LIBER TERTIUS

 

Brevis introductio.

1. 1. Adhuc ea sequuntur quae calumniose nobis obiciunt, nondum ea quae ipsi sentiunt pertexere incipiunt. Sed ne prolixitas voluminum offenderet, haec ipsa quae obiciunt in duos libros partiti sumus; quorum superiore finito, qui totius huius operis liber secundus est, hinc ordimur alterum et eum tertium primo secundoque coniungimus.

Pelagianorum calumnia de usu Veteris Legis.

2. 2. "Legem Veteris Testamenti nos - aiunt - dicere non ob hoc datam fuisse, ut iustificaret oboedientes, sed ut gravioris fieret causa peccati". Prorsus non intellegunt quid de lege dicamus, quia id quod dicit Apostolus, quem non intellegunt, dicimus. Quis enim dicat non iustificari eos qui sunt legi oboedientes, quando nisi iustificarentur, non possent esse oboedientes? Sed dicimus lege fieri, ut Deus quid fieri velit audiatur; gratia vero fieri, ut legi oboediatur; non enim auditores legis, ait Apostolus, iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur 1. Lex ergo auditores iustitiae facit, gratia factores. Quod enim impossibile erat legis, ait idem Apostolus, in quo infirmabatur per carnem, misit Deus Filium suum in similitudine carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne, ut iustitia legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum 2. Ecce quod dicimus, orent, ut aliquando intellegant, non litigent, ut numquam intellegant. Impossibile enim est legem implere per carnem, hoc est per carnalem praesumptionem, qua superbi ignorantes Dei iustitiam, id est, quae ex Deo est homini ut sit iustus, et suam volentes constituere, tamquam per eorum non adiutum divinitus arbitrium lex possit impleri, iustitiae Dei non sunt subiecti 3. Ideo iustitia legis in eis impletur, qui non secundum carnem ambulant, id est, secundum hominem ignorantem Dei iustitiam et suam volentem constituere, sed ambulant secundum spiritum. Quis autem ambulat secundum spiritum nisi quisquis agitur Dei spiritu? Quotquot enim spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei 4. Ergo littera occidit, spiritus autem vivificat 5. Nec littera malum est, quia occidit, sed malos praevaricatione convincit. Lex enim sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum 6. Quod ergo bonum est, inquit, mihi factum est mors? Absit! Sedpeccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum 7. Ecce quod est: Littera occidit. Aculeus enim mortis est peccatum; virtus autem peccati lex 8; auget quippe prohibendo peccati desideria et inde occidit, nisi subveniendo vivificet gratia.

Lex sine gratia in servitutem generat.

2. 3. Ecce quod dicimus, ecce unde nobis obiciunt, quod sic "Legem - dicamus - datam ut gravioris sit causa peccati"; non audientes Apostolum dicentem: Lex enim iram operatur; ubi enim non est lex, nec praevaricatio 9; et: Lex praevaricationis gratia proposita est, donec veniret, semen cui promissum est 10; et Si data esset lex quae posset vivificare, omnino ex lege esset iustitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus 11. Hinc est quod Vetus Testamentum ex monte Sina, ubi lex data est, in servitutem generat, quod est Agar 12. Nos autem, inquit, non sumus ancillae filii, sed liberae 13. Non sunt itaque filii liberae, qui legem acceperunt litterae, qua possent non solum peccatores, verum etiam praevaricatores insuper demonstrari, sed qui spiritum gratiae, quo lex ipsa sancta et iusta et bona possit impleri. Ecce quod dicimus, intendant et non contendant, illuminentur et non calumnientur.

Pelagianorum calumnia de effectu baptismatis.

3. 4. Baptisma quoque, inquiunt, non vere homines novos facere asserunt, id est, non plenam dare remissionem peccatorum, sed ex parte filios Dei fieri, ex parte autem saeculi filios, id est, diaboli, remanere contendunt. Mentiuntur, insidiantur, tergiversantur; non hoc dicimus. Omnes enim homines, qui sunt filii diaboli, etiam filios saeculi; non autem omnes filios saeculi etiam filios diaboli dicimus. Absit enim ut filios diaboli dicamus fuisse sanctos patres Abraham, Isaac et Iacob et alios huiusmodi, quando per nuptias generabant, et eos fideles, qui usque nunc et deinceps adhuc generant. Nec tamen possumus contradicere Domino dicenti: Filii saeculi huius nubunt et tradunt ad nuptias 14. Quidam ergo filii saeculi huius sunt et tamen filii diaboli non sunt; quamvis enim diabolus auctor sit et princeps omnium peccatorum, non tamen filios diaboli faciunt quaecumque peccata. Peccant enim et filii Dei, quoniam, si dixerint se non habere peccatum, se ipsos seducunt et veritas in eis non est 15, sed ea condicione peccant, qua sunt adhuc filii huius saeculi; qua vero gratia sunt filii Dei, non utique peccant, quia omnis qui natus est ex Deo non peccat 16. Filios autem diaboli infidelitas facit, quod peccatum proprie vocatur, quasi solum sit, si non exprimatur quale peccatum sit, sicut Apostolus cum dicitur, si non exprimatur quis Apostolus, non intellegitur nisi Paulus, quia pluribus est epistulis notior et plus omnibus illis laboravit 17. Unde quod ait Dominus de Spiritu Sancto: Ipse arguet mundum de peccato, infidelitatem intellegi voluit. Hoc enim cum exponeret ait: De peccato quidem, quia non crediderunt in me 18; et ubi ait: Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent 19. Non enim peccatum antea non habebant, sed ipsam voluit intellegi diffidentiam, qua nec praesenti et loquenti crediderunt pertinentes ad eum, de quo dicit Apostolus: Secundum principem potestatis aeris, qui nunc operatur in filiis diffidentiae 20. Ergo in quibus non est fides, filii sunt diaboli, quia non habent in interiore homine cur eis dimittatur quidquid hominis infirmitate vel ignoratione vel omnino aliqua mala voluntate committitur; illi autem filii Dei, qui utique si dixerint se non habere peccatum, se ipsos decipiunt, et veritas in eis non est, profecto, quod sequitur: "cum confitentur peccata sua - quod filii diaboli non faciunt vel non secundum fidem quae filiorum Dei propria est faciunt -, fidelis est et iustus qui dimittat eis peccata et mundet eos ab omni iniquitate" 21. Ut autem plenius intellegatur quod dicimus, audiatur ipse Iesus, qui filiis Dei utique loquebatur dicens: Si autem vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se! 22 Si enim filii Dei non essent, non eis diceret: Pater vester, qui in caelis est. Et tamen eos malos esse dicit et nosse bona dare filiis suis. Numquid inde mali, unde filii Dei? Absit, sed inde mali, unde adhuc filii saeculi, iam tamen filii Dei facti pignore Spiritus Sancti.

Baptisma omnia prorsus peccata abluit sive originalia sive addita.

