LIBER QUINTUS DECIMUS

Vetus Testamentum et Ecclesia, vera sponsa Christi secundum Faustum.

1. FAUSTUS dixit: Quare non accipitis Testamentum Vetus? Quia et omne vas plenum superfusa non recipit, sed effundit: et stomachus satur reicit ingesta. Proinde et Iudaei ex praeoccupatione Moyseos Testamento Veteri satiati, respuerunt Novum: et nos ex Christi praeventione Novo referti, respuimus Vetus. Vos ideo utrumque accipitis, quia in neutro estis pleni, sed semi: alterumque ex altero in vobis non tam repletur, quam corrumpitur; quia et sema vasa numquam de dissimili implentur materia, sed de eadem ac sibi simili, ut vini vino, mellis melle, et aceti aceto: quibus si dissimilia et non sui generis superfundas, ut melli fel, et aquam vino, et aceto garos: non repletio vocabitur haec, sed adulterium. Haec ergo causa est, unde nos parum accipimus Testamentum Vetus: et quia Ecclesia nostra, sponsa Christi, pauperior quidem ei nupta, sed diviti, contenta sit bonis mariti sui, humilium amatorum dedignatur opes, sordent ei Testamenti Veteris et eius auctoris munera, famaeque suae custos diligentissima, nisi sponsi sui non accipit litteras. Vestra sane Ecclesia usurpet Testamentum Vetus, quae ut lasciva virgo immemor pudoris, alieni viri et muneribus gaudet et litteris. Amator denique ille vester, et pudoris corruptor Hebraeorum Deus, diptychio lapideo suo, aurum vobis promittit et argentum, ventris saturitatem 1, et terram Chananaeorum 2. Hi vos delectaverunt tam sordidi quaestus, ut libeat peccare post Christum, ut sitis ingrati tam immensis dotibus eius. Haec vos illiciunt, ut in Hebraeorum depereatis Deo post nuptias Christi. Discite ergo iam nunc etiam falli vos, et decipi falsis promissionibus eius. Pauper est, egens est, nec ea quidem praestare potest quae promittit: nam si suae propriae coniugi, dico autem Synagogae, nihil horum praestat quae pollicetur, et quidem morem gerenti sibi per omnia, et servienti submissius quam ancilla; vobis praestare quid poterit alienis ab se, et mandatorum suorum detrectantibus iugum superba cervice? Sed vos quidem pergite agere ut coepistis, rudem pannum veteri vestimento committite, novum vinum veternosis utribus credite 3, duobus maritis nulli placituri servite, christianam denique fidem Hippocentaurum facite, nec equum perfectum, nec hominem: nobis soli Christo servire permittite, eius tantum immortali dote contentis, et imitantibus Apostolum qui dicit: Sufficientia nostra ex Deo est, qui nos idoneos probavit ministros Novi Testamenti 4. Hebraeorum Dei et nostra admodum diversa conditio est; quia nec ipse quae promittit implere potest, et nos ea fastidimus accipere. Superbos nos adversus blanditias eius, Christi liberalitas fecit. Ac ne incongrue me haec comparasse existimes, Paulus in nos hanc coniugalis disciplinae similitudinem prior contulit, dicens: Quae sub viro est mulier vivente viro alligata est lege viri: si autem mortuus fuerit vir eius, soluta est a lege viri. Ergo vivente viro vocabitur, inquit, adultera, si iuncta fuerit alteri viro: quod si mortuus fuerit vir eius, non erit adultera alii coniuncta 5. Per hoc ostendens, spiritu moechari eos qui non ante repudiantes, et in mortuis quodam modo ponentes Legis auctorem, tum demum se copulaverint Christo. Quod dictum ad eos praecipue spectat, qui crediderint ex Iudaeis, videlicet ut ipsi sint primae superstitionis obliti. Nobis vero in hoc quid opus est vel praecepto, quibus ex Gentilitate conversis ad Christum, Hebraeorum Deus non mortuus debet videri, sed nec natus? Sane Iudaeo, si credat, Adoneus debet videri defunctus, gentili vero idolum: et unicuique quod est veneratus ante cognitum Christum. Nam si post idololatriae divortia Hebraeorum quis Deum et Christum pariter colat, nihil ille quidem a detriti pudoris femina discrepavit, quae post unius mariti obitum duobus nupserit.

Vetus Testamentum est prophetia Novi.

