LIBER PRIMUS

 

 

1. Honorio Augusto sextum consule, septimo idus decembris,
AUGUSTINUS episcopus Ecclesiae catholicae Hipponeregiensium regionum dixit: Hesterno die scis te dixisse quod possis defendere scripturas Manichaei, et asserere quod veritatem habeant; si hoc placet tibi hodie facere, aut praesumis te posse, dic.
FELIX manichaeus dixit: Ego me non nego dixisse defendere legem meam, si proferantur auctores legis meae in medio.
Et cum Augustinus episcopus epistolam Manichaei, quam Fundamenti appellant, protulisset, dixit: Si legero ex hoc codice, quem me vides ferre, epistolam Manichaei quam Fundamenti appellatis, potes agnoscere an ipsa sit?
FELIX dixit: Agnosco.
AUGUSTINUS dixit: Accipe tu ipse, et lege.
Et cum accepisset codicem Felix, legit: Manichaeus apostolus Iesu Christi providentia Dei Patris. Haec sunt salubria verba ex perenni ac vivo fonte, quae qui audierit et iisdem primitus crediderit, deinde quae insinuata sunt custodierit, numquam erit morti obnoxius, verum aeterna et gloriosa vita fruetur. Nam profecto beatus est iudicandus, qui hac divina instructus cognitione fuerit, per quam liberatus in sempiterna vita permanebit.
AUGUSTINUS episcopus dixit: Agnovisti certe epistolam Manichaei vestri?
FELIX dixit: Agnovi.
AUGUSTINUS dixit: Proba nobis ergo quomodo Manichaeus iste sit apostolus Iesu Christi. Non enim eum in Evangelio inter Apostolos legimus aliquando; et quis fuerit ordinatus in locum Iudae traditoris, novimus, id est sanctus Matthias 1; et quis postea Domini voce de coelo vocatus sit, hoc est Paulus apostolus 2, omnes recognoscunt. Istum ergo Manichaeum proba nobis apostolum esse Christi, quod in capite epistolae suae ausus est ponere.

2. FELIX dixit: Et Sanctitas tua mihi probet quod in Evangelio scriptum est, Christo dicente: Vado ad Patrem; et mittam vobis Spiritum sanctum paracletum, qui vos inducat in omnem veritatem 3. Hoc tu mihi extra scripturam istam proba esse scripturam Spiritus sancti, quod Christus promisit ubi omnis veritas reperiatur; et si invenero veritatem in aliis codicibus qui ad Manichaeum non pertinent, et Christus illos tradidit; sic enim dictum est a Christo, quia Spiritus sanctus paracletus ipse in omnem veritatem inducet: secundum Christi sermonem ego scripturas Manichaei recuso.
AUGUSTINUS dixit: Quoniam ergo tu probare non potuisti, quomodo sit Manichaeus apostolus Christi, et exigis ut ego probem quomodo miserit Spiritum sanctum paracletum quem promisit, ut tunc respuas scripturas Manichaei, si inveneris impletam promissionem Christi praeter scripturas Manichaei; quamvis prior ad interrogata mea respondere debueris, tamen ecce prior ipse respondeo, et ostendo tibi quando missus sit Spiritus sanctus quem Christus promisit.
(Et accedit ad Evangelium et ad Actus Apostolorum).

3. Et cum accepisset codicem Evangelii, recitavit: Dum autem haec loquuntur, Iesus stetit in medio eorum, et dixit eis: Pax vobis; ego sum, nolite timere. Et cum legeret, dixit: Hoc post resurrectionem. Et cum dixisset, legit: Conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre. Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? Videte manus meas et pedes meos, quia ego ipse sum; palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Et cum haec dixisset, ostendit eis manus et pedes. Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus prae gaudio, dixit: Habetis hic aliquid quod manducetur? At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis. Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis, et dixit ad eos: Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent Scripturas; et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertio, et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem. Vos autem estis testes horum. Et ego mittam promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto 4. Et cum reddidisset codicem Evangelii, accepit Actus Apostolorum, et dixit: Audivimus in Evangelio commemorasse Evangelistam sanctum promissionem Christi, quae est in Evangelio secundum Ioannem, quem praesens Felix commemoravit. Ubi enim dixit Dominus: Mitto vobis Spiritum sanctum paracletum 5, Ioannes evangelista scripsit. Hoc autem quod modo legi, Lucas evangelista attestatus est, et consonuit veritati apostoli Ioannis. Videamus etiam quomodo perfectum est quod promisit Dominus, et quomodo impletum; ut cum fuerit ex canonicis Libris sanctae Ecclesiae expressa impletio promissionis Domini, paracletum Spiritum sanctum alterum non quaeramus, ne in seductorum laqueos incurramus.

