1. 1. Post haec quae tractavimus quibusque respondimus eadem repetunt quorum redarguimus epistulam, sed diverso modo. Nam prius ea proposuerunt nobis obicientes, quae velut perperam sentiamus; postea vero quid ipsi sentiant exponentes eadem a contrario reddiderunt addentes duo quaedam quae non dixerant, id est, "Baptismum se dicere omnibus aetatibus necessarium", et: "Per Adam mortem ad nos transisse, non crimina". Quae suo loco et ipsa tractanda sunt. Proinde quia superiore libro, quem modo explicavimus, quinque rerum eos obtendere obstacula diximus, in quibus eorum dogmata inimica gratiae Dei et catholicae fidei delitescant, laude scilicet creaturae, laude nuptiarum, laude legis, laude liberi arbitrii, laude sanctorum; commodius esse arbitror omnia quae defendunt, quorum contraria nobis obiciunt, generatim distinguere, et quae illorum ad quid istorum quinque pertineant demonstrare, ut dilucidior et brevior ipsa distinctione possit esse nostra responsio.
2. 2. Laudem creaturae, quod ad genus humanum attinet, unde nunc quaestio est, his sententiis exsequuntur: "Quod nascentium conditor Deus sit filiique hominum opus sint Dei et peccatum omne non de natura, sed de voluntate descendat". Huic laudi creaturae applicant, "Quod omnibus aetatibus dicunt esse baptismum necessarium, ut scilicet illa creatura in Dei filios adoptetur, non quod aliquid ex parentibus trahat, quod sit lavacro regenerationis expiandum". Huic laudi adiungunt et "quod Dominum Christum nulla dicunt macula peccati fuisse respersum, quantum attinet ad eius infantiam", quia eius carnem ab omni peccati contagione purissimam non excellentia propria et gratia singulari, sed communione naturae; quae omnibus inest infantibus adseverant. Eo pertinent etiam, quod "de animae origine" inserunt quaestionem sic animae Christi coaequare molientes omnes animas parvulorum, quas volunt esse similiter nulla peccati macula aspersas. Propter hoc etiam dicunt: Ex Adam nihil mali transisse per ceteros nisi mortem, quae non semper est malum, inquiunt, cum et martyribus sit causa praemiorum et vel bonam vel malam mortem dici faciat non resolutio corporum, quae excitabuntur in omni genere hominum, sed meritorum diversitas, quae de humana libertate contingit. Haec scribunt in hac epistula de laude creaturae. Nuptias vero secundum Scripturas laudant, "quia Dominus in Evangelio loquitur: Qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos 1. Et dixit: Crescite et multiplicamini et replete terram" 2. Quamvis hoc non in eo loco Evangelii, sed tamen in lege sit scriptum. Addunt etiam: Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet 3. Quae verba evangelica agnoscimus. In laude legis dicunt: "Veterem legem secundum Apostolum iustam et sanctam et bonam 4, custodientibus mandata sua ac per fidem iuste viventibus sicut Prophetis et Patriarchis omnibusque sanctis vitam potuisse conferre perpetuam". In laude liberi arbitrii dicunt: "Liberum arbitrium non perisse, cum loquatur Dominus per Prophetam: Si volueritis et audieritis me, quae bona sunt terrae edetis; si nolueritis et non audieritis, gladius vos comedet 5. Ac per hoc et gratiam uniuscuiusque bonum propositum adiuvare, non tamen reluctanti studium virtutis immittere, quia personarum acceptio non est apud Deum" 6. Laude sanctorum sese contegunt dicentes: "Baptisma perfecte homines innovare, si quidem Apostolus testis sit, qui per lavacrum aquae Ecclesiam de Gentibus sanctam fieri immaculatamque testatur 7. Sanctum quoque Spiritum mentes bonas in antiquis adiuvisse temporibus, dicente Propheta ad Deum: Spiritus tuus bonus deducet me in viam rectam 8. Omnes quoque Prophetas et Apostolos vel sanctos, tam Novi quam Veteris Testamenti, quibus Deus testimonium perhibet, non in comparatione sceleratorum, sed regula virtutum iustos fuisse; in futuro autem tempore mercedem esse tam bonorum operum quam malorum; ceterum neminem posse quae hic contempserit illic mandata perficere, quia dixerit Apostolus: Oportet nos manifestari ante tribunal Christi, ut reportet unusquisque propria corporis, secundum quod gessit, sive bonum sive malum" 9.
In his omnibus quidquid dicunt de laude creaturae atque nuptiarum ad hoc referre conantur, ut non sit originale peccatum, quidquid de laude legis et liberi arbitrii, ad hoc, ut gratia non adiuvet nisi meritum ac sic gratia iam non sit gratia 10, quidquid de laude sanctorum, ad hoc, ut vita mortalis in sanctis videatur non habere peccatum nec sit eis necessarium pro dimittendis debitis suis precari Deum.
3. 3. Ista nefaria dogmata et damnabilia in hac tripertita divisione quisquis mente catholica exhorret, illius quinquepertitae latebras insidiasque devitet atque ita inter utrumque sit cautus, ut sic declinet Manichaeum, ne se inclinet in Pelagium; rursusque se ita seiungat a Pelagianis, ne coniungat Manichaeis, aut si in alterutris iam tenetur, ne sic se a quibuslibet alteris eruat, ut in alteros irruat. Videntur quippe inter se esse contrarii, quoniam quinque illa Manichaei vituperando se manifestant, Pelagiani laudando se occultant. Quapropter utrosque damnat atque devitat quisquis secundum regulam catholicae fidei sic in hominibus nascentibus de bona creatura carnis et animae glorificat Creatorem - quod non vult Manichaeus -, ut tamen propter vitium, quod in eos per peccatum primi hominis pertransiit, fateatur et parvulis necessarium Salvatorem - quod non vult Pelagius -; sic discernit malum pudendae concupiscentiae a bonitate nuptiarum, ut neque Manichaeis similis unde nascimur culpet neque Pelagianis similis unde confundimur laudet; sic legem per Moysen sanctam et iustam et bonam a Deo sancto et iusto et bono datam 11 esse defendit - quod contra Apostolum negat Manichaeus -, ut eam dicat et peccatum ostendere, non tamen tollere, et iustitiam iubere, non tamen dare - quod rursus contra Apostolum negat Pelagius -; sic asserit liberum arbitrium, ut non ex natura nescio qua semper mala, quae nulla est, sed ex ipso arbitrio coepisse dicat et angeli et hominis malum - quod evertit haeresim Manichaeam -, nec ideo tamen posse captivam voluntatem nisi Dei gratia respirare in salubrem libertatem - quod evertit haeresim Pelagianam -; sic laudat in Deo sanctos homines Dei non solum ex manifestato in carne Christo et deinceps, verum etiam superiorum temporum - quos audent blasphemare Manichaei -, ut tamen de ipsis plus credat ipsis confitentibus quam Pelagianis mentientibus. Sanctorum enim vox est: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et veritas in nobis non est 12.
4. 4. His ita se habentibus quid prodest novellis haereticis, inimicis crucis Christi et divinae oppugnatoribus gratiae, quod a Manichaeorum errore sani videntur et alia sua pestilentia moriuntur? Quid eis prodest, quod in laude creaturae dicunt: "Deum bonum nascentium conditorem, per quem facta sunt omnia, eiusque opus esse filios hominum", quos Manichaei dicunt opus esse principis tenebrarum, cum inter utrosque vel apud utrosque Dei creatura quae est in infantibus pereat? Utrique enim nolunt eam Christi carne et sanguine liberari: illi, quia ipsam carnem et sanguinem Christi, tamquam haec omnino in homine vel ex homine non susceperit, destruunt; isti autem, quia nullum malum inesse infantibus asserunt, unde per sacramentum carnis huius et sanguinis liberentur. Iacet inter illos in parvulis humana creatura institutione bona, propagatione vitiata, bonis suis confitens optimum conditorem, malis suis quaerens misericordissimum redemptorem; Manichaeos habens bonorum suorum vituperatores, Pelagianos habens malorum suorum negatores, utrosque persecutores. Et quamvis per infantiam loqui non valeat, specie tamen tacita et infirmitate abdita impiam vanitatem utrorumque compellat et illis dicens: "Ab eo qui bona creat credite me creari"; et istis dicens: "Ab eo qui me creavit sinite me sanari". Manichaeus dicit: "Nihil est huius infantis nisi anima bona liberando, cetera non ad Deum bonum, sed ad principem tenebrarum pertinentia respuenda". Pelagianus dicit: "Immo huius infantis nihil est liberandum, quia totum ostendimus salvum". Ambo mentiuntur, sed iam mitior est carnis solius accusator, quia in universum convincitur saevire laudator. Sed nec Manichaeus humanae animae subvenit blasphemando auctorem totius hominis Deum, nec Pelagianus humanae infantiae divinam medicinam subvenire permittit negando originale peccatum. Deus ergo miseretur per catholicam fidem, quae utramque redarguendo perniciem infanti subvenit ad salutem, Manichaeis dicens: "Audite Apostolum clamantem: Nescitis quia corpus vestrum templum est in vobis Spiritus Sancti? 13 et Deum bonum creatorem credite et corporum, quia non potest esse templum Spiritus Sancti opus principis tenebrarum"; Pelagianis dicens: "In iniquitatibus conceptus est et in peccatis eum mater eius in utero aluit, quem conspicitis parvulum 14. Quid eum tamquam ab omni noxa liberum defendendo non permittitis per indulgentiam liberari? Nemo mundus a sorde, nec infans cuius est diei unius vita super terram 15. Sinite miserum remissionem accipere peccatorum per eum qui solus nec parvus nec magnus potuit habere peccatum".
