LIBER SECUNDUS

 

Argumenta Pelagianorum sententiis catholicorum tractatorum subvertuntur.

1. 1. Nunc iam mihi aggrediendum est, quod tertio loco posui dispositionis meae, ut sententiis episcoporum, qui Scripturas sanctas ingenti gloria tractaverunt, tua, Iuliane, Domino adiuvante, machinamenta subvertam. Non ut eos ostendam secundum catholicam fidem de originali sensisse peccato; hoc enim iam in primis huius operis partibus feci, ut inde monstrarem, quot et quantis viris, Ecclesiae sanctis clarisque doctoribus, Manichaeorum crimen impingas; et cum me cupis apud imperitorum decolorare iudicia, eos qui catholicam fidem contra haereticos defenderunt, haeresis nefariae nomine accuses. Sed nunc argumenta ipsa vestra, quibus agitis ne hominum prima nativitas originali peccato credatur obstricta, eloquiis sunt redarguenda sanctorum. Quos oportet ut populi christiani vestris profanis novitatibus anteponant, eisque potius eligant adhaerere quam vobis.

Quinque capita argumentorum Pelagianorum contra originale peccatum.

1. 2. Haec sunt certe velut capita argumentorum quasi formidanda vestrorum, quibus terretis infirmos, et minus quam contra vos expedit, sacris Litteris eruditos. Dicitis enim: "Nos asserendo originale peccatum, diabolum dicere hominum nascentium conditorem, damnare nuptias, negare in Baptismo dimitti universa peccata, Deum crimine iniquitatis arguere, desperationem perfectionis ingerere". Haec quippe omnia consequentia esse contenditis, si credamus nasci parvulos peccato primi hominis obligatos, et ob hoc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo. "Diabolus enim creat - dicis - si ex hoc vulnere creantur, quod diabolus naturae, quae primum condita est, inflixit humanae: et damnantur nuptiae, si aliquid unde damnabiles generantur, habere creduntur: nec omnia peccata dimittuntur in Baptismo, si aliquod in baptizatis coniugibus remanet malum, ex quo generentur mali. Quemadmodum autem non est iniquus Deus, qui cum baptizatis remittat peccata propria, parvulum damnat, quia cum ab illo crearetur, nesciens nec volens etiam ex illis parentibus, quibus remissa fuerant, traxit aliena? Nec virtus, cui vitiositas intellegitur esse contraria, posse creditur perfici; quia ingenerata vitia incredibile est posse consumi: quae iam nec vitia deputanda sunt. Non enim peccat, qui non potest aliud esse quam creatus est".

Quid respondeant generatim Catholici.

1. 3. Haec si fideli diligente quaereretis, nec ea quae catholicae fidei veritate atque antiquitate fundata sunt infideli oppugnaretis audacia; in ea quae abscondita sunt sapientibus et prudentibus, et revelata sunt parvulis 1, nutriti Christi gratia veniretis. Multa enim multitudo dulcedinis Domini, quam profecto non invidit, et tamen abscondit timentibus eum, perfecit autem sperantibus, non in se ipsis, sed in eo 2. Nos ergo dicimus quod ea fides habet, de qua scriptum est: Nisi credideritis, non intellegetis 3; nec diabolum, sed Deum verum et vere bonum, esse hominum conditorem, munda etiam de immundis ineffabiliter operantem; quamvis hominum nemo mundus nascatur, et ideo donec mundetur Spiritu Sancto sub spiritu immundo esse cogatur. Nec quantamcumque immunditiam naturarum, ullum crimen esse nuptiarum: bonum quippe discernitur proprium nuptiarum a quolibet vitio naturarum. Nec illius reatum remanere peccati, qui non ea quae in Christo fit regeneratione solvatur; quamvis infirmitas restet, contra quam in se ipso constitutam regeneratus si proficit pugnet. Nec iniquus est Deus, cum peccatis sive originalibus sive propriis digna retribuit: magisque iniquus aut infirmus ostenditur, si iugum grave super filios Adam, a die, sicut scriptum est, nativitatis eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium 4, sub quo iugo imago eius atteritur, aut ipse nullo vel originali vel proprio praecedente peccato, aut quilibet alius ipso imponit invito. Nec perfectio est desperanda virtutis, per eius gratiam, qui ex origine vitiatam mutare potest et sanare naturam.

Ambrosii auctoritas contra tria Pelagianorum argumenta.

2. 4. Aggrediar igitur implere pollicitationem meam. Nec ista quinque argumenta vestra, ex quibus cuncta connectitis, quae in hac quaestione adversus catholicam fidem multipliciter disputatis, singillatim testimoniis sanctorum refutanda suscipiam: sed quantum potuerit eorum percuti et deici, etiam cum a me de litteris catholicorum episcoporum singula proferentur, tantum percutietur atque deicietur, sive unum eorum, sive duo, sive plura, sive omnia, sicut valuerit quod proferetur. Veluti est illud in libro quem de Arca Noe conscripsit beatus Ambrosius: "Per unum - inquit - Dominum Iesum salus ventura nationibus declaratur, qui solus non potuit iustus esse, cum generatio omnis erraret, nisi natus ex Virgine generationis obnoxiae privilegio minime teneretur. Ecce, inquit, in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea 5, dicit is qui iustus prae ceteris putabatur. Quem igitur iam iustum dixerim, nisi horum liberum vinculorum, quem naturae communis vincula non teneant? Omnes sub peccato, ab Adam in omnes regnabat mors. Veniat solus iustus in conspectu Dei, de quo iam non cum exceptione dicatur: Non peccavit in labiis suis 6; sed: Peccatum non fecit 7". Huic dic, si audes, quod diabolum fecerit hominum conditorem, qui utriusque sexus commixtione nascuntur; quandoquidem solum Christum, quia sit natus ex virgine, a vinculis obnoxiae generationis excepit, omnibus ceteris ex Adam sub peccati obligatione nascentibus; quod utique peccatum diabolus seminavit. Hunc damnatorem redargue nuptiarum, qui sine peccato natum solum dicit Virginis filium. Istum negatorem percipiendae criminare virtutis, qui asserit ingenerari vitia generi humano in ipso conceptionis exordio. Et dic ei, quod adversus me in primo tuo volumine videris tibi satis apte acuteque dixisse. "Nec peccare eos omnino, qui peccare dicuntur: siquidem a quocumque creati sunt, secundum id quod creati sunt, necesse habent vivere, nec suae repugnare naturae". Haec omnia dic Ambrosio, sive de Ambrosio, quae mihi tam superbe, tam contumeliose, tam procaciter et petulanter obiectas. (Nam his verbis suis infamare etiam Baptismatis sacramentum, quod in eo plena non fiat remissio peccatorum; et iniquum Deum facere, qui peccata in filiis damnat aliena, quae in parentibus relaxavit; fortasse non potest dici: quoniam cum haec loquerentur non de baptizatorum propagine loquebatur). Porro si sanctus Ambrosius non ex his erat, qui diabolum faciunt hominum creatorem, vel nuptias damnant, vel incapacem virtutis naturam opinantur humanam; sed ex his potius, qui Deum summum ac summe bonum totius hominis, id est, totius animae totiusque corporis agnoscunt et confitentur auctorem, et honorant in sui gradus bonitate coniugia, nec hominem perfecte iustificari posse desperant: haec interim tria vestra argumenta tanti illius viri auctoritate subversa sunt, nec ulterius obicienda sunt nobis, qui de originali peccato ea dicimus, quae dixit ille, qui neque hominis creationem diabolo attribuit, neque nuptias condemnavit, neque iustitiae perfectionem in natura hominis desperavit.

Alterum testimonium Ambrosii omnia argumenta Pelagianorum subvertit.

3. 5. De duobus vero residuis argumentis vestris, quae ad Baptismum pertinent, mox videbimus quid ille vir senserit, et quomodo vos ingenti mole auctoritatis obtriverit. Dicit enim in libro Contra Novatianos: "Omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est, sicut habes lectum, dicente David: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea 8. Ideo Pauli caro corpus mortis erat, sicut ipse ait: Quis me liberabit de corpore mortis huius? 9 Christi autem caro damnavit peccatum, quod nascendo non sensit, quod moriendo crucifixit; ut in carne nostra esset iustificatio per gratiam, ubi erat ante colluvio per culpam" 10. Hic sane omnia simul vestra argumenta subversa sunt. Si enim omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est: cur mihi ex hoc obicis, quod dicam diabolum hominum creatorem, cum hoc dicere me videas, quod ille dixit, qui hominum creatorem diabolum esse non dixit? Si quoniam hominis ortus in vitio est, ideo dicit David: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea 11; nec accusat vox ista nuptiale consortium, sed originale peccatum: cur me damnatorem dicis esse nuptiarum, quod dicere non audebis Ambrosium? Si quoniam omnes homines sub peccato nascimur, et ipse ortus noster in vitio est, ideo Pauli caro corpus mortis erat, sicut ipse ait: Quis me liberabit de corpore mortis huius? 12 iam tandem perspicis etiam se ipsum in his suis verbis voluisse intellegi Apostolum? Ipsius ergo interior homo cum condelectaretur legi Dei, videbat aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae, et propterea carnem suam corpus mortis esse dicebat. In ipsius ergo carne non habitabat bonum, propter quod non quod volebat, faciebat bonum; sed malum quod oderat, hoc agebat 13. En tota vestra causa impulsa, prostrata, contrita, et sicut pulvis quem proicit ventus a facie terrae 14, sic a cordibus eorum quos decipere coeperatis, si haec voluerint deposito studio contentionis cogitare, proiecta est. Numquid enim Paulus apostolus non erat baptizatus? aut aliquid ei vel originalium, vel propriorum, vel ignorantiae, vel scientiae remissum non fuerat peccatorum? Unde ergo talia loquebatur, nisi quia id quod dixi in libro meo, cui te respondisse gloriaris, omnino verum est? Lex quippe ista peccati, quae in membris est corporis mortis huius, et remissa est regeneratione spiritali, et manet in carne mortali: remissa scilicet, quia reatus eius solutus est Sacramento, quo renascuntur fideles; manet autem, quia operatur desideria, contra quae dimicant et fideles. Hoc est omnino quod funditus subruit haeresim vestram. Quod usque adeo videtis et timetis, ut non aliter ex his apostolicis vocibus exire conemini, nisi quanta potestis contentione asseveretis, non illic ipsius Apostoli accipiendam esse personam, sed adhuc sub lege, nondum sub gratia positi cuiuspiam Iudaei, contra quem suae malae conversationis consuetudo pugnaret: quasi vis ipsa consuetudinis deponatur in Baptismo, et non adversus eam confligant etiam baptizati, tanto fortius atque vehementius, quanto magis placere student oculis eius, cuius gratia adiuvantur, ne in tali certamine superentur. Quod si attente sine pervicacia considerare voluisses, profecto in ipsa etiam vi consuetudinis invenires, quomodo concupiscentia remittatur in reatu, et maneat in actu. Neque enim nihil in homine agitur, quando concupiscentiarum suarum, etiam quibus non consentit, stimulis inquietatur. Sed tamen non propter vim consuetudinis appellabat carnem suam corpus mortis Apostolus; sed propter quod rectissime intellexit Ambrosius, quia omnes sub peccato nascimur, et ipse ortus in vitio est. Huius vitii reatum iam sibi in Baptismate fuisse dimissum dubitare non poterat, sed contra eius inquietudinem pugnans, primum ab eo vinci subiugarique metuebat; deinde licet invicte, non diu pugnare, sed hostem non habere malebat, quando dicebat: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 15; sciens eius gratia nos sanari ab isto concupiscentiali motu, qui nos ab eius originali reatu spiritali regeneratione sanavit. Hoc bellum quod in nobis ipsis adversum nos ipsos gerendum suscepimus, experiuntur in se, neque negare possunt, libidinis acerrimi expugnatores, non impudentissimi laudatores.