4. Et recitavit ex Actibus Apostolorum: Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Iesus facere et docere, in die quo Apostolos elegit per Spiritum sanctum, et praecepit praedicare Evangelium; quibus praebuit se vivum post passionem in multis argumentis dierum, visus eis dies quadraginta, et docens de regno Dei, et quomodo conversatus est cum illis. Et praecepit eis ne discederent ab Ierosolymis, sed sustinerent pollicitationem Patris, quam audistis, inquit, ex ore meo; quoniam Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem Spiritu sancto incipietis baptizari, quem et accepturi estis non post multos istos dies, usque ad Pentecosten. Illi ergo convenientes, interrogabant eum dicentes: Domine, si in hoc tempore praesentabis regnum Israel? Ille autem dixit: Nemo potest cognoscere tempus, quod Pater posuit in sua potestate; sed accipietis virtutem Spiritus sancti supervenientem in vos, et eritis mihi testes apud Ierosolymam, et in tota Iudaea et Samaria, et usque in totam terram. Cum haec diceret, nubes suscepit eum, et sublatus est ab eis. Et quomodo contemplantes erant cum iret in coelum, ecce duo viri adstabant illis in veste alba, qui dixerunt ad eos: Viri Galilaei, quid statis respicientes in coelum? Iste Iesus qui assumptus est in coelum a vobis, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum. Tunc reversi sunt Ierosolymam a monte qui vocatur Elaeon, qui est iuxta Ierosolymam, sabbati habens iter. Et cum introissent, ascenderunt in superiora, ubi habitabant Petrus et Ioannes, Iacobus et Andreas, Philippus et Thomas, Bartholomaeus et Matthaeus, Iacobus Alphaei, et Simon Zelotes, et Iudas Iacobi. Et erant perseverantes omnes unanimes in orationibus, cum mulieribus, et Maria quae fuerat mater Iesu, et fratribus eius. Et in diebus illis exsurrexit Petrus in medio discentium, et dixit (fuit autem turba in uno, hominum quasi centum viginti): Viri fratres, oportet adimpleri scripturam istam, quam praedixit Spiritus sanctus ore sancti David de Iuda, qui fuit deductor illorum qui comprehenderunt Iesum, quoniam annumeratus erat inter nos, qui habuit sortem huius ministerii. Hic ergo possedit agrum de mercede iniustitiae suae, et collum sibi alligavit, et deiectus in faciem, disruptus est medius, et effusa sunt omnia viscera eius. Quod et cognitum factum est omnibus qui inhabitabant Ierosolymam, ita ut vocaretur ager ille ipsorum lingua Aceldemach, id est, ager sanguinis. Scriptum est enim in libro Psalmorum: Fiat villa eius deserta, et non sit qui inhabitet in ea, et episcopatum eius accipiat alter. Oportet itaque ex his viris qui convenerunt nobiscum in omni tempore quo introivit super nos et excessit Dominus Iesus Christus, incipiens a baptismo Ioannis usque in illum diem quo assumptus est a nobis, testem resurrectionis eius nobiscum esse. Et statuit duos, Ioseph qui vocabatur Barsabas, qui et Iustus, et Matthiam. Et precatus dixit: Tu, Domine, cordium omnium intellector, ostende ex his duobus quem elegisti ad suscipiendum locum huius ministerii et annuntiationis, a qua excessit Iudas ambulare in locum suum. Et dederunt sortes suas, et cecidit sors super Matthiam, et simul deputatus est cum undecim Apostolis duodecimus 6. Et cum legisset, dixit: Audivimus quis ordinatus est in locum Iudae traditoris, quod paulo ante commemoravi, ne quisquam per fraudem irrepat in Apostolorum numerum, et nomine apostolatus fallat ignaros.

5. Nunc videamus quod promisimus, quomodo impleta sit Christi promissio de Spiritu sancto. Et cum dixisset, legit in loco: Tempore quo suppletus est dies Pentecostes, fuerunt omnes simul in uno. Et factus est subito sonus de coelo, quasi ferretur flatus vehemens, et implevit totam illam domum, in qua erant sedentes. Et visae sunt illis linguae divisae quasi ignis, qui et insedit super unumquemque eorum. Et impleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui variis linguis, quomodo Spiritus dabat eis pronuntiare. Ierosolymis autem fuerunt habitatores Iudaei, homines ex omni natione quae est sub coelo. Et cum facta esset vox, collecta est turba et confusa, quoniam audiebat unusquisque suo sermone et suis linguis loquentes eos. Stupebant autem et admirabantur, ad invicem dicentes: Nonne omnes qui loquuntur, natione sunt Galilaei? Et quomodo agnoscimus in illis sermonem in quo nati sumus? Parthi, et Medi, et Elamitae, et qui habitant Mesopotamiam, Iudaeam et Cappadociam, Pontum et Asiam, Phrygiamque et Pamphyliam, Aegyptum et partes Libyae quae est circa Cyrenen, et qui advenerant Romani, Iudaeique et Proselyti, Cretenses et Arabes, audiebant loquentes illos suis linguis magnalia Dei 7. Et cum recitaret, dixit: Audisti nunc iam Spiritum sanctum, quomodo sit missus? Quod a me exegisti probavi; superest ut et tu facias quod promisisti; quoniam invenimus quando misit Spiritum sanctum, quem promisit; respuas illam scripturam, quae sub nomine Spiritus sancti fraudare voluit vel lectorem vel auditorem.

6. FELIX dixit: Ego non nego id quod dixi, quia cum probatum mihi fuerit quod Spiritus sanctus docuerit veritatem quam quaero, illam respuo. Hoc enim Sanctitas tua mihi legit, ubi Spiritum sanctum Apostoli acceperunt, et in ipsis Apostolis unum quaero qui me doceat de initio, de medio, et de fine.
AUGUSTINUS dixit: Si legeris hoc dixisse Dominum: Mitto vobis Spiritum sanctum, qui doceat vos initium, medium et finem; bene me astringis ut ostendam quos docuerit Spiritus sanctus.
FELIX dixit: Quia sanctitas tua hoc dicit, quod Apostoli ipsi acceperunt Spiritum sanctum paracletum; iterum dico, de Apostolis ipsis quem volueris, doceat me quod me Manichaeus docuit, aut ipsius doctrinam evacuet de duodecim quem volueris.
AUGUSTINUS dixit: Absit longe a fide Apostolorum, ut doctrinam doceant sacrilegi Manichaei. Sed quoniam dicis unum ipsorum debere evacuare doctrinam Manichaei, modo autem sancti Apostoli non sunt in corpore; ego minimus, non solum omnium Apostolorum, sed omnium episcoporum, (nam ad merita Apostolorum quando aspiro?) quantum mihi Dominus de ipso Spiritu suo largiri dignatus est, evacuo doctrinam Manichaei, cum coeperint legi sequentia illius epistolae, quam tu ipse Manichaei esse non negas.
FELIX dixit: Dixisti quia Apostoli de corpore recesserunt, scripturae eorum valent usque nunc; et quia dixit Sanctitas tua, et quia dedisti potestatem dicendi quae voluerimus sine ulla formidine, dixisti: Evacuo legem Manichaei; et ego dico: Omnis homo mendax, solus Deus verax 8; Scripturae Dei loquuntur.

