LIBER SECUNDUS

 

 

1. Cum ventum esset ad diem praestitutum, id est, ad pridie iduum decembrium, res sic agi coepit in ecclesia Pacis.
AUGUSTINUS episcopus Ecclesiae catholicae Hipponeregiensium regionum dixit: Pridem cum sermonem haberemus, dilationem te petiisse meministi, cum ad ea quae interrogaveram in praesenti respondere non posses. Si ergo tam lato temporis spatio, post diem scilicet quintum aliquid excogitasti, responde. Hoc enim tunc interrogaveram: Si Deo nocere nihil poterat, quare bellum gessit cum gente quam dicitis tenebrarum, in quo bello naturae daemonum misceret substantiam suam, quae hoc est quod ipse, sicut iam interrogatus dixisti? Si autem nocere ei poterat, non incorruptibilem Deum colitis, qualem veritas et apostolica doctrina testatur.
FELIX dixit: Ex quo a Sanctitate tua recessi, ut ad diem constitutum reversus essem, ut responderem tuae interrogationi, quaecumque velles interrogare, ventum est ad diem; et quia nullam scripturam inter manus habui, quia non mihi sunt redditae unde me instruere possem; nullus enim ad certamen exit, nisi prius militatus fuerit, et nullus litigator potest sine suis chartis litigare; similiter et ego sine mea scriptura respondere non possum.
AUGUSTINUS dixit: Istam tergiversationem tanto dierum spatio excogitasti, quae te in causa perdita et errore sacrilego quid respondeas non habentem adiuvare nihil poterit. Notum est enim omnibus qui aderant, quos etiam nunc adesse video, te dierum tantum dilationem petiisse; debuisse autem petere etiam codices, quando dilationem petiisti, si his te putabas instrui posse ad respondendum; quod non fecisti. Novi te petiisse codices, non quidem ad instructionem inspiciendos, verum hoc longe antequam peteres dilationem; cum vero dilationem petiisti, codicum tibi reddendorum et inspiciendorum, ut esse posses instructior, nullam fecisti mentionem.
FELIX dixit: Modo peto codices, reddantur mihi, et venio ad certamen post biduum; et si victus fuero, quod deliberaveris, subeo.
AUGUSTINUS dixit: Rudem te in ista scelerata secta non esse puto, quod et fateris. Non te autem habere quod respondeas, etsi tu non fatearis, omnis homo iam videt. Sed quia codices tuos repetis, qui sub sigillo publico custodiuntur, quibus inspectis dicis te instructum venire posse post biduum; illud quod iam constat, obiectis quaestionibus te respondere non potuisse recole. Tolle autem codices tuos, et dic quid inde velis tibi proferri, quod modo inspicias et respondeas.
FELIX dixit: Omnes scripturas quae mihi sublatae sunt. Ista enim epistola Fundamenti est, quod et Sanctitas tua bene scit, quod et ego dixi, quia ipsa continet initium, medium et finem. Ipsa legatur, et quidquid malum obiicitur legi meae, probetur; et nego illam, si probata fuerint illa crimina quae obiiciuntur legi meae.
AUGUSTINUS dixit: Quoniam fateris hanc esse epistolam, ubi doctrinae vestrae initium, medium et finis continetur, hoc initium quam sit sacrilegum, ubi Deum dicitis pugnasse contra gentem tenebrarum, et miscuisse naturae daemonum polluendam et ligandam partem suam, quae hoc est quod ipse; tam sacrilegum est, ut ferri vix ab audientibus possit; hoc obiicitur primo sectae vestrae, sive initium hoc voces, sive medium, sive finem, non valde id curo; hoc tamen de hac epistola, quam fateris esse Manichaei, lectum esse non negas; hoc vobis obiicitur, hoc defende, si potes, ut ad alia veniamus. Unde iterum interrogo: si Deum incorruptibilem colitis, quid ei nocere poterat, nescio quae gens adversa quam fingitis? Si nihil ei nocere poterat, nulla causa fuit quare partem suam naturae daemonum commisceret. Si autem nocere ei poterat, non Deum incorruptibilem colitis.

2. FELIX dixit: Manichaeus dicit duas esse naturas, et modo inde culpatur, quia dixit duas esse, bonam et malam. Christus in Evangelio duas dicit esse arbores: Arbor bona numquam facit fructum malum, et arbor mala numquam facit fructum bonum 1. Ecce duas naturas. Deinde in Evangelio scriptum est: Numquid bonum semen seminasti in agro? Unde apparuerunt zizania? Hoc inimicus fecit 2. Iste inimicus si non est extraneus a Deo, probetur mihi; si ad Deum pertinet inimicus iste, quale semen seminavit? Item in Evangelio scriptum est, Christo dicente, quia in novissimis temporibus thronum in medio saeculo ponet, et mittet Angelos suos in orientem et occidentem, septentrionem et meridiem, et congregabit omnes gentes ante se, et separabit illos, sicut pastor separat agnos ab haedis. Et ut compendive dicam, agnis dicet: Ite in regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Haedis dicet, qui in sinistra parte sunt: Recedite a me, qui operati estis iniquitatem: nomen enim meum habuistis, sed opera non fecistis; ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius 3. Qui sunt qui nomen Christi habent, et mittuntur in ignem aeternum cum diabolo et angelis eius; et ad quam partem pertinent isti, quibus Christus non permiscetur, et nomen eius portant? Hoc enim Manichaeus dicit, quia quos Christus damnat, ipsius non sunt. Nam Paulus apostolus dicit: Prudentia carnis inimica est Deo; legi enim Dei non est subiecta, nec enim potest 4. Hoc Manichaeus dicit, quia quae inimica est Deo, ad Deum non pertinet; si autem ad Deum pertinet, ipse sibi inimicum fecit: hoc Manichaeus non dicit. Iterum Paulus dicit: Deus saeculi huius excaecavit mentes infidelium, ad non contemplandam claritatem Evangelii Christi, qui est imago Dei 5. Ipse Paulus iterum dicit: Datus est mihi stimulus carnis, angelus satanae, qui me colaphizet die ac nocte: propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me; et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate probatur 6. Ecce quid Apostolus dixit, ecce quid Evangelista; cum Manichaeus hoc asserat, quia est extraneus a Deo, qui contra Deum bellavit; sive quia Christus crucifixus est, sive quia Apostoli omnes propter Dei mandatum; iste qui eos crucifixit, cui mandatum Dei non placet, hoc mihi dicat Sanctitas tua, si ad Deum pertinet.