2. AUGUSTINUS respondit: Audite haec, quorum corda possidet Christus; et videte, si toleratis, nisi quia ipse est vestra patientia. Faustus novo melle plenus, respuit acetum vetus, et Paulus aceto vetere plenus, effudit dimidium, quo caperet infusum mel novum; non servandum, sed corrumpendum. Vides enim, quod ait apostolus Paulus: Servus Christi Iesu, vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei, ex melle novo est. Illud autem quod sequitur: Quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem 6; ex aceto vetere. Quis hoc sustineret audire, nisi nos consolaretur idem dicens: Oportet et haereses esse, ut probati manifesti fiant in vobis 7? Sed quid opus est eadem iam superius satis dicta repetere? Nam pannum novum et vestimentum vetus, et vinum novum et utres veteres 8, non duo Testamenta significare, sed duas vitas, et spes duas: ad duo vero Testamenta intellegenda illam datam esse a Domino similitudinem: Propterea omnis scriba eruditus in regno Dei similis est patrifamilias proferenti de thesauro suo nova et vetera 9, ex his quae ante diximus, recordetur qui potuerit, vel certe recenseat qui voluerit. Duas enim spes si quis habendas putaverit ut et propter felicitatem terrenam, et propter regnum coelorum Deo serviat; haec illam non capit, et cum haec aliqua tribulatione fuerit perturbata, deficiens homo amittet etiam illam. Inde est et illud: Nemo potest duobus dominis servire. Quod exposuit dicens: Non potestis Deo servire et mammonae 10. Vetus autem Testamentum recte intellegentibus prophetia est Novi Testamenti. Itaque et in illo primo populo sancti Patriarchae et Prophetae, qui intellegebant quod agebant, vel quod per eos agebatur, in Novo Testamento habebant istam spem salutis aeternae: ad illud enim pertinebant, quod intellegebant et diligebant; quia etsi nondum revelabatur, iam tamen figurabatur. Ad Vetus autem illi pertinebant, qui non illic amplius quam promissa temporalia cogitata concupiscebant, in quibus aeterna figurata et prophetata non intellegebant. Sed haec iam satis superque prioribus responsionibus nostris dicta sunt.

Augustinus alloquitur Ecclesiam Catholicam, veram sponsam veri Christi.

3. Illa vero est mirabilis impudentia, cum Manichaeorum sacrilega et immunda societas etiam castam sponsam Christi se iactare non dubitat: in quo adversus sanctae Ecclesiae vere casta membra quid proficit, nisi ut veniat in mentem adversus tales apostolica illa admonitio: Aptavi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. Timeo autem, ne sicut serpens Evam fefellit astutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a castitate, quae est in Christo 11? Quid enim agunt isti evangelizantes nobis praeter quod accepimus, nisi ut nos a castitate corrumpant, quam Christo servamus, quando legem Dei culpant nomine vetustatis, et errorem suum laudant nomine novitatis, quasi omnis vetustas fugienda sit, aut omnis novitas appetenda; cum et mandatum vetus in laude ponat apostolus Ioannes 12, et profanas verborum novitates evitari iubeat apostolus Paulus 13? Te ergo, vera sponsa veri Christi Ecclesia catholica, alloquar et ego te pro modulo meo, qualiscumque filius et servus tuus positus in te dispensare cibaria conservis meis. Cave semper, ut caves, Manichaeorum impiam vanitatem, iam tuorum periculo expertam, et liberatione convictam. Ille me quondam de gremio tuo error excusserat: expertus fugi quod experiri non debui. Sed tibi profecerint etiam pericula mea, cui nunc servit liberatio mea. Quia nisi mihi verus et verax sponsus tuus, de cuius latere facta es, in vero sanguine suo remissionem peccatorum posuisset, absorbuisset me vorago fallaciae, et terram factum serpens irreparabiliter devorasset. Noli decipi nomine veritatis: hanc sola tu habes, et in lacte tuo, et in pane tuo; in hac autem tantum nomen eius est, ipsa non est. Et in tuis quidem grandibus secura es: sed appello in te parvulos tuos, fratres, filios, dominos meos, quos vel tamquam ova sollicitis alis foves, vel tamquam infantes lacte nutris, sine corruptione fecunda, virgo mater. Hos in te appello teneros fetus tuos, ne garrula curiositate seducantur abs te; sed potius anathement, si quis eis evangelizaverit praeter id quod acceperunt in te 14: nec relinquant verum veracemque Christum, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi 15, et magnam multitudinem dulcedinis eius, quam abscondit metuentibus se, perfecit autem sperantibus in se 16. Ibi vero quomodo possunt esse verba veracis, in praedicatore Christi fallacis? Contemne insultationes eorum: quia bene tibi es conscia, promissionem vitae aeternae te adamasse in muneribus sponsi tui, id est, ipsum sponsum tuum, quia ipse est vita aeterna.

Exhortatio ad Ecclesiam Catholicam ut accipiat carnali corde vetustas legis tabulas.