3. 5. Baptismus igitur abluit quidem peccata omnia, prorsus omnia factorum, dictorum, cogitatorum, sive originalia sive addita sive quae ignoranter sive quae scienter admissa sunt; sed non aufert infirmitatem, cui regeneratus resistit, quando bonum agonem luctatur 23; consentit autem, quando sicut homo in aliquo delicto praeoccupatur, propter illud gaudens in actione gratiarum, propter hoc autem gemens in allegatione orationum, ibi dicens: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? 24 Hic dicens: Dimitte nobis debita nostra 25; propter illud dicens: Diligam te, Domine, virtus mea 26; propter hoc dicens: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum 27; propter illud dicens: Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos 28; propter hoc dicens: Turbatus est prae ira oculus meus 29, et innumerabilia, quibus divinae Litterae plenae sunt, quae alternis vocibus vel exsultando de Dei bonis vel maerendo de nostris malis a filiis Dei dicuntur ex fide, quamdiu adhuc filii sunt etiam saeculi huius pro vitae huius infirmitate, quos tamen Deus a filiis diaboli 30 non solum lavacro regenerationis, sed ipsius etiam quae per dilectionem operatur 31 fidei probitate discernit, quia iustus ex fide vivit 32. Haec autem infirmitas, cum qua usque ad corporis mortem defectu et profectu alternante contendimus magnique interest quid vincat in nobis, regeneratione alia consumetur, de qua Dominus dicit: In regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos supersedes duodecim 33, et cetera. Regenerationem quippe hoc loco nullo ambigente novissimam resurrectionem vocat, quam Paulus quoque apostolus et adoptionem et redemptionem nuncupat dicens: Sed etiam nos ipsi primitias habentes spiritus et ipsi nobismetipsis ingemiscimus adoptionem expectantes, redemptionem corporis nostri 34. Numquid non per lavacrum sanctum regenerati, adoptati, redempti sumus? Et tamen restat regeneratio, adoptio, redemptio, quam in fine venturam nunc patienter exspectare debemus, ut tunc filii saeculi huius ex nulla parte iam simus. Quisquis igitur baptismati derogat, quod modo per illud percipimus, corrumpit fidem; quisquis autem iam nunc ei tribuit, quod quidem per ipsum, sed tamen postea percepturi sumus, amputat spem. Nam si a me quispiam quaesierit, utrum per baptismum salvi facti fuerimus, negare non potero dicente Apostolo: Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti 35. Sed si quaesierit, utrum per idem lavacrum omni prorsus modo iam nos fecerit salvos respondebo: Non ita est. Item quippe idem dicit Apostolus: Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur non est spes: quod enim videt quis, quid et sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam expectamus 36. Salus ergo hominis in baptismate facta est, quia dimissum est quod peccati a parentibus traxit vel quidquid etiam proprie ante baptismum ipse peccavit; salus vero eius tanta post erit, ut peccare omnino non possit.

Pelagianorum calumnia de Vetere Testamento et antiquis iustis.

4. 6. Quibus ita se habentibus ex his etiam illa quae deinceps nobis obiciunt refelluntur. Quis enim catholicus dicit, quod nos dicere iactitant: "Spiritum Sanctum adiutorem virtutis in Testamento Vetere non fuisse", nisi cum Vetus Testamentum sic intellegimus, quemadmodum dixit Apostolus: A monte Sina in servitutem generans 37? Sed quia in eo praefigurabatur Novum, qui hoc intellegebant tunc homines Dei secundum distributionem temporum Veteris quidem Testamenti dispensatores et gestatores, sed Novi demonstrantur heredes. An vero illum ad Testamentum Novum negabimus pertinere, quid dicit: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis 38? aut illum qui dicit: Posuit super petram pedes meos, et direxit gressus meos et immisit in os meum canticum novum, hymnum Deo nostro 39? Vel illum ante Testamentum Vetus, quod est a monte Sina, patrem fidelium, de quo dicit Apostolus: Fratres, secundum hominem dico, tamen hominis confirmatum Testamentum nemo irritum facit aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. Non dicit: Et seminibus, tamquam in multis, sed tamquam in uno: Et semini tuo, quod est Christus. Hoc autem dico, inquit, Testamentum confirmatum a Deo quae post quadringentos et triginta annos facta est lex non infirmat ad evacuandam promissionem. Si enim ex lege hereditas, iam non ex promissione; Abrahae autem per promissionem donavit Deus 40.

Novum Testamentum in propheticis latebris occultatum.

4. 7. Hic certe si quaeramus, utrum hoc Testamentum, quod dicit confirmatum a Deo non infirmari a lege quae post quadringento set triginta annos facta est utrum Novum an Vetus intellegendum sit, quis respondere dubitet "Novum", sed in propheticis latebris occultatum, donec veniret tempus quo revelaretur in Christo? Nam si dixerimus: "Vetus", quid erit illud a monte Sina in servitutem generans 41? Ibi enim facta est lex post quadringentos et triginta annos, qua lege hoc Testamentum promissionis Abrahae infirmari non posse confirmat; et hoc quod factum est ad Abraham vult potius ad nos pertinere, quos vult esse filios liberae, non ancillae, heredes ex promissione, non lege, cum dicit: Si enim ex lege hereditas, iam non ex promissione; Abrahae autem per promissionem donavit Deus 42, ut quod facta est lex post quadringentos et triginta annos ad hoc subintraverit, ut abundaret delictum; cum per peccatum praevaricationis convincitur hominis superbia de sua iustitia praesumentis, et ubi abundavit delictum, superabundaret gratia 43 per fidem iam humilis hominis in lege deficientis et ad Dei misericordiam fugientis. Ideo cum dixisset: Si enim ex lege hereditas, iam non ex promissione; Abrahae autem per promissionem donavit Deus - tamquam ei diceretur: ut quid ergo postea lex facta est ? -, subiunxit atque ait: Quid ergo lex? Cui mox interrogationi reddidit: Praevaricationis gratia proposita est, donec veniret semen cui promissum est 44. Hoc identidem ita dicit: Si enim qui ex lege heredes sunt, exinanita est fides et evacuata est promissio. Lex enim iram operatur; ubi enim non est lex, nec praevaricatio 45. Quod ait in illo testimonio: Si enim ex lege hereditas, iam non ex promissione, Abrahae autem per promissionem donavit Deus 46; hoc in isto ait: Si enim qui per legem heredes sunt, exinanita est fides et evacuata est promissio 47; satis ostendens ad fidem nostram pertinere - quae Novi est utique Testamenti -, quod per promissionem donavit Deus Abrahae. Et quod ait in illo testimonio: Quid ergo lex? atque respondit: Praevaricationis gratia proposita est 48, hoc in isto similiter subdidit: Lex enim iram operatur, ubi enim non est lex, nec praevaticatio 49.

Iusti ante et post Abraham sunt omnes filii promissionis.

4. 8. Sive igitur Abraham sive ante illum iusti sive post eum usque ad ipsum Moysen, per quem datum est Testamentum a monte Sina in servitutem generans, sive ceteri Prophetae post eum et sancti homines Dei usque ad Ioannem Baptistam, filii sunt promissionis et gratiae secundum Isaac filium liberae, non ex lege, sed ex promissione heredes Dei, coheredes autem Christi. Absit enim, ut Noe iustum et prioris temporis iustos et quicumque ab illo usque ad Abraham iusti esse potuerunt vel conspicui vel occulti negemus ad supernam Ierusalem, quae mater est nostra 50, pertinere, quamvis anteriores tempore inveniantur esse quam Sara, quae ipsius liberae matris prophetiam figuramque gestabat. Quanto evidentius ergo post Abraham, cui sic declarata est ipsa promissio, ut pater multarum gentium diceretur 51, quicumque Deo placuerunt, filii promissionis habendi sunt! Non enim ex Abraham et deinceps iustorum generatio verior, sed prophetia manifestior reperitur.

In iustis Veteris Testamenti fides per caritatem operabatur.