3. AUGUSTINUS dixit: Scripturas sanctas, quas non intellegendo longe a veritate aberratis, commemorare voluisti, velut ex eis patrocinium adhibens vaniloquiis vestris. Inter omnia tamen, quae partim sicut vere scripta sunt, partim aliter quam scripta sunt commemorasti, nusquam ostendere potuisti quia Deus regnis suis hostilem naturam imminentem repellere volens, ut habeat quietem, partem suam, quae hoc est quod ipse, naturae contrariae daemonum miscens, colligari ab eis et contaminari fecerit. Hoc autem est quod vobis obiicitur, unde quid respondeas non inveniendo, commemorasti divinarum Scripturarum capitula, ubi de peccatoribus dictum est quia non pertinent ad beatam vitam, quam bonis et fidelibus donat Deus; et has velut duas naturas accipi voluisti, secundum deliramenta Manichaei. Veritas autem dicit, omnia ista quae videmus et quae non videmus, quae naturaliter subsistunt, a Deo facta esse; in quibus rationalem creaturam, etiam ipsam factam, sive in Angelis sive in hominibus accepisse liberum arbitrium; quo libero arbitrio si Deo servire vellet, secundum voluntatem ac legem Dei, haberet apud eum aeternam felicitatem; si autem legi eius subdi noluisset, sed potestate sua usa contra eius fecisset imperium, secundum eius iustitiam poenae debitae subiaceret. Haec omnipotentia Dei in creandis omnibus, haec iustitia in remunerandis peccatoribus. Esse autem liberum arbitrium, atque inde peccare quemque si velit, non peccare si nolit, non solum in divinis Scripturis, quas non intellegitis, sed etiam in verbis ipsius Manichaei vestri probo. Circumclusus enim videt potentiam veritatis, contra quam conatus fuerat aliam naturam quam non fecit Deus, inducere contra Deum, non solida veritate, sed inani phantasmate; tamen ad confitendum verum de libero arbitrio, plus in eo valuit natura humana in qua eum Deus effecit, quam fabula sacrilega quam sibi ipse confinxit.

4. Audi ergo de libero arbitrio, primo ipsum Dominum, ubi duas arbores commemorat, quarum mentionem ipse fecisti; audi dicentem: Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum 7. Cum ergo dicit: Aut hoc facite, aut illud facite; potestatem indicat, non naturam. Nemo enim nisi Deus facere arborem potest; sed habet unusquisque in voluntate, aut eligere quae bona sunt, et esse arbor bona; aut eligere quae mala sunt, et esse arbor mala; non quia mala ipsa quae eliguntur, aliquam habeant in se ipsis substantiam; sed quia Deus, omnia quae condidit, gradibus suis condidit, generibusque distinxit, coelestia atque terrena, immortalia atque mortalia, et omnia bona in suo genere condidit; animam habentem liberum arbitrium, sub se ipso et supra cetera collocavit; ut si serviret superiori, dominaretur inferiori; si autem offenderet superiorem, poenam ex inferiore sentiret. Hoc ergo Dominus dicens:
Aut facite illud, aut facite illud; ostendit esse in potestate quid facerent, ipse securus et certus in se tamquam Deus; et quia si bonum eligerent, praemium eius acciperent, si malum eligerent, poenam eius sentirent: semper autem ille iustus est aut remunerator, aut damnator.

5. Audi ergo iam quemadmodum Manichaeus ipse tam perversus, tam superbus, ut aliam introducens naturam, se aequalem Deo faceret, Deum ad se ipsum deponeret, confessus sit tamen esse liberum arbitrium: in Thesauro vestro, cui tale nomen ad decipiendos homines indidistis, certe sic loquitur, quod et tu ipse cognoscis: Hi vero qui negligentia sua a labe praedictorum spirituum purgari se minime permiserint, mandatisque divinis ex integro parum obtemperaverint, legemque sibi a suo liberatore datam plenius servare noluerint, neque ut decebat sese gubernaverint, etc. Vides in his verbis confirmatum esse, etiam a nesciente quid loqueretur, liberum arbitrium. Qui enim servare legem non vult, in potestate eius est, si velit. Non enim dixit: Non potuerint; sed: noluerint. Hoc certe quod nolunt servare legem, non a gente tenebrarum coguntur; si enim coguntur, non nolunt, sed non possunt; si autem nolunt, non utique coguntur ut non faciant, sed voluntate sua nolunt. Hoc ergo quod in eorum voluntate est ut nolint, peccatum est certe sine aliqua necessitate gentis tenebrarum. Hoc agnosce esse peccatum sine necessitate gentis tenebrarum; et inde vides unde veniant omnes culpae, unde merita culparum, unde distributiones poenarum.

6. Habetis etiam hoc in scripturis apocryphis, quas canon quidem catholicus non admittit, vobis autem tanto graviores sunt, quanto a catholico canone secluduntur. Aliquid etiam inde commemorem, cuius ego auctoritate non teneor, sed tu convinceris. In Actibus scriptis a Leutio, quos tamquam Actus Apostolorum scribit, habes ita positum: Etenim speciosa figmenta, et ostentatio simulata, et coactio visibilium, nec quidem ex propria natura procedunt, sed ex eo homine qui per se ipsum deterior factus est per seductionem. Vide quemadmodum hic, et per se ipsum dicit, et per seductionem. Fuit enim seductor hominis diabolus, non natura peccator, sed prior voluntate peccator. Sed quia erat in hominis potestate seductori non consentire, ideo positum est, et per se ipsum, et per seductionem; ut in eo quod positum est per se ipsum, liberum arbitrium; in eo vero quod positum est per seductionem, intellegas diabolum, non oppressorem inviti, sed tentatorem volentis.