4. 5. Quid eis igitur prodest, quod dicunt: "Omne peccatum non de natura, sed de voluntate descendere", et Manichaeis malam naturam dicentibus causam esse peccati huius sententiae veritate resistere, quando nolentes admittere originale peccatum, cum et ipsum sine dubio de primi hominis voluntate descendat, faciunt reos parvulos de corpore exire? Quid eis prodest "Baptismum omnibus aetatibus necessarium confiteri", quod Manichaei dicunt omni aetati superfluum, cum isti dicant esse in parvulis falsum, quantum ad remissionem attinet peccatorum? Quid eis prodest quod "carnem Christi", quam Manichaei nullam vel simulatam fuisse contendunt, adversus eos isti non solum "veram, sed et ipsam animam nulla peccati macula respersam fuisse" defendunt, cum sic eius infantiae ceteri ab eis coaequentur infantes non impari puritate, ut et illa non videatur servare istorum comparatione propriam sanctitatem et isti ex illa nullam consequantur salutem?
4. 6. In eo sane quod dicunt: "Per Adam mortem ad nos transisse, non crimina" non habent adversarios Manichaeos, quia nec ipsi astruunt originale peccatum ex homine primo prius puro et recto corpore ac spiritu, et postea per arbitrium liberum depravato deinceps in omnes cum morte transisse et transire peccatum, sed carnem dicunt ab initio malum corpus de malo corpore et a malo spiritu et cum malo spiritu creatam, animam vero bonam, partem scilicet Dei, pro meritis inquinationis suae per cibos et potum, in quibus antea colligata est, venire in hominem atque ita per concubitum etiam carnis vinculo colligari. Ac per hoc Manichaei consentiunt Pelagianis non crimen primi hominis transisse in genus humanum neque per carnem, quam numquam fuisse dicunt bonam, neque per animam, quam perhibent cum meritis inquinamentorum suorum, quibus polluta est ante carnem, venire in hominis carnem. Sed Pelagiani quomodo dicunt "solam mortem ad nos transisse per Adam"? Si enim propterea morimur, quia ille mortuus est - ille autem mortuus est, quia peccavit -, poenam dicunt transire sine culpa et innocentes parvulos iniusto supplicio puniri, trahendo mortem sine meritis mortis. Quod de uno solo mediatore Dei et hominum homine Christo Iesu 16 catholica fides novit, qui pro nobis mortem, hoc est, peccati poenam, sine peccato subire dignatus est. Sicut enim solus ideo factus est hominis filius, ut nos per illum Dei filii fieremus, ita solus pro nobis suscepit sine malis meritis poenam, ut nos per illum sine bonis meritis consequeremur gratiam, quia, sicut nobis non debebatur aliquid boni ita nec illi aliquid mali. Commendans ergo dilectionem suam in eos quibus erat daturus indebitam vitam pati pro eis voluit indebitam mortem. Hanc singularem Mediatoris praerogativam Pelagiani evacuare conantur, ut hoc iam non sit in Domino singulare, si Adam ita propter culpam mortem passus est debitam, ut parvuli ex illo nullam trahentes culpam mortem patiantur indebitam. Quamvis enim bonis conferatur per mortem plurimum boni, unde nonnulli congruenter etiam de bono mortis disputaverunt, tamen et hinc quae praedicanda est nisi misericordia Dei, quod in bonos usus convertitur poena peccati?
4. 7. Sed haec ideo dicunt isti, dum volunt ex verbis Apostoli in suum sensum homines detorquere. Ubi enim ait Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit 17, ibi volunt intellegi non peccatum pertransisse, sed mortem. Quid est ergo quod sequitur: In quo omnes peccaverunt? Aut enim in illo uno homine peccasse omnes dicit Apostolus, de quo dixerat: Per unum hominem peccatum intravit in mundum; aut in illo peccato aut certe in morte. Non enim movere debet, quia non dixit: "in qua", sed: In quo omnes peccaverunt; mors quippe in graeca lingua generis masculini est. Quodlibet ergo eligant. Aut enim "in illo homine peccaverunt omnes ", ideo dictum est, quoniam quando ille peccavit, in illo erant omnes; aut in illo peccato peccaverunt omnes, quia generaliter omnium factum est, quod nascentes tracturi erant omnes; aut restat, ut dicant quod in illa morte peccaverint omnes. Sed hoc quemadmodum possit intellegi non plane video. In peccato enim moriuntur homines, non in morte peccanti; nam peccato praecedente mors sequitur, non morte praecedente peccatum. Aculeus quippe mortis est peccatum 18, id est aculeus, cuius punctione fit mors, non aculeus, quo pungit mors, sicut venenum, si bibitur, appellatur poculum mortis, quod eo poculo facta sit mors, non quod morte sit poculum factum aut a morte sit datum. Quodsi propterea non potest illis verbis Apostoli peccatum intellegi, in quo omnes peccaverunt, quia in graeco, unde translata est epistula, peccatum feminino genere positum est, restat, ut in illo primo homine peccasse omnes intellegantur, quia in illo fuerunt omnes quando ille peccavit, unde peccatum nascendo trahitur, quod nisi renascendo non solvitur. Nam sic et sanctus Hilarius intellexit quod scriptum est: In quo omnes peccaverunt; ait enim: In quo, id est Adam, omnes peccaverunt. Deinde addidit: Manifestum in Adam omnes peccasse quasi in massa; ipse enim per peccatum corruptus, omnes quos genuit nati sunt sub peccato. Haec scribens Hilarius sine ambiguitate commonuit, quomodo intellegendum esset: In quo omnes peccaverunt.
4. 8. Propter quid autem idem Apostolus dicit nos per Christum reconciliari Deo, nisi propter quod facti fuimus inimici? Et hoc quid est nisi peccatum? Unde et Propheta dicit: Peccata vestra separant inter vos et Deum 19. Propter hanc igitur separationem Mediator est missus, ut tolleret peccatum mundi, per quod separabamur inimici, et reconciliati ex inimicis efficeremur filii. Hinc utique Apostolus loquebatur, hinc factum est, ut interponeret quod ait per unum hominem intrasse peccatum. Haec enim sunt superiora verba eius: Commendat autem, inquit, suam caritatem Deus in nobis, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis iustificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum. Si enim, cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius, non solum autem, sed et gloriantes in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem et nunc reconciliationem accepimus 20. Deinde subiungit: Propter hoc sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 21. Quid tergiversantur Pelagiani? Si omnibus necessaria est reconciliatio per Christum, per omnes transiit peccatum, quo inimici fuimus, ut reconciliari opus haberemus. Haec reconciliatio est in lavacro regenerationis et Christi carne et sanguine, sine quo nec parvuli possunt habere vitam in semetipsis. Sicut enim fuit unus ad mortem propter peccatum, sic est unus ad vitam propter iustitiam, quia, sicut in Adam omnes moriuntur, sic in Christo omnes vivificabuntur 22; et: Sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem; ita et per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem vitae 23. Quis adversus haec apostolica verba tanta duritia nefandae impietatis obsurduit, ut his auditis mortem sine peccato in nos per Adam transisse contendat, nisi oppugnatores gratiae Dei, inimici crucis Christi, quorum finis est interitus 24, si in hac obstinatione duraverint? Verum haec dixisse sufficiat propter eorum illam versutiam serpentinam, qua volunt mentes corrumpere simplices et avertere a catholicae fidei castitate veluti laude creaturae.
5. 9. Porro autem de laude nuptiarum quid eis prodest, quod adversus Manichaeos, qui nuptias non Deo vero et bono assignant, sed principi tenebrarum, isti verbis verae pietatis obsistunt dicentes: "Quia Dominus in Evangelio loquitur: Qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos 25, et dixit: Crescite et multiplicamini et replete terram 26. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet" 27? Quid eis hoc prodest per verum seducere ad falsum? Hoc enim dicunt, ut ab omni noxa liberi nasci credantur infantes, ac sic non eis opus sit Deo reconciliari per Christum non habentibus ullum originale peccatum, propter quod reconciliatio necessaria est omnibus per unum, qui sine peccato venit in mundum, sicut omnium factae inimicitiae sunt per unum, per quem peccatum intravit in mundum. Quod catholice creditur pro salvanda natura hominum salva laude nuptiarum, quia nuptiarum laus est iusta copulatio sexuum, non iniqua defensio vitiorum. Ac per hoc cum isti laudando nuptias a Manichaeis homines ad se ipsos volunt traducere, mutare illis morbum cupiunt, non sanare.
5. 10. Rursus in laude legis quid eis prodest, quod contra Manichaeos verum dicunt, quando ex hoc ad illud volunt ducere, quod falsum contra catholicos sentiunt? Dicunt enim: Legem etiam veterem secundum Apostolum iustam et sanctam et bonam fatemur 28, quae custodientibus mandata sua ac per fidem iuste viventibus, sicut Prophetis et Patriarchis omnibusque sanctis vitam potuit conferre perpetuam. Quibus verbis callidissime positis legem contra gratiam laudant. Neque enim lex illa, quamvis sancta et iusta et bona, omnibus illis hominibus Dei, sed fides, quae in Christo est, vitam potuit conferre perpetuam. Haec enim fides per dilectionem operatur 29, non secundum litteram quae occidit, sed secundum Spiritum qui vivificat 30; ad quam Dei gratiam lex de praevaricatione terrendo tamquam paedagogus perducit 31, ut sic conferatur homini, quod conferre ipsa non potuit. Istis namque verbis eorum, quibus dicunt "Legem Prophetis et Patriarchis omnibusque sanctis mandata eius servantibus vitam potuisse conferre perpetuam", respondet Apostolus: Si per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est 32. Si ex lege hereditas, iam non ex promissione 33. Si hi qui per legem heredes sunt, exinanita est fides et evacuata est promissio 34. Quia autem in lege nemo iustificatur apud Deum, manifestum est, quia iustus ex fide vivit 35; lex autem non est ex fide, sed qui fecerit ea vivet in illis 36. Quod ex lege testimonium commemoratum ab Apostolo 37 aut propter vitam temporalem intellegitur, propter cuius amittendae timorem faciebant homines legis opera, non ex fide, quia transgressores legis eadem lege a populo iubebantur occidi, aut, si altius intellegendum est propter vitam aeternam scriptum esse: Qui fecerit ea, vivet in illis 38, ideo sic expressum est legis imperium, ut infirmitas hominis in se ipsa deficiens ad facienda quae lex imperat de gratia Dei potius ex fide quaereret adiutorium, cuius misericordia etiam fides ipsa donatur. Ita quippe habetur fides, sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei 39. Si enim non a se ipsis habent, sed accipiunt homines spiritum virtutis et caritatis et continentiae - unde dicit idem ipse Doctor Gentium: Non enim accepimus spiritum timoris, sed virtutis et caritatis et continentiae 40 -, profecto accipitur etiam spiritus fidei, de quo dicit: Habentes autem eumdem spiritum fidei 41. Verum ergo dicit lex: Qui fecerit ea, vivet in eis 42. Sed ut faciat ea et vivat in eis, non lex quae hoc imperat, sed fides est necessaria, quae hoc impetrat. Quae tamen fides, ut haec accipere mereatur, ipsa gratis datur.