4. 9. Ad Testamentum autem Vetus, quod est a monte Sina in servitutem generans, quod est Agar 52, illi pertinent, qui cum acceperint legem sanctam et iustam et bonam, putant sibi ad vitam litteram posse sufficere; et ideo qua fiant factores legis divinam misericordiam non requirunt, sed ignorantes Dei iustitiam et suam iustitia volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti 53. Ex hoc genere fuit illa multitudo, quae adversus Deum in heremo murmuravit et idolum fecit, et illa, quae iam in ipsa terra promissionis fornicata est post deos alienos. Sed haec in ipso quoque Vetere Testamento valde reproba est multitudo. Illi etiam, quicumque ibi erant, sola quae ibi Deus pollicetur terrena promissa sectantes et quid pro Novo Testamento ea ipsa significent ignorantes, eorum adipiscendorum amore et amittendorum timore, Dei praecepta servabant, immo non servabant, sed sibi servare videbantur; neque enim fides in eis per dilectionem operabatur 54, sed terrena cupiditas metusque carnalis. Sic autem praecepta qui facit procul dubio invitus facit ac per hoc in animo non facit; mavult enim omnino non facere, si secundum ea quae cupit et metuit permittatur impune. Ac per hoc in ipsa voluntate intus est reus, ubi ipse qui praecipit inspicit Deus. Tales erant filii terrenae Ierusalem, de qua dicit Apostolus: Servit enim cum filiis suis, pertinens ad Testamentum Vetus: A monte Sina in servitutem generans quod est Agar 55.Ex ipso genere fuerunt, qui Dominum crucifixerunt et in eadem infidelitate manserunt. Inde sunt etiam adhuc eorum filii in ingenti multitudine Iudaeorum, quamvis iam Novo Testamento, sicut prophetatum est, per Christi sanguinem patefacto atque firmato et a flumine, ubi baptizatus magisteriumque professus est, usque ad terminos terrae Evangelio diffamato 56. Qui Iudaei, secundum prophetias quas legunt, per omnes sunt terras ubique dispersi ut ex eorum quoque codicibus christianae non desit testimonium veritati.

Christiani quoque ad decalogum observandum tenentur.

4. 10. Et Vetus igitur Testamentum Deus condidit, quia Deo placuit usque ad plenitudinem temporis promissis terrenis tamquam in praemio constitutis promissa velare caelestia, et populo terrenis bonis inhianti et propterea durum cor habenti quamvis spiritalem, tamen in tabulis lapideis legem dare 57. Exceptis quippe Librorum veterum sacramentis, quae sola significando ratione praecepta sunt - quamquam et in eis, quoniam spiritaliter intellegenda sunt, recte lex dicitur spiritalis - cetera certe, quae ad pietatem bonosque mores pertinentia non ad aliquam significationem ulla interpretatione referenda, sed prorsus ut sunt dicta facienda sunt, profecto illam Dei legem non solum illi tunc populo, verum etiam nunc nobis ad instituendam recte vitam necessariam nemo dubitaverit. Si enim Christus nobis abstulit illud gravissimum multarum observationum iugum, ne carnaliter circumcidamur, ne pecorum victimas immolemus, ne sabbato septeno dierum volumine redeunte ab operibus etiam necessariis quiescamus et cetera huiusmodi, sed ea spiritaliter intellecta teneamus remotisque umbris significantibus in rerum ipsarum quae significantur luce vigilemus, numquid propterea dicturi sumus non ad nos pertinere quod scriptum est, ut alienum quodcumque perditum quis invenerit, reddat ei qui perdidit 58 et alia multa similia, quibus pie recteque vivere discitur, maximeque ipsum Decalogum, qui duabus illis lapideis tabulis continetur, excepta sabbati observatione carnali, quae spiritalem sanctificationem quietemque significat 59? Quis enim dicat non debere observare Christianos, ut uni Deo religionis obsequio serviatur, ut idolum non colatur, ut nomen Domini non accipiatur in vanum, ut parentes honorentur, ne adulteria, homicidia, furta, falsa testimonia perpetrentur, ne uxor, ne omnino res ulla concupiscatur aliena 60? Quis est tam impius, qui dicat ideo se ista legis non custodire praecepta, quia est ipse Christianus nec sub lege, sed sub gratia constitutus 61?

Ad Vetus pertinent Testamentum qui carnali timore et cupiditate operantur.

4. 11. Verum haec plane magna distante est, quod faciunt ista sub lege positi, quos littera occidit 62, terrenam felicitatem vel cupiditatem adipiscendi vel timore amittendi et ideo non vere faciunt, quoniam carnalis cupiditas qua peccatum mutatur potius vel augetur cupiditate alia, non sanatur. Hi ad Vetus pertinent Testamentum, quod in servitutem generati; quia facit eos carnalis timor et cupiditas servos, non evangelica fides et spes et caritas liberos 63. Sub gratia vero positi, quos vivificat Spiritus 64, ex fide ista faciunt, quae per dilectionem operatur, in spe bonorum non carnalium, sed spiritalium non terrenorum, sed caelestium, non temporalium, sed aeternorum praecipue credentes in Mediatorem, per quem sibi non dubitant et spiritum gratiae subministrari, ut bene ista faciant, et ignosci posse cum peccant. Hi pertinent ad Testamentum Novum, filii promissionis, regenerati Deo patre et libera matre. Huius generis fuerunt antiqui omnes iusti et ipse Moyses Testamenti minister Veteris, heres Novi, quia ex fide qua nos vivimus una eademque vixerunt incarnationem, passionem, resurrectionemque Christi credentes futuram, quam nos credimus factam, usque ad ipsum Ioannem Baptistam tamquam praeteritae dispensationis limitem quendam, qui Mediatorem ipsum non aliqua umbra futuri vel allegorica significatione vel ulla prophetica praenuntiatione venturum esse significans, sed digito demonstrans ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi 65; tamquam dicens: "Quem multi iusti videre concupierunt 66, in quem venturum ab ipsius humani generis initio crediderunt, de quo Abrahae dictae sunt promissiones, de quo scripsit Moyses 67, de quo Lex et Prophetae 68 sunt testes: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi". Ab hoc Ioanne et deinceps coeperunt de Christo fieri praeterita vel praesentia, quae ab illis omnibus anterioris temporis iustis credebantur, sperabantur, desiderabantur futura. Eadem igitur fides est et in illis, qui nondum nomine, sed re ipsa fuerunt antea Christiani, et in istis, qui non solum sunt, verum etiam vocantur, et in utrisque eadem gratia per Spiritum Sanctum. Unde dicit Apostolus: Habentes autem eumdem spiritum fidei secundum quod scriptum est: Credidi, propter quod locutus sum, et nos credimus, propter quod et loquimur 69.

Veteris Testamenti variae appellationes.