7. Proinde quia ego respondi, et quantum potui probavi ea quae scripta sunt in Libris sanctis de peccatoribus et de iustis, non ad diversitatem naturarum, sed ad distinctionem meritorum pertinere, in quibus meritis non necessitatem natura facit, sed voluntas culpam; responde tu ad illud quod iam interrogavi: Si Deo nocere nihil poterat, quare partem suam, substantiam suam, hoc quod ipse est, polluendam et ligandam daemonibus miscuerit, quod in nulla divina Scriptura canonica potueris invenire; si autem nocere ei poterat, non Deum incorruptibilem colitis, de quo Apostolus dicit: Regi autem saeculorum immortali, invisibili, incorruptibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum 8. Denique idem dicit: Deus habitat lucem inaccessibilem 9. Numquid ad illam lucem non accedunt sancti, de quibus scriptum est: Accedite ad eum, et illuminamini 10? Numquid ad illam lucem non accedunt sancti de quibus dicitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt 11? Sed quia non ad eam potest accedere, nisi cui Deus ipse donaverit ut accedat, ideo per se ipsam inaccessibilis est. Nemo enim potest ad eam accedere, quem Deus noluerit ut accedat; cui autem donaverit, ipse accedet. Quomodo ergo poterat illa gens tenebrarum accedere ad habitationem Dei, ubi est inaccessibilis lux, quo non accedit nisi cui Deus donaverit? Aut si donum acceperat a Deo ut accederet, ad expugnandum regnum Dei non daret, et non timeret. Si autem donum tale non dederat ut posset accedere, securus in suo regno erat, habitans inaccessibilem lucem; quid poterat de tenebrarum gente metuere, ut ei misceret partem suam, substantiam suam, hoc quod ipse est, ligandam, premendam, contaminandam, ubi non solum miserabiliter teneretur, sed etiam turpiter purgaretur? Ut enim purgetur inde, dicitis quod audire nefas est, sed ad vos confundendos et forte salvandos, tacere non possumus; ut purgetur inde pars Dei, dicitis in nave lucis, quam solem appellatis, facientes iniuriam Creatori solis, et ipsi soli quem sic dicitis factum, ubi tanta turpitudo celebretur; dicitis enim illic positum Deum, virtutes suas convertere in masculos, ad irritandum concupiscentias daemonum feminarum; et eosdem rursus convertere in feminas, ad irritandum concupiscentias daemonum masculorum; ut cum daemoniis iniiciunt libidinem, accensis in formas confictas a Deo, relaxentur membra eorum, et sic evadat pars Dei quae ibi fuerit colligata. Hoc tantum opprobrium, hoc tantum sacrilegium credere ausi estis, et praedicare non dubitatis. Haec sunt media doctrinae vestrae. Finis vero quis est? Quis, nisi quia non potuit Deus totum purgare? Et quia non potuit, facturum eum dicitis velut tectorium genti tenebrarum, ut ibi in aeternum damnetur quod purgari non potuit, et nihil sua sponte commisit. Ita fit ut deus vester, non verus, sed fictus, non alicubi constitutus, sed in corde vestro imaginatus, partem suam misceat infeliciter, purget turpiter, damnet crudeliter. Ad haec ergo responde, et incipe ab illo quod dixi, quare Deus miscuit istam partem suam, cui nihil nocere poterat; aut si potuit, quomodo sit incorruptibilis.

8. FELIX dixit: Crudelem asseritis Manichaeum haec dicentem: de Christo quid dicimus, qui dixit: Ite in ignem aeternum 12?
AUGUSTINUS dixit: Peccatoribus hoc dixit.
FELIX dixit: Isti peccatores quare non purgati sunt?
AUGUSTINUS dixit: Quia noluerunt.
FELIX dixit: Quia noluerunt, hoc dixisti?
AUGUSTINUS dixit: Hoc dixi, quia noluerunt.
FELIX dixit: Quare noluerunt? Est qui non vult curari? est qui non vult purgari? est qui non vult illuminari? Quis infirmus est qui non vult ad sanitatem venire? Si crudele est quod Manichaeus dixit, quia aliqua pars Dei quae se purgare non potuit, in globo ligata est; hoc crudele non est, ut Christus qui dixit: Ego propter peccatores veni; modo ad ignem aeternum illos mittat, cuius nomen portaverunt? Sed mandata, credo, non potuerunt complere. Si hoc crudele est, crudelius est et illud. Si illud crudelius est, quia Deus illos non potuit purgare, et globo ligavit; et id crudelius videtur esse, quos Christus non potuit purgare, ad ignem aeternum mittere; hoc mihi Sanctitas tua exponat de ipsa crudelitate.
AUGUSTINUS dixit: Si ea quae iam dixi, vel intellexisses, vel te intellegere fatereris (fortassis enim non habendo quid dicas, finxisti te non intellegere quod apertum est), ista non diceres. Iam enim diximus et probavimus per divinas Scripturas, esse liberum arbitrium; Deum autem esse liberi arbitrii iustum iudicem, remuneratorem fidelium eique se subiicientium et volentium se sanari, damnatorem autem superborum et impiorum. Quia ergo ad peccatores sanandos venit, sanat utique peccata confessos, sanat poenitentes; neminem autem poenitet cum alius peccavit; sed si est poenitentia iusta et verax, unde et ipse Dominus dicit: Non veni vocare iustos, sed peccatores in poenitentiam 13; ipsa poenitentia indicat non alienae esse naturae, sed voluntatis nostrae, si quid forte peccamus. Nam si alio peccante, alium poenitet, non est ista prudens, sed insana poenitentia. Secundum vos autem nulla peccata sunt. Gens enim tenebrarum non peccat, quia suam naturam facit; natura lucis non peccat, quia quod facit, facere cogitur. Nullum ergo invenis peccatum quod damnet Deus, nullum invenis peccatum quod poenitentia possit sanari. Si autem poenitentia est, et culpa est; si culpa est, et voluntas est; si voluntas est in peccando, natura non est quae cogat. Sed si quid infirmitatis patiuntur, qui non possunt implere quod volunt; unde Apostolus Paulus dicit: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis 14; manifestum est hoc venisse de traduce primi peccati Adam, et de consuetudine mala. Nam hodieque libera voluntate faciunt homines consuetudinem, quam cum fecerint, facile superare non possunt; ipsi ergo sibi de se ipsis fecerunt, quod contra eos lex habitet in membris eorum. Sed qui concipiunt timorem Dei, et per liberum arbitrium subdunt se sanandos optimo medico, et sicut bono curatori, ita et misericordi creatori, per humilitatem confessionis et poenitentiae sanantur. Superbi vero dicentes se iustos, aut dicendo quia non peccant ipsi, sed aliud in illis peccat, et alia natura de illis peccat, per ipsam superbiam suam et insanabiles fiunt, et experiuntur iustum iudicium Dei, qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam 15. Non est ergo indignum ut Deus dicat: Ite in ignem aeternum, eis qui eius misericordiam per liberum arbitrium respuerunt; et dicat: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum 16, eis qui per liberum arbitrium fidem eius susceperunt, peccata sua confessi sunt, poenitentiam egerunt, displicuerunt sibi quales fuerunt, et quales per eum facti sunt illi placuerunt. Tu ergo iam ad hoc quod interrogavi responde; sed impetrem a te, ne moras superfluas faciamus: Si Deo nocere nihil poterat, quare huc nos misit? Si nocere poterat, non est incorruptibilis Deus.