5. 11. Nusquam autem isti inimici gratiae ad eamdem gratiam vehementius oppugnandam occultiores moliuntur insidias, quam ubi legem laudant, quae sine dubitatione laudanda est. Legem quippe diversis locutionum modis et varietate verborum in omnibus disputationibus suis volunt intellegi gratiam, ut scilicet a Domino Deo adiutorium cognitionis habeamus, quo ea quae facienda sunt noverimus, non inspirationem dilectionis, ut cognita sancto amore faciamus, quae proprie gratia est. Nam scientia legis sine caritate inflat, non aedificat secundum eumdem Apostolum apertissime dicentem: Scientia inflat, caritas vero aedificat 43. Quae sententia similis est ei, qua dictum est: Littera occidit, spiritus autem vivificat 44. Quale est enim scientia inflat, tale est littera occidit; quale est caritas aedificat, tale est spiritus vivificat, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis 45. Cognitio itaque legis facit superbum praevaricatorem, per donum autem caritatis delectat legis esse factorem. Non ergo legem evacuamus per fidem, sed legem statuimus 46, quae terrendo ducit ad fidem. Ideo quippe lex iram operatur 47, ut territo atque converso ad iustitiam legis implendam Dei misericordia gratiam largiatur per Iesum Christum Dominum nostrum, qui est Dei sapientia 48, de qua scriptum est: Legem et misericordiam in lingua portat 49 legem, qua terreat, misericordiam, qua subveniat; legem per servum, misericordiam per se ipsum, legem tamquam in baculo, quem misit Eliseus ad filium viduae suscitandum et non resurrexit - Si enim data esset lex, quae posset vivificare, omnino ex lege esset iustitia 50 -, misericordiam vero tamquam in ipso Eliseo qui figuram Christi gerens mortuo vivificando magni sacramenti velut Novi Testamenti significatione coniunctus est.
6. 12. Item quod adversus Manichaeos laudant liberum arbitrium adhibentes propheticum testimonium: Si volueritis et audieritis me, quae bona sunt terrae edetis; si autem nolueritis et non audieritis me, gladius vos consumet 51; quid eis hoc prodest? Quando quidem non tam contra Manichaeos defendunt, quam contra catholicos extollunt liberum arbitrium. Sic enim volunt intellegi quod dictum est: Si volueritis et audieritis me, tamquam in ipsa praecedente voluntate sit consequentis meritum gratiae ac sic gratia iam non sit gratia 52, quae non est gratuita, cum redditur debita. Si autem sic intellegerent quod dictum est: Si volueritis, ut etiam ipsam bonam voluntatem illum praeparare confiterentur, de quo scriptum est: Praeparatur voluntas a Domino 53, tamquam catholici uterentur hoc testimonio et non solum haeresim veterem Manichaeorum vincerent, sed novam Pelagianorum non conderent.
6. 13. Quid eis prodest, quod in laude ipsius liberi arbitrii "Gratiam, dicunt, adiuvare uniuscuiusque bonum propositum"? Hoc sine scrupulo acciperetur catholice dictum, si non in bono proposito meritum ponerent, cui merito iam merces secundum debitum, non secundum gratiam redderetur, sed intellegerent et confiterentur etiam ipsum bonum propositum, quod consequens adiuvat gratia, non esse potuisse in homine, si non praecederet gratia. Quomodo enim est hominis bonum propositum sine miserante prius Domino, cum ipsa sit bona voluntas, quae praeparatur a Domino? Quod autem cum dixissent "Gratiam quoque adiuvare uniuscuiusque bonum propositum", mox addiderunt: "non tamen reluctanti studium virtutis immittere"; posset bene intellegi, si non ab istis, quorum sensus notus est, diceretur. Reluctanti enim prius auditus divinae vocationis ipsa Dei gratia procuratur ac deinde in illo iam non reluctante studium virtutis accenditur. Verumtamen in omnibus quae quisque agit secundum Deum, misericordia eius praevenit eum 54, quod isti nolunt, quia non esse catholici, sed Pelagiani volunt. Multum enim delectat impietatem superbam, ut etiam id quod cogitur confiteri a Domino datum non sibi donatum videatur esse, sed redditum, ut scilicet filii perditionis, non promissionis ipsi credantur se bonos fecisse et Deus iam bonis a se ipsis effectis pro isto eorum opere debitum praemium reddidisse.
6. 14. Ita namque illis tumor ipse aures cordis obstruxit, ut non audiant: Quid enim habes quod non accepisti 55? Non audiant: Sine me nihil potestis facere 56; non audiant: Caritas ex Deo est 57; non audiant: Deus partitus est mensuram fidei 58; non audiant: Spiritus ubi vult spirat 59; et: Qui spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei 60; non audiant: Nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo 61; non audiant quod Esdras scribit: Benedictus est Dominus patrum nostrum, qui haec dedit in cor regis, clarificare domum suam, quae est in Hierusalem 62; non audiant quod per Ieremiam Dominus dicit: Et timorem meum dabo in cor eorum, ut a me non recedant, et visitabo eos, ut bonos eos faciam 63; maximeque illud per Ezechielem prophetam, ubi prorsus Deus ostendit nullis se hominum bonis meritis provocari, ut eos bonos faciat, id est, oboedientes mandatis suis, sed potius haec eis se retribuere bona pro malis propter se ipsum hoc faciendo, non propter illos. Ait enim: Haec dicit Dominus: Ego facio non propter vos, domus Israel, sed propter nomen meum sanctum, quod profanastis in gentibus, quo intrastis illuc. Et sanctificabo nomen meum magnum, quod profanatum est in gentibus et profanastis in medio eorum, et scient gentes quia ego sum Dominus, dicit Adonai Dominus, cum sanctificatus fuero in vobis ante oculos eorum. Et accipiam vos de gentibus et congregabo vos ex omnibus terris, et inducam vos in terram vestram. Et aspergam super vos aquam mundam et mundabimini ab omnibus immunditiis vestris, et mundabo vos et dabo vobis cor novum et spiritum novum dabo in vobis; et auferetur cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum. Et spiritum meum dabo in vobis et faciam, ut in iustificationibus meis ambuletis et iudicia mea observetis et faciatis 64. Et post aliquanta per eumdem ipsum Prophetam: Non propter vos, inquit, ego facio, dicit Dominus Deus, notum erit vobis. Confundimini et erubescite de viis vestris, domus Israel. Haec dicit Dominus Deus: In die quo mundabo vos ex omnibus iniquitatibus vestris, et constituam civitates, et aedificabuntur deserta, et terra exterminata operabitur, pro eo quod exterminata est ante oculos omnis praetereuntis, et dicent: Terra illa exterminata facta est sicut hortus voluptatis, et civitates desertae et exterminatae et effossae munitae sederunt, et scient gentes quaecumque relictae fuerint in circuitu vestro, quia ego Dominus aedificavi destructas, plantavi exterminatas; ego Dominus locutus sum et feci. Haec dicit Dominus: Adhuc hoc inquirar domui Israel ut faciam eis, multiplicabo eos sicut oves homines, sicut oves sanctas, sicut oves Hierusalem in diebus festis eius; sic erunt civitates illae desolatae, plenae ovium hominum, et scient quia ego Dominus 65.
6. 15. Quid remansit pelli morticinae, unde possit inflari et dedignetur, quando gloriatur, in Domino gloriari 66? Quid ei remansit, quando quidquid dixerit se fecisse, ut eo praecedente hominis merito ab homine exorto Deus subsequenter faciat quo dignus est homo, respondebitur, reclamabitur, contradicetur: Ego facio, sed propter nomen meum sanctum, non propter vos ego facio, dicit Dominus Deus 67? Nihil sic evertit Pelagianos dicentes "gratiam Dei secundum merita nostra dari" - quod quidem ipse Pelagius etsi non se corrigendo, tamen orientales iudices timendo damnavit -, nihil sic evertit hanc praesumptionem dicentium: "Nos facimus, ut mereamur cum quibus faciat Dominus". Respondet vobis non Pelagius, sed ipse Dominus: Ego facio et non propter vos, sed propter nomen meum sanctum 68. Quid enim potestis facere boni de corde non bono? Ut autem habeatis cor bonum: Dabo, inquit, vobis cor novum et spiritum novum dabo vobis 69. Numquid potestis dicere: Prius ambulavimus in iustificationibus eius et iudicium eius observavimus et fecimus ut digni essemus, quibus gratiam suam daret? Quid enim boni faceretis homines mali et quomodo ista bona faceretis, nisi boni essetis? Ut autem sint homines boni, quis facit nisi ille qui dixit: Et visitabo eos, ut eos bonos faciam 70; et qui dixit, Et spiritum meum dabo in vobis et faciam ut in iustificationibus meis ambuletis et iudicia mea observetis et faciatis 71? Itane nondum evigilatis? Nondum auditis: Faciam ut ambuletis, faciam ut observetis, postremo: faciam ut faciatis? Quid adhuc vos inflatis? Nos quidem ambulamus, verum est, nos observamus, nos facimus; sed ille facit, ut ambulemus, ut observemus, ut faciamus. Haec est gratia Dei bonos faciens nos, haec est misericordia eius praeveniens nos 72. Quid merentur deserta et exterminata et effossa? quae tamen aedificabuntur et operabuntur et munientur 73. Numquid haec pro meritis desertionis, exterminationis, effossionis suae? Absit! Ista enim merita mala sunt, haec munera bona. Redduntur itaque malis bona; gratuita ergo, non debita et ideo gratia 74.Ego, inquit Dominus, ego Dominus. Nonne te ista vox comprimit, o humana superbia, quae dicis: "Ego facio, ut merear a Domino aedificari atque plantari"? Nonne audis: Non propter vos ego facio 75? Ego Dominus aedificavi destructas, plantavi exterminatas; Ego Dominus locutus sum et feci, non tamen propter vos, sed propter nomen meum sanctum 76? Quis multiplicat sicut oves homines, sicut oves sanctas, sicut oves Hierusalem? Quis facit, ut civitates illae desolatae plenae sint ovium hominum, nisi ille qui sequitur et dicit: Et scient quia ego Dominus 77? Sed quibus ovibus hominibus implet, sicuti est pollicitus, civitates, utrum quas invenit an quas facit? Psalmum interrogemus. Ecce respondet, audiamus: Venite, adoremus et procidamus ei, et ploremus ante Dominum qui fecit nos, quia ipse est Deus noster, et nos populus pascuae eius et oves manus eius 78. Ipse igitur facit oves, quibus desolatas impleat civitates. Quid mirum? Quandoquidem illi unicae ovi dicitur, hoc est Ecclesiae, cuius membra sunt omnes oves homines: quoniam ego sum Dominus qui facio te. Quid mihi obtendis liberum arbitrium, quod ad faciendam iustitiam liberum non erit, nisi ovis fueris? Qui facit igitur oves homines, ipse ad oboedientiam pietatis humanas liberat voluntates.