Testimonium Sancti Cypriani in epistola De oratione dominica.

3. 6. Denique dicit etiam victoriosissimus Cyprianus in epistola sua de Oratione dominica: "Fieri autem petimus voluntatem Dei in caelo et in terra; quod utrumque ad consummationem nostrae incolumitatis pertinet et salutis. Nam cum corpus e terra, et spiritum possideamus e caelo, ipsi terra et caelum sumus, et in utroque, id est in corpore et in spiritu, ut Dei voluntas fiat oramus. Est enim inter carnem et spiritum colluctatio, et discordantibus adversus se invicem quotidiana congressio, ut non quae volumus ipsa faciamus; dum spiritus caelestia et divina quaerit, caro terrena et saecularia concupiscit. Et ideo petimus inter duo ista ope et auxilio Dei concordiam fieri, ut dum et in spiritu et in carne voluntas Dei geritur, quae per eum renata est anima servetur. Quod aperte atque manifeste apostolus Paulus sua voce declarat: Caro, inquit, concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: haec enim invicem adversantur sibi; ut non quae vultis illa faciatis 16" 17. Vide quemadmodum instruat baptizatum populum doctor egregius: (quod ad baptizatum enim pertineat Oratio dominica, quis Christianus ignoret?) ut humanam incolumitate salutemque naturae in hoc esse intellegant constitutam, non ut caro et spiritus, tamquam inter se naturaliter inimica, sicut Manichaeus desipit, separentur; sed potius tamquam ex vitio discordiae sanata concordent. Hoc est enim liberari a corpore mortis huius, ut vitae fiat, quod modo corpus est mortis, ipsa in eo morte moriente; fine discordiae, non naturae. Unde dicetur etiam illud: Ubi est, mors, contentio tua? 18. Quod non in hac vita perfici, idem quoque testis est Martyr in epistola De Mortalitate, ubi apostolum Paulum propterea dicit concupiscere dissolvi et esse cum Christo 19, ut nullis iam fieret peccatis et vitiis carnis obnoxius 20. Quam vero vigilanter adversus illud dogma vestrum, quo in vestra virtute confiditis, hoc in Oratione dominica exponit? Sic enim docet: "petendum id potius a Domino, quam de propriis viribus praesumendum, ut inter carnem ac spiritum non humana virtus, sed gratia faciat divina concordiam" 21; consonans omnino Apostolo dicenti: Quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 22.

Sententiae S. Gregorii Nazianzeni de pugna interiore in baptizatis.

3. 7. His et sanctus Gregorius attestatur dicens: "Anima namque cum in laboribus fuerit et in angustiis, cum hostiliter urgetur a carne, tunc ad Deum refugit, et cognoscit unde debeat auxilium poscere" 23. Ac ne quisquam in his verbis episcopi Gregorii hostiliter urgentem carnem, tamquam ex contraria natura mali, secundum Manichaeorum insaniam suspicetur; etiam ipse vide quemadmodum suis fratribus et condoctoribus concinat, docens non ob aliud adversus carnem spiritum concupiscere, nisi ut suo utrumque revocetur auctori post gravissimum in hac vita rei utriusque conflictum, in quo laborat omnium vita sanctorum. In libro quippe Apologetico: "Illorum vero - inquit - verborum nondum facio mentionem, quibus intra nosmetipsos propriis vitiis ac passionibus impugnamur, et die noctuque ignitis stimulis corporis humilitatis huius et corporis mortis urgemur, nunc latenter, nunc etiam palam provocantibus ubique et irritantibus rerum visibilium illecebris, luto hoc faecis cui inhaesimus, caeni sui fetorem venis capacioribus exhalante; sed et lege peccati, quae est in membris nostris, legi spiritus repugnante; dum imaginem regiam, quae intra nos est, captivam ducere studet: ut spoliis eius cedat, quidquid illud est quod in nos beneficio divinae ac primae illius condicionis influxit: unde vix aliquis fortasse longa se et districta regens philosophia, et paulatim nobilitatem animale suae recolens, naturam lucis quae in se est humili huic et tenebroso luto coniuncta, revocet ac reflectat ad Deum: vel si certe propitio Deo agat, utrumque pariter revocabit; si tamen longa et assidua meditatione insuescat sursum semper aspicere, et deorsum male trahentem ac degravantem materiam sibimet astrictam frenis arctioribus sublevare" 24.Agnosce, fili Iuliane, consonas catholicas voces, et ab eis desine dissonare. Cum dicit beatus Gregorius: "Intra nosmetipsos propriis vitiis ac passionibus impugnamur, et die noctuque ignitis stimulis corporis humilitatis huius et corporis mortis urgemur" 25; baptizatus loquitur, de baptizatis loquitur. Cum dicit: "lege peccati quae est in membris nostris legi spiritus repugnante" 26; baptizatus loquitur, de baptizatis loquitur. Christianorum est ista pugna fidelium, non infidelium Iudaeorum. Crede, si non pugnas; agnosce, si pugnas, et ista pugna rebellem quoque superbiam Pelagiani erroris expugna. Iamne discernis, iamne perspicis, iamne resipiscis, et in Baptismate fieri omnium remissionem peccatorum, et cum baptizatis quasi civile bellum interiorum remanere vitiorum? Non enim talia sunt vitia, quae iam peccata dicenda sint, si ad illicita opera spiritum concupiscentia non trahat et concipiat pariatque peccatum. Nec tamen extra nos sunt, quibus vincendis, cum in hoc certamine proficienter laboramus, instandum est; nostra sunt, passiones sunt, vitia sunt, frenanda, cohibenda, sananda sunt: sed dum curantur infesta sunt. Et si nobis ad meliora proficientibus, magis magisque minuuntur; tamen dum hic vivitur, esse non desinunt. Discedente hinc anima pia peribunt, in resurgente corpore non redibunt.

Quid de carne peccati sancti Doctores senserunt.

4. 8. Ergo ad beatum redeamus Ambrosium. "Etiam Pauli caro, inquit, corpus mortis erat, sicut ipse ait: Quis me liberabit de corpore mortis huius?" 27. Ita intellexit Ambrosius, ita Cyprianus, ita Gregorius, ut de aliis interim taceam simili praeditis auctoritate doctoribus. Huic morti dicetur in fine: Ubi est, mors, contentio tua? 28. Sed regeneratorum est haec gratia, non generatorum. "Christi enim caro", quod adiungit Ambrosius, "damnavit peccatum, quod nascendo non sensit, quod moriendo crucifixit" 29; nascendo non sensit in se, moriendo crucifixit in nobis. Lex itaque peccati repugnans legi mentis, quae in tanti quoque apostoli membris erat, remittitur in Baptismate, non finitur. Ex hac lege carnis repugnante legi mentis nihil Christi corpus attraxit; quia non ex illa Virgo concepit. Ex hac lege carnis repugnante legi mentis eamdem legem prima nativitate nemo non traxit; quia nisi ex illa mulier nulla concepit. Et ideo venerandus Hilarius, ex peccato esse omnem carnem non cunctatus est dicere 30; sed numquid ideo negavit ex Deo? Quomodo dicimus, et ex carne carnem, et ex homine carnem; numquid etiam sic negamus ex Deo? Ergo et ex Deo, quia creat; et ex homine, quia generati; et ex peccato, quia vitiat. Sed Deus qui genuit Filium sibi coaeternum, quod in principio Verbum erat, per quod creavit omne quod non erat, etiam ipsum creavit hominem sine vitio, non ex semine hominis per virginem natum, in quo regenerat hominem generatum, sanatque vitiatum, a reatu statim, ab infirmitate paulatim. Contra quam regeneratus, si iam ratione utitur, illo spectante atque adiuvante velut in agone confligit: quia virtus in infirmitate perficitur 31, dum contra hoc nostrum quod a iustitia deficit, illo nostro quod ad iustitiam proficit dimicatur; ut vincente profectu totum surgat in melius, non vincente defectu totum vergat in peius. Parvulus vero, in quo adhuc rationis nullus est usus, voluntate quidem propria nec in bono est, nec in malo; quia nullam in alterutrum cogitationem versat, sed utrumque in illo consopitum vacat, et bonum naturale rationis, et malum originale peccati: sed annis accendentibus, evigilante ratione, venit mandatum, et reviviscit peccatum: quod adversus crescente cum pugnare coeperit, tunc apparebit quid in infante latuerit, et aut vincit, et damnabitur; aut vincitur, et sanabitur. Non tamen ideo malum hoc nihil nocuisset, etiamsi priusquam in illo apparere coepisset, parvulus hac exisset e vita: quia reatus eiusdem mali, non quo reum malum est, sed quo reum facit in quo est, sicut generatione contrahitur, ita nisi regeneratione non solvitur. Hoc est propter quod parvuli baptizantur, ut non solum regni Christi fruantur bono, verum et a malo regni mortis eruantur. Neque hoc fieri potest, nisi per eum, qui "peccatum sua carne damnavit, quod nascendo non sensit, quod moriendo crucifixit; ut in carne nostra esset iustificatio per gratiam, ubi erat ante colluvio per culpam" 32.

Lex peccati, substantiae vitium frenandum et sanandum.

4. 9. His itaque beati Ambrosii verbis, nec diabolus bonitate hominem creavit, sed hominem malignitate vitiavit: nec concupiscentiae malum nuptiarum abstulit bonum: nec in Baptismatis sacramento peccati alicuius reatus relinquitur insolutus: nec iniustus est Deus, qui eum damnat lege iustitiae, qui peccati lege fit reus, etiamsi ex illa natus est, quae parentem eius propterea iam reum facere non potest, quia renatus est. Virtus porro, quae in infirmitate perficitur, quare, si haec vera sunt, desperanda est; cum per carnem Christi, quae damnat peccatum quod nascendo non sensit, quod moriendo crucifixit, fiat etiam in carne nostra iustificatio per gratiam, in qua erat ante colluvio per culpam? Ac per hoc quinque ista vestra, in quibus maxime terretis homines, argumenta, nec alios poterunt perturbare, nec vos, si credatis Ambrosio, Cypriano, Gregorio, aliisque catholicis sanctis clarisque doctoribus, immo vero etiam vobis ipsis, legem peccati, quae inest hominis membris repugnans legi mentis 33,qua caro concupiscit adversum spiritum 34, etiam baptizatis sanctis ingerere pugnandi necessitatem, contra quid nisi contra malum? non substantiam, sed substantiae vitium, Dei gratia nos regenerante non imputandum, Dei gratia iuvante frenandum, Dei gratia remunerante sanandum?