9. FELIX dixit: Si Deo nocere nihil poterat, quare huc Filium suum misit?
AUGUSTINUS dixit: Vide quemadmodum semper interrogas, et ad interrogata respondere non vis. Audi quod interrogasti, memento tamen te ad ea quae dico non respondere, me autem respondere. Deo nocere nihil potest; sed Filium suum misit, ut carne indueretur, et hominibus appareret, peccatores sanaret, in ipsa carne pateretur pro nobis, quam sumpsit ex nobis. In sua quippe natura pati nihil poterat; quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 17. In hac natura, quia Deus erat Verbum, pati nihil ille poterat. Ut autem pati pro nobis posset, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 18. Verbum caro factum est, assumendo carnem, non mutatum in carnem; assumpsit enim humanitatem, non amisit divinitatem. Itaque idem Deus et idem homo, in natura Dei aequalis Patri, in natura hominis factus mortalis, in nobis, pro nobis, de nobis, manens quod erat, suscipiens quod non erat, ut liberaret quod fecerat, non quod erat. Non est ergo passio Christi ex indigentia, sed ex misericordia. Praebuit enim exemplum patientiae nobis de nobis, id est homini de homine, carni de carne; non tamen in illa carne ipse deterior factus; sed caro in illo melior facta est. Pars vero dei vestri, nulla carne assumpta (non enim erat in gente tenebrarum pro qua pateretur), descendit ut teneretur, ligaretur, pollueretur, et turpius quam ligabatur purgaretur. Iam enim de purgatione eius dixi. Haec omnia quanto indigniora sunt, tanto utique faciliora ad intellegendum quoniam in naturam Dei ista non cadunt. Et absit a pio animo atque fideli talia de Deo credere, Deo bono, Deo vero, qualia vos creditis; non quem invenistis, sed quem finxistis. Responde iam nunc: Si Deo nocere nihil poterat, pura illa substantia ipsius, nulla carne assumpta in se passura, si quid passura erat, non in carne quam non susceperat, quare huc missa est secundum vestra vaniloquia?

10. FELIX dixit: Si nihil poterat noceri Deo a parte adversa, et Christo nihil poterat noceri ab adversa natura; ad quam venit Christus, ut eam liberaret? Quia, ut dicis, propter libertatem nostram venit: ergo in captivitate fuimus. Si in captivitate tenebamur, et propterea Christus venit, ut nos liberaret de captivitate, qui nos tenebat extraneus a Deo erat, aut virtus Dei. Si Dei virtus erat qui nos tenebat, utquid Christum mittebat ille qui nos tenebat? Si in ipsius arbitrio erat quando vellet dimittere, ut quid Christus crucifigitur? Neminem autem latet Christum crucifixum. Quid illum crucifixerunt? Si Dei virtus est, nihil nobis nocebat. Si Dei virtus erat, non fuimus capti apud illum; sed quasi nos cum nostro principe, quasi filius cum parentibus, non autem Romani cum Barbaris. Non oportebat ergo, quia cum virtute Dei constituti eramus, Deum Filium suum mittere, ut dicatur quia liberator noster venit. Si paret ergo cum virtute Dei nos constitutos esse, Apostolus dixit: Christus nos liberavit de maledicto Legis; quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno 19. Hoc enim Apostolus dicit. Si iste qui maledicit omnes qui pendent in ligno, Dei virtus est; Christus enim pependit in ligno, et Apostoli ipsius omnes qui addicti sunt pro ipsius praecepto: quis ergo iste est qui maledicit omnem qui pendet in ligno?