4. Non autem, sicut illi desipiunt, ad alienum deum seducta es, promittentem saturitatem ventris et terram Chananaeorum. Intellegis quippe in ipsis etiam promissionibus te iam tunc figuratam et prophetatam, praescientiam parturisse sanctorum. Nec lapideo diptychio miserabili dicacitate reprehenso movearis: quia non habes lapideum cor, quod illae tabulae in populo priore significabant. Es enim epistola Apostolorum: Scripta non atramento, sed spiritu Dei vivi; non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus 17. Ad quae verba illi vani gaudent, putantes Apostolum reprehendisse dispensationem illi tempori congruam Veteris Testamenti, non intellegentes hoc eum ex Propheta dixisse. Haec enim verba, quae imperite amplectuntur, longe antequam per Apostolos dicerentur et implerentur, a Prophetis, quos respuunt, praenuntiata sunt. Propheta enim dixerat: Auferam eis cor lapideum, et dabo eis cor carneum 18. Videant si non hoc est: Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. Nam neque ibi quod dictum est cor carneum, neque hic tabulae carnales, hoc volunt, ut carnaliter sapiamus: sed quia in comparatione lapidis, qui sine sensu est, caro sentit; per lapidis insensualitatem significatum est cor non intellegens, et per carnis sensualitatem significatum est cor intellegens. Tu potius istos irride, qui dicunt, et terram et ligna et lapides habere sensum, et intellegentiore vita vivere, carnes autem stolidiore et obtusiore. Unde non a veritate, sed a sua vanitate coguntur fateri mundius esse legem conscriptam in tabulis lapideis, quam suum thesaurum in pellibus morticinis. An forte quia in fabella sua etiam lapides dicunt esse ossa principum, non eis dubitant coria praeponere agnorum? Nempe ergo illa Testamenti arca mundius tegebat lapideas tabulas, quam caprina pellis codicem istorum. Haec tu misericorditer irride, ut eis irridenda et fugienda commendes: nam in illo diptychio lapideo, iam tu non corde lapideo intellegis, quid duro illi populo congruebat; et in eo tamen agnoscis petram, ipsum sponsum tuum, illum quem Petrus loquitur: lapidem vivum ab hominibus reprobatum, a Deo autem electum et honorificatum. Illis ergo erat lapis offensionis, et petra scandali; tibi autem lapis quem reprobaverunt aedificantes, factus est in caput anguli 19. Quod totum idem Petrus apostolus explicat, et totum a Prophetis, a quibus isti damnati alienantur, praedictum esse commemorat. Lege sane etiam illud diptychium: ne timeas, plane sponsi tui est. Aliis lapis ille significavit duram stoliditatem: tibi autem firmam stabilitatem. Digito Dei scriptae sunt tabulae illae 20: digito Dei sponsus tuus eiecit daemonia 21: digito Dei expelle tu doctrinas daemoniorum mendaciloquorum cauteriantium conscientiam 22. Ex hoc diptychio repellis adulterum, qui se Paracletum dicit, ut sancto nomine te seducat. Quinquagesimo enim die post Pascha datae sunt illae tabulae 23; et quinquagesimo die post passionem sponsi tui quam Pascha illud praefigurabat, datus est digitus Dei, Spiritus sanctus promissus Paracletus 24. Noli ergo formidare diptychium, quo tibi scripta olim, quae nunc agnosceres, mittebantur: tantum noli esse sub lege, ne illam timore non impleas; sed sub gratia, ut sit in te plenitudo legis caritas. Non enim aliud diptychium recensebat sponsi tui amicus, cum diceret: Nam: Non adulterabis: Non homicidium facies: Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum. Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo autem legis est caritas 25. Ibi enim sunt duo illa praecepta, dilectionis Dei, et dilectionis proximi, singulis tabulis explicata. Hoc ergo diptychium ille praemisit, qui tibi haec duo praecepta veniens commendavit, in quibus tota Lex pendet et Prophetae 26. In primo praecepto est castitas nuptiarum tuarum, in secundo unitas membrorum tuorum: illo amplecteris divinitatem, isto congregas societatem. Quae duo praecepta, ipsa sunt decem: tria pertinent ad Deum, et septem ad proximum. O pudicum diptychium, in quo, vetere figura, ille dilector et dilectus tuus praenuntiabat tibi canticum novum, in decachordo psalterio 27: tamquam pro te etiam nervos suos extensurus in ligno, ut de peccato peccatum damnaret in carne, et iustitia legis impleretur in te 28. O diptychium coniugale, quod non sine causa odit adultera!

Allocutio ad societatem manichaeam, non sponsam, sed prostitutam daemonum.