7. AUGUSTINUS dixit: Tu quidem et homo es, et sicut res ipsa modo indicatura est, mendax. Et quoniam locutus es quae voluisti, non de Scriptura Dei; oportet et me loqui quod volo. Si enim veritas est Manichaei tui, nec a me destrui poterit; si falsitas est, quid interest a quo destruatur? Tamen quia de Apostolorum scriptura dixisti, quod etsi illi non sint in corpore, sunt hic scripturae eorum; ante assumpti sunt Apostoli, quam error Manichaei natus in mundo fuerat; propterea non inveniuntur scripturae Apostolorum evidenter contra Manichaeum disserentes. Verumtamen quod apostolus Paulus in Spiritu isto sancto paracleto quem acceperat, futurum praeviderit de talibus, qualis Manichaeus fuit, quales estis et vos, recito ut agnoscas. Et accepta Epistola apostoli Pauli ad Timotheum legit: Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum, cauteriatam habentes conscientiam suam; prohibentes nubere, abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem; quia omnis creatura Dei bona est, et nihil abiciendum quod cum gratiarum actione percipitur; sanctificatur enim per verbum Dei et orationem. Haec praecipiens fratribus, bonus eris minister Iesu Christi 9. Et cum legeret, dixit: Ego hoc de vobis, et de talibus qui dicunt aliquam creaturam Dei immundam esse, et qui dicunt omnem concubitum et qui fit cum uxore, fornicationem esse; hoc est enim quod ait: Prohibentes nuptias; per Spiritum prophetiae designatum et expressum esse dico. Tu autem si negas omnem concubitum fornicationem esse, aut si dicis omnem cibum humanum licitum et ad edendum concessum hominibus, mundum esse, non es de illis quos prophetavit Apostolus. Si autem inveniris in iis quae dixi, ecce habes apostolum Paulum destruentem et evacuantem doctrinam Manichaei futuri. Itaque responde ad id quod interrogo: Omnis concubitus fornicatio est, an concubitus cum uxore non est peccatum?

8. FELIX dixit: Iterum mihi recitetur quod dixit Apostolus. Et recitatum est: Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum, cauteriatam habentes conscientiam suam; prohibentes nubere, abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem; quia omnis creatura Dei bona est, et nihil abiciendum quod cum gratiarum actione percipitur; sanctificatur enim per verbum Dei et orationem. Haec praecipiens fratribus, bonus eris minister Iesu Christi 10.
FELIX dixit: Manichaeus non a fide recessit, sicut dicit Paulus, sicut ceteri recesserunt a fide quasi in sectam suam; Manichaeus autem a nulla secta recessit, ut dicatur quia a fide recessit.
AUGUSTINUS dixit: Quoniam te video nolle respondere ad quod interrogaris, ne inveniaris vel non tenere Spiritum sanctum, quem iam probavimus missum esse Apostolis, vel non esse in eorum numero quos futuros Paulus designavit, ubi et vos ipsos prophetavit; breviter respondeo: Ut secundum tuum intellectum accipiam quod dixisti: Recedent a fide; quia non recedunt a fide, nisi illi qui fuerunt in aliqua fide; Manichaeus autem in nulla fide fuit a qua recesserit, sed in qua fuit in ea permansit; hoc te interrogo, utrum Manichaeus, vel potius doctrina daemoniorum mendaciloquorum quae fuit in Manichaeo, nullos Christianos catholicos seduxerit, ut recederent a fide. Si enim multi a vobis, et per vos, et per illam doctrinam seducuntur, ut recedant a fide, et intendant spiritibus seductoribus, qualis in Manichaeo fuit; et incipiant dicere omnem concubitum esse fornicationem, unde Apostolus dicit: Prohibentes nuptias; et incipiant dicere, carnes quas comedunt homines, non esse Dei creaturam, sed daemonum facturam, et esse immunditiam, manifestum est de his praedixisse Spiritum sanctum paracletum qui erat in apostolo Paulo, quod recessuri erant a fide, intendentes spiritibus seductoribus, qualis fuit in Manichaeo. Iam ergo quia ego respondi, iustum est ut tu respondeas ad quod interrogavi, utrum non dicas omnem concubitum esse fornicationem; aut si ad hoc non vis respondere, ad id quod primo interrogavi responde, ut probes Mani- chaeum esse apostolum Christi; aut si et hoc non vis, permitte me evacuare doctrinam ipsius, quod promisi cum legeretur epistola eius, quam dicitis Fundamenti.

9. FELIX dixit: Ego respondeo ad id quod dicit Sanctitas tua, quia in Paulo venit Spiritus sanctus paracletus.
AUGUSTINUS dixit: Non in solo.
FELIX dixit: Ego de ipso ago; quia si in ipso, et in omnes. Et si in ipso, Paulus enim in altera Epistola dicit: Ex parte scimus, et ex parte prophetamus; cum venerit autem quod perfectum est, abolebuntur ea quae ex parte dicta sunt 11. Nos audientes Paulum hoc dicere, venit Manichaeus cum praedicatione sua, et suscepimus eum secundum quod Christus dixit: Mitto vobis Spiritum sanctum 12. Et Paulus venit et dixit quia et ipse venturus est, et postea nemo venit; ideo suscepimus Manichaeum. Et quia venit Manichaeus, et per suam praedicationem docuit nos initium, medium et finem; docuit nos de fabrica mundi, quare facta est, et unde facta est, et qui fecerunt; docuit nos quare dies et quare nox; docuit nos de cursu solis et lunae; quia hoc in Paulo non audivimus, nec in ceterorum Apostolorum scripturis; hoc credimus, quia ipse est Paracletus. Itaque illud iterum dico, quod superius dixi: si audiero in altera scriptura, ubi Paracletus loquitur, id est, Spiritus sanctus, de quo voluero interrogare, et docueris me; credo et renuntio.