11. AUGUSTINUS dixit: Quos Christus redemit a diabolo, per consensionem suam tenebantur a diabolo, et in eius conditione constituti erant per iustum Dei iudicium, cui seducenti consenserant per liberum arbitrium. Sicut autem in hominis potestate fuit diabolo consentire, ut captivaretur; sic in ipsius diaboli potestate fuit, cum angelus esset, peccare, ut in deterius mutaretur. Peccator ergo angelus per liberum arbitrium, suasit peccatum homini habenti liberum arbitrium; ut diabolus si noluisset non peccasset, et homo si noluisset non consensisset. Cum autem iam ab illo cui consenserat teneretur, non quia diabolus aliquid potuit, sed quia iustum Dei iudicium fuit dare in potestatem diaboli hominem, qui contempsit super se potestatem Dei, et eius legi obtemperare noluit; quia ergo sic invenit Christus peccatores sub peccato, cum sit peccatum in libero arbitrio, inveniens peccatores sub peccato redemit confitentes a superbiente. Quod autem in Lege positum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno 20; unde Apostolus dicit: Christus nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum; scriptum est enim: Maledictus omnis qui pendet in ligno 21: non Legem reprehendit, sed misericordiam commendavit. Quia enim Adam peccaverat, et omnis illa massa et propago peccati maledicta erat; Dominus autem carnem de ipsa massa suscipere voluit, ut suscipiendo mortalitatem quae de poena venerat, solveret mortem, quod de gratia veniebat; ideo dicit Lex: Maledictus omnis qui pendet in ligno. Mors enim ipsa pendebat in ligno, quae mors de maledicto veniebat. Quomodo ergo suscipiendo mortem, interfecit mortem; sic suscipiendo maledictum, solvit maledictum. Unde et Apostolus dicit: Scientes quia vetus homo noster simul confixus est cruci cum illo 22; quia de vetere homine nostro, id est, de sorte mortis, quae veniebat ex merito peccati, suscipere dignatus est carnem mortalem de virgine Maria, in qua nobis et passionis et resurrectionis praeberet exemplum; passionis, ad firmandam poenitentiam; resurrectionis, ad excitandam spem; ut duas vitas nobis ostenderet in carne, quam suscepit de vita nostra mortali, unam laboriosam, alteram beatam; laboriosam, quam tolerare debemus; beatam, quam sperare debemus. Toleramus autem laboriosam merito peccati nostri; ille autem ostendit eam in carne sua, non merito iniquitatis suae, sed officio misericordiae suae. Nam ut noveris bonam esse Legem, quam tu reprehendere voluisti, ipse apostolus Paulus quodam loco dixit: Lex subintravit, ut abundaret delictum. Adhuc videtur illam reprehendere; sed audi quod sequitur: Ubi autem, inquit, abundavit delictum, superabundavit et gratia 23. Data est enim lex superbis hominibus, et viribus suis totum tribuentibus, ut cum implere non possent legem datam, praevaricatores invenirentur, et facti rei sub lege, peterent misericordiam a legis Conditore. Proinde paulo post dicit idem apostolus: Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et iustum, et bonum 24. Sed ne dicas quia de alio mandato dicit, ut ostendat quia de illo dicit, de quo paulo ante dixerat: Lex subintravit ut abundaret delictum; statim sibi opposuit quaestionem: Quod ergo bonum, mihi factum est mors? Absit: sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. Erat enim peccatum, sed non apparebat peccatum; data est lex superbo, fecit contra legem, et apparuit peccatum, quod erat, sed non apparebat. Apparens autem peccatum humiliavit superbum, humiliatus superbus factus est poenitens, de poenitentia impetrata est misericordia. Audisti ergo quod interrogasti, responde quod interrogo: Nihil nocere poterat gens tenebrarum Deo; quare huc misit partem suam miscendam et polluendam a natura daemonum?

12. FELIX dixit: Si in arbitrio nostro sumus, nemo neminem cogat; quando voluero, ero christianus. Voluntas nobis subiacet, aut esse christianum, aut non esse.
AUGUSTINUS dixit: Quia voluntas nobis adiacet, manifestum est, et hoc de divinis Scripturis docui; quod coactus est etiam invitus dicere, etiam ille qui vos in istum induxit errorem. Quod autem dicis: Nemo cogatur, quando voluero, ero christianus; nemo plane te cogit; quando volueris, esto; quia ex voluntate tua huc venisti, et ex voluntate tua ista disputasti. Et vae voluntati malae, si mala est; pax bonae voluntati, si bona est. Sive autem mala sit, sive bona sit, voluntas est. Bonam voluntatem sequitur corona, malam sequitur poena. Deus iudex voluntatum est, creator autem naturarum. Si ergo putas cogi te ut sis christianus, audi a nobis omnino te non cogi. Cogita potius quae audis, perpende, in tua voluntate es; examina ut prudens, si tamen in te est ulla prudentia vel humana, utrum ea quae dicta sunt, veritate fulta sint; utrum tu ipse in Manichaei vestri defensione defeceris, sicut apparet; et quando volueris, esto quod nondum es, et desine esse quod es.

13. FELIX dixit: Ecce iam compendive, ut dixit Sanctitas tua; ne chartas cumulemus, si tibi placet, quod petivi pridem, huc veni, ostende mihi veritatem, ut illud quod teneo, pareat quia veritas non est, et habes me paratum ad credendum.
AUGUSTINUS dixit: Iam quidem quod tenes, satis apparet quia veritas non est. Absit enim a cordibus veritatem quaerentium vel tenentium, ut credant Deum substantiam suam necessitate coactum mersisse daemonum naturae ligandam atque polluendam. Absit a fidelibus credere Deum ad liberandam substantiam suam convertere se in masculos contra feminas, et in feminas contra masculos ad eorum concupiscentiam irritandam. Absit a fidelibus credere Deum substantiam suam, quam ipse daemonibus mersit, postea in aeternum damnare. Hoc ergo quia veritas non est, manifestum est. Sed quia vis tibi pro ista falsitate expulsa atque convicta, patefieri veritatem, si quid de cognoscenda fide catholica adhuc movet, ab initio fidei poteris erudiri. Etenim aptum perceptioni veritatis incommutabilis facit pia fides; a qua fide quisquis incipere noluerit, superbus foris remanebit, et ad id quo tendit, vel quo vult pervenire, perduci non poterit. Sed quia iam illa falsitas manifesta est, anathema falsitatem, ut possis incipere aptus esse ad cognoscendam veritatem.

14. FELIX dixit: Cum apparuerit mihi, quia mihi non apparet, quia altera mihi non ostensa est, non possum anathemare.
AUGUSTINUS dixit: Anathemandus est error qui dicit corruptibilem Deum, an non est anathemandus?
FELIX dixit: Iterum dic.
AUGUSTINUS dixit: Anathemandus est error qui dicit corruptibilem Deum, an non est anathemandus?
FELIX dixit: Quaeratur si dicit.
AUGUSTINUS dixit: Ego hoc interrogavi: Qui dicit corruptibilem Deum, anathemandus est, an non?
FELIX dixit: Qui dicit corruptibilem Deum, anathemandus est; hoc mihi obiicis?
AUGUSTINUS dixit: Hoc interrogo.
FELIX dixit: Corruptibilem Deum dicis, non autem quod primo dixisti, quia partem suam dedit adversariis?
AUGUSTINUS dixit: Interim quod interrogo responde: Qui dicit corruptibilem Deum esse, anathemandus est, an non?
FELIX dixit: Valde.
AUGUSTINUS dixit: Qui dicit corruptibilem esse naturam et substantiam Dei, anathemandus est, an non?
FELIX dixit: Non intellexi quod dixisti.
AUGUSTINUS dixit: Hoc dico quod omnis homo intellegit, qui non se fingit non intellegere: Naturam et substantiam Dei, id est, illud ipsum quidquid est Deus, qui dicit esse corruptibilem, anathemandus est, an non?
FELIX dixit: Etiam anathemandus est, si probatum fuerit esse verum.
AUGUSTINUS dixit: Nondum tibi dixi, quia Manichaeus dicit corruptibilem naturam Dei; sed hoc tibi dixi, quia quicumque hoc dicit, anathemandus est.
FELIX dixit: Et ego respondi: Etiam.