4. 12. Aliter itaque dicitur iam obtinente loquendi consuetudine Vetus Testamentum, Lex et Prophetae omnes, qui usque ad Ioannem prophetaverunt - quod distinctius vetus instrumentum quam Vetus Testamentum vocatur -, aliter autem sicut apostolica appellat auctoritas sive hoc nomen exprimens sive significans. Exprimit enim, ubi dicit: Usque in hodiernum diem, quamdiu legitur Moyses, idipsum velamen in lectione Veteris Testamenti manet, quod non revelatur, quia in Christo evacuatur 70. Sic enim utique Vetus Testamentum ad Moysi rettulit ministerium. Item dicit: Ut serviamus in novitate spiritus et non in vetustate litterae 71, idipsum significans Testamentum nomine litterae 72. Item alio loco: Qui et idoneos nos fecit, inquit, ministros Novi Testamenti non litterae, sed spiritus, littera enim occidit, spiritus autem vivificat 73. Et hic per commemorationem Novi illud utique Vetus intellegi voluit. Multo autem evidentius, quamvis non dixerit aut Vetus aut Novum, duo ipsa Testamenta distinxit per duos filios Abrahae, unum de ancilla, alium de libera, quod iam superius commemoravimus. Quid enim expressius, quam ut diceret: Dicite mihi sub lege volentes esse, legem non audistis? Scriptum est enim quod Abraham duos fìlios habuit, unum de ancilla et unum de libera sed ille quidem qui de ancilla secundum carnem natus est, quis autem de libera, per repromissionem. Quae sunt in allegoria; haec enim sunt duo Testamenta, unum quidem a monte Sina in servitutem generans, quod est Agar - Sina enim mons est in Arabia, quae coniuncta est huic quae nunc est Ierusalem; servit enim cum filiis suis -, quae autem sursum est Ierusalem, libera est, quae est mater nostra 74. Quid clarius, quid certius, quid ab omni obscuritate atque ambiguitate remotius? Et paulo post: Nos autem fratres, inquit, secundum Isaac promissionis filii sumus 75. Item paulo post: Nos autem, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae; qua libertate Christus nos liberavit 76. Eligamus igitur utrum antiquos iustos ancillae filios dicamus an liberae. Absit autem ut ancillae; ergo si liberae, ad Novum pertinent Testamentum in Spiritu Sancto, quem vivificantem litterae occidenti opponit Apostolus. Nam quo pacto ad gratiam Novi Testamenti non pertinent hi, de quorum dictis et Libris istos eiusdem gratiae dementissimos et ingratissimos inimicos refellendo convincimus?

Etiam Veteris Testamenti sanctis Spiritus Sanctus non tantum adiutor, sed et largitor fuit virtutum.

4. 13. Sed dicet aliquis: "Quomodo vetus appellatur, quod post quadringentos et triginta annos factum est per Moysen, et novumdicitur, quod ante tot annos factum est ad Abraham?". Qui ex hoc non litigiose, sed studiose movetur, intellegat primum, quia si ex anteriore tempore dicitur vetus, ex posteriore autem novum, revelationes eorum considerantur in his nominibus, non institutiones. Per Moysen quippe revelatum est Testamentum Vetus, per quem lex data est sancta et iusta et bona 77, per quam fieret non abolitio, sed cognitio peccati; qua convincerentur superbi suam iustitiam volentes constituere, quasi divino adiutorio non egentes, et rei facti litterae confugerent ad spiritum gratiae non sua iustitia iustificandi, sed Dei, hoc est quae illis esset ex Deo. Nam, sicut idem Apostolus loquitur: Per legem cognitio peccati. Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est, testificata per Legem et Prophetas 78. Lex quippe eo ipso, quod in ea nemo iustificatur, testimonium perhibet iustitiae Dei. Quod enim in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est, quia iustus ex fide vivit 79. Sic ergo cum lex non iustificat impium de praevaricatione convictum, mittit ad iustificantem Deum atque ita iustitiae Dei perhibet testimonium; Prophetae vero testimonium perhibent iustitiae Dei praenuntiando Christum, qui factus est nobis sapientia a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio, ut, quemadmodum scriptum est, qui gloriatur, in Domino glorietur 80. Erat autem occulta ista lex ab initio, cum homines iniquos natura ipsa convinceret aliis facientes, quod sibi fieri noluissent. Revelatio autem Novi Testamenti in Christo facta est, cum est manifestatus in carne 81; in quo apparuit iustitia Dei, id est, quae hominibus ex Deo est. Sic enim ait: Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est 82. Ecce qua causa illud dicitur Vetus Testamentum, quia priore, hoc autem Novum, quia posteriore tempore revelatum est. Deinde quia Testamentum Vetus pertinet ad hominem veterem, a quo necesse est hominem incipere, Novum autem ad hominem novum, quo debet homo ex vetustate transire, ideo in illo sunt promissa terrena, in isto promissa caelestia; quia et hoc ad misericordiam Dei pertinuit, ne quisquam vel ipsam terrenam qualemcumque felicitatem nisi a Domino creatore universitatis putet cuiquam posse conferri. Sed si propter illam colatur Deus, servilis est cultus pertinens ad filios ancillae, si autem propter ipsum Deum, ut in aeterna vita sit Deus omnia in omnibus 83, liberalis est servitus pertinens ad filios liberae, quae est mater nostra aeterna in caelis. Quae prius tamquam sterilis apparebat, quando perspicuos filios non habebat, nunc autem videmus, quod de illa prophetatum est: Laetare, sterilis, quae non paris, erumpe et exclama, quae non parturis, quia multi filii desertae magis quam eius quae habet virum 84; id est "magis quam illius Ierusalem, quae legis quodammodo vinculo maritata est et servit cum filiis suis". Tempore igitur Veteris Testamenti Spiritum Sanctum in eis, qui etiam tunc secundum Isaac promissionis filii erant, non solum adiutorem quod isti suo dogmati sufficere existimant, verum etiam largitorem dicimus fuisse virtutis, quod isti negant, libero eam potius arbitrio tribuentes, contradicentibus illis patribus, qui sciebant ad Dominum veraci pietate clamare: Diligam te, Domine, virtus mea! 85

Pelagianorum calumnia de sanctitate Prophetarum et Apostolorum.

5. 14. Aiunt etiam: "Quod omnes Apostoli vel Prophetae non plene sancti definiantur a nobis, sed in comparatione peiorum minus malos eos fuisse dicamus et hanc esse iustitiam, cui Deus testimonium perhibet, ut quomodo dicit Propheta 86, iustificatam Sodomam comparatione Iudaeorum, sic etiam nos criminosorum comparatione dicamus sanctos aliquam exercuisse virtutem". Absit, ut ista dicamus, sed aut non valent intellegere aut nolunt advertere aut calumniandi studio dissimulant se scire quod dicimus. Audiant ergo vel ipsi vel potius hi quos idiotas et ineruditos decipere moliuntur. Nostra fides, hoc est catholica fides, iustos ab iniustis non operum, sed ipsa fidei lege discernit, quia iustus ex fide vivit 87. Per quam discretionem fit, ut homo ducens vitam sine homicidio, sine furto, sine falso testimonio, sine appetitu rei ullius alienae, parentibus honorem debitum reddens, castus usque ad continentiam ad omni omnino concubitu, etiam coniugali, eleemosynarum largissimus, iniuriarum patientissimus, qui non solum non auferat aliena, sed nec sua reposcat ablata, vel etiam venditis, omnibus suis erogatisque in pauperes nihil suum propriumque possideat, cum suis tamen istis velut laudabilibus moribus, si non in Deum fidem rectam et catholicam teneat, de hac vita damnandus abscedat. Alius autem, habens quidem opera bona ex fide recta, quae per dilectionem operatur, non tamen ita ut ille bene moratus, incontinentiam suam sustentat honestate nuptiarum, coniugii carnale debitum et reddit et repetit, nec sola propagationis causa, verum etiam voluptatis, quamvis cum sola uxore concumbit, quod coniugatis secundum veniam concedit Apostolus 88, iniurias non tam patienter accipit, sed ulciscendi cupiditate fertur iratus, quamvis, ut possit dicere: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 89, rogatus, ignoscat, possidet rem familiarem, faciens inde quidem eleemosynas, non tamen quam ille tam largus, non aufert aliena, sed quamvis ecclesiastico iudicio, non forensi tamen repetit sua; nempe iste qui moribus illo videtur inferiori, propter rectam fidem quae illi est in Deum, ex qua vivit, et secundum quam in omnibus delictis suis se accusati, in omnibus bonis operibus Deum laudat sibi tribuens ignominiam, illi gloriam atque ab ipso sumens et indulgentiam peccatorum et dilectionem recte factorum, de hac vita liberandus et in consortium cum Christo regnaturorum recipiendus emigrat. Quare, nisi propter fidem? Quae licet sine operibus neminem salvat (ipsa est enim non reproba fides, quae per dilectionem operatur) tamen per ipsam etiam peccata solvuntur, quia iustus ex fide vivit 90, sine ipsa vero etiam quae videntur bona opera in peccata vertuntur; omne enim quod non est ex fide, peccatum est 91. Et fit propter hanc maximam differentiam, ut, cum dubitante nullo perseverans virginalis integritas coniugali castitate sit potior, tamen mulier etiam bis nupta catholica professae virgini haereticae praeferatur; nec ita praeferatur, ut ista melior sit in Dei regno, sed ut illa ibi non sit omnino. Nam et ille, quem velut melioribus descripsimus moribus, si adsit ei fides recta, superat illum alterum, sed ambo illic erunt; si autem fides ei desit,sic ab illo superatur, ut ipse ibi non sit.