10. AUGUSTINUS dixit: Dicis te ideo non credere Spiritum sanctum paracletum in Paulo apostolo fuisse, quia Paulus dicit : Ex parte enim scimus, et ex parte prophetamus 13; et inde putas Apostolum per haec verba praedixisse velut alium venturum post se, qui praedicaret omnia quae ipse non potuit, quia ex parte dicebat; et hunc tu credis esse Manichaeum. Primo ergo, ex ipsa lectione Apostoli ostendo unde dicebat hoc Apostolus. Deinde, quia dixisti quod Manichaeus vos docuerit initium, medium et finem, et quomodo vel quare factus sit mundus, de cursu solis et lunae, et de aliis quae commemorasti; non legitur in Evangelio Dominum dixisse: Mitto vobis Paracletum qui vos doceat de cursu solis et lunae. Christianos enim facere volebat, non mathematicos. Sufficit autem ut homines de his rebus, quantum in schola didicerunt, noverint propter humanos usus. Christus autem venturum Paracletum dixit, qui inducat in omnem veritatem; sed non ibi ait: Initium, medium et finem; non ait: Solis et lunae cursus. Aut si putas hanc doctrinam ad illam veritatem pertinere, quam per Spiritum sanctum Christus promisit, interrogo te quot sint stellae. Si accepisti Spiritum illum, de quo dicis, ad quem pertinet docere ista, quae ego dico ad disciplinam et doctrinam christianam non pertinere; oportet ut renunties et respondeas mihi. Debitorem enim te fecisti, ut si quid de talibus interrogavero, si non responderis, non in te appareat Spiritus ille, de quo dictum est: Inducet in omnem veritatem 14; si illa est veritas quo ista pertinent. Itaque elige tibi utrum velis et paratus sis mihi de his rebus respondere, tamquam homo qui accepisti Spiritum qui introducit in omnem veritatem, et dicis quia ad ipsam veritatem pertinet scire ista mundana. Itaque ego tibi possum ea dicere quae pertinent ad doctrinam christianam; tu autem qui putas ad eam pertinere quomodo sit factus mundus, et quae agantur in mundo, ad omnia mihi necesse est respondeas. Sed plane cum responderis, probaturus es. Sed antequam incipias dicere, si forte habes quod ille confinxerit, quem secutus es, doceam ego prius quod promisi, unde dicebat Apostolus: Ex parte scimus, et ex parte prophetamus.

11. Dicebat enim, sicut lectio ipsa mox indicatura est, quia in ista vita homo cum est, non potest assequi omnia; sed ex parte assequitur in hac vita; ipse autem Spiritus sanctus, qui ex parte docet in hac vita, post hanc vitam introducet in omnem veritatem. Quod ut apertissime doceatur, audi Apostolum. Et cum diceret, ex Apostolo legit: Sive autem prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia evacuabitur; ex parte enim scimus, et ex parte prophetamus; cum autem venerit quod perfectum est, quod ex parte est evacuabitur. Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam quasi parvulus, cogitabam quasi parvulus; cum autem factus sum vir, evacuavi ea quae parvuli erant. Videmus enim nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem 15. Et cum legeret, dixit: Iam dic mihi tu, si tempora futura Manichaei praedicebat Apostolus, utrum tu videas modo Deum facie ad faciem.

12. FELIX dixit: Non tantum ego possum contra tuam virtutem, quia mira virtus est gradus episcopalis; deinde contra leges Imperatorum; et superius petivi compendive ut doceas me quid est veritas; et si docueris me quid est veritas, patebit quod teneo mendacium esse.
AUGUSTINUS dixit: Apparuit te probare non potuisse apostolum Christi esse Manichaeum; quare autem non potueris, breviter expono. Dixisti inde te probare Manichaeum esse apostolum Christi, quia paracletum venturum promisit Christus Spiritum sanctum; et quia non invenires quando venerit quem Christus promisit, hinc te credere ipsum esse Manichaeum. At vero ubi probavi per Scripturas sanctas, ecclesiasticas, canonicas, quando venerit apertissime Spiritus sanctus, quem venturum promisit Dominus Christus, convertisti te, ut diceres, debere tibi ostendi quid docuerit, et utrum Manichaei doctrinam evacuaverit. Cum ergo respondissem Manichaeum post Apostolos fuisse in carne; illorum autem doctrinam, antequam Manichaeus natus esset, ab ipsis fuisse praedicatam; dixi tamen unum ipsorum Apostolorum Paulum per Spiritum sanctum, qui in omnes Apostolos venerat, prophetasse etiam de ista vestra doctrina, quia futura erat, et eam appellasse doctrinam daemoniorum mendaciloquorum; ubi ostendi ea, quae dixit Paulus futura in ipsa doctrina, ad vestram professionem pertinere, id est, prohibitionem nuptiarum; quia omnem concubitum, et cum uxore, fornicationem esse dicitis; et abstinentiam a cibis quos Deus creavit; quia novi vos quosdam cibos dicere immundos, cum ipse sequatur et dicat: Omnis creatura Dei bona est 16. Cum hic a te exigerem ut responderes, dixisti Manichaeum vos docere initium, medium et finem, et cursum solis et lunae, et cetera talia, quae cum ego ostenderem ad christianam doctrinam non pertinere; respondisti apostolum ipsum Paulum dixisse, quia ex parte scit et ex parte prophetat. Dixi nos non posse scire divina, cum sumus in hac vita; et hic videre per speculum et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; et quaesivi a te, si hoc putas dixisse apostolum Paulum, quod venturus esset Manichaeus, qui doceret quod non poterat Paulus, pertinere ad te, qui te dicis accepisse ipsum Spiritum, videre modo Deum facie ad faciem. Quod quia non potes, manifestum est apostolum Paulum de illa vita dixisse, de qua dicit et Ioannes: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus; scimus autem quia cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est 17. Hoc tu cum audisses, dixisti te non valere contra meam virtutem; quae virtus mea non est, sed si aliqua est, ab illo mihi data est ad redarguendos errores, qui virtus est omnium fidelium suorum, et pleno corde de se praesumentium. Dixisti etiam quod te episcopalis terreat auctoritas; cum videas quanta pace inter nos agamus, quanta tranquillitate disputemus; quemadmodum populus praesens nullam tibi vim faciat, nullum terrorem incutiat, sed tranquillissimus audiat, sicut decet Christianos. Dixisti etiam timere te leges Imperatorum; hoc pro vera fide non timeret, quem Spiritus sanctus impleret; nam et Petrus apostolus in passione Domini timuit, et ter negavit; ubi autem eum paracletus, quem Christus promiserat, Spiritus sanctus implevit, pro fide Domini crucifixus est; et ille qui primo habuit negationem timoris, postea implevit gloriosissimam passionem confessionis. Tu itaque ex hoc ipso quod timere te dixisti leges Imperatorum, quamvis et de ceteris rebus satis apparet, quod non inveneris Spiritum paracletum veritatis; quia et si non timeres, aliis rebus convincereris.
FELIX dixit: Et Apostoli timuerunt.
AUGUSTINUS dixit: Timuerunt ut caverent, non ut fidem suam comprehensi edicere dubitarent. Tu autem iam hinc timere debuisti, ut non hic te inveniremus; iam in medio es; quare times, nisi quia quod dicas non habes? Nam et si Imperatores timuisses, ante tacuisses. Nunc vero cum hesterno die libellum Curatori dederis, et publice clamitaveris, cum codicibus tuis te paratum esse incendi, si aliquid mali in ipsis fuerit inventum; unde heri leges flagitabas quasi fortis, hodie veritatem fugis ut timidus?