15. AUGUSTINUS dixit: Pars illa quae tenebrarum genti mixta est, de Dei natura est, an de aliqua alia natura?
FELIX dixit: De Dei.
AUGUSTINUS dixit: Quod de Dei natura est, hoc est quod Deus, an aliud quid quod non est Deus?
FELIX dixit: Ita est: quod de Deo est, Deus est, secundum quod scriptum est: Lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt 25. Deus enim lumen est, et tenebrae in eo non sunt 26.
AUGUSTINUS dixit: Bene respondisti, quia et quidquid de Dei natura est, Deus est, et Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt, et talis lux luxit in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt. Videamus ergo utrum Manichaeus partem Dei non dicat esse comprehensam a tenebris, non etiam teneri ligatam, non etiam maculatam et pollutam, sic ut indigeat misericordia liberatoris et purgatoris. Si autem haec dicit, secundum te etiam, et secundum veras confessiones tuas, anathemandus est; quia partem Dei et naturam Dei, quod est ipse Deus, dicit comprehensam a tenebris et ligatam et pollutam; quod tu ipse secundum Evangelium loquens non potuisti dicere; sed verum dixisti, quia lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt. Manichaeus ergo anathemandus, qui dixit, quia lux tenebrata est in tenebris, et tenebrae eam comprehenderunt.
FELIX dixit: Sed et qui polluitur, et qui tenetur, liberatur; et nos si polluti sumus, mundamur.
AUGUSTINUS dixit: Sed hoc de Dei natura non recte dicitur, sed de illa quae pollui potest, recte dicitur, quia polluitur et mundatur; de illa vero quae pollui non potest, vides cum quanto sacrilegio dicatur: Polluitur et mundatur; maxime quia sic dicitis quamdam Dei partem esse pollutam, ut propterea ligetur in aeternum globo tenebrarum, quia non potuit mundari. Hoc qui non anathemat, falsum paulo ante respondit, quia omnis qui dicit corruptibilem Deum, anathemandus est.

16. FELIX dixit: Hoc quod dixit Sanctitas tua, quia pars quae se non mundavit ab coinquinatione gentis tenebrarum; et sic dicit Manichaeus, quia non sunt missi in regnum Dei. Hoc enim asseris tu, quia damnati sunt; sed Manichaeus hoc dicit, quia non damnati sunt, sed ad custodiam positi sunt illius gentis tenebrarum.
AUGUSTINUS dixit: De ista parte tecum ago, quam dicis pollutam purgari; postea si opus fuerit, de illa quae figitur in globo eius. Interim quae purgatur, polluta erat.
FELIX dixit: Quae polluitur, et mundatur.
AUGUSTINUS dixit: Qui ergo dicit naturam Dei et substantiam Dei, et id quod Deus est, posse pollui, ligari, inquinari a gente tenebrarum, non est anathemandus?
FELIX dixit: Christus unde nos mundavit? unde nos liberavit?
AUGUSTINUS dixit: Christus non partem Dei, non naturam Dei liberavit; sed facturam quam fecit, in peccatum cadentem per liberum arbitrium, sua misericordia liberavit. Eam rem mundavit quae pollui poterat, eam rem liberavit quae captivari poterat, eam rem sanavit quae infirmari poterat. Modo autem de Deo, de natura Dei, de substantia Dei, de eo quod Deus est loquimur; poterat pollui, an non poterat?

17. FELIX dixit: Anima nostra ex Deo est, quae polluta est? Si non est ex Deo, utquid pro illa Christus crucifixus est? Si ergo paret quia Christus propter animam nostram crucifixus est, paret quia ex Deo est, et polluta erat, et ipse eam mundavit.
AUGUSTINUS dixit: Ego non solum animam, sed et corpus nostrum et omnem creaturam et spiritalem et corporalem ex Deo esse dico; quia hoc habet catholica fides. Sed aliud est quod de se Deus genuit, quod hoc est quod ipse; aliud autem quod fecit Deus. Quod Deus genuit, aequale est Patri; quod Deus fecit, non est aequale conditum conditori. Aliud autem dicimus ex Deo esse, quod melius dicitur de Deo esse, quia hoc est quod ipse, sicut unigenitus Filius, sicut Verbum eius per quod facta sunt omnia 27; alia vero sic dicimus ex Deo, quia dixit, et facta sunt; mandavit, et constituta sunt 28. Hinc est anima, ex his quae fecit Deus, non illud quod de se genuit Deus. Ideo Verbum quod de se genuit, pollui non potuit, nec potest, nec poterit. Anima vero quam fecit rectricem corporis, ut serviret superiori, dominaretur inferiori, id est, serviret Deo, dominaretur corpori, contempta Dei lege per peccatum polluta est; Deus autem misericordiam praestans his quae fecit, misit Filium per quem fecit, et per illum refecit. Quando condendum erat quod non erat, per Verbum conditum est; quando reficiendum erat quod depravatum fuerat, suscepta est inde creatura de virgine Maria, ut per id quod erat homo, demonstraretur homini et quid sustinendum et quid sperandum esset. Itaque natura Verbi, substantia unigeniti Filii Dei nihil passa est vel a persecutoribus Iudaeis, vel a diabolo angelo malo persequente. Sed quia induit se carne, induit se re mortali, re passibili, re mutabili, in eo quod se induit, passus est quidquid voluit ad exemplum patientiae, et reformavit hoc ad exemplum iustitiae. Tu modo dic mihi de Dei parte, quod Deus est, utrum pollui possit, an non. Si potest, non est incommutabilis Deus; et qui hoc dicit, anathemandus est; si autem non potest, vides anathemandum esse Manichaeum, qui dicit partem Dei, naturam Dei, id quod est Deus, venisse huc puram ad gentem tenebrarum ligatam atque pollutam, ut indigeat solvi ac mundari.

