et Spiritus, vel ignis et Spiritus una persona sit, sicut Verbum et homo una persona est. Ad horam quippe apparuerunt illa, quae Spiritum Sanctum significando monstrarent visibiliter invisibilem; columba, propter amorem sanctum; ignis autem, propter caritatis lumen atque fervorem; et peracto significationis officio, corporales illae species transierunt, atque esse ulterius destiterunt; sicut columna nubis, nebulosa per diem, luminosa per noctem 51. Denique ne putaretur columba vel flamma ad substantiam pertinere Spiritus Sancti, vel quod se in haec visibilia tantae maiestatis natura converterit, aut in unitatem personae suae ista susceperit, numquam postea sic apparuisse legitur Spiritus Sanctus. Christus autem, qui humanam non ad horam sumpsit effigiem, in qua hominibus appareret, ac deinde illa species praeteriret; sed in unitatem personae suae, manente invisibili Dei forma, accepit visibilem hominis formam; non solum natus est in ea de homine matre, verum etiam crevit in ea, et manducavit, et bibit, et dormivit in ea, et occisus est in ea, et resurrexit in ea, et ascendit in coelum, et sedet ad dexteram Patris in ea, ad iudicandos vivos et mortuos est venturus in ea, et in regno suo, ei qui illi subiecit omnia, erit subiectus in ea. Haec tu in mea responsione breviter dicta, quae nunc aliquanto latius, ut vel sic intellegeres, explicavi, attendere et considerare noluisti, irruens in tantam blasphemiam, ut naturam divinam Dei et Spiritus Sancti convertibilem, proh nefas! et mutabilem diceres. Tua namque ista sunt verba: Ea, inquis, quae de invisibilitate omnipotentis Dei prosecutus sum, etiam et ipse, licet alio proposito, attamen tuis verbis affirmasti, quod Spiritus Sanctus in specie columbae sit visus, necnon et in specie ignis; Filius sane, in forma hominis; Pater autem, neque in specie columbae, nec in forma hominis; nec aliquando vertit se in formas, sed nec aliquando vertetur; de quo scriptum est: " Ego sum qui sum, et non sum mutatus " 52. Deinde adiungis, et dicis: Filius sane in forma Dei constitutus iam, ut ipse protulisti, formam servi accepit, quod non Pater: Spiritus aeque Sanctus suscepit speciem columbae, quam non suscepit Pater. Scito ergo, inquis, quia unus est invisibilis, unus etiam incapabilis atque immensus. Haec numquid diceres, si secundum spiritum, non secundum carnem, posses cogitare quid diceres? Homo es enim, qui legis in Scripturis sanctis: Ego sum qui sum, et non sum mutatus. Et cum verba ista sint, non Patris solius, sed ipsius Trinitatis, quae unus est Deus; tu ea Patri tantummodo tribuens, Filium mutabilem credis! Unigenitum per quem facta sunt omnia mutabilem credis; eum de quo dicit Evangelium: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; et: Omnia per ipsum facta sunt 53, mutabilem credis! Quid iam dicam de Spiritu Sancto, quando illum quem verum Filium Dei et verum confiteris Deum, mutabilem credis? Quod utique non crederes, si formam servi a forma Dei esse susceptam, non formam Dei in formam servi esse mutatam, tamquam catholicus crederes; et visibili homine assumpto, permansisse invisibilem Deum, non carnaliter, sed spiritaliter cogitares; nec contendendo diffideres, sed intellegendo conspiceres: et Spiritum Sanctum invisibili sua manente natura, nullo modo in ignis aut columbae speciem mutata atque conversa, per subiectam creaturam apparuisse, sicut voluit visibiliter 54, tu posses considerare fideliter. Memento tamen, nec maiorem Patrem Spiritu Sancto, nec adoratum Patrem ab Spiritu Sancto, ullis divinis testimoniis contra propositionem meam te demonstrare potuisse.

Licet ingenitus Pater, aequalis tamen Filius.

20. Vigesimo loco, quoniam dixeras de Filio: Si aequalis Patri, utique talis: si talis, utique innatus; ego respondens tibi: Sed dicis, inquam, de Filio: Si aequalis, utique talis; id est, ut quia non est ingenitus, non videatur talis. Posses dicere non esse hominem quem genuit Adam, quia ipse Adam non est genitus, sed factus a Deo. Si autem potuit Adam et non esse genitus, et tamen hoc generare quod erat ipse; non vis ut potuerit Deus Deum aequalem sibi? Ad haec non miror nullum te invenisse responsum: sed plane laudo nec respondere conatum. Atque utinam hoc ubique fecisses! nusquam enim in sermonibus nostris quid recte responderes invenire potuisti, et tamen pene ubique tacere noluisti. Sed cum in aliis tam multa dixeris, causae quae inter nos agitur non necessaria, et tempus loquendo consumpseris; gratiae tibi agendae sunt, ubi nonnulla sic vidisti te refutare non posse, ut ea malles summo silentio praeterire.