Bellum intestinum per praevaricationem primi hominis in hominibus ortum testatur Ambrosius.

5. 10. Sed ne forte dicas, contra hoc potius pugnare baptizatos, quod sibi ipsi prioris vitae mala consuetudine fecerunt, non contra id cum quo nati sunt: quamquam si hoc dicis, iam procul dubio cernis atque concedis, esse in homine aliquid mali, quod non ipsum, sed reatus qui ex illo contractus fuerat, auferatur in Baptismo: tamen quia parum est ad huius quaestionis absolutionem, nisi nobis ex peccato primi hominis ingeneratum esse monstretur, audi quid inde in alio loco expressius dicat sanctus Ambrosius in Expositione Evangelii secundum Lucam, cum diversis modis, ab una tamen regula fidei non abhorrentibus, tractaret illum locum, ubi Dominus ait, in una domo dividi tres adversus duos, et duos adversus tres 35. "Possunt etiam videri - inquit - caro atque anima ab odore, tactu, gustuque luxuriae separatae in una domo se adversus incursantia vitia dividentes, subicientes se legi Dei, removentes se a lege peccati: quorum licet dissensio per praevaricationem primi hominis in naturam verterit, ut nequaquam sibi paribus ad virtutem studiis convenirent, tamen per crucem Domini Salvatoris, tam inimicitiis quam etiam mandatorum lege vacuatis, in societatis concordiam congruerunt, posteaquam Christus e caelo pax nostra descendens fecit utraque unum 36" 37. Rursus in eodem opere, cum de spiritali atque incorruptibili loqueretur cibo: "Etenim ratio cibus mentis est - inquit - praeclaraque alimonia suavitatis, quae membra non oneret, neque in naturae pudenda, sed ornamenta convertat, cum libidinum volutabrum commutatur in Dei templum, diversoriumque vitiorum sacrarium incipit esse virtutum. Quod utique tunc facit, cum caro in naturam regressa vigoris sui agnoscit altricem, atque ausu deposito contumaciae, moderantis animae coniugatur arbitrio: qualis fuit cum inhabitanda paradisi secreta suscepit, antequam veneno pestiferi serpentis infecta sacrilegam famem sciret, divinorumque memoriam praeceptorum animae sensibus inhaerentem edacitatis studio praeteriret. Hinc peccatum manasse proditur, tamquam corpore animaque genitoribus, dum corporis natura tentatur, anima male sanae compatitur. Quae si appetentiam corporis refrenasset, in ipso ortu esset exstincta origo peccati; quam velut virilis infusam corporis motu male feta anima, etiam sui vigore corrupto, alienis gravis oneribus parturivit" 38.

Idem doctor apertissime dicit animae carnisque discordiam in naturam vertisse.

5. 11. Hic certe apertissime atque satiatissime ille tam excellenter tui doctoris ore laudatus doctor Ambrosius declaravit, et quid esset, et unde esset originale peccatum, et unde contigerit illa prima confusio, quae inoboedientia carnis fuit dissentientis ab anima, quam discordiam sanat Dei gratia per Iesum Christum Dominum nostrum. Vides unde caro concupiscat adversus spiritum, vides unde sit lex in membris repugnans legi mentis. Vides vertisse in naturam, animae carnisque discordiam, et per has inimicitias nobis abundare miserias, non nisi Dei misericordia finiendas. Noli iam mihi adversari: nam si adhuc facis, cui vel quibus simul adverseris, advertis. "Me, nempe, dixisti nihil magis laborare, quam ut non intellegar". Et in quibusdam locis sensus meos ad tuum potius interpretaris arbitrium, abutens tardiusculis cordibus hominum, qui te non intellegunt tacere potius noluisse, quam respondere potuisse uni meo, quattuor voluminibus tuis. Ecce fundit eloquentiae lucidum ac perspicuum flumen Ambrosius: non est ubi haereat lector, ubi caliget auditor. Manifestissime dicit Apostolum ideo dixisse: Quis me liberabit de corpore mortis huius? 39 Quia omnes sub peccato nascimur, et ipse ortus in vitio est. Manifestissime dicit, Dominum Christum propterea fuisse sine peccato, quod natus ex virgine vinculis obnoxiae generationis naturaeque communis minime teneretur, et damnasse peccatum quod nascendo non sensit. Apertissime dicit, quod dissensio carnis et animae per praevaricationem primi hominis in naturam verterit. Apertissime dicit, carnem libidinum volutabrum diversoriumque vitiorum tunc mutari in Dei templum sacrariumque virtutum, cum in naturam regressa vigoris sui agnoscit altricem, atque ausu deposito contumaciae, moderantis animae coniugatur arbitrio: qualis fuit cum inhabitanda paradisi secreta suscepit, antequam esset veneno pestiferi serpentis infecta. Quid adhuc adversus me quos libros moliaris, inquiris? Illum aspice, adversus illum aliquid aude, qui haeresis vestrae venenis antequam nascerentur occurrit, et unde possent expelli, haec antidota praeparavit. Quae si satis non sunt, adhuc audi.

Sententia eiusdem doctoris de equis bonis et malis.

5. 12. In libro de Isaac et Anima idem dicit: "Bonus ergo rector malos equos restringit et revocat, bonos incitat. Boni equi sunt quattuor: prudentia, temperantia, fortitudo, iustitia; mali equi: Iracundia, concupiscentia, timor, iniquitas" 40. Numquid ait: Bonus rector bonos equos habet, malos non habet? Sed ait: "Bonos, incitat, malos restringit et revocat". Unde isti sunt equi? Nempe si eos substantias dicimus vel putamus, Manichaeorum favemus vel haeremus insaniae: quod ut absit a nobis, catholice istos equos intellegimus vitia nostra, quae legi mentis ex lege peccati resistunt. Non a nobis haec vitia separata, alicubi alibi erunt, sed in nobis sanata nusquam erunt. Verumtamen quare non in Baptismate perierunt? An nondum fateberis, quod reatus eorum perierit, infirmitas manserit, non reatus quo ipsa rea fuerant, sed quo nos reos fecerant in malis operibus, quo nos traxerant? Nec ita eorum mansit infirmitas, quasi aliqua sint animalia quae infirmantur: sed nostra infirmitas ipsa sunt. Nec in his equis malis iniquitatem nominasse putandus est illam, quae deletur in Baptismo: illa namque peccatorum quae fecimus, fuit, quae cuncta remissa sunt, atque omnino iam non sunt, quorum reatus manebat quando ipsa fiebant atque transibant. Istam vero legem peccati, cuius manentis reatus in sacro fonte remissus est, propterea vocavit iniquitatem, quia iniquum est ut caro concupiscat adversus spiritum: quamvis adsit in nostra renovatione iustitia; quia iustum est ut adversus carnem spiritus concupiscat, ut spiritu ambulemus, et concupiscentias carnis non perficiamus. Hanc quippe iustitiam nostram inter bonos equos invenimus nominatam.

De lege peccati repugnante legi mentis S. Ambrosius iterum loquitur.

5. 13. Audi adhuc quid dicat in libro quem scripsit de Paradiso. "Fortasse - inquit - ideo dixit Paulus: Quae non licet homini loqui 41, quia erat adhuc in corpore constitutus, hoc est, videbat istius corporis passiones, videbat legem carnis suae repugnantem legi mentis suae" 42. Itemque in eodem: "Cum dicit - inquit - sapientiorem serpentem 43, intellegis quem loquatur, id est, illum adversarium nostrum, qui tamen habet sapientiam huius mundi. Sed et voluptas atque delectatio bene sapiens dicitur; quia et carnis appellatur sapientia; sicut habes: Quia sapientia huius carnis inimica est Deo 44. Et ad exquirenda delectationum genera astuti sunt, qui appetentes sunt voluptatum. Sive ergo - inquit - delectationem intellegas, quaedam est divino adversa mandato, et inimica sensibus nostris. Unde sanctus Paulus ait: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati 45" 46. Qualem voluptatem dicat hoc loco iste doctor, in promptu est, quia ut intellegeremus, adhibuit Apostoli testimonium dicentis: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati. Haec est voluptas illa suscepta tua, quamvis et tu reprehendas eius excessum. Ubi qualis sit, plane fateris: sed tantis verborum ornamentis eam moderatam defendis et laudas, quasi istum modum sibi ipsa constituerit, et non spiritus qui adversus eius impetum concupiscit. Adversus quem fortiter stabat ille, qui clamabat: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae. Iste repugnantis impetus si laxetur, in quae declinabit immunda? in quae non pertrahet et praecipitabit abrupta? Verum nunc, quod potius instat, ecce non secundum vos quicumque Iudaeus, sed secundum beatum Ambrosium de se ipso Paulus apostolus dicit: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati. Rursus in eodem opere alio loco idem doctor: "Impugnatur - inquit - Paulus, et videt legem carnis suae repugnantem legi mentis suae et captivantem se in lege peccati; nec de conscientia sua praesumit, sed per Christi gratiam confidit se a mortis corpore liberandum: et tu quemquam opinaris scientem non posse peccare? Paulus dicit: Non enim quod volo facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago 47; et tu arbitraris homini prodesse scientiam, quae delicti augeat invidiam?" 48. Itemque in ipso opere idem ipse episcopus ad omnes nos referens eloquium, causamque communem sedulo agens: "Repugnat enim lex carnis - inquit - legi mentis, et laborandum nobis est ac desudandum, ut castigemus corpus et servituti redigamus, et quae sunt spiritalia seminemus" 49.

Ad luctandum adversus carnem nos hortatur Ambrosius.