18. FELIX dixit: Hoc tu dixisti de anima, quia ex Deo non est.
AUGUSTINUS dixit: Non dixi; sed dixi quia ex Deo est, tamquam a Deo facta, non tamquam a Deo nata.
FELIX dixit: Dixisti de anima quia non est ex Deo, sed factura Dei, quia sine Deo nihil est: hoc enim dicis tu, et non vis asseverare quia ex Deo est anima.
AUGUSTINUS dixit: a Deo est, sed facta est a Deo.
FELIX dixit: Aut facta, aut missa, aut data, ex Deo est. Ergo si ex Deo est, et polluta est, et venit Christus eam liberare de pollutione; quid culpas Manichaeum?
AUGUSTINUS dixit: Quia ego dico animam non naturam Dei, sed factam a Deo, per liberum arbitrium peccasse, et peccato esse pollutam, et per Dei misericordiam in poenitentia liberatam; tu autem ipsam naturam Dei, quod Deus est, Deum de Deo dicis in gente tenebrarum captum atque pollutum; et multum interest inter id quod de se Deus genuit, et quod fecit non de se, sed ex nihilo, id est, cum omnino non esset, a Deo accepit ut esset, id est, ut institueretur.
FELIX dixit: Ergo pars Dei est.
AUGUSTINUS dixit: Iam tibi dictum est, non est pars Dei; et accipe quomodo intellegas Deum omnipotentem factorem. Omnia quae fiunt, et quod quisque facit, aut de se est, aut ex aliquo, aut ex nihilo. Homo quia non est omnipotens, de se filium facit; ex aliquo, sicut artifex ex ligno arcam, ex argento vasculum. Potuit enim facere vasculum, sed non potuit facere argentum; potuit facere arcam, sed non potuit facere lignum. Ex nihilo autem, ex eo quod prorsus non est facere ut sit, nullus hominum potest. Deus autem quia omnipotens est, et de se Filium genuit, et ex nihilo mundum fecit, et ex limo hominem formavit; ut per istas tres potentias ostenderet effectionem suam in omnibus valentem. Quia de se quod fecit, nec fecisse dicendus est, sed genuisse. Quod autem ex aliquo, sicut de terra hominem, non sic fecit hominem de terra, ut alius ei fecerit ipsam terram unde faceret hominem, quomodo fecit Deus argentum argentario unde faciat vasculum; sed ipse fecit, et quod non erat ut esset, et quod inde rursus esset, quod iam ipse ex nihilo creaverat ut esset. Sic ergo corpus, sic anima, sic intellegitur universa creatura facta a Deo; non genita de Deo, ut hoc sit quod Deus. Proinde modo forte eliges quid teneas, et quid respuas. Elige quid sit melius. Quoniam videmus multa mutabilia, et ipsa tamen bona, quamvis mutabilia; multa mortalia, et ipsa tamen bona, quamvis mortalia; bonum autem omnino incommutabile ipse Deus est; quid melius sit tibi tenere, elige: Deum mutabilem esse, an quod fecit Deus mutabile esse? Quia necesse est ut unum de duobus dicas. Si nolueris admittere id quod fecit Deus esse mutabile, restat ut dicas ipsum Deum esse mutabilem. Ut autem ab hoc sacrilegio te purges, et ab hac blasphemia, ne dicas substantiam Dei esse mutabilem; quare non concedis Deum qui vere est, et incommutabilis est, quia ipse etiam dixit: Ego sum qui sum 29, fecisse omnia bona, sed non sibi paria? Proinde quia ipse incommutabilis est, non est mirum si quod fecit, quia ei aequale non est, non est incommutabile, sed mutabile. Ideo et per liberum arbitrium peccare et pollui potuit, et per eius misericordiam liberari.

19. FELIX dixit: Dixisti hominem fecisse sibi filium; nihil interest inter patrem et filium. Quia hoc ergo protulit Sanctitas tua, et ego respondeo quia Deus et quae facit, aequalia sunt sibi.
AUGUSTINUS dixit: Quod intellegere noluisti, quia homo cum filium facit, non facere proprie dicitur, sed proprie generare dicitur; sic et Deus Filium unicum genuit, dixi tibi, non fecit. Fecit autem illud quod aequale ei non est; quod autem genuit, aequale illi est. Itaque elige tibi, utrum velis dicere mutabilem Dei facturam, an mutabilem Dei naturam.
FELIX dixit: Quomodo Deus immutabilis est, similiter quem genuit, immutabilis est; et quod fecit, si de ipsius natura est, non mutatur.
AUGUSTINUS dixit: Sed iam tibi dictum est quia quod fecit, non de ipsius natura est; sed ex nihilo fecit, quia omnipotens est. Non erat, et fecit, non de se, non de aliqua re quam ipse non fecerat, sed ex nihilo.
FELIX dixit: Ego non hoc dixi: sed dixi, quia Deus immutabilis est, et quod genuit immutabile est, et quod fecit immutabile est. Non dixi, unde illud fecit; non hoc quaesivi, unde fecerit.
AUGUSTINUS dixit: Sed a me audisti quod non quaesisti, ut iam desineres stulta loqui. Omnipotens Deus et de se potuit generare, et de nihilo facere, et ex eo quod iam fecerat, aliquid formare; de se, Filium aequalem sibi; de nihilo, mundum et universam creaturam; ex aliquo, de terra hominem: quia omnipotens est. Quod ergo de se ipso est, pollui numquam potest, quomodo nec ipse; quod autem ab illo factum est, non de illo, et pollui potest per liberum arbitrium, et mundari per ipsius misericordiam, condemnando quod peccavit, et agnoscendo qui eum creavit. Tu vero qui paulo ante dixisti quia qui Dei partem corruptibilem et contaminabilem dicit, anathemandus est, negare autem non potes Manichaeum dixisse quod pars Dei in gente tenebrarum comprehensa atque polluta est, et his eum verbis blasphemasse apparet, ita ut peius blasphemare forte non posset; aut anathema illum talia dicentem, aut tu cum illo anathemandus es et abiciendus.