6. 16. Sed quare istos homines oves facit et istos non facit, apud quem non est acceptio personarum 79? Ipsa est quaestio, quam beatus Apostolus curiosius quam capacius proponentibus ait: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quare sic me fecisti 80? Ipsa est quaestio, quae ad illam pertinet altitudinem, quam perspicere volens idem Apostolus quodam modo expavit et exclamavit: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Quam inscrutabilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius eius fuit? Aut quis prior dedit illi et retribuetur ei? Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in saecula saeculorum 81. Non itaque istam scrutari audeant inscrutabilem quaestionem, qui meritum ante gratiam et ideo iam contra gratiam defendentes priores volunt dare Deo, ut retribuatur eis - priores utique dare quodlibet ex libero arbitrio, ut sit gratia retribuenda pro praemio -, et sapienter intellegant, vel fideliter credant etiam quod se putant priores dedisse, ab illo, ex quo sunt omnia, per quem sunt omnia, in quo sunt omnia 82, percepisse. Cur autem iste accipiat, ille non accipiat, cum ambo non mereantur accipere et quisquis eorum acceperit, indebite accipiat, vires suas metiantur et fortiora se non scrutentur 83. Sufficiat eis scire quod non sit iniquitas apud Deum 84. Cum enim nulla merita invenisset Apostolus, quibus Iacob geminum apud Deum praecederet fratrem: Quid ergo dicemus? inquit, numquid est apud Deum iniquitas? Absit! Moysi enim dicit: Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero. Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei 85. Grata sit ergo nobis eius gratuita miseratio, etiamsi haec profunda insoluta sit quaestio. Quae tamen hactenus solvitur, quatenus eam solvit idem Apostolus dicens: Si autem volens Deus ostendere iram et demonstrare potentiam suam attulit in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem et ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam 86. Ira quippe non redditur, nisi debita, ne sit iniquitas apud Deum; misericordia vero etiam cum praebetur indebita, non est iniquitas apud Deum. Et hinc intellegunt vasa misericordiae, quam gratuita illis misericordia praebeatur, quod irae vasis, cum quibus eis est perditionis causa et massa communis, ira debita et iusta rependitur 87. Et iam haec satis sint adversus eos, qui per arbitrii libertatem destruere volunt gratiae largitatem.
7. 17. Quod vero laude sanctorum nolunt nos affectu illius Publicani esurire et sitire iustitiam, sed vanitate illius Pharisaei tamquam saturatos plenosque ructare 88, quid eis prodest quod adversus Manichaeos, qui baptisma destruunt, isti dicunt: "Baptismo perfecte homines innovari" atque ad hoc Apostoli adhibent testimonium: Qui per lavacrum aquae Ecclesiam de Gentibus sanctam fieri immaculatamque 89 testatur, cum superbo sensu atque perverso contra orationes ipsius Ecclesiae suas exserant disputationes? Hoc enim propterea dicunt, ut credatur Ecclesia post sanctum baptismum, in quo fit omnium remissio peccatorum, ulterius non habere peccatum, cum adversus eos illa a solis ortu usque ad occasum omnibus suis membris clamet ad Deum: Dimitte nobis debita nostra 90. Quid quod etiam de se ipsis in hac causa si interrogentur, quid respondeant non inveniunt? Si enim dixerint se non habere peccatum, respondet eis Ioannes, quod se ipsos decipiant et veritas in eis non sit 91. Si autem confitentur peccata sua, cum se velint esse Christi corporis membra, quomodo erit illud corpus, id est Ecclesia, in isto adhuc tempore perfecte, sicut isti sapiunt, sine macula et ruga, cuius membra non mendaciter confitentur se habere peccata? Quapropter et in baptismate dimittuntur cuncta peccata et per ipsum lavacrum aquae in verbo exhibetur Christo Ecclesia sine macula et ruga 92, quia, nisi esset baptizata, infructuose diceret: Dimitte nobis debita nostra, donec perducatur ad gloriam, ubi ei perfectius nulla insit macula et ruga.
7. 18. "Et Spiritum Sanctum" fatendum est "etiam antiquis temporibus" non solum "mentes bonas adiuvisse", quod et isti volunt, verum etiam bonas eas fecisse, quod nolunt. "Omnes quoque Prophetas et Apostolos vel sanctos et evangelicos et antiquos, quibus Deus testimonium perhibet, non in comparatione sceleratorum, sed regula virtutum iustos fuisse" non dubium est. Quod adversum est Manichaeis, qui Patriarchas Prophetasque blasphemant; sed quod adversum est et Pelagianis interrogati omnes de se ipsis, cum in hoc corpore degerent, una voce concordissima responderent: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et veritas in nobis non est 93. "In futuro autem tempore" negandum non est "mercedem esse tam bonorum operum quam malorum et nemini praecipi, quae hic contempserit, illic mandata perficere", sed plenae iustitiae saturitatem, ubi peccatum esse non possit, quae hic a sanctis esuritur et sititur, hic sperari in praecepto, ibi percipi in praemio, eleemosynis et orationibus impetrantibus, ut quod hic minus impletum fuerit mandatorum fiat impunitum per indulgentiam peccatorum.
7. 19. Quae cum ita sint, desinant Pelagiani quinque istarum rerum insidiosissimis laudibus, id est, "laude creaturae, laude nuptiarum, laude legis, laude liberi arbitrii, laude sanctorum", quasi a Manichaeorum tendiculis fingere se homines velle eruere, ut possint eos suis retibus implicare, id est, ut negent originale peccatum et parvulis invideant Christi medici auxilium et ut dicant gratiam Dei secundum merita nostra dari ac sic gratia iam non sit gratia 94,et ut dicant sanctos in hac vita non habuisse peccatum ac sic evacuetur oratio quam sanctis tradidit qui non habebat peccatum 95, et per quem sanctis orantibus dimittitur omne peccatum. Ad haec tria mala homines incautos et ineruditos quinque illorum bonorum fraudulenta laude seducunt. De quibus omnibus satis me existimo respondisse eorum crudelissimae et impiissimae et superbissimae vanitati.
8. 20. Sed quoniam dicunt: "Inimicos suos dicta nostra in veritatis odium suscepisse et toto penitus Occidente non minus stultum quam impium dogma esse susceptum et simplicibus episcopis sine congregatione synodi in locis suis sedentibus ad hoc confirmandum subscriptionem queruntur extortam", cum potius eorum profanas vocum novitates Ecclesia Christi et Occidentalis et Orientalis horruerit 96, ad curam nostram existimo pertinere non solum Scripturas sanctas canonicas adversus eos testes adhibere, quod iam satis fecimus, verum etiam de sanctorum Litteris, qui eas ante nos fama celeberrima et ingenti gloria tractaverunt, aliqua documenta proferre, non quo canonicis Libris a nobis ullius disputatoris aequetur auctoritas, tamquam omnino non sit quod melius seu verius ab aliquo catholico quam ab alio itidem catholico sentiatur, sed ut admoneantur qui putant istos aliquid dicere, quemadmodum de his rebus ante nova istorum vaniloquia catholici antistites eloquia divina secuti sint, et sciant a nobis rectam et antiquitus fundatam catholicam fidem adversus recentem Pelagianorum haereticorum praesumptionem perniciemque defendi.