5. 14. In alio quoque libro suo, de Sacramento regenerationis, vel de Philosophia quem scripsit, ita loquitur: "Beata igitur mors quae nos peccato eripit, ut reformet Deo. Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato 50. Numquid naturae fine - inquit - iustificatur a peccato aliquis? Non utique: quoniam qui peccator moritur, in peccato manet; ille autem iustificatur a peccato, cui per Baptismum peccata omnia remittuntur". Habesne ad ista quod dicas? Videsne quemadmodum expresserit vir venerabilis in Baptismo fieri hominis mortem beatam, ubi remittuntur peccata omnia? Sed attende aliud, attende quod non vis. "Advertimus - inquit - cuiusmodi sit mors mystica: nunc consideremus cuiusmodi sepultura esse debeat. Non enim satis est ut moriantur vitia, nisi marcescat corporis luxus, et omnium vinculorum carnalium compago solvatur, omnis nodus corporei laxetur usus. Nemo sibi blandiatur, quod aliam figuram induerit, mystica praecepta acceperit, ad continentiae disciplinam applicuerit animum. Non quod volumus, hoc agimus; sed quod odio habemus, hoc facimus. Multa operatur in nobis peccatum. Nobis reluctantibus redivivae plerumque voluptates resurgunt. Luctandum nobis est adversus carnem. Luctatus est adversus eam Paulus; denique ait: Video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati 51. Numquid tu - inquit - fortior Paulo? Nec tamquam sedulae carni tuae confidas, et te ei credas, cum Apostolus clamitet: Scio enim quia non habitat in me, id est in carne mea, bonum: nam velle adiacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Non enim quod volo facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. Si autem quod nolo, hoc ago; iam non ego operator illud, sed quod habitat in me peccatum 52". Quantalibet feraris animi obstinatione, Iuliane, quantalibet adversus nos pervicacia pro Pelagiano errore consistas; tanta per beatum Ambrosium circumvallaris rerum evidentia, tanta verborum eius manifestatione contunderis, ut profecto, si nulla te ratio, cogitatio, consideratio religionis, pietatis, humanitatis, atque in te ipso advertendae veritatis a pertinaci intentione revocaverit, ostendas quantum in malis humanis valeat, eo quemquam fuisse progressum, ubi manere non libeat, unde redire iam pudeat. Sic enim credo te affici, cum ista legeris. Sed o si pax Christi in tuo corde vincat, et bona paenitentia de mala verecondia palmam ferat!

De concupiscentiae voluptate quid senserit Ambrosius.

6. 15. Sed iam nunc parumper attende, quomodo ex ista lege peccati, cuius motum mortalitas etiam continentium cogitur ferre, cui modum castitas nuptiarum laborat imponere, ubi concupiscentia carnis, voluptasque, quam laudas, contra propositum voluntatis agit suos impetus, cum excitatur, etiamsi actus non peragit, cum frenatur: attende ergo paulisper, quomodo ex hac lege peccati omnem generari hominem, et ideo trahere originale peccatum, sanctus eloquatur Ambrosius in eo ipso de Sacramento regenerationis, sive de Philosophia libro suo. "Est - inquit - domus quam sapientia aedificat 53, et mensa caelestibus referta sacramentis, in qua iustus cibum divinae voluptatis epulatur, suavem gratiae potum bibens, si perpetuorum meritorum uberi posteritate laetetur. Hos filios generans David partus illos corporeae commixtionis horrebat, et ideo mundari sacri fontis irriguo desiderabat, ut carnalem, ac terrenam labem gratia spiritalis ablueret. Ecce, inquit, in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea 54. Male Eva parturivit, ut partus relinqueret mulieribus hereditatem, atque unusquisque concupiscentiae voluptate concretus, et genitalibus visceribus infusus, et coagulatus in sanguine, in pannis involutus, prius subiret delictorum contagium, quam vitalis spiritus munus hauriret". Si te non deseruit qualiscumque saltem sensus humanus, vides quid de concupiscentiae voluptate, hac ipsa cui praebes impudentissimum patrocinium, pronuntiaverit, tui, quod saepe dicendum est, doctoris testimonio praedicatus, tam memorabilis doctor Ambrosius: quod ea quisque concretus, ea genitalibus visceribus infusus, ea coagulatus in sanguine; et in pannis, non utique laneis, aut lineis, aut huiuscemodi talibus, qualibus iam nati obvolvuntur infantes, sed pannis vitiatae originis tamquam hereditariis involutus, prius subeat contagium delictorum, quam vitalis huius aeris auram spirando percipiat; in quem velut immensum fontem communis et non desistentis alimenti, post occulta spiramenta viscerum maternorum, qui nascitur, funditur; in ortu ploraturus reatum, quem contraxit ante ortum. Ergone ex huius concupiscentiae motu illi non erubuscerent homines primi, quo et ipsi apparebant noxii, et eorum filii peccato parentum praenuntiabantur obnoxii? Utinam sicut illi erubuerunt eas partes corporis, in quibus libidinis inoboedientiam sentiebant, nudas relinquere; ita tu fidei catholicae oboediens erubesceres erubescenda laudare!

Quid de confusione membrorum idem doctor scripserit.

6. 16. Quid autem etiam de ipso ficulneorum tegmine foliorum in libro de Paradiso idem ipse scripserit doctor adverte. "Quod igitur gravius est - inquit - hac se Adam interpretatione succinxit eo loco ubi fructu magis castitatis se succingere debuisset. In lumbis enim quibus praecingimur, quaedam semina generationis esse dicuntur: et ideo male ibi succinctus est Adam foliis inutilibus, ubi futurae generationis non fructum futurum, sed quaedam peccata signaret" 55. Hic certe frustravit iste vir sanctus tam elaboratam disputationem tuam nimisque sollicitam, ne post peccatum Adam et Eva oculis apertis lumbos praecinxisse credantur 56. Ut enim tanta ibi loquacitate laborares, contra sensus veniebas omnium, et eos multiloquii strepitu perstringere cupiebas. Quid enim tam in promptu est, quam succinctoriis, vel praecinctoriis, quae graece  nuncupantur, lumbos hominum contegi vel praecingi, quas vulgus etiam munituras vocat? Neque hoc ille homo Dei, cuius te urgemus eloquio, tamquam obscurum esset exposuit: sed quod omnes intellegebant, quid significaret ostendit. "In lumbis enim quibus praecingimur - ait - quaedam semina generationis esse dicuntur; et ideo male ibi succinctus est Adam foliis inutilibus". Quare male? Sequitur et dicit: "Ubi futurae generationis, non fructum futurum, sed quaedam peccata signaret". Habesne ad ista quod dicas? Ecce unde illa confusio, ecce unde contextio et succinctio foliorum, ecce unde in posteris originale peccatum.

De eadem confusione quid senserit S. Ioannes Cr.

6. 17. Sanctus vero Ioannes Constantinopolitanus episcopus, quantum verecundia permittere potuit, totum illud primorum hominum erubescentium factum duobus verbis evidenter expressit, dicens: "Foliis autem ficus erant cooperti, tegentes speciem peccati". Cui non appareat, quae vel qualis peccati species a confusis tegenda fuerat in regione lumborum, qui de sui corporis nuditate non confundebantur ante peccatum? Obsecro, intellegite; immo vero permittite homines, quod vobiscum intellegunt intellegere, et nolite nos cogere de pudendis pene impudenter diutius disputare.

Idem Ioannes circumcisionem in signo baptismatis praeceptam commendat.

6. 18. Merito idem beatus Ioannes, etiam ipse, sicut et martyr Cyprianus, circumcisionem carnis in signo praeceptam commendat esse Baptismatis. "Et vide quomodo Iudaeus - inquit - circumcisionem non differt propter comminationem, quia omnis anima quaecumque non fuerit circumcisa die octavo, exterminabitur de populo suo 57.Tu autem - inquit - non manufactam circumcisionem differs, quae in exspoliatione carnis in corpore perficitur, ipsum Dominum audiens dicentem: Amen, amen dico vobis, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non introibit in regnum caelorum 58?" 59. Cernis quemadmodum circumcisionem circumcisioni, comminationem comminationi vir ecclesiastica doctrina praeditus comparavit? Quod ergo est octavo die non circumcidi, hoc est in Christo non baptizari; et quod est perire de populo suo, hoc est non intrare in regnum caelorum. Et tamen vos in Baptismate parvulorum exspoliationem carnis, hoc est, circumcisionem non manufactam, celebrari negatis: quia nihil eos, quo exspoliari debeant, habere contenditis. Non enim eos fatemini mortuos in praeputio carnis suae, quo peccatum significatur, maxime quod originaliter trahitur: per hoc enim est corpus nostrum corpus peccati, quod evacuari dicit Apostolus per crucem Christi 60.

Ambrosius contra Platonicos animum et corpus opus Dei esse defendit.

7. 19. Sed nunc sententiis episcoporum qui fuerunt ante nos, et haec divina eloquia fideliter et memorabiliter tractaverunt, urgere te institui. Proinde ad episcopum Ambrosium revertamur: qui cum et homines, id est et animas et corpora hominum, opus Dei esse non dubitet, et nuptias honoret, et in Baptismo Christi praedicet omnia peccata dimitti, et Deum esse noverit iustum; et capacem virtutis atque perfectionis per Dei gratiam humanam non neget esse naturam; quae vestra quinque facitis argumenta, contendentes nullum istorum quinque verum esse posse, nisi falsum sit trahere nascentes originale peccatum: tamen hoc ipsum, quod his quinque argumentis auferre conamini, sic ille ubi opus est, in suis sermonibus ponit, ut cuivis satis eluceat, quid catholica veritas soleat praedicare, quid profana novitas conetur evertere. An forte ipsum quoque Ambrosium scisse ac docuisse dubitabis, Deum esse hominum conditorem, et animae et corporis? Audi ergo quid dicat in libro de Philosophia contra Platonem philosophum, qui hominum animas revolvi in bestias asseverat, et animarum tantummodo Deum opinatur auctorem, corpora autem diis minoribus facienda decernit. Ergo sanctus Ambrosius: "Miror - inquit - tantum philosophum, quomodo animam, cui potestatem conferendae immortalitatis attribuit, in noctuis includat, aut ranulis, feritate quoque induat bestiarum: cum in Timaeo eam Dei opus esse memoraverit, inter immortalia a Deo factam; corpus autem non videri opus summi Dei asserit, quia natura carnis humanae nihil a natura corporis bestialis differt. Si ergo digna est quae Dei opus esse credatur, quomodo indigna est quae Dei opere vestiatur?" 61. Ecce non solum animam, quod et illi dicunt, verum etiam corpus, quod illi negant, contra Platonicos Dei opus esse defendit Ambrosius.

De bono coniugio S. Ambrosius disseruit.