Perfectio quae in hac vita possibilis est.

5. 15. Cum itaque iusti omnes et antiquiores et Apostoli ex fide vixerint recta, quae est in Christo Iesu Domino nostro, moresque tam sanctos cum fide habuerint, ut licet non tam perfectae virtutis in hac vita esse potuerint, quam post hanc vitam futura est, tamen quidquid peccati ex humana infirmitate subrepere, pietate ipsius fidei continuo deleretur - unde fieri potest, ut in comparatione iniquorum, quos damnaturus est Deus, iustos eos fuisse dicendum sit, cum per piam fidem tam in contrarium ab illis impiis sint remoti, ut clamet Apostolus: Quae pars fideli cum infideli 92? sed videlicet novi haeretici Pelagiani religiosi amatores et laudatores videntur sibi esse sanctorum, si non audeant dicere imperfectae illos fuisse virtutis, cum hoc confiteatur Vas electionis 93, qui considerans ubi adhuc esset et quia corpus, quod corrumpitur, aggravat animam 94: Non quia iam acceperim, ait, aut iam perfectus sim fratres, ego me ipsum non arbitror apprehendisse 95. Et paulo post tamen, qui se negaverat esse perfectum: Quotquot ergo perfecti, inquit, hoc sapiamus 96; ut ostenderet secundum istius vitae modum esse quandam perfectionem eique perfectioni hoc quoque deputari, si se quisque noverit nondum esse perfectum. Quid enim excellentius in veteri populo sacerdotibus sanctis? Et tamen eis praecepit Deus sacrificium pro suis primitus offerre peccatis 97. Et quid sanctius in novo populo Apostolis? Et tamen praecepit eis Dominus in oratione dicere: Dimitte nobis debita nostra 98. Omnium igitur piorum sub hoc onere corruptibilis carnis et in istius vitae infirmitate gementium spes una est, quod advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum; et ipse est exoratio peccatorum nostrorum 99.

Pelagianorum calumnia de peccato in Christo.

6. 16. Istum advocatum 100 non habent illi, qui sunt a iustis - etiamsi sola ista esset differentia - in contrarium longeque discreti. Quem iustum advocatum absit ut dicamus, sicut ipsi calumniantur, "carnis necessitate mentitum", sed dicimus eum in similitudine carnis peccati de peccato damnasse peccatum 101. Quod fortasse isti non intellegentes et calumniandi cupiditate caecati quam diversis modis peccati nomen in Scripturis sanctis poni soleat ignorantes peccatum Christi affirmare nos iactant. Dicimus itaque Christum et nullum habuisse peccatum nec in anima nec in carne, et suscipiendo carnem in similitudine carnis peccati de peccato damnasse peccatum. Quod subobscure ab Apostolo dictum duobus modis solvitur: sive quia rerum similitudines solent earum rerum nominibus nuncupari, quarum similes sunt, ut ipsam similitudinem carnis peccati voluisse intellegatur Apostolus appellare peccatum, sive quia sacrificio pro peccatis peccata appellabantur in lege, quae omnia figurae fuerunt carnis Christi, quod est verum et unicum sacrificium pro peccatis non solum his, quae universa in baptismate diluuntur, verum etiam his, quae post ex huius vitae infirmitate subrepunt. Propter quae quotidie universa in oratione ad Deum clamat Ecclesia: Dimitte nobis debita nostra, et dimittuntur nobis per singulare sacrificium pro peccatis, quod Apostolus secundum legem loquens non dubitavit appellare peccatum. Unde est etiam illud eius multo evidentius nec aliquo bivio cuiusquam ambiguitatis incertum: Obsecramus pro Christo reconciliari Deo. Eum qui non noverat peccatum; pro nobis peccatum fecit, ut nos simus iustitia Dei in ipso 102. Nam quod superius commemoravi: De peccato damnavit peccatum, quia non dictum est "de peccato suo", potest quispiam sic intellegere, ut dicat eum de peccato Iudaeorum damnasse peccatum, quia de peccato eorum, qui eum crucifixerunt, factum est, ut sanguinem suum in remissionem funderet peccatorum; hoc vero, ubi dicitur Deus ipsum Christum, qui non noverat peccatum, fecisse peccatum, non mihi convenientius videtur intellegi quam Christum factum sacrificium pro peccatis et ob hoc appellatum esse peccatum.

Perfectio huius et futurae vitae.

7. 17. Quis autem ferat eos obicere nobis, "quod post resurrectionem tales processus futuros esse dicamus, ut ibi incipiant homines quae hic noluerint Dei mandata complere", quoniam dicimus ibi omnino nullum futurum esse peccatum nec cum aliqua peccati cupiditate conflictum, tamquam ipsi audeant hoc negare? Sapientiam quoque et cognitionem Dei tunc perfici in nobis et in Domino tantam exsultationem, ut ea sit plena et vera securitas, quis negabit, nisi tam sit aversus a vero, ut ob hoc ad eam pervenire non possit? Verum haec non erunt in praeceptis, sed in eorum quae hic observanda sunt praemio praeceptorum. Quorum quidem praeceptorum contemptus illuc non perducit ad praemium, sed hic studium praecepta servandi gratia Dei tribuit. Quae si quid etiam in eis praeceptis minus servatur, ignoscit, propter quod orando dicimus et: Fiat voluntas tua; et: Dimitte nobis debita nostra 103. Hic ergo praeceptum est, ut non peccemus, ibi praemium non posse peccare; hic praeceptum est, ut desideriis peccati non oboediamus 104, ibi praemium, ut desideria peccati non habeamus; hic praeceptum est: Intellegite ergo qui insipientes estis in populo et stulti aliquando sapite 105; ibi praemium est plena sapientia et perfecta cognitio - Videmus enim nunc per speculum in aenigmate, ait Apostolus, tunc autem facie ad faciem. Nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum 106; hic praeceptum est: Exsultate Deo adiutori nostro 107, et: Exsultate, iusti, in Domino 108; ibi praemium est exsultare perfecto et ineffabili gaudio 109; postremo in praecepto positum est; Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam; in praemio autem: quoniam ipsi saturabuntur 110. Unde, quaeso, saturabuntur, nisi quod esuriunt et sitiunt? Quis igitur ita, non solum a divino, sed a sensu quoque abhorret humano, qui dicat in homine tantam esse posse iustitiam, cum ab illo esuritur et sititur, quanta erit, cum ex illa saturabitur? Quando autem esurimus sitimusque iustitiam, si fides Christi vigilat in nobis, quid nos nisi Christum esurire ac sitire credendum est? Qui factus est nobis sapientia a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio, ut, quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur 111. Et quia modo in eum non videntes credimus, ideo sitimus esurimusque iustitiam. Quamdiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino; per fidem enim ambulamus, non per speciem 112. Quem cum viderimus pervenientes utique ad speciem, exultabimus gaudio inenarrabili 113 et tunc iustitia saturabimur, quia nunc ei desiderio pio dicimus: Saturabor, cum manifestabitur gloria tua 114.