8. 21. Beatissimum, corona etiam martyrii gloriosissimum Cyprianum nec Africanis atque Occidentalibus tantum, verum et Orientalibus Ecclesiis fama praedicante et scripta eius longe lateque diffundente notissimum etiam ipse haeresiarcha istorum Pelagius cum debito certe honore commemorat, ubi Testimoniorum librum scribens, eum se asserit imitari: "Hoc se" dicens "facere ad Romanum, quod ille fecerit ad Quirinum". Videamus ergo quid de originali peccato, quod per unum hominem intravit in mundum 97, senserit Cyprianus. In epistula De opere et eleemosynis ita loquitur: Cum Dominus adveniens sanasset illa quae Adam portaverat vulnera et venena serpentis antiqua curasset, legem dedit sano et praecepit, ne ultra iam peccaret, ne quid peccanti gravius evenire 98. Coartati eramus et in angustum innocentiae praescriptione conclusi. Nec haberet quid fragilitatis humanae infirmitas atque imbecillitas faceret, nisi iterum pietas divina subveniens, iustitiae et misericordiae operibus ostensis viam quamdam tuendae salutis aperiret, ut sordes postmodum quascumque contrahimus eleemosynis abluamus 99. Hoc testimonio duas istorum falsitates testis iste redarguit: unam, qua dicunt nihil vitiorum ex Adam trahere genus humanum, quod sit curandum sanandumque per Christum; alteram, qua dicunt nullum post baptismum sanctos habere peccatum. Rursus in eadem epistula: Ponat, inquit, unusquisque ante oculos suos diabolum cum suis servis, id est cum populo perditionis ac mortis, in medium prosilire plebem Christi praesente ac iudicante ipso comparationis examine provocare dicentem: Ego pro istis quos mecum vides nec alapas accepi nec flagella sustinui nec crucem pertuli nec sanguinem fudi nec familiam meam pretio passionis et cruoris redemi, sed nec regnum illi caeleste promitto nec ad paradisum restituta immortalitate denuo revoco 100. Respondeant Pelagiani, quando fuerimus in immortalitate paradisi et quomodo inde fuerimus expulsi, ut eo Christi gratia revocemur. Et cum invenire nequiverint quid hic pro sua perversitate respondeant, attendant quemadmodum intellexerit Cyprianus quod ait Apostolus: In quo omnes peccaverunt 101 et Pelagiani haeretici novi de Manichaeis veteribus haereticis nulli catholico audeant irrorare calumniam, ne tam sceleratam etiam martyri antiquo Cypriano facere convincantur iniuriam.
8. 22. Hoc enim et in epistula, cuius De mortalitate titulus inscribitur, ita dicit: Regnum Dei, fratres dilectissimi, esse coepit in proximo, praemium vitae et gaudium salutis aeternae et perpetua laetitia et possessio paradisi nuper amissa mundo transeunte iam veniunt. Hoc rursus in eadem: Amplectamur, inquit, diem qui assignat singulos domicilio suo, qui nos istinc ereptos et laqueis saecularibus exsolutos paradiso restituat et regno 102. Item in epistula De patientia: Dei sententia cogitetur, inquit, quam in origine statim mundi et generis humani Adam praecepti immemor et datae legis transgressor accepit. Tunc sciemus quam patientes esse in isto saeculo debeamus, qui sic nascimur, ut pressuris istic et conflictationibus laboremus. "Quia audisti, inquit, vocem mulieris tuae et manducasti ex illa arbore, de qua sola praeceperam tibi ne manducares maledicta terra erit in omnibus operibus tuis. In tristitia et gemitu edes ex ea omnibus diebus vitali tuae; spinas et tribulos eiciet tibi et edes pabulum agri. In sudore vultus tui edes panem tuum, donec revertaris in terram de qua sumptus es, quoniam terra es et in terram ibis" 103. Huius sententiae vinculo colligati omnes et constricti sumus, donec mortem expuncta de isto saeculo recedamus 104. Itemque in eadem: Nam cum in illa, inquit, prima transgressione praecepti firmitas corporis cum immortalitate discesserit et cum morte infirmitas venerit nec possit firmitas recipi, nisi cum recepta et immortalitas fuerit, oportet in hac fragilitate atque infirmitate corporis luctari semper et congredi. Quae luctatio et congressio non nisi patientiae potest viribus sustineri 105.
8. 23. In epistula autem quam scripsit ad episcopum Fidum cum sexaginta sex coepiscopis suis, a quo fuerat consultus propter circumcisionis legem, utrum ante octavum diem baptizari liceret infantem haec causa sic agitur, tamquam provisione divina tam longe futuros haereticos Pelagianos iam catholica confutaret Ecclesia. Neque enim qui consuluerat inde dubitabat, utrum nascentes traherent originale peccatum, quod renascendo diluerent - absit enim ut hinc aliquando fides christiana dubitaverit! -, sed ille dubitabat, utrum regenerationis lavacrum, quo non dubitabat solvendum originale peccatum, ante diem tradi deberet octavum. Ad quam consultationem respondens beatissimus Cyprianus: Quantum vero, inquit, ad causam infantum pertinet, quos dixisti intra secundum vel tertium diem quam nati sunt constitutos baptizari non oportere et considerandam esse legem circumcisionis antiquae 106, ut intra octavum diem eum qui natus est baptizandum et sanctificandum non putares, longe aliud concilio nostro omni visum est. In hoc enim quod putabas esse faciendum, nemo consensit, sed universi potius iudicavimus nulli hominum nato misericordis Dei gratiam denegandam. Nam cum Dominus in Evangelio suo dicat: "Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare" 107; quantum in nobis est, si fieri potest, nulla anima perdenda est 108. Et paulo post: Nec aliquis, inquit, nostrum id debet horrere, quod Dominus dignatus est facere. Nam etsi adhuc infans a partu novus est, non ita est tamen, ut quisquam illum in gratia danda atque in pace facienda horrere debeat osculari, quando in osculo infantis unusquisque nostrum pro sua religione ipsas adhuc recentes Dei manus debeat cogitare, quas in homine modo formato et recens nato quodam modo exosculamur, quando id quod Deus fecit amplectimur 109. Item paulo post: Ceterum si homines, inquit, impedire aliquid ad consecutionem gratiae posset, magis adultos et provectos et maiores natu possent impedire peccata graviora. Porro autem si etiam gravissimis delictoribus et in Deum multo ante peccantibus, cum postea crediderint, remissa peccatorum datur et a baptismo atque gratia nemo prohibetur, quanto magis prohiberi non debet infans, qui recens natus nihil peccavit, nisi quod secundum Adam carnaliter natus contagium mortis antiquae prima nativitate contraxit, qui ad remissam peccatorum accipiendam hoc ipso facilius accedit, quod illi remittuntur non propria, sed aliena peccata 110!
8. 24. Quid ad ista dicturi sunt gratiae Dei non solum desertores, sed etiam persecutores? Quid ad ista dicturi sunt? Quo pacto nobis paradisi possessio redditur? Quomodo paradiso restituimur, si numquam ibi fuimus? Aut quomodo ibi fuimus, nisi quia in Adam fuimus? Et quomodo ad sententiam quae in transgressorem dicta est pertinemus, si noxam de transgressore non trahimus? Postremo baptizandos etiam ante diem censet octavum, ne per contagium mortis antiquae prima nativitate contractum pereant animae parvulorum. Quomodo pereunt, si ex hominibus etiam fidelibus qui nascuntur non tenentur a diabolo, donec renascantur in Christo et eruti de potestate tenebrarum in regnum illius transferantur 111? Et quis dicit nascentium, nisi renascantur, animas perituras? Nempe ille, qui sic laudat creatorem atque creaturam, opificem atque opus, ut humani sensus horrorem quo dedignantur homines recentes ab utero parvulos osculari, Creatoris ipsius interposita veneratione compescat et corrigat, dicens in illius aetatis osculo recentes Dei manus esse cogitandas. Numquid ergo confitens originale peccatum aut naturam damnavit aut nuptias? Numquid, quoniam nascenti ex Adam reo adhibuit regenerationis purgationem, ideo Deum negavit nascentium conditorem? Numquid, quia metuens animas cuiuslibet aetatis perire etiam ante octavum diem liberandas esse sacramento baptismi, cum collegarum concilio iudicavit, ideo nuptias accusavit; quandoquidem in infante, sive de coniugio sive de adulterio, tamen quia homo natus est, recentes Dei manus dignas etiam osculo pacis ostendit? Si ergo potuit sanctus episcopus et martyr gloriosissimus Cyprianus peccatum originale in infantibus medicina Christi censere sanandum, salva laude creaturae, salva laude nuptiarum, cur novitia pestilentia, cum istum non audeat dicere Manichaeum, catholicis qui ista defendunt, ut obtegat proprium, putat obiciendum crimen alienum? Ecce praedicatissimus tractator divinorum eloquiorum, antequam terras nostras vel tenuissimus odor Manichaeae pestilentiae tetigisset, sine ulla vituperatione divini operis atque nuptiarum confitetur originale peccatum non dicens Christum ulla peccati macula aspersum, nec tamen ei comparans carnem peccati in nascentibus ceteris, quibus per similitudinem carnis peccati mundationis praestat auxilium, nec originis animarum obscura quaestione terretur, quominus eos qui Christi gratia liberantur in paradisum remeare fateatur. Numquid ex Adam dicit in homines mortis condicionem sine peccati contagione transisse? Non enim propter corporis mortem vitandam, sed propter peccatum, quod per unum intravit in mundum 112, dicit per baptismum parvulis quamlibet ab utero recentissimis subveniri.