7. 20. An tu dicturus es, quod nuptiis ingerat crimen, quia et inde quod nascitur concupiscentiae voluptate concretum, dicit subire contagium delictorum? Audi ergo de nuptiis Ambrosii sententiam in Apologia sancti David. "Bonum - inquit - coniugium, sancta copula. Sed tamen qui habent uxores, ita sint ac si non habentes: ipse est thorus incoinquinatus; et nemo alterum fraudare debet eo, nisi forte ad tempus, ut vacent orationi 62. Tamen secundum Apostolum, non vacat orationi quis eo tempore, quo usum corporeae illius conventionis exercet " 63. Audi et alteram in libro de Philosophia: "Bona - inquit - continentia, quaedam velut crepido pietatis. Namque in praecipitiis vitae huius labentium statuit vestigia; speculatrix sedula, ne quid obrepat illicitum. Mater autem vitiorum omnium incontinentia, quae etiam licita vertit in vitium. Ideoque Apostolus non solum a fornicatione nos retrahit, verum etiam in ipsis coniugiis modum quemdam docet, et tempora praescribit orandi 64. Intemperans enim in coniugio, quid aliud nisi quidam adulter uxoris est?". Cernis quemadmodum velit etiam inter se ipsa vere honesta esse coniugia? Vides quemadmodum dicat, incontinentiam etiam licita vertere in vitium, ubi et licitum demonstrat esse connubium, et in ipso non vult incontinentiam foedare quod licitum est? Advertis quomodo intellegere nobiscum debeas, in quo morbo desiderii noluerit Apostolus unumquemque vas suum possidere, sicut gentes quae ignorant Deum 65? Tibi autem libido non nisi praeter uxorem videtur esse culpabilis. Quid ergo de Ambrosio iudicabis, qui intemperantem in coniugio adulterum quemdam appellat uxoris? Tune melius nuptias honoras, in quibus libidini licentiosissimum spatium praebuisti; ne fortassis offensa defensorem sibi alium provideret? Neque enim, quod ego commemoravi secundum veniam coniugibus concedere Apostolum (ubi procul dubio notatur, etsi ignoscitur, culpa), saltem verbo tenus attingere voluisti; aut quod ab illo opere, ut orationi vacent, cessare coniuges admonentur 66, quod ego totum commemoravi, ausus es in tua responsione refricare: credo, formidans ne tua videretur praevaricata defensio, si et te confitente appareret, quod per libidinem, cui te patrocinari non pudet, etiam coniugum impediretur oratio. Ita cum mihi pro illa respondere cuperes, sed Apostolo resistere non auderes, nec in aliam sententiam, sicut soletis, ipsum apostolicum testimonium detorquere potuisses, omnino inde tacere maluisti. Tu ergo melius honoras nuptias, quarum dignitatem tamquam omnino irreprehensibili volutabro carnalis concupiscentiae decoloras: an ille, qui cum dicat, non solum licitum, sed etiam bonum coniugium sanctamque copulam, tamen cessante libidinis voluptate, tempora orandi ab Apostolo praescripta commemorata; atque ita non vult illi morbo deditos esse coniuges, unde trahitur originale peccatum, ut eos qui habent uxores, secundum eumdem Apostolum, ita esse velit, ac si non habentes; nec vocare dubitat etiam uxoris adulterum intemperantem maritum, omne connubii bonum pensans non cupiditate carnis, sed fide potius castitatis; non morbo passionis, sed foedere coniunctionis; non voluptate libidinis, sed voluntate propaginis? Nam mulierem viro nonnisi generandi causa perhibet institutam, unde tam diu frustra, quasi quisquam hoc nostrum negaret, disputandum putasti. Haec enim sunt de hac re verba eius in libro de Paradiso: "Si igitur viro - inquit - culpae auctor est mulier, quemadmodum pro bono videtur adiecta? Verum si consideres, quia Deo in universitatis est cura, invenies plus placere Domino debuisse id in quo esset causa universitatis, quam condemnandum fuisse illud in quo esset causa peccati. Ideo quia ex viro solo non poterat humani esse generis propagatio, pronuntiavit Dominus, non esse bonum solum hominem esse 67. Maluit enim Deus plures esse, quos salvos facere posset, quibus donaret peccatum, quam unum solum Adam, qui liber esset a culpa. Denique quia idem - inquit - utriusque auctor est operis, venit in hunc mundum, ut salvos faceret peccatores. Postremo nec Cain parricidii reum priusquam generaret filios, passus est interire. Ergo - inquit - propter generationem successionis humanae debuit mulier adici viro" 68.

Sed peccatum originale per i lavacrum remitti idem docuit.

7. 21. Habes ecce Ambrosium doctorem meum, et a tuo memorabiliter praedicatum, et opus Dei esse omnem hominem atque hominis carnem, et bonas esse nuptias in quantum sunt nuptiae, non modo fatentem, verum etiam defendentem. Iamvero quod per originale peccatum sacro Baptismati nihil deroget, superius demonstravi, quando eius posui verba, ubi dicit: "Illum iustificari a peccato, cui per Baptismum peccata remittuntur omnia". Iustum porro ille Deum ubi non praedicat, aut quis de hoc potest catholicus dubitare Christianus, quod pene et omnes impii confitentur?

Naturam humanam esse iustificationis capacem Ambrosius demonstravit.

8. 22. Quintum illud restat, utrum videatur Ambrosio humanam capacem iustificationis et perfectionis esse naturam; nec ab hac sententia propterea revocetur, quia saepe ac multis modis dicit omnem hominem sub peccato nasci, et esse ipsum ortum eius in vitio. Verum et hoc iam supra docui, ubi eum loco ipso paulo post dixisse memoravi: "A Christi carne damnatum esse peccatum, quod nascendo non sensit, quod moriendo crucifixit, ut in carne nostra esset iustificatio per gratiam, ubi erat ante colluvio per culpam". Ibi enim naturam demonstravit humanam, etiam istam, quae sub peccato nascitur, et cuius ortus in vitio est, esse iustificationis capacem: sed sane per gratiam, quod inimicum est vobis, eidem gratiae crudelibus inimicis. Verum si hoc parum est, rursus quid dicat, attende in Expositione Isaiae prophetae. "Videamus - inquit - ne qua sit post huius vitae curriculum nostra regeneratio, de qua dictum est: In regeneratione, cum sederit Filius hominis in throno gloriae suae 69. Sicut enim regeneratio lavacri dicitur, per quam detersa peccatorum colluvione renovamur; ita regeneratio dici videtur, per quam ab omni corporeae concretionis purificati labe, mundo animae sensu in vitam regeneramur aeterna" 70. Nempe distinxit vir sanctus et verax, iustificationem vitae huius, quae fit per lavacrum regenerationis, et illius perfectionem, cum et nostra corpora fuerint immortalitate renovata. Non itaque fuit Ambrosio, quamvis fateretur nascentis originis vitium, iustificationis disperata perfectio. Quia sicut est humana natura creatori Deo formabilis, ita sanabilis redemptori.

Quam sit difficile effugere malum in hoc saeculo idem admonuit.

8. 23. Sed vos festinatis, et praesumptionem vestram festinando praecipitatis. Hic enim vultis hominem perfici, atque utinam Dei dono, et non libero, vel potius servo propriae voluntatis arbitrio. A qua perfectione quidem longe vos esse sentitis: sed dolus est in ore vestro, sive peccatores vos esse dicatis, et iustos credi velitis; sive profiteamini perfectionem iustitiae, quam profecto in vobis non esse sentitis. Iustificatio porro in hac vita nobis secundum tria ista confertur: prius, lavacro regenerationis, quo remittuntur cuncta peccata; deinde, congressione cum vitiis, a quorum reatu absoluti sumus; tertio, dum nostra exauditur oratio, qua dicimus: Dimitte nobis debita nostra 71; quoniam quamlibet fortiter contra vitia dimicemus, homines sumus; Dei autem gratia sic nos in hoc corruptibili corpore adiuvat dimicantes; ut non desit propter quod exaudiat veniam postulantes. Istam super nos Dei misericordiam, vobis necessariam non putatis; quoniam ex eo numero estis, de quibus in Psalmo dictum est: Qui confidunt in virtute sua 72. Sed quanto melius audimus Ambrosium in libro de Fuga saeculi dicentem: "Frequens nobis de effugiendo isto saeculo est sermo: atque utinam quam facilis sermo, tam cautus et sollicitus affectus. Sed quod peius est, frequenter irrepit terrenarum illecebra cupiditatum, et vanitatum offusio mentem occupati, ut quod studeas vitare, hoc cogites, animoque volvas. Quod cavere difficile est homini, exuere autem impossibile. Denique voti magis eam esse rem quam effectus, testatur Propheta dicendo: Declina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam 73. Non enim in potestate nostra est cor nostrum, et nostrae cogitationes, quae improviso offusae, mentem animumque confundunt, atque alio trahunt quam tu proposueris; ad saecularia revocant, mundana inserunt, voluptuaria ingerunt, illecebrosa intexunt, ipsoque in tempore quo elevare mentem paramus, insertis inanibus cogitationibus, ad terrena plerumque deicimur" 74. Haec si vos non patimini; ignoscite, non vobis credimus, sed in his potius sancti Ambrosii verbis quoddam speculum, et hoc si proficimus, communis humanae infirmitatis agnoscimus. Vobis autem etiamsi credamus, et dicamus: Orate, pro nobis, ut nec nos ista patiamur; ita vos invenimus elatos et alta sapientes ut respondeatis nobis, non solum ista vos non pati, verum etiam in hominis esse potestate, ne ista patiatur, nec esse causam cur ad hoc Dei poscatur auxilium.

Non in virtute sua confidens, sed in gratia Dei.

8. 24. Quanto ergo melius identidem audimus Ambrosium Dei gratiam confitentem, nec de sua virtute confidentem, qui cum haec dixisset adiecit: "Quis autem tam beatus, qui in corde suo semper ascendat? Sed hoc sine auxilio divino qui fieri potest? Nullo profecto modo. Denique - inquit - supra eadem Scriptura dicit: Beatus vir cuius est auxilium eius abs te, Domine; ascensus in corde eius 75". Itemque idem ipse in libro de Sacramento regenerationis 76: "Quis igitur est - inquit - qui carne utitur ad operandum, nisi anima? Ergo princeps et domina carnis naturaliter anima est, quae domare carnem debet et regere. Ideoque Spiritus Sancti fulta praesidio, dicit in Psalmo: Non timebo quid faciat mihi caro 77. Ipsa eadem dicit in Paulo: Sed castigo corpus meum, et servituti redigo 78. Castigat ergo Paulus quod ipsius est, non quod ipse est. Aliud enim quod ipsius, aliud quod ipse est. Castigat quod ipsius est, ut mortem in se lasciviae corporalis iustus operetur" 79. Numquid sanctus Ambrosius quando ista dicebat, non cum vitiis confligebat? non vitia vincebat? non exercitum quemdam variarum cupiditatum intra semetipsum, tamquam Christi miles egregius debellabat? non corpus proprium castigabat? Numquid non superatis et oppugnatis diaboli operibus, opus Dei cum opere Dei, hoc est, anima cum carne pacem iustitiae requirebat, ut non in sua virtute confidens, sed sicut ait: "Spiritus Sancti fulta praesidio diceret: Non timebo quid faciat mihi caro 80"? Ecce quomodo natura humana capax iustificationis ostenditur: ecce quomodo virtus in infirmitate perficitur 81.

Neminem sine peccato esse posse martyr Cyprianus docuit.

