1. FAUSTUS dixit: Cur Legem non accipitis et Prophetas, cum Christus eos non se venisse solvere dixerit, sed adimplere 1? Quis hoc testatur dixisse Iesum? Matthaeus. Ubi dixisse? In monte. Quibus praesentibus? Petro, Andrea, Iacobo et Ioanne, quatuor his tantum: caeteros enim necdum elegerat, nec ipsum Matthaeum. Ex his ergo quatuor unus, id est Ioannes, Evangelium scripsit? Ita. Alicubi hoc ipse commemorat? Nusquam. Quomodo ergo quod Ioannes non testatur qui fuit in monte, Matthaeus hoc scripsit qui longo intervallo, postquam Iesus de monte descendit, secutus est eum? Ac per hoc de hoc ipso primo ambigitur, utrum Iesus tale aliquid dixerit, quia testis idoneus tacet, loquitur autem minus idoneus: ut interim permiserimus nobis iniuriam fecisse Matthaeum, donec et ipsum probemus haec non scripsisse, sed alium nescio quem sub nomine eius: quod docet et ipsa lectionis eiusdem Matthaei obliqua narratio. Quid enim dicit? Et cum transiret Iesus, vidit hominem sedentem ad telonium, nomine Matthaeum, et vocavit eum: at ille confestim surgens, secutus est eum 2. Et quis ergo de se ipsoscribens, dicat: Vidit hominem, et vocavit eum, et secutus est eum; ac non potius dicat: Vidit me, et vocavit me, et secutus sum eum: nisi quia constat haec Matthaeum non scripsisse, sed alium nescio quem sub eius nomine? Cum ergo ne quidem si et Matthaeus hoc scriberet, verum foret; quia praesens non erat cum Iesus haec loquebatur in monte: quanto magis credendum non erit, quia nec Matthaeus eadem scripsit, sed alius sub nominibus et Iesu et Matthaei!
2. Quid, quod etiam ex ipso sermone, quo praecipit non putare quia venerit Legem solvere, magis intellegi detur quia solverit? Neque enim nihil eo tale faciente Iudaei suspicari hoc possent. Sed: Nolite, inquit, putare quia veni solvere Legem. Agedum ergo, si ei et Iudaei dixissent: Quid porro autem tu tale agis, unde hoc suspicari possimus? An quia circumcisionem derides, sabbatum violas, sacrificia respuis, confundis cibos? Hoc est ergo: Nolite putare? Et quid hoc amplius, quidve manifestius fieri potuit in destructionem Legis ac Prophetarum? Aut si hoc adimplere est Legem, quid erit solvere? Quid, quod etiam Lex et Prophetae ne adimpletione quidem gaudent, adeo sibi pleni videntur et consummati, quorum auctor ac pater non minus eisadici indignatur, quam detrahi, ut scribens in Deuteronomio dicat: Haec praecepta quae mando tibi hodie, Israel, observabis; et cave ne declines ab iisdem, neque in sinistram, neque in dexteram; nec addas quidquam eis, nec minuas: sed in iisdem perseverabis, ut benedicat te Deus tuus 3? Quapropter, sive adimplendi causa Iesus Legi aliquid et Prophetis adiecit, in dexteram videtur lapsus; sive dempsit ut destrueret, in sinistram; utrumque certe offendit Legis auctorem: idcircoque aut aliud aliquid significat istud, aut falsum est.