13. FELIX dixit: Non veritatem fugio.
AUGUSTINUS dixit: Dic ergo, si vides Deum facie ad faciem, secundum pollicitationem tuam; quia dixisti apostolum Paulum de vobis dixisse quia tam plenam veritatem accepturi essetis; ut intellegamus, vel credamus, Apostolum habuisse ex parte, et te totum.
FELIX dixit: Non veritatem fugio, sed veritatem quaero. Quod tu dicis, quia non teneo, probetur mihi per Scripturas deificas; hoc quaero iam.
AUGUSTINUS dixit: Prius profitere te non potuisse probare Mani- chaeum apostolum Iesu Christi; et quantum potuero, cum omnia exstirpata fuerint contraria de corde tuo per ministerium meum, donante Domino, insero tibi quae sit scientia veritatis, quae perducat ad Deum, initians a fide.
FELIX dixit: Quia hoc dicis tu, ut legem meam negem, et accipiam alteram, meliorem dumtaxat, quod quaero ego; non hoc respondeo, ut legem meam negem antequam alteram accipiam.
AUGUSTINUS dixit: Sed prius de vase funditur quod adversum habet, et sic impletur quod bonum est; aut si adhuc dubitas fundere, defende quo plenus es. Ostendam enim tibi, quantum me Dominus adiuvat, quanta immunditia et blasphemiis plena sit doctrina Manichaei, si permittas ut legatur illa epistola, de cuius initio iam tractavimus, et non potuisti probare apostolum Christi esse Manichaeum; sed ideo moras innectis, ne cetera legantur, ubi aperte vestra sacrilegia deprehenduntur; aut si permittis, legantur.
FELIX dixit: Permitto; quia dixisti omnia immunda fundi, et sic bona immitti; hoc enim dictum est Sanctitatis tuae. Ad quod et ego dico: Nullus aquam fundit, nisi alter impleverit.
AUGUSTINUS dixit: Hoc vide quam inconsiderate dixeris, ut mitius loquar, et non dicam insane. Utique de vase tibi similitudinem posui; in vas plenum nemo potest aliquid mittere, nisi fundatur illud quo plenum erat.
FELIX dixit: Unum dixisti, et ego dixi duo.
AUGUSTINUS dixit: Si duo vasa dixisti, vis illum parem tuum fundimus et implemus illum, ut possis tu fundere quod habes?
FELIX dixit: Ambo unam aquam habemus.
AUGUSTINUS dixit: Cum ergo ambo pleni sitis aqua vestra, quid implebimus, ut doceamus vos, nisi aliquis vestrum fuderit quod habet? Aut si bonum est, et ideo debet teneri ut defendatur et legatur illa epistola, videamus si vel cetera possunt defendi, si in ipso initio defecisti; aut si dicis te in illo non defecisse, proba nobis quomodo Manichaeus sit apostolus Christi.