9. 25. Iam vero gratiam Dei quemadmodum adversus istos praedicet Cyprianus, ubi De oratione Dominica disputat, evidenter apparet. At enim: Dicimus: "Sanctificetur nomen tuum" 113, non quod optemus Deo, ut sanctificetur orationibus nostris, sed quod petamus a Deo, ut nomen eius sanctificetur in nobis. Ceterum a quo Deus sanctificatur, qui ipse sanctificat? Sed quia ipse dixit: "Sancti estote, quoniam et ego sanctus sum" 114; id petimus et rogamus, ut qui in baptismo sanctificati sumus in eo quod esse coepimus perseveremus 115. Et alio loco in eadem epistula: Addimus quoque, inquit, et dicimus: "Fiat voluntas tua in caelo et in terra" 116, non ut Deus faciat quod vult, sed ut nos facere possimus quod Deus vult. Nam Deo quis obsistit, quominus quod velit faciat? Sed quia nobis a diabolo obsistitur, quominus per omnia noster animus atque actus Deo obsequatur, oramus et petimus, ut fiat in nobis voluntas Dei. Quae ut fiat in nobis, opus est Dei voluntate, id est ope eius et protectione, quia nemo suis viribus fortis est, sed Dei indulgentia et misericordia tutus est 117. Item alio: Fieri autem petimus, inquit, voluntatem Dei in caelo et in terra, quod utrumque ad consummationem nostrae incolumitatis pertinet et salutis. Nam cum corpus e terra et spiritum possideamus e caelo, ipsi terra et caelum sumus et in utroque, id est in corpore et spiritu, ut Dei voluntas fiat oramus. Est enim inter carnem et spiritum colluctatio et discordantibus adversum se invicem quotidiana congressio, ut non quae volumus ipsa faciamus, dum spiritus caelestia et divina quaerit, caro terrena et saecularia concupiscit. Et ideo petimus inter duo ista ope et auxilio Dei concordiam fieri, ut, dum et in spiritu et in carne voluntas Dei geritur, quae per eum renata est anima servetur. Quod aperte atque manifeste apostolus Paulus sua voce declarat: "Caro, inquit, concupiscit adversus spiritum et spiritusadversus carnem"; haec enim invicem adversantur, ut non quae vultis, ipsa faciatis 118. Et paulo post: Potest et sic intellegi, inquit, fratres dilectissimi, ut, quoniam mandat et docet Dominus etiam inimicos dirigere et pro his quoque qui nos persequuntur orare 119, petamus et pro illis qui adhuc terra sunt et necdum caelestes esse coeperunt, ut et circa illos voluntas Dei fiat, quam Christus hominem conservando et redintegrando perfecit 120. Itemque alio: Hunc autem panem, inquit, dari nobis quotidie postulamus, ne qui in Christo sumus et eucharistiam quotidie ad cibum salutis accipimus, intercedente aliquo graviore delicto dum abstenti et non communicantes a caelesti pane prohibemur, a Christi corpore separemur 121. Et aliquando post in eadem: Quando autem rogamus, inquit, ne in temptationem veniamus, ammonemur infirmitatis et imbecillitatis nostrae, dum sic rogamus, ne quis se insolenter extollat, ne quis sibi superbe atque arroganter aliquid assumat, ne quis aut confessionis aut passionis gloriam suam ducat, cum Dominus ipse humilitatem docens dixerit: Vigilate et orate, ne veniatis in temptationem 122; spiritus quidem promptus est, caro autem infirma 123; ut, dum praecedit humilis et summissa confessio et datur totum Deo, quidquid suppliciter cum timore et honore Dei petitur ipsius pietate praestetur 124. Item Ad Quirinum, in quo opere se Pelagius vult eius imitatorem videri, ait in libro tertio: In nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit 125. Cui proposito testimonia divina subiungens inter cetera posuit apostolicum illud, quo istorum maxime ora claudenda sunt: Quid enim habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis 126? Item in epistula De patientia: Est enim nobis, inquit, cum Deo virtus ista communis; inde patientia incipit, inde claritas eius et dignitas caput sumit, origo et magnitudo patientiae Deo auctore procedit 127.
9. 26. Numquid iste sanctus tam memorabilis Ecclesiarum in verbo veritatis instructor, liberum arbitrium negat esse in hominibus, quia totum Deo tribuit quod recte vivimus? Numquid legem Dei culpat, quia non ex ipsa iustificari hominem significat, quandoquidem quod illa iubet, a Domino Deo precibus impetrandum esse declarat? Numquid sub nomine gratiae fatum asserit, quamvis dicat: "In nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit"? Numquid sicut isti Spiritum Sanctum adiutorem ita credit esse virtutis, tamquam ipsa virtus, quae hoc adiuvatur, oriatur ex nobis, quando nostrum nihil esse asserens, propter hoc Apostolum dixisse commemorat: Quid enim habes, quod non accepisti 128? Virtutemque excellentissimam, hoc est patientiam, non a nobis dicit incipere ac deinde adiuvari Spiritu Dei, sed ab ipso caput, ab ipso originem sumere? Postremo nec propositum bonum nec studium virtutis nec mentes bonas sine Dei gratia incipere esse in hominibus confitetur, cum dicit: "In nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit" 129. Quid tam in libero arbitrio constitutum, quam quod lex dicit non adorandum idolum, non moechandum, non homicidium perpetrandum? Ista autem sunt atque huiusmodi crimina, quae si quisque commiserit a corporis Christi communione removetur. Et tamen si beatissimus Cyprianus his non committendis existimaret nostram sufficere voluntatem, non sic intellegeret quod in oratione dominica dicimus: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie 130, ut hoc nos petere asseveraret, ne "intercedente aliquo graviore delicto, dum abstenti et non communicantes a caelesti pane prohibemur, a Christi corpore separemur". Respondeant certe haeretici novi, quid bonorum meritorum praecedat in hominibus inimicis nomini christiano. Non solum enim non habent bonum, sed habent etiam pessimum meritum. Et tamen etiam sic Cyprianus intellegit, quod in oratione dicimus: Fiat voluntas tua in caelo et in terra 131, ut et pro ipsis, qui propter hoc terra intelleguntur, oremus. Oramus ergo non solum pro nolentibus, verum etiam pro repugnantibus et oppugnantibus. Quid ergo petimus, nisi ut fiant ex nolentibus volentes, ex repugnantibus consentientes, ex oppugnantibus amantes? A quo nisi ab illo, de quo scriptum est: Praeparatur voluntas a Domino 132? Discant esse catholici qui dedignantur, si quid mali non faciunt et si quid boni faciunt, non in se ipsis, sed in Domino gloriari 133.
10. 27. Illud iam tertium videamus, quod non minus in istis omne Christi membrum et totum eius corpus exhorret, quia contendunt esse in hac vita vel fuisse iustos nullum habentes omnino peccatum. Qua praesumptione apertissime orationi dominicae contradicunt, in qua omnia membra Christi: Dimitte nobis debita nostra 134 veraci corde et quotidianis vocibus clamant. Videamus ergo quid etiam ex hoc Cyprianus in Domino gloriosissimus senserit, quid ad instruendas Ecclesias non utique Manichaeorum, sed catholicorum non solum dixerit, verum etiam litteris memoriaeque mandaverit. In epistula De opere et eleemosynis: Agnoscamus itaque, fratres, inquit, carissimi, divinae indulgentiae salubre munus et mundandis purgandisque peccatis nostris, qui sine aliquo conscientiae vulnere esse non possumus, medellis spiritalibus vulnera nostra curemus. Nec quisquam sic sibi de puro atque immaculato pectore blandiatur, ut innocentia sua fretus medicinam non putet adhibendam esse vulneribus, cum scriptum sit: Quis gloriabitur castum se habere cor aut quis gloriabitur mundum se esse a peccatis 135? Et iterum in epistula sua Ioannes ponat et dicat: "Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et veritas in nobis non est" 136. Si autem nemo esse sine peccato potest et quisque se inculpatum dixerit aut superbus aut stultus est, quam necessaria, quam benigna est divina clementia, quae cum sciat non deesse sanatis quaedam postmodum vulnera, dedit curandis denuo sanandisque vulneribus remedia salutaria 137! Rursus in eadem: Et quoniam quotidie, inquit, deesse non potest quod peccetur in conspectu Dei, sacrificia quotidiana non deerant, quibus possent peccata tergi 138. Item in epistula De mortalitate: Cum avaritia, inquit, nobis, cum impudicitia, cum ira, cum ambitione congressio est, cum carnalibus vitiis, cum illecebris saecularibus assidua et molesta luctatio est; obsessa mens hominis et undique diaboli infestatione vallata vix occurrit singulis, vix resistit. Si avaritia prostrata est, exsurgit libido; si libido compressa est, succedit ambitio; si ambitio contempta est, ira exasperat, inflat superbia, vinolentia invitat, invidia concordiam rumpit, amicitiam zelus abscidit; cogeris maledicere quod, divina lex prohibet, compelleris iurare, quod non licet. Tot persecutiones quotidie animus patitur, tot periculis pectus urgetur: et delectat hic inter diaboli gladios diu stare, cum magis concupiscendum, sit et optandum ad Christum subveniente velocius morte properare 139? Item in ipsa: Beatus, inquit, apostolus Paulus in epistula sua ponit et dicit: "Mihi vivere Christus est et mori lucrum" 140; lucrum maximum computans iam saecularibus laqueis non teneri, iam nullis peccatis et vitiis carnis obnoxium fieri 141. Item De oratione dominica exponens quod petimus dicentes: Sanctificetur nomen tuum 142, ait inter cetera: Opus est enim nobis quotidiana sanctificatione, ut qui quotidie delinquimus, delicta nostra sanctificatione adsidua repurgemus 143. Rursus in eadem, cum exponeret quod dicimus: "Dimitte nobis debita nostra 144; quam necessarie autem, inquit, quam providenter et salubriter ammonemur, quod peccatores sumus, quid pro peccatis rogare compellimur ut, dum indulgentia de Deo petitur, conscientiae suae animus recordetur! Ne quis sibi quasi innocens placeat et se extollendo plus pereat, instruitur et docetur peccare se quotidie, dum quotidie pro peccatis iubetur orare. Sic denique et Ioannes in epistula sua monet dicens: "Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et veritas in nobis non est; si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis et iustus est qui nobis peccata dimittat" 145. Merito et ad Quirinum de hac re absolutissimam sententiam suam proposuit, cui testimonia divina subiungeret: Neminem sine sorde et sine peccato esse 146. Ubi etiam illa testimonia posuit, quibus confirmatur originale peccatum, quae conantur isti in nescio quos alios novos sensus pravosque convertere, sive quod ait sanctus Iob : Neminem esse sine sorde nec cuius sit vita diei unius super terram 147; sive quod in Psalmo legitur: In facinore conceptus sum et in peccatis me mater mea in utero aluit 148. Quibus testimoniis propter eos etiam qui iam in aetate maiore sunt sancti, quia nec ipsi sunt sine sorde atque peccato, adiunxit etiam illud beatissimi Ioannis, quod multis et aliis locis saepe commemorat: Si dixerimus quia peccatum non habemus 149, et cetera eiusdem sententiae, quae ab omnibus catholicis non tacentur adversus istos, qui se ipsos decipiunt, et in eis veritas non est.