8. 25. Sed audiamus de hac re etiam victoriosissimum martyrem Cyprianum in epistola de Mortalitate: "Cum avaritia nobis - inquit - cum impudicitia, cum ira, cum ambitione congressio est; cum carnalibus vitiis, cum illecebris saecularibus assidua et molesta luctatio est. Obsessa mens hominis, et undique diaboli infestatione vallata, vix occurrit singulis, vix resistit. Si avaritia prostrata est, exsurgit libido: si libido compressa est, succedit ambitio: si ambitio contempta est, ira exasperat, inflat superbia, vinolentia invitati, invidia concordiam rumpit, amicitiam zelus abscindit. Cogeris maledicere, quod divina lex prohibet; compelleris iurare, quod non licet. Tot persecutiones animus quotidie patitur, tot periculis pectus urgetur, et delectat hic inter diaboli gladios; diu stare, cum magis concupiscendum sit et optandum, ad Christum subveniente velocius morte properare" 82. Absit autem ut sanctum Cyprianum aut avarum existimemus fuisse, quia cum avaritia; aut impudicum, quia cum impudicitia; aut irae subditum, quia cum ira; aut ambitiosum, quia cum ambitione; aut carnalem, quia cum carnalibus vitiis; aut saeculi huius amatorem, quia cum illecebris saecularibus; aut libidinosum, quia cum libidine; aut superbum, quia cum superbia; aut vinolentum, quia cum vinolentia; aut invidum, quia cum invidia confligebat. Immo vero ideo nihil eorum erat, quia his malis motibus partim de origine, partim de consuetudine venientibus, fortiter resistebat, non acquiescens esse, quod eum esse cogebant. Nec ideo tamen in tam periculoso laboriosoque certamine nullo telo feriebatur hostili; cum dicat in epistola de Eleemosynis: "Ne quisquam sic sibi de puro atque immaculato pectore blandiatur, ut innocentia sua fretus, medicinam non putet adhibendam esse vulneribus, cum scriptum sit: Quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccatis? 83. Et iterum, in epistola sua - inquit - Ioannes ponat et dicat: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est 84. Si autem nemo esse sine peccato potest, et quisquis se inculpatum esse dixerit aut superbus, aut stultus est; quam necessaria, quam benigna est divina clementia, quae cum sciat non deesse sanatis quaedam postmodum vulnera, dedit curandis denuo sanandisque vulneribus remedia salutaria!" 85. O doctor praeclarissime et testis gloriosissime, sic docuisti, sic monuisti, sic te audiendum imitandumque praebuisti. Merito finitis aliis omnium cupiditatum certaminibus sanatisque vulneribus, cum extrema et omnium maxima vitae huius cupiditate, pro Christi veritate pugnasti, et eius in te gratiae largitate vicisti. Secura est corona tua, victoriosa est doctrina tua, in qua et istos vincis qui confidunt in virtute sua. Ipsi enim clamant: Perfectio nobis virtutis a nobis est; tu autem reclamas: "Nemo suis viribus fortis est, sed Dei indulgentia et misericordia tutus est".

Hominis perfectionem in ultima resurrectione futuram S. Hilarius sperat.

8. 26. Audi et beatissimum Hilarium, ubi speret hominis perfectionem. Cum enim loqueretur de pace evangelica, ubi Dominus, ait: Pacem meam do vobis 86. "Quia lex - inquit - umbra erat futurorum bonorum, idcirco per hanc praefiguratam significantiam docuit nos in hoc terreni et morticini corporis habitaculo mundos esse non posse, nisi per ablutionem caelestis misericordiae emundationem consequamur, post demutationem resurrectionis terreni corporis nostri effecta gloriosiore natura" 87. Rursus in eodem sermone: "Ipsis - inquit - Apostolis verbo licet iam fidei emundatis atque sanctificatis non deesse tamen malitiam, per condicionem communis nobis originis, docuit dicens: Si vos cum sitis mali nostis bona data dare filiis vestris" 88. Vides quemadmodum venerabilis catholicus disputator, nec in hac vita mundationem nostram neget; et tamen humanam perfectiorem speret, id est perfectioris mundationis, in ultima resurrectione naturam.

Malitiam diaboli ad nostram purgationem Deum convertere idem docet.

8. 27. In quadam vero homilia de libro sancti Iob attende quid dicat, quemadmodum ipsius diaboli adversus nos indesinens bellum ex hoc fieri asserat, cum ea mala quae in nobis sunt, excitat contra nos; quod in nostram fieri utilitatem vult docere, convertente scilicet divina misericordia malitiam diaboli ad purgationem nostram. "Tanta enim et tam admirabilis - inquit - in nos misericordiae Dei bonitas est, ut per quem in Adae offensa generositatem primae et beatae illius creationis amisimus, per eum rursum id quod amisimus, obtinere mereamur. Tunc enim diabolus invidens nocuit; nunc autem cum nocere nititur, vincitur. Movet enim per infirmitatem carnis nostrae omnia potestatis suae tela, cum ad lasciviam accendit, cum ad ebrietatem illicit, cum ad odia stimulat, cum ad avaritiam provocati, cum ad caedes instruit, cum ad maledicta exacerbat. Sed cum per firmitatem animi horum omnium subrepentia incentiva reprimuntur, emundamur a peccato per huius victoriae gloriam. Dictum enim ita est: Aut quomodo se emundabit natus ex muliere 89? Quia non exstante hoste, non erit bellum; cessante deinde bello, victoria deerit. Collidentium autem adversus nos vitiorum victoria non adepta, non erit emundatio ulla vitiorum: quia his insidiis corporis nostri pirata victo, colluctantium adversus nos passionum concertatione purgamur. Memores igitur - inquit - et conscii, illa ipsa corpora nostra omnium vitiorum esse materiem, per quam polluti et sordidi nihil in nobis mundum, nihil innocens obtinemus, gaudeamus nobis esse hostem, in cuius concertatione quodam concertationis nostrae bello dimicemus" 90.

De natura vitiata idem Hilarius loquitur.

8. 28. In Expositione autem primi Psalmi idem doctor non dubitat dicere, naturam nostram, utique istam quae de morbo morbum trahit, ad peccandum ferri, ac sic ne peccemus, adversus eam nos quodam modo fidei religione pugnare: "Plures enim sunt - inquit - qui cum per confessionem Dei ab impietate discreti sint, non tamen a peccato per id liberi sunt, Ecclesiae disciplinam non tenentes, ut avari, ebriosi, tumultuosi, procaces, superbi, simulatores, mendaces, rapaces. Et ad haec quidem nos vitia naturae - inquit - nostrae propellit instinctus: sed utile est nos a via ad quam ferimur abscedere, neque consistere illic adhibito decedendi ex ea non moroso recursu. Et idcirco: Beatus est vir qui in via peccatorum non stetit 91; natura quidem in viam hanc ferente, sed ex via hac fidei religione referente" 92. Numquidnam istum putabimus accusatorem fuisse naturae, quam condidit Deus? Non utique: non enim dubitabat homo catholicus, humanam Dei opus esse naturam; sed profecto vitia cum quibus nascimur accusavit, apostolicum illud tenens: Fuimus enim et nos natura filii irae, sicut et ceteri 93. Verumtamen haec verba, quae de sermone sancti Hilarii posui, si mea essent, quanta in me diceres, Manichaeorumque nomen et crimen quanto buccarum strepitu ventilares? Nunc ergo ne tui stomachi follis indigesta maledictorum cruditate rumpatur, in hunc evome, si audes, calumniosas tuas vanitates, et insanias mendaces. "Ad haec - inquit - nos vitia naturae nostrae propellit instinctus". Quae ista natura est? Numquid gens tenebrarum, quam Manichaeorum fabula inducit? Absit. Catholicus loquitur, insignis Ecclesiarum doctor loquitur, Hilarius loquitur. Nostra ergo natura est primi hominis praevaricatione vitiata, non ab alia natura ulla divisione separanda, sed ipsa sananda: cui diabolum a nobis constitui calumniaris auctorem, dum tu ei Christum invides salvatorem, et eius hic vitam, ita ut sine ullo sit omnino peccato, perfectam duci posse contendis.

Ut in Dei misericordiam spem nostram ponamus idem doctor admonuit.

8. 29. Sed audi quid etiam hinc te admoneat beatus Hilarius. Cum enim exponeret Psalmum quinquagesimum primum: "Spes - inquit - in misericordia Dei in saeculum et in saeculum saeculi est 94. Non enim ipsa illa iustitiae opera sufficient ad perfectae beatitudinis meritum, nisi misericordia Dei etiam in hac iustitiae voluntate humanarum demutationum et motuum non reputet vitia. Hinc illud prophetae dictum est: Melior misericordia tua super vitas" 95. Videsne hominem Dei ex illo numero esse beatorum, de quibus praedictum est: Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, neque est in ore eius dolus 96? Confitetur enim etiam peccata iustorum magis eos asserens in Dei misericordia spem ponere, quam de iustitia sua fidere: et ideo non est in ore eius dolus, immo in ore illorum omnium, quibus huius veracis humilitatis vel humilis veritatis perhibet testimonium. Qui dolus abundat in ore vestro. Ubi enim virtus non est, et tanta iactantia est, hypocrisis est: et ubi hypocrisis, utique dolus. Prorsus quantum sancti de misericordia Dei quae magna est, tantum vos de vestra quae nulla est virtute praesumitis: et quantum ipsi adversus ingenerata vitia bellum gerunt adiuti per Dei gratiam, tantum vos bellum geritis adversus ipsam Dei gratiam. Sed utinam sicut vos vincit in suis; ita suos faciens, vos quoque ipsos vincat in vobis.

De perfectione Apostolorum.

8. 30. Itane in corde vestro dicere audetis, quod cum vos audiunt, accenduntur homines ad virtutem, cum autem istos audiunt tantos ac tales viros, Cyprianum, Hilarium, Gregorium, Ambrosium, ceterosque sacerdotes Domini, desperatione franguntur, ac renuntiant studiis perfectionis? Haeccine monstra cogitationum ascendunt in cor vestrum, et non elidunt frontem vestram? Ergone vos honoratis sanctos Dei, Patriarchas, Prophetas, Apostolos laude naturae, et decolorant eos ista lumina Ecclesiae vituperatione naturae; quia eos dicunt in corpore mortis huius, ut tenerent castitatis bonum, dimicasse contra ingenitum concupiscentiae malum, per Dei gratiam prius conflictatione vincendum, postea novissima regeneratione sanandum? Tu intellegis Iudaeum esse qui dicit: Non enim quod volo bonum, hoc ago 97; et hoc praeclaro intellectu, "nec conversationis sordes in naturae refundis invidiam; nec earum obscenitates Apostolorum et sanctorum omnium consolaris iniuriis"; et haec mala quae tu non facis, faciebat Ambrosius cum collegis suis eadem sentientibus, qui beatum Apostolum de se ipso dixisse intellegit: Non quod volo facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago; et: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae 98; et cetera huiusmodi? Isti ergo sancti talia docendo, "suffodiunt", sicut mihi obicis, "murum pudoris", et vos ob perfectionis praedicationem patimini invidiam? Sed te, ut scribis, plurimum consolaris, quoniam laudis genus est, ei displicuisse qui Apostolis non pepercit. Si ego Apostolis dicendo talia non peperci; ergo nec Ambrosius pepercit Apostolis, nec coepiscopi eius eadem sentientes. Si autem illi et ex Apostolis ista didicerunt, et secundum Apostolos ista docuerunt, quid me unum appetis? Ipsos aspice, ipsos etiam atque etiam deposito paulisper tumore cervicis intuere. Itane tandem, iuvenis confidentissime, consolari te debes, quia talibus displices, an lugere?