14. FELIX dixit: Christus dixit: Spiritum sanctum missurum se, qui in omnem veritatem inducat.
AUGUSTINUS dixit: Si habes illum, attende ad id quod te iamdudum interrogavi. Dixisti enim ad ipsius doctrinam pertinere, etiam ista mundana cognoscere; dic mihi quot sunt stellae, si introductus es in istam omnem veritatem.
FELIX dixit: Et ego dico, quia si Paracletus per Apostolos locutus est, et per Paulum; et ego peto Sanctitatem tuam, ut illa mihi ostendas quae iam dixi.
AUGUSTINUS dixit: Confitere te non potuisse ostendere quod ego interrogavi, et ostendam secundum Scripturas quod pertineat ad fidem christianam.
FELIX dixit: Et ego, si mihi attuleris scripturas Manichaei, quinque auctores quos tibi dixi, quidquid me interrogaveris, probo tibi.
AUGUSTINUS dixit: De ipsis quinque auctoribus est ista epistola, cuius aperuimus principium, et invenimus ibi scriptum: Manichaeus apostolus Iesu Christi; et video quia ipsum principium non mihi exponis, quia non probas quomodo Manichaeus sit apostolus Iesu Christi.
FELIX dixit: Si in ista non probo, in secundo probo.
AUGUSTINUS dixit: In quo secundo?
FELIX dixit: In Thesauro.
AUGUSTINUS dixit: Thesaurum istum, quem ideo tali nomine appellatis, ut miseros seducatis, quis scripsit? Manichaeus? Nolo mihi ab illo probes; quia ille Manichaeus mentitur, dicendo se esse quod non est.
FELIX dixit: Tu proba mihi per alterum.
AUGUSTINUS dixit: Quid vis tibi probem?
FELIX dixit: Quia mentitur Manichaeus.
AUGUSTINUS dixit: Quia tu non potes probare verum dicere Manichaeum, oportet ut ego probem mentitum esse Manichaeum?
FELIX dixit: Quare non potui probare? Numquid prolatae sunt scripturae quas ego petivi, et non probavi?
AUGUSTINUS dixit: Sed scripturas Manichaei petis, quibus fidem non habemus; aliunde proba. Ego autem de ipsa scriptura Manichaei tibi probo mentitum esse Manichaeum, et blasphemasse Manichaeum.
FELIX dixit: Afferantur libri.
AUGUSTINUS dixit: Praesens est epistola Manichaei, quam dicitis Fundamenti. Initium in aedificio nullum est, nisi fundamentum; si eum ostendero in ipso fundamento ruinam fecisse, ceteram eius constructionem utquid quaerimus?

15. FELIX dixit: Hoc dicis, in ipsa ostendens ruinam esse; et ego dico, da arbitros quantos et tu habes, et tibi probo quia non mentitur.
AUGUSTINUS dixit: Absit a nobis et a genere humano ut quantos hic vides, tantos videas Manichaeos.
FELIX dixit: Da, dixi, quae a te petivi.
AUGUSTINUS dixit: Quos vis ergo ut dem tibi?
FELIX dixit: Quos tu volueris.
AUGUSTINUS dixit: Ego istos do; si habes meliores, pete.
FELIX dixit: Quomodo istos das?
AUGUSTINUS dixit: Praesentes qui nos audiunt.
FELIX dixit: Isti mihi non favent.
AUGUSTINUS dixit: Ergo tu tales quaeris qui tibi faveant, non qui veritati?
FELIX dixit: Qui me audiant, et non tantum me, sed et ipsam scripturam, ut probetur an verum dicit, an mentitur.
AUGUSTINUS dixit: Vides ergo quia audiunt. Legamus cetera; quia tu istam epistolam Manichaei esse confessus es.
FELIX dixit: Non nego.
AUGUSTINUS dixit: Ergo legatur.

16. FELIX dixit: Arbitros non habeo. Et adiecit: Legatur caput illius. Et cum legeretur, et ventum esset ad locum ubi scriptum habet eadem epistola: Pax Dei invisibilis et veritatis notitia sit cum fratribus suis et carissimis, qui mandatis coelestibus credunt pariter atque deserviunt; sed et dextera luminis tueatur et eripiat vos ab omni incursione maligna, et a laqueo mundi; pietas vero Spiritus sancti intima vestri pectoris adaperiat, ut ipsis oculis videatis vestras animas;
FELIX dixit: Da scripturam quae ista redarguat.
AUGUSTINUS dixit: Adhuc nihil mali audivimus, nisi quod ausus est Manichaeus apostolum Christi se nominare. Nam ea quae dixit, adhuc ad tectorium fallaciae pertinent, et ad ovinam pellem, quibus eis prius dicit verba bona, ut possit introducere mala. Sed quid velit per haec verba introducere, videamus. Si enim aliquid mali introduxerit, et ista verba mala erunt et seductoria; si autem aliquid boni in posterioribus et veri dixerit, necessitate comprehendemus. Permitte ergo legantur sequentia.
FELIX dixit: Si ergo asseris quia in primo bona ponuntur, et postea mala immittuntur, quomodo ego tibi possum credere, cum mihi primo bona dixeris?
AUGUSTINUS dixit: Ego adhuc ista nec bona dixi, nec mala. Nihil mali adhuc audivimus, dixi; non dixi: Iam aliquid boni audivimus. Malum enim illud solum dixi, quod ausus est dicere se apostolum Christi. Verba vero quae dixit in consequentibus, tunc erunt mala, si mali aliquid introduxerint; tunc erunt bona, si boni aliquid introduxerint. Permitte ergo ut sequentia legantur: quare times?
FELIX dixit: Non timeo.
AUGUSTINUS dixit: Permitte ergo ut legantur.
FELIX dixit: Legantur.