Perfectio et infirmitas apostoli Pauli in hoc mundo degentis.

7. 18. Quam vero est, non dico impudens, sed insana superbia nondum esse aequales angelis Dei et putare se iam posse habere iustitiam aequalem angelis Dei, nec intueri tam magnum et sanctum virum, qui utique ipsam iustitiae perfectionem esuriebat atque sitiebat, quando magnitudine revelationum nolebat extolli; nec tamen, ut non extolleretur, arbitrio suo voluntatique commissus est, sed accepit stimulum carnis, angelum satanae, qui eum colaphizaret. Propter quod ter Dominum rogavit, ut discederet ab eo, et dixit ei Dominus: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur 115. Quae virtus, nisi ad quam pertinet non extolli? Et quis dubitat hoc ad iustitiam pertinere? Huius igitur iustitiae perfectione sunt praediti angeli Dei, qui semper vident faciem Patris 116, ac per hoc totius Trinitatis, quia per Filium vident in Spiritu Sancto. Nihil est autem ista revelatione sublimius; nec tamen angelorum quisquam illa contemplatione laetantium necessarium habet angelum satanae, a quo colaphizetur, ne illum tanta magnitudo revelationis extollat. Hanc perfectionem virtutis utique nondum habebat apostolus Paulus, nondum aequalis angelis Dei, sed inerat illi extollendi se infirmitas, quae per angelum etiam Satanae fuerat comprimenda, ne revelationum magnitudine extolleretur. Quamquam itaque ipsum Satanam elatio prima deiecerit 117,tamen summus ille medicus, qui bene uti novit etiam malis, de angelo Satanae adhibuit contra elationis vitium salubre, quamvis molestum medicamentum, sicut fieri consuevit antidotum etiam de serpentibus contra venena serpentum. Quid est ergo: Sufficit tibi gratia mea, nisi ne deficiendo succumbas sub colapho angeli Satanae? Et quid est: Virtus in infirmitate perficitur, nisi quia in isto loco infirmitatis hactenus perfectio potest esse virtutis, ut ipsa infirmitate praesente elatio reprimatur? quae utique infirmitas futura immortalitate sanabitur. Quomodo est enim dicenda sanitas plena, ubi etiam de angeli Satanae colapho adhuc est necessaria medicina?

Sanctus Paulus fuit perfectus viator.

7. 19. Ex hoc factum est virtutem, quae nunc est in homine iusto, perfectam hactenus nominari, ut ad eius perfectionem pertineat etiam ipsius imperfectionis et in veritate cognitio et in humilitate confessio. Tunc enim est secundum hanc infirmitatem pro suo modulo perfecta ista parva iustitia, quando etiam quid sibi desit intellegit. Ideoque Apostolus et imperfectum et perfectum se dicit 118; imperfectum scilicet cogitando, quantum illi ad iustitiam desit, cuius plenitudinem adhuc esurit ac sitit, perfectum autem, quod et suam imperfectionem confiteri non erubescit, et ut perveniat bene procedit, sicut possumus dicere perfectum esse viatorem, cuius bene promovetur accessio, quamvis non perficiatur intentio, nisi fuerit facta perventio. Propterea cum dixisset: Secundum iustitiam, quae in lege est, qui fuerim sine querella 119; mox addidit: Quae mihi lucra fuerunt, haec propter Christum damna esse duxi. Verumtamen et arbitror omnia damnum esse propter eminentem scientiam Christi Iesu Domini nostri, propter quem omnia non solum detrimenta credidi, verum etiam stercora existimavi esse, ut Christum lucrifaciam et inveniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est, sed eam quae est per fidem Christi, quae est et Deo iustitia in fide 120. Ecce Apostolus secundum iustitiam, quae ex lege est, sine querella se fuisse non utique mendaciter dicit; et tamen haec quae illi lucra fuerunt abicit propter Christum et damna, detrimenta et stercora existimat non solum haec, sed et cetera omnia, quae supra commemoravit, propter non qualemlibet, sed eminentem, sicut ipse dicit, scientiam Christi Iesu Domini nostri, quam procul dubio adhuc in fide habebat, nondum in specie. Tunc erit enim eminens Christi scientia, quando fuerit ita revelatus, ut quod creditur videatur. Unde alio loco ita dicit: Mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum illo in gloria 121. Hinc et ipse Dominus: Qui diligit me, inquit, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum et manifestabo me ipsum illi 122. Hinc Ioannes evangelista: Dilectissimi, inquit, filii Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. Scimus quia, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 123. Tunc erit eminens Christi scientia; nunc enim est quidem abscondita in fide, sed nondum eminens apparet in specie.

Iustitia quae ex lege et quae ex Deo.

7. 20. Abicit ergo illa beatus Paulus praeterita iustitiae suae tamquam detrimenta et stercora, ut Christum lucrifaciat et inveniatur in illo non habens suam iustitiam, quae ex lege est. Quare suam, si ex lege est? Neque enim lex illa Dei non est. Quis hoc nisi Marcion et Manichaeus et aliae similes pestes dixerunt? Cum ergo lex illa Dei sit, iustitiam suam dicit esse, quae ex lege est; quam iustitiam suam noluit habere, sed proiecit ut stercora. Cur ita, nisi quia hoc est, quod etiam superius demonstravimus, eos esse sub lege, qui ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti 124? Putant enim se arbitrii sui viribus implere legem iubentem et ista implicati superbia ad gratiam non convertuntur iuvantem. Sic eos littera occidit 125, aut aperte etiam sibi reos non faciendo quod praecipit; aut putando se facere quod spiritali, quae ex Deo est, non faciunt caritate. Ita remanent aut aperte iniqui aut fallaciter iusti, in aperta iniquitate evidenter elisi, in fallaci iustitia insipienter elati. Ac per hoc miro quidem modo, sed tamen vero iustitiam legis non implet iustitia quae in lege est, vel ex lege, sed quae in spiritu gratiae. Iustitia quippe legis impletur in eis, sicut scriptum est, qui non secundum carnem ambulant, sed secundum spiritum 126. Secundum iustitiam vero quae in lege est se fuisse sine querella in carne, non in spiritu, dicit Apostolus et iustitiam quae ex lege est suam dicit fuisse, non Dei 127. Intellegendum est igitur iustitiam legis non impleri secundum iustitiam, quae in lege, vel ex lege, id est, secundum iustitiam hominis, sed secundum iustitiam quali est in spiritu gratiae; ergo secundum iustitiam Dei, hoc est quae homini ex Deo est. Quod planius et brevius ita dici potest: Iustitiam legis non impleri, cum lex iubet et homo quasi suis viribus facit, sed cum spiritus adiuvat et hominis non libera, sed Dei gratia liberata voluntas facit. Legis itaque iustitia est iubere quod Deo placet, vetarequod displicet; in lege autem iustitia est servire litterae et extra eam nullum Dei adiutorium ad recte vivendum requirere. Cum enim dixisset: Non habens meam iustitiam quae ex lege est, sed eam quae est per fidem Christi, addidit: quae est ex Deo 128. Ipsa est ergo iustitia Dei, quam superbi ignorantes suam volunt constituere 129. Non enim propterea iustitia Dei dicitur, quoniam Deus ea iustus est, sed quia homini ex Deo est.