Quae acta sunt per totum librum in summam colliguntur.

9. 31. Sed iam quid egerimus per totum istum librum, in summam sicut possumus breviter colligamus. Proposuimus hic auctoritatis mole sanctorum, qui episcopi ante nos, non solum sermone, cum hic viverent, verum etiam scriptis, quae posteritati relinquerent, fidem catholicam strenue defenderunt; vestra argumenta confringere, quibus dicitis: "Si Deus homines creat, non possunt cum aliquo malo nasci. Si nuptiae bonum sunt, nihil ex eis oritur mali. Si in Baptismate peccata omnia remittuntur, non possunt nati de renatis trahere originale peccatum. Si iustus est Deus, non potest in filiis parentum damnare peccata, cum ipsis parentibus dimittat et propria. Si perfectae iustitiae capax est humana natura, habere non potest vitia naturalia". Ad haec nos dicimus, et Deum esse hominum creatorem, hoc est, et animae et corporis; et bonum esse nuptias; et per Baptisma Christi omnia peccata dimitti; et iustum esse Deum; et perfectae iustitiae capacem humanam esse naturam: et tamen cum haec omnia vera sint, obnoxios nasci homines origini vitiatae, quae trahitur ex homine primo; et ideo ire in damnationem, nisi renascantur in Christo. Hoc autem probavimus catholicorum auctoritate sanctorum, qui et hoc asserunt, quod de originali peccato dicimus, et illa quinque esse vera omnia confitentur. Ac per hoc non est consequens ut hoc falsum sit, quia vera sunt illa. Tales quippe ac tanti viri secundum catholicam fidem, quae antiquitus toto orbe diffunditur, et hoc, et illa vera esse confirmant; ut vestra fragilis, et quasi argutula novitas sola auctoritate conteratur illorum: praeterquam quod ea dicunt, ut se per eos loqui veritas ipsa testetur. Sed nunc auctoritate primitus eorum vestra est contumacia comprimenda, ut a praesumptionis impetu repercussi, et quodam modo sauciati, dum tales homines Dei sic in fide catholica errare potuisse non creditis, ut aliquid dicerent, unde esset consequens, Deum non esse hominum creatorem, nuptias esse damnandas, in Baptismo non omnium remissionem fieri peccatorum, Deum esse iniustum, nullam spem nobis remansisse virtutis perficiendae, quae omnia vel aliquid eorum nefas est opinari: ausus praecipites refrenetis, et tamquam ex furore resipiscentes, incipiatis in qua nutriti estis, recolere et advertere et resumere veritatem.

Collectio sententiarum Sancti Ambrosii.

9. 32. Dicit beatus Ambrosius, unum solum hominem mediatorem Dei et hominum, eo quod sit natus ex virgine, nec senserit nascendo peccatum, generationis obnoxiae vinculis non teneri. Omnes autem homines sub peccato nasci, quorum ipse ortus in vitio est: quia concupiscentiae voluptate concreti, prius subirent contagia delictorum, quam vitalem de hoc aere spiritum ducerent. Ipsamque concupiscentiam tamquam legem peccati in corpore mortis huius, legi mentis usque adeo repugnare, ut adversus eam non solum quicumque boni fideles, sed apostolicae etiam virtutis magnitudo pugnaverit, ad hoc ut per Christi gratiam caro animae subiugata, in concordiam revocetur: quorum duorum, quae primitus sine peccato creata sunt, ex primi hominis transgressione facta discordia est. Et quis haec dicit? Homo Dei, catholicus, et catholicae veritatis adversus haereticos usque ad periculum sanguinis defensor acerrimus, sic tui doctoris testimonio praedicatus, ut diceretur, quod "eius fidem et in Scripturis purissimum sensum ne inimicus quidem ausus est reprehendere". Qui creatorem Deum non solum animarum, verum etiam corporum, adversus Platonicorum philosophorum asseveravit errorem. Qui nuptiarum bonum et causa propagandi generis humani divinitus institutum, et pudicitia coniugali sanctam eius copulam praedicavit. Qui neminem dixit iustificari a peccato, nisi cui fuerint per Baptismum dimissa omnia peccata. Qui coluit iuste iustum Deum. Qui perfectionem hominis in virtute atque iustitia absit ut impediat desperando: sed eam tamen perfectionem cui nihil adiciendum sit, in alia vita sperat, quae implebitur resurrectione mortuorum; in hac autem vita humanam iustitiam in quadam militia belloque constituit, non solum adversus aemulas aerias potestates, sed adversus ipsas nostras cupiditates, per quas et illi exteriores inimici nos deicere, vel penetrare moliuntur. In hoc bello et ipsam carnem adversariam gravem dicit, cuius utique natura sicut primitus condita est, nobiscum concordissima permaneret, nisi primi hominis praevaricatione vitiata, suo nobiscum languore confligeret. In hoc bello ille vir sanctus monet nos saeculum effugere, et in ea fuga quanta sit difficultas, immo impossibilitas, nisi Dei gratia opituletur, ostendit. Dicit mortua quidem vitia per remissionem in Baptismate omnium peccatorum, sed eorum nos curare debere quodam modo sepulturam. Et in hoc ipso opere talem describit cum vitiis mortuis nos habere conflictum, ut non quod volumus agamus; sed quod odio habemus, hoc faciamus: multa in nobis peccatum nobis reluctantibus operari, redivivas plerumque resurgere voluptates: luctandum nobis esse adversus carnem, adversus quam luctatus est Paulus quando dicebat: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae 99. Praecipit ne carni nostrae confidamus, ne nos ei credamus, cum Apostolus clamet: Scio quia non habitat in me, id est, in carne mea, bonum; velle enim adiacet mihi, perficere autem bonum non invenio 100. Ecce quantam nos pugnam cum mortuis habere peccatis, ille strenuus Christi miles, et Ecclesiae fidelis doctor ostendit. Quomodo enim peccatum mortuum est, cum multa operetur in nobis reluctantibus nobis? Quae multa, nisi desideria stulta et noxia, quae consentientes mergunt in interitum et perditionem 101? Quae utique perpeti, eisque non consentire, certamen est, conflictus est, pugna est. Quorum pugna, nisi boni et mali, non naturae adversus naturam, sed naturae adversus vitium iam mortuum, sed adhuc sepeliendum, id est, omnino sanandum? Quomodo ergo mortuum dicimus hoc peccatum in Baptismate, sicut etiam iste vir dicit, et quomodo habitare in membris fatemur, et multa operari desideria reluctantibus nobis, quibus non consentiendo resistimus, sicut etiam hic vir fatetur; nisi quia mortuum est in eo reatu quo nos tenebat, et donec sepulturae perfectione sanetur, rebellat et mortuum? Quamvis iam non eo modo appelletur peccatum, quo facit reum; sed quod sit reatu primi hominis factum, et quod rebellando nos trahere nititur ad reatum, nisi adiuvet nos gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum, ne sic etiam mortuum peccatum rebellet, ut vincendo reviviscat et regnet.

Quid senserint de peccato originali tractatores divinarum Scripturarum.

10. 33. In hoc bello laborantes, quamdiu tentatio est vita humana super terram 102, non ideo sine peccato non sumus, quia hoc quod eo modo peccatum dicitur, operatur in membris repugnans legi mentis, etiam non sibi ad illicita consentientibus nobis (quantum enim ad nos attinet, sine peccato semper essemus, donec sanaretur hoc malum, si ei numquam consentiremus ad malum); sed in quibus ab illo rebellante, etsi non lethaliter, sed venialiter, tamen vincimur, in his contrahimus unde quotidie dicamus: Dimitte nobis debita nostra 103. Sicut coniuges quando modum generationi necessarium causa solius voluptatis excedunt: sicut continente, quando in talibus cogitationibus cum aliqua delectatione remorantur, non quidem decernentes flagitium, sed intentionem mentis, non sicut oportet, ne illo incidat, inde avertentes, aut si inciderit inde rapientes. De hac lege peccati, quae alio modo etiam peccatum vocatur, quae repugnat legi mentis, de qua multa beatus dixit Ambrosius, attestantur etiam sancti, Cyprianus, Hilarius, Gregorius, aliique quam plurimi. Qui ergo generatur in Adam, regenerandus in Christo; mortuus in Adam, vivificandus in Christo, ideo peccato est obstrictus originis, quia de malo nascitur, quo caro concupiscit adversus spiritum; non de bono, quo spiritus concupiscit adversus carnem 104. Quid ergo mirum est, si renasci debet homo ex illo malo natus, contra quod pugnat homo renatus, quo reus et ipse teneretur, nisi renascendo liberaretur? Non est hoc malum materies Dei creantis, sed vulnus diaboli, eamdem materiem vitiantis. Non est hoc malum nuptiarum, sed primorum hominum peccatum, in posteros propagatione traiectum. Etiam huius mali reatus, Baptismatis sanctificatione remittitur. Deus autem iustus, si tanta parvulis mala, quanta nunc dicere non sufficio, nihil peccati trahentibus irrogaret, magis appareret iniustus. Iustitiae vero perfecta capacitas hominis non negatur, quia nec vitiorum omnium plenissima sanitas sub omnipotenti medico desperatur. Propter quam catholicam veritatem sancti ac beati et in divinorum eloquiorum pertractatione clarissimi sacerdotes, Irenaeus, Cyprianus, Reticius, Olympius, Hilarius, Ambrosius, Gregorius, Innocentius, Ioannes, Basilius, quibus addo presbyterum, velis nolis, Hieronymum, ut omittam eos qui nondum dormierunt, adversus vos proferunt de omnium hominum peccato originali obnoxia successione sententiam: unde nemo eruit, nisi quem sine lege peccati repugnante legi mentis Virgo concepit.

Apud quos iudices acta sit causa ista.