17. Et cum legeretur, et ventum esset ad locum ubi scriptum habet: Ita autem fundata sunt eiusdem splendidissima regna supra lucidam et beatam terram, ut a nullo umquam aut moveri aut concuti possint;
AUGUSTINUS dixit: Terram istam quam dicit, unde habebat? Fecit eam, an genuit eam, an aequalis et coaeterna illi erat? Istam dico terram lucidam et beatam quam dicit.
FELIX dixit: Quomodo scriptum est: In principio fecit Deus coelum et terram, et terra erat invisibilis et coinquinabilis et incomposita18? Ego ita intellego: In principio fecit Deus coelum et terram, et terra erat; quasi duae terrae mihi videntur esse, secundum quod Manichaeus dicit duo regna.
AUGUSTINUS dixit: Quia Scripturam commemorasti nostram, quam soletis blasphemare, ad me pertinet exponere illam, et ostendere tibi, sine blasphemia esse illud scriptum, et cum veritate et non secundum Manichaeum; ut deinde tu vel in secundis mihi respondeas quod interrogavi.
FELIX dixit: Respondeo.
AUGUSTINUS dixit: Quod scriptum est: In principio fecit Deus coelum et terram; breviter complexa est Scriptura quid fecerit Deus. Deinde quia nondum apparebat haec terra quam fecerat, antequam eam distingueret et ornaret, qualem terram fecerat Deus, secuta Scriptura exposuit, qualis terra erat de qua dixerat: In principio fecit Deus coelum et terram; tamquam cum audissemus: In principio fecit Deus coelum et terram, quaereremus, qualem terram, subiecit et ait: Terra autem, id est, illa quam fecerat Deus, invisibilis erat et incomposita. Non ergo duas terras dixit, sed qualis illa fuerit exposuit. Tu itaque responde nunc mihi quod breviter interrogavi: Terra ista lucida et beata quam dicit Manichaeus, supra quam fundata erant regna Dei, ab ipso Deo facta erat, an genita de illo erat, an coaeterna illi erat? Unum de tribus, nisi molestum est, sine tergiversatione responde.
FELIX dixit: Ipsa se scriptura interpretatur.
AUGUSTINUS dixit: Si ergo nosti esse hic aliquem locum, ubi hoc dicat scriptura, quia illam terram vel genuit Deus, vel fecit, vel coaeterna illi erat, aperi ad locum quem nosti, et lege mihi.
FELIX dixit: Non est in ista scriptura, sed in altera.
AUGUSTINUS dixit: Credo ergo, quia si qua est illa scriptura, meministi quid ibi dixerit. Itaque tu mihi responde, qui nosti illam scripturam; et si dixero quia non sic habet, convinces me. Si autem sic cognovero, secundum hoc disputo quod tu ipse responderis. Dic ergo an fecerit terram istam Deus, an genuerit, an coaeterna illi fuerit; qui legisti in nescio quo libro, ubi esse hoc scriptum dicis.
FELIX dixit: Quia modo Sanctitas tua interpretata est Scripturam tuam, quomodo voluisti et acceptavi, et tu sic mihi accepta quidquid dixero.
AUGUSTINUS dixit: Interim quod interrogavi, si nihil me contra moverit accepto; si autem aliquid moverit, motum meum indico tibi, ut ad ipsum respondeas.
FELIX dixit: Ego non respondi ad tua dicta.
AUGUSTINUS dixit: Quia prius est ut mihi ad id quod interrogavi respondeas, tamen feci etiam ut tibi prior respondeam; forte non te movit, ideo non respondisti, forte et me non movebit, cum responderis. Responde ergo ad quod interrogavi.

18. FELIX dixit: Respondeo. Et adiecit: Dixisti ergo de terra illa in qua Deus habitat, an facta est ab illo, an generavit illam, an coaeterna illi est. Et ego dico, quia quomodo Deus aeternus est, et factura apud illum nulla est, totum aeternum est.
AUGUSTINUS dixit: Non illam ergo genuit, neque fecit?
FELIX dixit: Non, sed est illi coaeterna.
AUGUSTINUS dixit: Si autem genuisset illam, non illi esset coaeterna.
FELIX dixit: Quod nascitur, finem habet; quod innatum est, non habet finem.
AUGUSTINUS dixit: Quibus ergo erat ille pater, aut cuius erat pater, quem modo patrem nominavit? Si enim nihil genuerat, pater esse non poterat.
FELIX dixit: Sed sunt alia quae generavit.
AUGUSTINUS dixit: Illa ergo quae generavit, non sunt illi coaeterna, an et ipsa coaeterna sunt?
FELIX dixit: Coaeterna sunt illi quidquid Deus generavit.
AUGUSTINUS dixit: Ergo errasti, quod superius dixisti: Omne quod nascitur, finem habet.
FELIX dixit: Interim quia secundum generationem carnis locutus sum, erravi.
AUGUSTINUS dixit: Modestissime confessus errorem, merearis intellegere veritatem.
FELIX dixit: Faciat Deus.
AUGUSTINUS dixit: Attende ergo iam, ut incipias cognoscere errorem scripturae huius. Si quae genuit Deus, coaeterna non sunt illi, melior est terra illa quam non generavit Deus, ubi habitant omnia quae generavit Deus, quam terram dicis ab eo non generatam.
FELIX dixit: Coaequantur sibi omnia, et quae generavit, et quae non generavit, id est, terra illa ubi commorabatur.
AUGUSTINUS dixit: Quid, ipse qui generavit, aequalis est illis omnibus, aut maior est illis?
FELIX dixit: Et qui generavit, et quos generavit, et ubi positi sunt, omnia aequalia sunt.
AUGUSTINUS dixit: Unius ergo substantiae sunt?
FELIX dixit: Unius.
AUGUSTINUS dixit: Hoc quod est Deus pater, hoc sunt filii ipsius, hoc et terra illa?
FELIX dixit: Hoc unum sunt omnes.
AUGUSTINUS dixit: Huius ergo terrae non est pater, sed inhabitator?
FELIX dixit: Etiam.
AUGUSTINUS dixit: Si nec genuit illam, nec fecit illam, quomodo ad eum pertineat nisi sola vicinitate non video, quomodo si habeat aliquis vicinum bonum; et duae iam erunt res ambae ingenitae, terra et pater.
FELIX dixit: Imo tres sunt, pater ingenitus, terra ingenita, et aer ingenitus.
AUGUSTINUS dixit: Hoc totum una substantia est?
FELIX dixit: Una.
AUGUSTINUS dixit: Et ita fundata, ut a nullo umquam moveri aut concuti possit?
FELIX dixit: Motio et concussio habet distantiam.
AUGUSTINUS dixit: Habeat; sed tamen talia fuerunt, ut a nullo umquam moveri aut concuti possent?
FELIX dixit: Est distantia inter moveri et concuti.
AUGUSTINUS dixit: Non inde te interrogo.
FELIX dixit: Sed inde me vis tenere.
AUGUSTINUS dixit: Quomodo vis, accipe moveri; non poterat moveri?
FELIX dixit: Non dico quia non poterat moveri, sed motio distantia est.
AUGUSTINUS dixit: Sed ita dixi: Nec moveri, nec concuti. Non dixi: Moveri quidem potest, sed concuti non potest; aut: Concuti quidem potest, sed moveri non potest; sed ambas res dixi, non posse nec moveri, nec concuti.
FELIX dixit: De ambabus rebus distantia est inter moveri et concuti.