3. AUGUSTINUS respondit: O mirabilem insaniam, de Christo aliquid narranti nolle credi Matthaeo, et velle credi Manichaeo! Si Matthaeus non interfuit, cum Christus dixisset: Non veni solvere Legem aut Prophetas, sed adimplere 4; et propterea non est ei credendum: numquid Manichaeus interfuit, aut iam vel natus fuit, cum Christus inter homines appareret? Secundum ergo hanc fidei vestrae legem, nihil ei de Christo testificanti credere debuistis. Nos autem non propterea dicimus non credendum esse Manichaeo, quia dictis factisque Christi non interfuit, et longe post natus est; sed quia de Christo contra Christi discipulos loquitur, et contra Evangelium quod illorum auctoritate firmatum est. Habemus enim Apostoli vocem, qui in Spiritu sancto tales venturos esse cernebat. Unde fidelibus dicebat: Si quis vobis evangelizaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit 5. Nam si nemo de Christo vera dicit, nisi qui eum praesens vidit et audivit, hodie de illo nemo vera dicit. Porro si hodie propterea de illo fidelibus eius vera dicuntur, quia illi qui viderunt et audierunt, vel praedicando vel scribendo ea disseminaverunt; cur ex ore Ioannis condiscipuli sui non posset vera Matthaeus audire de Christo, ubi ille adfuit, et ipse non adfuit, si ex libro Ioannis possumus vera loqui de Christo, non solum nos tanto post nati, sed etiam post nos alii nascituri? Hinc enim non solum Matthaei, verum etiam Lucae ac Marci Evangelium, qui eosdem discipulos secuti sunt, in non imparem auctoritatem receptum est. Huc accedit, quia et ipse Dominus potuit narrare Matthaeo, quod antequam eum vocasset, cum iis egerat quos prius vocaverat. At enim hoc ipse Ioannes in Evangelio suo ponere debuit, si hoc dictum a Domino audierat, qui, cum diceretur, praesens erat? Quasi fieri non potuerit ut cum omnia quae a Domino audierat, scribere non posset, inter alia quae praetermisit, et hoc praetermiserit, cum in alia scribenda esset intentus. Nonne Evangelium suum ita ipse conclusit, dicens: Et alia quidem multa fecit Iesus, quae si scriberentur singula, nec ipsum existimo capere mundum qui scriberentur libros 6. Hic utique ostendit se scientem multa praetermisisse. Sed si de Lege et Prophetis vos delectat Ioannis auctoritas, Ioanni credite attestanti Legi et Prophetis. Ipse scripsit quod Isaias viderit Christi gloriam 7. In eius habetis Evangelio, unde iam paulo ante tractavimus: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit 8. Undique tergiversatio vestra contunditur. Aperte dicite non vos credere Christi Evangelio: nam qui in Evangelio quod vultis creditis, quod vultis non creditis, vobis potius quam Evangelio creditis.
4. At quam elegantem rem sibi visus est Faustus dicere, ubi propterea voluit non credi haec scripsisse Matthaeum, quia cum de sua electione diceret, non ait: Vidit me, et dixit mihi: Sequere me; sed: Vidit Matthaeum, et dixit ei: Sequere me 9: quod nescio utrum de errore imperitiae dixerit, an de more fallaciae. Sed non usque adeo imperitum putaverim, ut nec legerit, nec audierit, solere scriptores rerum gestarum, cum in suam personam venerint, ita se contexere, tamquam de alio narrent, quod de se narrant. Magis ergo hunc arbitror non ut imperitum, sed ut imperitis nebulam obtendere voluisse, sperantem se plures esse capturum, qui ista non nossent. Et in historia quidem rerum saecularium talis narrationis reperiuntur exempla: sed non opus est ut ex alio genere litterarum vel nostros admoneam, vel istum refellam. Ipse certe paulo ante de libris Moysi quaedam testimonia ita proferebat, ut non ea negaret scripsisse Moysen, imo et affirmaret, sed ad Christum non pertinere contenderet. Legat ergo in eisdem libris, quae de se scripsit Moyses, utrum ita scripserit: Dixi, aut: Feci hoc vel illud; et non potius: Dixit Moyses 10, et: Fecit Moyses 11: aut: Vocavit me Dominus, vel: Dixit ad me Dominus; et non potius: Vocavit Dominus Moysen 12, et: Dixit Dominus ad Moysen 13: et omnia caetera in eumdem modum. Ita ergo et Matthaeus de se tamquam de alio scripsit: quod et Ioannes fecit; nam circa finem libri sui etiam ipse sic loquitur: Conversus Petrus vidit discipulum quem diligebat Iesus, qui et recumbebat in coena super pectus eius, et dixerat Domino: Quis est qui te tradet? Numquid et hic dixit: Conversus Petrus vidit me? An forte propterea nec istum putant hoc Evangelium scripsisse? Sed paulo post dicit: Hic est discipulus qui testificatur de Iesu, et qui haec scripsit; et scimus quia verum est testimonium eius 14. Numquid ait: Ego sum discipulus qui testificor de Iesu, et qui haec scripsi; et scimus quia verum est testimonium meum? Certe manifestum est hunc morem fuisse scriptorum, cum gesta narrarent. Quam multa et ipse Dominus eadem locutione de se dicit, quis enumerare sufficiat? Cum venerit, inquit, Filius hominis, putas, inveniet fidem in terra? 15, non dixit: Cum venero, putas, inveniam? Et: Venit Filius hominis manducans et bibens 16; non dixit: Veni. Et: Veniet hora, et nunc est, cum mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent 17; non dixit: Vocem meam: et multa huiusmodi. Unde iam puto sufficere quae dicta sunt, et ad studiosos commonendos, et ad calumniosos convincendos.