10. 28. Dicant, si audent, Pelagiani hunc hominem Dei Manichaeorum errore perversum, quia ita laudat sanctos, ut tamen fateatur neminem in hac vita ad tantam perfectionem pervenire iustitiae, ut nullum habeat omnino peccatum, sententiam suam testimoniorum canonicorum perspicua veritate et divina auctoritate confirmans. Numquid enim negat "in baptismo universa peccata dimitti", quia fatetur manere fragilitatem atque infirmitatem, unde nos dicit peccare post baptismum, et usque in huius vitae finem cum carnalibus vitiis indesinentem habere conflictum? Aut ideo non meminerat, quid de immaculata Ecclesia 150 dixisset Apostolus, quia praecepit "neminem sic sibi de puro atque immaculato pectore debere blandiri, ut innocentia sua fretus medicinam non putet adhibendam esse vulneribus"? Puto quod concedant novi haeretici huic homini catholico scire "Spiritum Sanctum mentes bonas etiam antiquis temporibus adiuvisse"; immo etiam, quod ipsi nolunt, nec mentes bonas eos nisi per Spiritum Sanctum habere potuisse. Puto quod "omnes Prophetas et Apostolos vel quoslibet sanctos, qui Domino quocumque tempore placuerunt, non in comparatione sceleratorum", sicut nos isti dicere calumniantur, "sed regula virtutum", sicut se dicere gloriantur, "iustos fuisse" noverat Cyprianus, qui tamen dicit: Nemo esse sine peccato potest et quisque se inculpatum dixerit, aut superbus aut stultus est 151. Nec propter aliud intellegit scriptum: Quis gloriabitur castum se habere cor aut quis gloriabitur mundum se esse a peccatis 152? Puto quod non ab istis docendus fuerat Cyprianus, quod optime sciebat, in futuro tempore mercedem esse bonorum operum, malorum autem supplicium; ceterum neminem posse, quae hic contempserit, illic mandata perficere 153; et tamen etiam ipsum apostolum Paulum, mandatorum divinorum non utique contemptorem, non ob aliud intellegit asseritque dixisse: Mihi vivere Christus est et mori lucrum 154, nisi quia lucrum maximum computabat iam post hanc vitam saecularibus laqueis non teneri, iam nullis peccatis et vitiis carnis obnoxium fieri. Sensit ergo beatissimus Cyprianus atque in divinarum Scripturarum veritate perspexit etiam ipsorum Apostolorum quamvis bonam, sanctam iustamque vitam nonnullos nexus saecularium laqueorum fuisse perpessam, nonnullis peccatis et vitiis carnis obnoxiam, et ideo eos mortem desiderasse, ut his malis carerent et ut ad illam, quae ista non pateretur nec iam in mandato facienda, sed in praemio percipienda esset, perfectam iustitiam pervenirent. Neque enim cum venerit quod oramus dicentes: Adveniat regnum tuum 155, non erit in illo Dei regno ulla iustitia, cum dicat Apostolus: Non est enim regnum Dei esca et potus sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto 156. Nempe ista tria inter cetera praecepta divina praecipiuntur. Hic nobis praecipitur iustitia cum dicitur: Facite iustitiam 157; praecipitur pax cum dicitur: Pacem habete inter vos 158; praecipitur gaudium cum dicitur: Gaudete in Domino semper 159. Negent ergo Pelagiani haec futura in regno Dei, ubi sine fine vivemus, aut usque adeo, si videtur, insaniant, ut iustitiam, pacem, gaudium, qualia hic sunt iustis, talia et illic futura esse contendant. Quodsi et erunt et non talia erunt, profecto eorum hic in praecepto curanda est actio, illic in praemio speranda perfectio, ubi saecularibus ullis laqueis non retenti nullisque peccatis et vitiis carnis obnoxii - propter quod Apostolus, sicut hoc testimonium accepit Cyprianus, mori lucrum sibi esse dicebat 160 - perfecte diligamus Deum, cuius erit facie ad faciem contemplatio 161, perfecte diligamus et proximus, cum manifestatis cogitationibus cordis nulla ullum de ullo mali ullius possit sollicitare suspicio.
11. 29. Sed iam gloriosissimo martyri Cypriano ad istos cumulatius redarguendos beatissimum addamus Ambrosium, quoniam et ipsum Pelagius ita laudavit, ut ne ab inimicis quidem in eius libris quod reprehenderetur diceret inveniri. Quoniam ergo Pelagiani dicunt non esse originale peccatum, cum quo nascantur infantes, et catholicis, qui eis pro antiquissima et firmissima Ecclesiae fide resistunt, haeresis Manichaeae crimen obiciunt, respondeat eis de hac re homo Dei catholicus et ab ipso Pelagio in veritate fidei laudatus Ambrosius. Qui cum Isaiam prophetam exponeret ait: Idcirco Christus immaculatus, quia nec ipsa quidem nascendi solita condicione maculatus est 162. Et alio loco in eodem opere, loquens de apostolo Petro: Ipse se, inquit, obtulit, quod ante putabat esse peccatum, lavari sibi non solum pedes, sed et caput 163 poscens, quod illico intellexisset lavacro pedum, qui in primo lapsi sunt homine, sordem obnoxiae successionis aboleri 164. Item in eodem opere: Servatum est igitur, inquit, ut ex viro et muliere, id est per illam corporum commixtionem, nemo videatur expers esse delicti; qui autem expers delicti, expers etiam huiusmodi conceptionis 165. Item contra Novatianos scribens: Omnes homines, inquit, sub peccato nascimur. Quorum ipse ortus in vitio est, sicut habes lectum dicente David: "Ecce in iniquitatibus conceptus sum et in delictis peperit me mater mea" 166. Item in Apologia prophetae David: Antequam nascamur, inquit, maculamur contagio et ante usuram lucis originis ipsius excipimus iniuriam, in iniquitate concipimur 167. Item de Domino loquens: Dignum etenim fuit, inquit, ut qui non erat habiturus corporeae peccatum prolapsionis nullum sentiret generationis naturale contagium. Merito ergo David flebiliter in se deploravit ipsa inquinamenta naturae et quod prius inciperet in homine macula quam vita 168. Item De arca Noe: Per unum, inquit, Dominum Iesum salus ventura nationibus declaratur, qui solus potuit iustus esse, cum generatio omnis erraret, nisi natus ex vergine, qui generationis obnoxiae privilegio minime teneretur. Ecce, inquit, in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea 169, dicit is qui iustus prae ceteris putabatur. Quem igitur iam iustum prae dixerim nisi horum liberum vinculorum, quem naturae communis vincula non teneant? 170 Ecce vir sanctus, Pelagii quoque testimonio in fide catholica probatissimus, Pelagianos negantes originale peccatum tanta manifestatione redarguit, nec tamen cum Manichaeis vel Deum nascentium conditorem negat vel nuptias, quas Deus instituit et benedixit, accusat.
11. 30. Pelagiani dicunt ab homine incipere meritum per liberum arbitrium, cui Deus subsequens gratiae retribuat adiumentum. Etiam hic eos refellat venerandus Ambrosius dicens in Expositione Isaiae prophetae: Quia humana cura sine divina ope imbecilla est ad medendum, Deum auxiliatorem requirit 171. Item in libro qui inscribitur De fuga saeculi: Frequens nobis, inquit, de effugiendo saeculo isto sermo, atque utinam quam facilis sermo, tam cautus et sollicitus affectus! Sed quod peius est, frequenter irrepit terrenarum illecebra cupiditatum et vanitatum offusio mentem occupati, ut quod studeas vitare, hoc cogites animoque volvas. Quod cavere difficile est homini, exuere autem impossibile. Denique voti magis eam esse rem quam effectus testatur Propheta dicendo: "Declina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam" 172. Non enim in potestate nostra cor nostrum et nostrae cogitationes, quae improviso offusae mentem animumque confundunt atque alio trahunt quam tu proposueris, ad saecularia revocant mundana inserunt, voluptaria ingerunt, illecebrosa intexunt ipsoque in tempore, quo elevare mentem paramus, insertis inanibus cogitationibus ad terrena plerumque deicimur. Quis autem tam beatus, qui in corde suo semper ascendat? Sed hoc sine auxilio divino qui fieri potest? Nullo profecto modo. Denique supra eadem Scriptura dici: Beatus vir cuius est auxilium eius abs te, Domine, ascensus in corde eius 173. Quid apertius et sufficientius dici potest? Sed ne Pelagiani forte respondeant eo ipso quod divinum auxilium poscitur praecedere hominis meritum, idipsum meritum esse dicentes, quia orando fit dignus, cui gratia divina subveniat, attendant quid idem iste vir sanctus dicat in Expositione Isaiae: Et orare Deum, inquit, gratia spiritalis est. Nemo enim dicit. "Dominum Iesum nisi in Spiritu Sancto" 174. Unde et exponens Evangelium secundum Lucam: Vides utique, inquit, quia ubique Domini virtus studiis cooperatur humanis, ut nemo possit aedificare sine Domino, nemo custodire sine Domino, nemo quidquam incipere sine Domino 175. Numquid quoniam ista dicit vir tantus Ambrosius et gratiam Dei, sicut filio promissionis congruit, grata pietate commendat, ideo destruit liberum arbitrium? Aut eam vult intellegi gratiam, quam diversis locutionibus Pelagiani nolunt nisi legem videri, ut videlicet non ad faciendum quod cognoverimus, sed ad cognoscendum quid faciamus nos Deus adiuvare credatur? Si hoc istum hominem Dei sapere existimant, quid de ipsa lege dixerit audiant. In libro De fuga saeculi: Lex, inquit, os omnium potuit obstruere, non potuit mentem convertere 176. Item alio loco in eodem libro: Lex, inquit, factum damnat, non aufert malitiam 177. Videant fidelem et catholicum virum Apostolo consentire dicenti: Scimus autem quoniam quaecumque lex dicit, his qui in lege sunt loquitur, ut omne os obstruatur et reus fiat omnis mundus Deo, quia non iustificabitur ex lege omnis caro coram illo 178. Ex hoc enim apostolico sensu illa sumpsit et scripsit Ambrosius.