Apostolus in via positus ad perfectionem dilectionis currebat.

7. 21. Secundum hanc autem iustitiam Dei, hoc est quae ex Deo nobis est, nunc fides operatur per dilectionem 130. Id autem operatur, quomodo perveniat homo ad eum, in quem modo non videns, credit. Quem cum viderit, tunc quod erat in fide per speculum in aenigmate, iam erit in specie facie ad faciem 131; tunc perficietur et ipsa dilectio. Nimis quippe insipienter dicitur tantum amari Deum, antequam videatur, quantum amabitur, cum videbitur. Porro si in hac vita pio nemine dubitante, quanto amplius diligimus Deum, tanto sumus utique iustiores, quis dubitet piam veramque iustitiam, cum fuerit dilectio Dei perfecta, tunc perfici? Tunc ergo lex, ita ut nihil omnino desit, implebitur, cuius legis secundum Apostolum Plenitudo dilectio est 132. Ac per hoc, cum dixisset: non habens meam iustitiam, quae ex lege est, sed eam quae est per fidem Christi, quae est ex Deo iustitia in fide; deinde subiunxit: ad cognoscendum eum et virtutem resurrectionis eius, et communicationem passionum eius 133. Haec omnia nondum plena et perfecta in Apostolo erant, sed tamquam in via positus ad eorum plenitudinem perfectionemque currebat. Nam quomodo iam perfecte cognoverat Christum, qui dicit alio loco: Nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum 134? Et quomodo iam perfecte cognoverat virtutem resurrectionis eius, cui restabat eam plenius tempore resurrectionis carnis experiendo cognoscere? Et quomodo iam perfecte cognoverat communicationem passionum eius, nondum pro illo passionem mortis expertus? Denique addit et dicit: Si quo modo occurram in resurrectionem mortuorum 135, ac deinde ait: Non quia iam acceperim aut iam perfectus sim 136. Quid ergo se confitetur nondum accepisse et in quo nondum esse perfectum, nisi in ea iustitia, quae ex Deo est, quam concupiscens noluit suam habere, quae ex lege est? Hinc enim loquebatur et ista fuit causa, ut haec diceret resistens inimicis gratiae Dei, pro qua largienda crucifixus est Christus; ex quorum genere etiam isti sunt.

Illi inimici sunt cruci Christi qui per legem dicunt esse iustitiam.

7. 22. Nam ex quo loco suscepit haec dicere, sic exorsus est: Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem. Nos enim sumus circumcisio qui spiritu Deo servimus - vel sicut nonnulli codices habent, qui spiritui Deo, vel spiritui Dei servimus - et gloriamur in Christo Iesu, et non in carne fidentes 137. Hinc manifestum est adversus Iudaeos eum agere, qui carnaliter observantes legem et suam iustitiam volentes constituere occidebantur littera, non vivificabantur spiritu et in se gloriabantur, cum Apostoli et omnes promissionis filii gloriarentur in Christo. Deinde subiecit: Quamquam ego habeam fiduciam in carne. Si quis alius in carne putat se habere fiduciam, magis ego 138. Et enumerans omnia quae secundum carnem habent gloriam ad illud terminavit, ubi ait: Secundum iustitiam, quae in lege est, qui fuerim sine querella 139. Et cum haec sibi omnino damna et detrimenta et stercora fuisse dixisset, ut Christum lucrifaceret, adiecit unde agitur: Et inveniar in illo non habens meam iustitiam, quae ex lege est, sed eam quae est per fidem Christi, quae est ex Deo 140. Huius ergo iustitiae perfectionem, quae non erit nisi in illa eminenti scientia Christi, propter quam sibi dixit omnia damnum esse, nondum se accepisse confessus est et propterea nondum esse perfectum. Sequor autem, inquit, si comprehendam, in quo et apprehensus sum a Christo Iesu 141. Tale est apprehendam, in quo et apprehensus sum, quale est cognoscam, sicut et cognitus sum. Fratres, inquit, ego me ipsum non arbitror apprehendisse. Unum autem quae retro sunt oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Iesu 142. Ordo verborum est unum autem sequor. De quo uno bene intellegitur et Dominus admonuisse Martham, ubi ait: Martha, Martha, sollicita es et turbaris circa plurima. Porro unum est necessarium 143. Hoc iste volens apprehendere tamquam in via constitutus, sequi se dixit ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Iesu. Quis autem cunctetur, cum hoc quod sequi se adseverat apprehenderit, tunc eum habiturum, iustitiam aequalem iustitiae sanctorum angelorum, quorum neminem utique, ne magnitudine revelationum extollatur, Satanae angelus colaphizat 144? Deinde admonens eos qui possent illius iustitiae plenitudine iam se putare perfectos: Quotquot ergo, inquit, perfecti, hoc sapiamus 145 - tamquamdiceret: "Si secundum hominis mortalis capacitatem pro huius vitae modulo perfecti sumus, ad ipsam perfectionem hoc quoque pertinere intellegamus, ut angelica illa, quae in Christi manifestatione nobis erit iustitia, nondum nos perfectos esse sapiamus" - Et si quid aliter sapitis, inquit, hoc quoque vobis Deus revelabit 146. Quomodo nisi ambulantibus et proficientibus in via rectae fidei, donec ista peregrinatio finiatur, et ad speciem veniatur? Unde consequenter adiunxit: Verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus 147. Deinde concludit, ut caveantur illi, de quibus hic locus sermonis eius sumpsit exordium: Imitatores mei, inquit, estote, fratres, et intendite eos qui sic ambulant, sicut habetis formam nostram. Multi enim ambulant, de quibus saepe dicebam vobis, nunc etiam flens dico, inimicos crucis Christi, quorum finis est interitus 148 et cetera. Illi ipsi sunt, de quibus incipiens dixerat: Videte canes, videte malos operarios 149, et sequentia. Omnes itaque sunt inimici crucis Christi, qui volentes constituere suam iustitiam, quae ex lege est, id est, littera tantum iubente, non spiritu implente, iustitiae Dei non sunt subiecti 150. Si enim qui per legem heredes sunt, exinanita est fides 151. Si per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est 152, ergo evacuatum est scandalum crucis 153. Ac per hoc illi inimici sunt crucis eius, qui per legem dicunt esse iustitiam, ad quam iubere pertinet non iuvare. Gratia vero Dei per Iesum Christum Dominum nostrum in Spiritu Sancto adiuvat infirmitatem nostram.

Perfecta iustitia praemium erit vitae futurae.

7. 23. Quamobrem qui secundum iustitiam, quae in lege est, sine fide gratiae Christi vivit, sicut se Apostolus sine querella vixisse commemorat 154, nullam veram putandus est habere iustitiam, non quia lex vera et sancta non est, sed quia oboedire velle litterae iubenti, sine vivificante spiritu Dei, veluti ex viribus liberi arbitrii, iustitia vera non est. Iustitia vero, secundum quam iustus ex fide vivit 155, quoniam per spiritum gratiae homini ex Deo est, vera iustitia est. Quae licet non immerito in aliquibus iustis pro huius vitae capacitate perfecta dicitur, parva tamen est ad illam magnam quam capit aequalitas angelorum. Quam qui nondum habebat, et propter illam quae iam inerat perfectum et propter istam quae adhuc deerat imperfectum se esse dicebat. Sed plane minor ista iustitia facit meritum, maior illa fit praemium. Unde qui istam non sequitur, illam non assequitur. Quocirca post resurrectionem hominis futuram negare iustitiae plenitudinem et putare tantum futuram esse iustitiam in corpore vitae illius, quanta esse potest in corpore mortis huius, dementiae singularis est. Non autem illic incipere homines quae hic noluerint Dei mandata complere, verissimum est. Erit enim perfectissimae plenitudo iustitiae non tamen hominum mandata sectantium et ad eam plenitudinem proficiendo nitentium sed in ictu oculi, sicut ipsa futura est resurrectio mortuorum 156, quoniam illa perfectae magnitudo iustitiae eis qui hic mandata fecerunt, praemium dabitur, non et ipsa facienda mandabitur. Sed ita dixerim "mandata fecerunt ", ut ipsa mandata meminerimus pertinere ad orationem, in qua quotidie veraciter dicunt sancti filii promissionis, et: Fiat voluntas tua, et: Dimitte nobis debita nostra 157.