5. Iam illud quam sit infirmum, quis non videt, quod ait, non eum dicere potuisse: Nolite putare quia veni solvere Legem aut Prophetas; non veni solvere, sed adimplere 18; nisi aliquid tale iam fecisset, ut in hanc suspicionem posset venire? Quasi nos negemus Iudaeis non intellegentibus videri potuisse Christum destructorem Legis et Prophetarum: sed hoc ipsum est cur ille verax et veritas non potuerit de alia Lege et de aliis Prophetis dicere, quod eos non solveret, nisi de iis quos illi eum solvere suspicabantur. Quod hinc etiam satis confirmatur, quia ibi sequitur, et dicit: Amen, amen dico vobis, donec transeat coelum et terra, iota unum, aut unus apex non transiet de Lege, donec omnia fiant. Quicumque ergo solverit unum ex mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum: quicumque autem fecerit, et sic docuerit, hic magnus vocabitur in regno coelorum 19. Pharisaeos enim cogitabat, cum ista diceret, qui solvebant Legem factis, et docebant verbis. De quibus alio loco dicit: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt 20. Propterea et hic ita sequitur: Dico enim vobis, nisi abundaverit iustitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum 21: id est, nisi vos feceritis et ita docueritis, quod illi non faciunt et sic docent, non intrabitis in regnum coelorum. Quam ergo Legem docebant Pharisaei et non faciebant, ipsam dicit Christus non se venisse solvere, sed adimplere: quia ipsa pertinet ad cathedram Moysi, in qua sedentes Pharisaei, et dicentes nec facientes, audiendi sunt, non imitandi.
6. Nec intellegit Faustus, aut forte se fingit non intellegere, quid sit implere Legem; cum hoc de verborum adiectione putat accipiendum, quia scriptum est, ne quid addatur Scripturae Dei, vel detrahatur 22: unde dicit non debuisse adimpleri, quod ita perfectum commendatur, ut nihil addendum minuendumque sit. Nesciunt ergo isti quomodo adimpleat Legem, qui sic vivit ut Lex praecepit. Plenitudo enim Legis caritas, sicut dicit Apostolus 23. Istam caritatem Dominus et exhibere et donare dignatus est, mittendo fidelibus suis Spiritum sanctum. Unde item dicit idem Apostolus: Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 24. Et ipse Dominus: In hoc scient omnes quia discipuli mei estis, si vos invicem diligatis 25. Impletur ergo Lex, vel cum fiunt quae ibi praecepta sunt, vel cum exhibentur quae ibi prophetata sunt. Lex enim per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est 26. Ipsa Lex cum impleta est, gratia et veritas facta est. Gratia pertinet ad caritatis plenitudinem, veritas ad prophetiarum impletionem. Et quia utrumque per Christum, ideo non venit solvere Legem aut Prophetas, sed adimplere: non ut Legi adderentur quae deerant, sed ut fierent quae scripta erant: quod ipsa eius verba testantur. Non enim ait: Iota unum, aut unus apex non transiet a Lege, donec addantur quae desunt, sed: donec omnia fiant.