19. AUGUSTINUS dixit: Legamus ergo sequentia, videamus si Deus iste qui fundata habebat regna super lucidam et beatam terram, quae a nullo umquam moveri et concuti possunt, neminem timuit, sicut oportebat ut neminem timeret, cuius regna sic fundata erant, ut a nullo aut moveri aut concuti possent. Et legit sequentia: Iuxta unam vero partem ac latus illustris illius ac sanctae terrae. Et cum legeret interrogavit: Quod latus? dextrum, an sinistrum?
FELIX dixit: Hanc tibi ego non possum interpretari scripturam, et exponere quod ibi non est; ipsa sibi interpres est; ego non possum dicere, ne forte incurram in peccatum.
AUGUSTINUS dixit: Legatur hoc ergo quod sequitur. Et cum legeret, et ventum esset ad locum ubi habet: Lucis vero beatissimae Pater, sciens labem magnam ac vastitatem quae ex tenebris surgeret, adversus sua sancta impendere saecula, nisi quod eximium ac praeclarum et virtute potens numen opponat, quo superet simul ac destruat stirpem tenebrarum, qua exstincta perpetua quies lucis incolis pararetur.
AUGUSTINUS dixit: Nunc iam quia coeperunt apertae blasphemiae, si defendendas putas, dic quid ista gens tenebrarum, quam videtur Deus timuisse, ne magna labes et vastitas ex tenebris in regna eius irruerent, nocere poterat Deo; maxime cuius regna superius dixit ita fundata, ut a nullo umquam moveri aut concuti possent. Quid ergo illi factura erat gens ista? Poterat ei nocere, an non poterat? Responde unum de duobus.
FELIX dixit: Ego respondeo: Si nihil contra Deum est, secundum quod dixit scriptura Manichaei, quia est alterum regnum; pro qua causa Christus missus est, ut nos liberaret de laqueo mortis huius? cuius est iste laqueus et mors? Si adversarius nullus contra Deum est, utquid baptizati sumus? Utquid Eucharistia, utquid Christianitas, si contra Deum nihil est?
AUGUSTINUS dixit: Quia video te nolle respondere ad id quod te interrogo, et te interrogare ut tibi respondeam; et hoc non recuso; dum tamen memineris quia tibi interroganti ego respondeo, tu autem mihi interroganti respondere noluisti. Sed quia me interrogasti, audi quod interrogasti. Nos quidem dicimus liberatorem Christum venisse, et a peccatis nostris dicimus nos liberari, quia nos non sumus de substantia Dei geniti, sed per eius Verbum facti a Deo. Multum autem interest inter natum de substantia Dei, et factum a Deo quod non est de substantia Dei. Quidquid ergo fecit Deus, potest esse mutabile; ipse autem Deus non est mutabilis; quia non possunt aequari opera artifici et conditori. Tu autem qui paulo ante ad interrogationem meam dixisti, quia et Pater qui generavit ibi lucis filios, et aer, et ipsa terra, et ipsi filii una substantia sunt, et aequalia sunt omnia; oportet ut dicas mihi, huic substantiae utique incorruptibili quomodo poterat nocere gens tenebrarum. Si enim poterat nocere ei, non erat natura incorruptibilis; si autem non poterat, nulla causa erat quare praelium agitaret, et illud numen quod dicit, huc mitteret.
FELIX dixit: Dilationem peto, ut possim respondere.
AUGUSTINUS dixit: Quando? Cras intermissus sufficit?

20. FELIX dixit: Intermitte mihi tres dies, id est, hodie, et cras, et perendie, aut usque ad diem qui est post dominicum, id est, pridie idus decembris.
AUGUSTINUS dixit: Video te dilationem ad respondendum petiisse; humanum est ut concedatur tibi; sed si respondere non potueris ad praestitutum diem, quid fiet?
FELIX dixit: Ero victus.
AUGUSTINUS dixit: Quid, si fugeris?
FELIX dixit: Reus ero civitatis huius, et ubique, et legis meae.
AUGUSTINUS dixit: Imo hoc dic: Si fugero, sic habear tamquam si anathemavero Manichaeum.
FELIX dixit: Hoc dicere non possum.
AUGUSTINUS dixit: Ergo aperte nobis dic quia fugere cogitas, et nemo te tenet.
FELIX dixit: Non fugio.
AUGUSTINUS dixit: Ut video, non vis quasi victus abscedere; sed saltem hoc dic: Si fugero, victus sum.
FELIX dixit: Dixi.
AUGUSTINUS dixit: Et unde apparebit te fugisse propter Gesta?
FELIX dixit: Iube ut quem elegero, cum ipso sim.
AUGUSTINUS dixit: Elige tibi aliquem de praesentibus istis fratribus, qui ad cancellum stant.
FELIX dixit: Sim cum illo qui est in medio.
AUGUSTINUS dixit: Sicut tibi elegisti, usque ad diem cum illo eris.
FELIX dixit: Etiam, et ego hoc consentio.
BONIFACIUS dixit: Praestabit Christus, ut si cum illo veniam, christianus est.

Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae Hipponeregiensis, his in ecclesia coram populo Gestis subscripsi.

Felix christianus, cultor legis Manichaei, his in ecclesia coram populo Gestis subscripsi.