10. 34. Quid est quod exsultas, et mihi quasi victor insultas: "Tamquam non invenirem quid facerem, quo confugerem, si iudicum premerer potestate, si in medio eruditorum consisterem tecum, si verae", quam dicis "rationis tuba", a te scilicet magno tubicine inflata, "si auditorum arma circumstantium" et tibi faventium "concreparent"? Ita enim tibi ponis ante oculos nostrum in disputatione certamen, et te argumentante, me quid respondeam non habentem, fingis ut placet. Sic tecum vana et insana tui cordis imaginatio fabulatur, quasi me ante Pelagianos iudices tecum constituas, quibus plaudentibus tibi liceat exaltare tamquam tubam vocem tuam, et praedicare contra catholicam fidem et contra gratiam Christi, qua pusilli cum magnis liberantur a malo, communem tibi et illis novitiae huius impietatis errorem. Tales iudices in Ecclesia Dei, nec sine adversario ex parte altera stante potuit eruditor vester Pelagius invenire. De quo iudicio, ipse quidem quantum ad hominum conspectum attinet, velut absolutus, vestro tamen palam damnato dogmate, egressus est. At ego, ubicumque sis, ubicumque legere ista potueris, te ante istos iudices intus in corde tuo constituo; quos non amicos meos et inimicos tuos, aliqua in meam partem gratia propendentes, aliquo abs te merito tuae offensionis aversos, et ob hoc tibi adversos, in hac nostra disceptatione constitui cognitores. Nec eos qui numquam fuerunt aut non sunt, aut quorum sententiae de hoc quod inter nos disputatur incertae sunt, inani cogitatione confinxi: sed sanctos et in sancta Ecclesia illustres antistites Dei, non Platonicis et Aristotelicis et Zenonicis aliisque huiuscemodi, vel graecis vel latinis, quamquam et istis aliquos eorum, verum omnes sacris Litteris eruditos, nominatim sicut oportebat expressi; eorumque sententias, quantum sufficere videbatur, sine ulla editas ambiguitate digessi, ut in eis timeas, non ipsos, sed illum qui sibi eos utilia vasa formavit, et sancta templa construxit; qui tunc de ista causa iudicaverunt, quando eos nemo potest dicere perperam cuiquam vel adversari vel favere potuisse. Nondum enim exstiteratis, contra quos susciperemus de hac quaestione conflictum: nondum eratis, qui diceretis quod in libris tuis ponis: "Quia de vobis multitudini mentiti fuerimus, et quod Caelestianorum vel Pelagianorum nomine homines terreamus, et quod terrore ab hominibus extorqueamus assensum". Certe ipse dixisti, "quod omnes iudices ab odio, amicitia, inimicitia, ira vacuos esse deceat". Pauci tales potuerunt inveniri: sed Ambrosium aliosque collegas eius, quos cum illo commemoravi, tales fuisse credendum est. Verum et si tales non fuerunt in his causis, quas ad se delatas et inter partes cognitas, cum hic viverent, suo iudicio finierunt; ad hanc tamen causam tales erant, quando de illa sententias protulerunt: nullas nobiscum vel vobiscum amicitias attenderunt vel inimicitias exercuerunt; neque nobis neque vobis irati sunt, neque nos neque vos miserati sunt. Quod invenerunt in Ecclesia, tenuerunt; quod didicerunt, docuerunt; quod a patribus acceperunt, hoc filiis tradiderunt. Nondum vobiscum apud istos iudices aliquid agebamus, et apud eos acta est causa nostra. Nec nos nec vos eis noti fueramus, et eorum pro nobis latas contra vos sententias recitamus. Nondum vobiscum certabamus, et eis pronuntiantibus vicimus.

Adhortatio Iuliani ut appendat sententias sanctorum doctorum.

10. 35. Dicis: "Me, si sub potestate iudicum premerer", quales tibi ipse componis, "non habiturum fuisse quid facerem, quo confugerem; cum tuis argumentationibus unde occurrerem reperire non possem". Ego plane haberem quid facerem, haberem quo confugerem: a Pelagianis enim tenebris ad haec tam praeclara catholica lumina provocarem; quod et nunc iam facio. Tu ergo responde quid facias, dic quo confugias. Ego a Pelagianis ad istos; tu ab istis ad quos? An quia "non numerandas, sed ponderandas" censes "esse sententias", et addis (quod quidem et ego verum esse consentio), "ad aliquid inveniendum multitudinem nihil prodesse caecorum", etiam istos caecos dicere audebis? Et usque adeo permiscuit imis longus summa dies 105 usque adeo tenebrae lux, et lux tenebrae esse dicuntur, ut videant Pelagius, Caelestius, Iulianus, et caeci sint Hilarius, Gregorius, Ambrosius? Sed qualiscumque homo sis, tamen quia homo es, videre mihi videor verecundiam tuam (si tamen non in te spes est omnis emortua sanitatis), et quodam modo audio vocem tuam. Respondes: "Absit ut audeam caecos istos viros vel cogitare, vel dicere". Eorum ergo appende sententias. Nolo esse plures, ut eas te pigeat numerare: sed non sunt leves, ut eas dedigneris appendere; immo tam sunt graves, ut te videam sub earum onere laborare. Numquid et de istis dicturus es: "me imbellem tibi opinionem consortis opponere, et velut consternatum metu, conscios nominare?".

De catholicae multitudinis fide.

10. 36. Dicis: "In causa iudicandi, amoto strepitu turbarum, de omni ordine conversationis hominum, sive sacerdotum, sive administrantium, sive praefectorum, ad discussionem talium rerum non sola nomina, sed eligendam esse prudentiam, et honorandam esse paucitatem, quam ratio, eruditio, libertasque sublimat". Ita vero est, ut dicis: sed nec ego te ullius multitudinis numerositate perturbo; quamvis propitio Deo, de hac fide, cui contradicitis, catholica sanum sapiat etiam multitudo; in qua usquequaque plurimi, ubi possunt, quomodo possunt, sicut divinitus adiuvantur, vana vestra argumenta confutant. Unde absit a me ista, quam mihi obicis, arrogantia, "ut me istam causam contra vos, unum pro omnibus agere pollicerer". Quod cum tu inter Pelagianos facis, non erubescens dicere et scribere: "maioris tibi esse apud Deum gloriae, destitutam veritatem tueri"; multum abiecti et vere destituti sunt, multumque abs te pendent, si hanc intolerabilem arrogantiam esse non iudicant, qua te etiam ipsis Pelagio scilicet et Caelestio, vestrum omnium doctoribus anteponis; quasi et illi iam cesserint, et tu remanseris, qui destitutam tuearis, quam veritatem putatis. Verum quia te delectat, non numerare multitudinem, sed appendere paucitatem; exceptis iudicibus Palaestinis, qui haeresim vestram in absoluto Pelagio damnaverunt, quem timore compressum Pelagiana ipsa dogmata damnare coegerunt, decem episcopos iam defunctos et unum presbyterum tibi huius causae opposui iudices, qui de illa cum hic viverent iudicaverunt. Si vestra consideretur paucitas, multi sunt: si multitudo catholicorum episcoporum, perpauci sunt. Ex quibus papam Innocentium et presbyterum Hieronymum retrahere fortasse tentabis: istum, quia Pelagium Caelestiumque damnavit; illum, quia in Oriente contra Pelagium catholicam fidem pia intentione defendit. Sed lege quae dicat in laudem beatissimi papae Innocentii Pelagius 106, et vide utrum tales facile possis iudices invenire. De illo autem sancto presbytero, qui secundum gratiam quae data est ei, sic in Ecclesia laboravit, ut eruditionem catholicam multum in latina lingua multis et necessariis litteris adiuvaret, non solet Pelagius iactitare, nisi "quod ei tamquam aemulo inviderit". Sed nolo ex hoc tibi videatur de istorum numero iudicum retrahendus. Non enim eius sententiam posui, quam tempore inimicitiarum contra vestrum tenuit et defendit errorem: sed quam posuit in scriptis suis, liber ab omni studio partium, antequam vestra damnabilia dogmata pullularent.

Iuliano episcopale iudicium sibi quaerenti sanctos episcopos opponit Augustinus.

10. 37. De reliquis sane non habes omnino quod dicas. Numquid Irenaeus, et Cyprianus, et Reticius, et Olympius, et Hilarius, et Gregorius, et Basilius, et Ambrosius, et Ioannes, "de plebeia faece sellulariorum", sicut Tulliane iocaris, "in vestram invidiam concitati sunt?". Numquid "milites?" numquid "scholastici auditoriales?" numquid "nautae, tabernarii, cetarii, coqui, lanii?" numquid "adolescentes ex monachis dissoluti?". Numquid postremo "de qualiumcumque clericorum turba" isti sunt, quos urbana exagitatos dicacitate, vel potius vanitate contemnis, "quia non possunt secundum categorias Aristotelis de dogmatibus iudicare"? Quasi tu, qui maxime quereris "examen vobis et episcopale iudicium denegari", Peripateticorum possis invenire concilium, ubi de subiecto et his quae sunt in subiecto contra originale peccatum dialectica sententia proferatur. Isti episcopi sunt, docti, graves, sancti, veritatis acerrimi defensores adversus garrulas vanitates, in quorum ratione, eruditione, libertate, quae tria bona iudici tribuisti, non potes invenire quod spernas. Si episcopalis synodus ex toto orbe congregaretur, mirum si tales possent illic facile tot sedere. Quia nec isti uno tempore fuerunt: sed fideles et multis excellentiores paucos dispensatores suos Deus per diversas aetates temporum, locorumque distantias, sicut ei placet atque expedire iudicat, ipse dispensat. Hos itaque de aliis atque aliis temporibus atque regionibus ab Oriente et Occidente congregatos vides, non in locum quo navigare cogantur homines, sed in librum qui navigare possit ad homines. Quanto tibi essent isti iudices optabiliores, si teneres catholicam fidem; tanto tibi sunto terribiliores, quia oppugnas catholicam fidem, quam in lacte suxerunt, quam in cibo sumpserunt, cuius lac et cibum parvis magnisque ministraverunt, quam contra inimicos etiam vos tunc nondum natos, unde nunc revelamini, apertissime ac fortissime defenderunt. Talibus post Apostolos sancta Ecclesia plantatoribus, rigatoribus, aedificatoribus, pastoribus, nutritoribus crevit. Ideo profanas voces vestrae novitatis expavit; et cauta ac sobria ex admonitione apostolica, ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et mens eius corrumperetur a castitate quae est in Christo 107, catholicae fidei virginitate vestri dogmatis subrepentis exhorruit; et tamquam caput colubri calcavit, obtrivit, abiecit. His igitur eloquiis et tanta auctoritate sanctum, profecto aut sanaberis Dei misericordia donante, quod quantum tibi optem, videt qui faciat: aut si, quod abominor, in eadem quae tibi videtur sapientia, et est magna stultitia, perduraveris; non tu iudices quaesiturus es, ubi causam tuam purges; sed ubi tot sanctos doctores egregios atque memorabiles catholicae veritatis accuses, Irenaeum, Cyprianum, Reticium, Olympium, Hilarium, Gregorium, Basilium, Ambrosium, Ioannem, Innocentium, Hieronymum, ceterosque socios ac participes eorum, insuper et universam Christi Ecclesiam, cui divinae familiae dominica cibaria fideliter ministrantes, ingenti in Domino gloria claruerunt. Adversus hanc autem miserabilem, quam Deus a te avertat, insaniam, sic respondendum esse video libris tuis, ut fides quoque adversus te defendatur istorum; sicut contra impios et Christi professos inimicos etiam ipsum defenditur Evangelium.