Praecipua capita haeresis Pelagianae et calumniarum.

8. 24. Cum igitur Pelagiani his atque huiusmodi veritatis testimoniis et vocibus urgentur, ne negent originale peccatum; ne gratiam Dei, qua iustificamur 158, non gratis, sed secundum merita nostra dari dicant; ne in homine mortali quamlibet sancto et bene agente tantam dicant esse iustitiam, ut ei non sit necessaria etiam post regenerationis lavacrum, donec istam vitam finiat, remissio peccatorum; ergo cum urgentur, ne ista tria dicant, et per haec homines qui eis credunt a gratia Salvatoris alienent et elatos in superbiam 159 in iudicium diaboli praecipites ire persuadeant, immittunt aliarum nebulas quaestionum in quibus eorum apud homines simpliciores, sive tardiores sive sanctis Litteris minus eruditos impietas delitescat. Hae sunt nebulae "de laude creaturae, laude nuptiarum, laude legis, laude liberi arbitrii, laude sanctorum", quasi quisquam nostrum ista vituperet, ac non potius in honorem Creatoris et Salvatoris debitis laudibus praedicet. Sed neque creatura ita vult laudari, ut nolit sanari, et nuptiae quanto magis laudandae sunt, tanto minus eis imputanda est pudenda carnis concupiscentia, quae non est a Patre, sed ex mundo est 160. Quam profecto invenerunt in hominibus nuptiae, non fecerunt, quia et illa in plurimis sine ipsis est et ipsae, si nemo peccasset, sine illa esse potuerunt. Et lex sancta et iusta et bona 161, nec ipsa est gratia et nihil ex ea recte fit sine gratia, quia non est data, quae posset vivificare, sed praevaricationis causa posita est, ut convictos concluderet sub peccato et promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus 162. Et liberum arbitrium captivatum nonnisi ad peccatum valet, ad iustitiam vero, nisi divinitus liberatum adiutumque, non valet. Ac per hoc et sancti omnes, sive ab illo antiquo Abel usque ad Ioannem Baptistam, sive ad ipsis Apostolis usque ad hoc tempus, et deinceps usque ad terminum saeculi, in Domino laudandi sunt, non in se ipsis, quia et illorum anteriorum vox est: In Domino laudabitur anima mea 163; et istorum posteriorum vox est: Gratia Dei sum quod sum 164. Et ad omnes pertinet: Ut qui gloriatur, in Domino glorietur 165, et confessio communis est omnium: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et veritas in nobis non est 166.

Catholici Manichaeis et Pelagianis contrarii.

9. 25. Sed quoniam in his quinque rebus quas proposui, in quibus quaerunt latebras et de quibus connectunt calumnias, divinis documentis produntur atque vincuntur, excogitaverunt Manichaeorum detestabili nomine imperitos quos potuerint deterrere, ne adversus eorum perversissima dogmata aures accomodent veritati, quia scilicet Manichaei quinque istorum tria priora blasphemando condemnant dicentes neque humanam creaturam neque nuptias neque legem a summo et vero Deo esse instituta. Non autem accipiunt, quod veritas dicit, a libero exordium sumpsisse peccatum et ex illo esse omne vel angeli vel hominis malum, quia mali naturam semper malam et Deo coaeternam nimis a Deo exorbitantes credere maluerunt. Sanctos quoque Patriarchas et Prophetas quantis possunt execrationibus insectantur. Ecce unde se putant heretici novi Manichaeorum nomine subiecto, vini subterfugere veritatis, sed non subterfugiunt. Insequitur quippe illa et simul Manichaeos Pelagianosque subvertit. Homo enim, dum nascitur, quia bonum aliquid est, in quantum homo est, Manichaeum redarguit laudatque Creatorem; in quantum vero trahit originale peccatum, Pelagium redarguit et habet necessarium Salvatorem. Nam et quod sananda dicitur ista natura, utrumque repercutit, quia nec medicina opus haberet, si sana esset - quod est contra Pelagium - nec sanari posset omnino, si aeternum atque immutabile malum esset, quod est contra Manichaeum. Item quod nuptiis, quas laudamus a Domino constitutas, concupiscentiam carnis imputandam esse non dicimus, et contra Pelagianos est, qui eam in laudibus ponunt, et contra Manichaeos, qui eam malae alienae naturae tribuunt, cum sit nostrae naturae accidens malum non Dei disiunctione separandum, sed Dei miseratione sanandum. Item quod dicimus legem sanctam et iustam et bonam 167 non iustificandis impiis, sed convincendis superbis, praevaricationis gratia positam 168; et contra Manichaeos, est quia secundum Apostolum laudatur, et contra Pelagianos, quia secundum Apostolum nemo ex lege iustificatur 169, et ideo vivificandis eis quos littera occidit, id est, quos lex bona praecipiens praevaricatione reos facit, spiritus gratiae gratis opitulatur 170. Item quod arbitrium in malo liberum dicimus ad agendum bonum gratia Dei esse liberandum, contra Pelagianos est, quod autem dicimus ab illo exortum, quod antea non erat malum, contra Manichaeos est. Item quod sanctos Patriarchas et Prophetas debitis in Deo laudibus honoramus, adversum est Manichaeis. Quod vero et ipsis quamvis iustis et Deo placentibus propitiationem Domini fuisse dicimus necessariam, adversum est Pelagianis. Utrosque igitur catholica fides sicut et ceteros hereticos adversarios invenit, utrosque divinorum testimoniorum auctoritate et luce veritatis convincit.

De doctrina peccato originali et traducianismo.

10. 26. Addunt sane ad latebrarum suarum nebulas Pelagiani de origine animae non necessariam quaestionem ad hoc, ut res manifestas aliarum rerum obscuritate turbando moliantur latendi locum. Aiunt enim: "Nos animarum traducem cum peccati traduce contueri". Quod ubi et quando in eorum, qui defendunt adversus istos catholicam fidem vel sermonibus audierint vel litteris legerint nescio; quia etsi invenio a catholicis de hac re aliquid scriptum, nondum contra istos fuerat veritatis suscepta defensio neque id agebatur, ut eis responderetur. Sed hoc dico tam manifestum esse secundum Scripturas sanctas originale peccatum atque hoc dimitti lavacro regenerationis in parvulis tanta fidei catholicae antiquitate atque auctoritate firmatum, tam clara Ecclesiae celebritate notissimum, ut quidquid de animae origine cuiuslibet inquisitione vel affirmatione disseritur, si contra hoc sit, verum esse non possit. Quapropter quisquis vel de anima vel de quacumque re obscura id adstruit, unde hoc quod verissimum, fundatissimum, notissimum est destruat, sive sit ille filius sive inimicus Ecclesiae, aut corrigendus est aut cavendus. Sed hic sit huius voluminis finis, ut aliud habeant quae sequuntur exordium.