11. 31. Iam vero quoniam Pelagiani dicunt iustos in hac vita vel esse vel fuisse, qui sine ullo peccato vixerint, in tantum ut vita futura, quae in praemio speranda est, provectior et perfectior esse non possit, etiam hinc eis respondeat eosque refutet Ambrosius. Nam exponens Isaiam prophetam propter id quod ibi scriptum est: Filios genui et exaltavi, ipsi autem me spreverunt 179, suscepit de generationibus quae ex Deo sunt disputare atque in ipsa disputatione commemoravit testimonium Ioannis, ubi ait: Qui natus est ex Deo, non peccat 180. Et eamdem quaestionem difficillimam tractans: Cum hoc in mundo, inquit, nullus sit qui immunis sit a peccato, cum ipse Ioannes dicat: "Si dicimus quia non peccavimus, mendacem facimus illum" 181; si autem ex Deo nati non peccant et de his intellegimus qui in hoc mundo sunt, innumeros necesse est aestimemus, qui per lavacri regenerationem Dei gratiam consecuti sunt. Sed tamen cum dicat Propheta: "Omnia a te exspectant, ut des illis cibum in tempore: dante te his colligent sibi, aperiente te manum tuam universa implebuntur bonitate, avertente autem te faciem tuam turbabuntur. Auferes spiritum eorum, et deficient et in pulverem suum convertentur. Emittes spiritum tuum et creabuntur et innovabis faciem terrae" 182; possunt non de quocumque tempore videri dicta, sed de futuro, quo erit nova terra et novum caelum. Turbabuntur ergo, ut principium sumant, atque "aperiente te manum tuam implebuntur universa bonitate", quae non facile huius saeculi est. Nam de hoc saeculo Scriptura quid dicit? "Non est qui faciat bonitatem, non est usque ad unum" 183. Si igitur diversae generationes sunt et hic introitus in hanc vitam receptor est delictorum, in tantum ut spernatur etiam ipse qui genuit, alia autem generatio peccata non recipit, videamus, ne qua sit post huius vitae curriculum nostra regeneratio, de qua dictum est: "In regeneratione, cum sederit Filius hominis in throno gloriae suae" 184. Sicut enim regeneratio lavacri dicitur, per quam detersa peccatorum colluvione renovamur, ita regeneratio dici videtur, per quam ab omni corporeae concretionis purificati labe, mundo animae sensu, in vitam regeneramur aeternam; eo quod purior quaedam qualitas sit regenerationis quam lavacri istius, ut non solum in actus eius, sed ne in ipsas quidem cogitationes nostras aliqua cadat suspicio peccatorum 185. Item alio loco in eodem opere: Videmus, inquit, impossibile esse ut perfecte quis immaculatus esse possit in corpore constitutus, cum etiam Paulus imperfectum se dicat. Sic enim habet: "Non quod iam acceperim aut iam perfectus sim" 186; et tamen post paululum ait: "Quicumque ergo perfecti sumus" 187, nisi forte quia est perfectio alia in hoc mundo, alia post illud perfectum de quo dicit ad Corinthios: "Cum venerit quod perfectum est" 188; et alibi: "Donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionem Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi" 189. Ut ergo perfectos secum multos ait Apostolus in hoc mundo sitos, qui, si ad perfectionem veram respicias, perfecti esse non poterant, quia ipse dixit: "Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum" 190; ita et immaculatis sunt in hoc mundo, et immaculati erunt in regno Dei, cum utique, si minutius excutias, immaculatus esse nemo possit, quia nemo sine peccato 191. Item in ipso: Vides, inquit, quia dum hanc vivimus vitam, nos mundare debemus et quaerere Deum, et incipere ab emundatione animae nostrae et quasi fundamenta constituere virtutis, ut perfectionem purificationis post hanc mereamur adipisci 192. Itemque in ipso: Gravatus autem, inquit, et ingemescens quis non loquatur. "Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius?" 193. Ita eodem magistro omnes varietates interpretationis absolvimus. Nam si omnis infelix qui se corporis implicatum molestiis recognoscit, utique omne corpus infelix; neque enim felicem illum dixerim, qui confusus quibusdam mentis suae tenebris condicionem suam nescit. Illud quoque non absurdum ad intellectum accessit. Si enim homo, qui se cognoscit, infelix est, infelices profecto omnes, quia unusquisque suam infirmitatem aut per sapientiam recognoscit, aut per insipientiam nescit 194. Item in libro De bono mortis: Operetur igitur, inquit, mors in nobis, ut operetur et vita, bona vita post mortem, hoc est bona vita post victoriam, bona vita absoluto certamine, ut iam lex carnis legi mentis repugnare non noverit 195, ut iam nobis nulla sit cum corpore mortis contentio 196. Rursus in eodem: Ergo, inquit, quia iusti hanc remunerationem habent, ut videant faciem Dei et lumen illud quod illuminat omnem hominem 197, ab hinc induamus huiusmodi studium, ut appropinquet anima nostra Deo, appropinquet oratio, adhaereat illi nostrum desiderium, non separemur ab eo. Et hic quidem positi meditando, legendo, quaerendo copulemur Deo, cognoscamus eum, ut possumus. "Ex parte enim hic cognoscimus" quia hic imperfecta, illic perfecta omnia, hic parvuli, illic robusti. "Videmus, inquit, nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem" 198. Tunc revelata facie gloriam Dei speculari licebit, quem nunc animae corporis huius concretis visceribus involutae, et quibusdam carnis huius maculis et colluvionibus obumbratae, sincere videre non possunt. "Quis enim, inquit, videbit vultum meum et vivet?" 199. Et recte; nam si solis radios oculi nostri ferre non possunt et, si quis diutius e regione solis intenderit, caecati solere perhibetur, si creatura creaturam sine fraude atque offensione sui non potest intueri, quomodo potest sine periculo sui vibrantem cernere vultum Creatoris aeterni corporis huius opertus exuviis? Quis enim iustificatur in conspectu Dei 200, cum unius quoque diei infans mundus a peccato esse non possit 201, et nemo possit de sui cordis integritate et castimonia gloriari 202?
12. 32. Nimis longum erit, si omnia velim commemorare, quae sanctus Ambrosius adversus hanc haeresim Pelagianorum tanto post exorturam, non eis quidem respondens, sed praedicans catholicam fidem atque in ea homines aedificans, dixit et scripsit. Sed nec illa omnia commemorare potui vel debui, quae gloriosissimus in Domino Cyprianus posuit in epistulis suis, quibus demonstretur, quam sit haec, quam tenemus, fides vera vereque christiana atque catholica, sicut per Scripturas sanctas antiquitus tradita, sic a patribus nostris et usque ad hoc tempus, quo isti eam convellere temptaverunt, retenta atque servata et deinceps propitio Deo retinenda atque servanda. Nam sic Cypriano et a Cypriano traditam haec atque huiusmodi ex eius litteris testimonia prolata testantur; sic autem usque ad tempora nostra servatam ea, quae de his rebus, antequam isti ebullire coepissent, Ambrosius conscripsit, ostendunt, et quod eorum profanas novitates catholicae aures, quae ubique sunt, horruerunt 203; sic porro deinceps esse servandam satis salubriter istorum partim damnatio, partim correctio declaravit. Quodlibet enim mutire audeant adversus sanam fidem Cypriani et Ambrosii, non eos puto in tam magnum prorupturos furorem, ut memoratos et memorabiles homines Dei audeant dicere Manichaeos.
12. 33. Quid est ergo, quod rabiosa mentis caecitate nunc iactant "Toto penitus Occidente non minus stultum quam impium dogma susceptum"; quandoquidem Domino miserante suamque Ecclesiam misericorditer gubernante, sic vigilavit catholica fides, ut non minus stultum quam impium dogma, quemadmodum Manichaeorum ita etiam non susciperetur istorum? Ecce sancti et docti viri, fama totius Ecclesiae contestante catholici, et creaturam Dei et nuptias ab illo institutas et legem ab eo per sanctum Moysen datam et liberum arbitrium naturae hominis insitum et sanctos Patriarchas et Prophetas debitis et congruis praedicationibus laudant, quae omnia quinque Manichaei partim negando, partim etiam detestando condemnant. Unde apparet istos doctores catholicos longe a Manichaeorum sensibus alienos. Et tamen asserunt originale peccatum, asserunt gratiam Dei super liberum arbitrium omne antecedere meritum, ut vere gratuitum divinum praebeat adiutorium, asserunt sanctos ita iuste in hac carne vixisse, ut eis esset necessarium, quo dimittantur quotidiana peccata, orationis auxilium, perfectamque iustitiam, quae non possit habere peccatum, in alia vita futuram eis, qui iuste hic vixerint, praemium.
12. 34. Quid est ergo quod dicunt: Simplicibus episcopis sine congregatione synodi in locis suis sedentibus extorta subscriptio est? Numquid beatissimis et in fide catholica excellentissimis viris Cypriano et Ambrosio ante istos, adversus istos extorta conscriptio est, qui eorum impia dogmata tanta manifestatione subvertunt, ut quae contra eos manifestiora dicamus vix nos invenire possimus? Aut vero congregatione synodi opus erat, ut aperta pernicies damnaretur? quasi nulla haeresis aliquando nisi synodi congregatione damnata sit, cum potius rarissime inveniantur, propter quas damnandas necessitas talis exstiterit, multoque sint atque incomparabiliter plures quae, ubi exstiterunt, illic improbari damnarique meruerunt atque inde per ceteras terras devitandae innotescere potuerunt. Verum istorum superbia, quae tantum se extollit adversus Deum, ut non in illo velit, sed potius in libero arbitrio gloriari, hanc etiam gloriam captare intellegitur, ut propter illos Orientis et Occidentis synodus congregetur. Orbem quippe catholicum quoniam Domino eis resistente pervertere nequeunt, saltem commovere conantur, cum potius vigilantia et diligentia pastorali post factum de illis competens sufficiensque iudicium, ubicumque isti lupi apparuerint, conterendi sunt, sive ut sanentur atque mutentur, sive ut ab aliorum salute atque integritate vitentur, adiuvante Pastore pastorum, qui ovem perditam et in parvulis quaerit, qui oves sanctas et iustas gratis facit, qui eas quamvis sanctificatas et iustificatas, tamen in ista fragilitate atque infirmitate pro quotidianis peccatis, sine quibus hic non vivitur, etiam cum bene vivitur, quotidianam remissionem et ut petant providenter instruit, et petentes clementer exaudit.