20. FELIX dixit: Manichaeus dicit quia polluta est pars Dei; et Christus dicit quia polluta est anima, et venit liberare illam de pollutione.
AUGUSTINUS dixit: Sed anima non est pars Dei. Nam iam tu confessus es quia Manichaeus dixit pollutam partem Dei; nos autem pollutam dicimus animam ex voluntate peccati; non esse autem animam partem Dei, non de Deo genitam, sed a Deo factam. Sic ergo dicitur anima ex Deo, quomodo dicitur aliquod opus fabri ex artificio eius, vel ex ipso factum, non tamen de ipso genitum, sicut filius eius. Tu ergo quia iam confessus es Manichaeum dixisse pollui partem Dei, et iamdudum dixisti anathemandum qui dicit corruptibilem vel contaminabilem Deum, vel naturam eius; iam anathemasti, quod non vis fateri. Hoc enim quod dixisti, quia polluitur et quia mundatur, hoc ipso quod dicis: Mundatur, expressisti quia polluitur; et non habes unde evadas: et Manichaeus, et tu dixisti quia polluitur pars Dei. Anathema ergo Manichaeum, aut anathemandus es cum Manichaeo.
FELIX dixit: Ego non a Manichaeo didici quia polluta est pars Dei; sed a Christo didici quia propter animam venit quae polluta erat.
AUGUSTINUS dixit: A Christo non didicisti quia anima pars Dei est.
FELIX dixit: A Christo didici quia anima ex Deo est.
AUGUSTINUS dixit: Et nos didicimus quia anima ex Deo est, sed non est pars Dei. Sic est enim anima ex Deo, quomodo factura ex artifice; non de Deo, sicut filius de patre.
FELIX dixit: De pollutione agimus; si polluta est anima quae ex Deo est, et potest purgari a Christo, qui pro illa venit; et illa pars Dei quam Manichaeus dicit, pollui potest et mundari per mandatum ipsius Dei.
AUGUSTINUS dixit: Ecce iterum dicis partem Dei pollutam purgari, et paulo ante dixeras anathemandum esse qui illam dicit corruptibilem; modo dicis quia pollui potuit; et dicis quia mundari potest, ut confirmes quia pollui potuit. Hoc nos de parte Dei non dicimus: sed de anima dicimus; quia tamquam opus eius ex ipso est, non tamquam proles de ipso. Redi ergo ad id quod dicis, et discerne quod dicimus. Anima nec Deus est, nec pars Dei. Tu autem Manichaeum dicis dixisse pollui partem Dei, quam dicit purgari, ut confirmet quia polluitur. Restat ergo ut eum anathemes, aut ista sentiens anathemeris.

21. FELIX dixit: Pertinet ad Deum anima quae per peccatum coinquinata est, an non?
AUGUSTINUS dixit: Pertinet, sed non est pars eius.
FELIX dixit: Non hoc interrogavi.
AUGUSTINUS dixit: Et quid interrogasti?
FELIX dixit: Pertinet ad Deum, an non pertinet?
AUGUSTINUS dixit: Iam dixi, et quia pertinet, et quomodo pertineat.
FELIX dixit: Ego quaero utrum vere est ex Deo.
AUGUSTINUS dixit: Ex Deo, non de Deo.
FELIX dixit: Si nihil peccatum est, et anima ex Deo est, et polluta est, et venit Christus liberare eam, et eam liberavit a peccato, quid culpamus Manichaeum, qui dicit partem Dei pollutam esse, et iterum mundari?
AUGUSTINUS dixit: Quia iam confessus es Manichaeum dixisse partem Dei esse pollutam, et dicis non esse peccatum talem blasphemiam in Deum effundere; nos autem dicimus quidem peccasse animam per liberum arbitrium, et poenitendo purgari per misericordiam Creatoris sui; quia non est ex Deo tamquam pars eius, vel tamquam proles eius; sed ex Deo vel a Deo facta est, tamquam opus eius; quid intersit inter nostram fidem et vestram perfidiam, omnibus manifestum est. Itaque secundum verba tua superiora, quia concessisti anathemandum eum qui dicit corruptibilem naturam Dei, quod et Manichaeum dicere manifestum est, quia noluisti ut esset a te anathematus, eris cum illo anathematus.

22. Post haec cum multis verbis inter se agerent:
FELIX dixit: Dic iam tu, quid vis faciam?
AUGUSTINUS dixit: Ut anathemes Manichaeum, cuius sunt tantae istae blasphemiae. Sed si ex animo facis, tunc fac; nemo enim te cogit invitum.
FELIX dixit: Deus videt si ex animo facio; non enim homo potest videre: sed hoc peto, ut confirmes me.
AUGUSTINUS dixit: In quo vis ut te confirmem?
FELIX dixit: Prior tu anathema, ut et ego postea anathemem.
AUGUSTINUS dixit: Ecce etiam manu mea scribo; volo enim ut et tu manu tua scribas.
FELIX dixit: Sed sic anathema, ut spiritum ipsum qui in Manichaeo fuit, et per eum ista locutus est, anathemes.

Augustinus accepta charta scripsit haec verba: Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae iam anathemavi Manichaeum et doctrinam eius, et spiritum qui per eum tam exsecrabiles blasphemias locutus est, quia spiritus seductor erat, non veritatis, sed nefandi erroris; et nunc anathemo supra dictum Manichaeum et spiritum erroris ipsius.

Et cum eamdem chartam Felici dedisset, etiam ille manu sua haec verba scripsit: Ego Felix qui Manichaeo credideram, nunc anathemo eum, et doctrinam ipsius, et spiritum seductorem qui in illo fuit, qui dixit Deum partem suam genti tenebrarum miscuisse, et eam tam turpiter liberare, ut virtutes suas transfiguraret in feminas contra masculina, et ipsas iterum in masculos contra feminina daemonia, ita ut postea reliquias ipsius suae partis configat in aeternum globo tenebrarum. Has omnes et ceteras blasphemias Manichaei anathemo.

Augustinus episcopus, his in ecclesia coram populo Gestis subscripsi.

Felix his Gestis subscripsi.