5. Iam enim mihi ad te est sermo, manichaea congregatio fallax, et fallaciis involuta. Itane multinuba tot elementis, vel potius meretrix prostituta daemoniis, et sacrilegis vanitatibus impraegnata, audes matrimonium catholicum Domini tui, crimine impudicitiae lacerare? Ostende nobis moechos tuos, splenditenentem ponderatorem, et Atlantem laturarium. Illum enim dicis capita elementorum tenere, mundumque suspendere; istum autem genu fixo, scapulis validis subbaiulare tantam molem, utique ne ille deficiat. Ubi sunt isti? Qui si vere essent, quando ad te venirent occupati tanto negotio? quando ad te intrarent, ut blanda manu tua, et otiosa, plane delicata, post tantum laborem, alteri digitos, alteri humeros confricares? Sed fallunt te mala daemonia, quae tecum scortantur, ut concipias mendacia, et parias phantasmata. Cur ergo non respuas diptychium veri Dei, tuis membranis inimicum, quibus tot falsos deos adamasti mente vagabunda per figmenta cogitationum tuarum, quibus omnia poetica mendacia graviora et honestiora reperirentur, vel hoc certe, quod apud poetas neminem decipit ipsa professio falsitatis, in libris autem tuis tanta fallaciarum turba, pueriles et in senibus animas, nomine veritatis illectas, miserabilibus corrumpit erroribus, cum prurientes auribus, sicut Apostolus dicit, et a veritate auditum suum avertentes, ad fabulas convertuntur 29? Quomodo ergo sanam doctrinam ferres illarum tabularum, ubi primum praeceptum est: Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Deus unus est 30, cum tot deorum nominibus delectata turpissimi cordis fornicatione voluteris? Annon recordaris amatorium canticum tuum, ubi describis maximum regnantem regem, sceptrigerum perennem, floreis coronis cinctum et facie rutilantem? Quem si solum talem amares, erubescendum tibi esset: nam etiam vir unus floreis coronis cinctus pudicae coniugi displiceret. Neque enim potes dicere hoc aliqua mystica significatione ita dictum, vel ita demonstratum, cum tibi praecipue laudari Manichaeus non ob aliud soleat, nisi quod remotis figurarum integumentis, ipse tibi veritatem nudam et propriam loqueretur. Proprie igitur cantas Deum regem sceptrigerum, floribus coronatum. Ponat saltem sceptrum, quando coronis floreis cingitur: non decet regiae virgae severitatem illa luxuriae mollitudo. Huc accedit, quia non a te solus adamatus est: sequeris enim cantando, et adiungis duodecim saecula floribus convestita, et canoribus plena, et in faciem patris flores suos iactantia. Ubi et ipsos duodecim magnos quosdam deos profiteris, ternos per quatuor tractus, quibus ille unus circumcingitur. Quem quomodo immensum faciatis, quem sic circumdatum dicitis, numquam invenire potuistis. Adiungis etiam innumerabiles regnicolas, et deorum agmina, et angelorum cohortes: quae omnia non condidisse dicis Deum, sed de sua substantia genuisse.

Pergit allocutio contra ecclesiam manichaeam cui imputatur obscaena lectio fabularum quibus Manichaei credunt.

6. Ita convinceris innumerabiles deos colere, non ferendo sanam doctrinam, qua docetur unus de uno Deo natus Filius, et utriusque Spiritus sanctus. Quos tamen non solum innumerabiles, sed nec tres deos fas est dicere: quorum est non solum una eademque substantia, sed etiam una eademque operatio, per ipsam propriam unam eamdemque substantiam; per creaturam vero corporalem etiam demonstratio singulorum. Haec tu non intellegis, non capis: novi, plena es, inebriata es, ingurgitata es fabuloso sacrilegio. Digeras aliquando quod exhalas, et te iam obruere talibus desinas: interim canta quod cantas, et inspice, si potes, dedecus fornicationis tuae. Invitavit enim te doctrina daemoniorum mendaciloquorum ad fictas domos angelorum, ubi flat aura salubris, et ad campos ubi scatent aromata, cuius arbores et montes, maria et flumina, dulce nectar fluunt per cuncta saecula. Et credidisti et finxisti haec in corde tuo, ubi vanis recordationibus luxuriata et dissoluta iacteris. Cum enim quaedam talia dicuntur de ineffabili affluentia spiritalium deliciarum, utique in aenigmate dicuntur; ita ut noverit animus qui talibus exercetur, esse aliud quod ibi quaerendum et intellegendum sit, sive corporeis sensibus in veritate corporali tale quid demonstretur, sicut ignis in rubo 31, et de virga serpens, et de serpente virga 32, et tunica Domini a persecutoribus non divisa 33, et obsequio mulieris unctio pedum aut capitis eius 34, et frondes multitudinis praecedentis et consequentis asellum eius 35: sive in spiritu per imagines corporum, vel in somnio, vel in ecstasi figurate ostendantur, sicut Iacob scalae 36, et Danieli lapis praecisus sine manibus et auctus in montem 37, et Petro ille discus 38, et Ioanni tam multa 39: sive sola locutione ad eumdem modum figurentur, sicut Cantica canticorum 40, et quod in Evangelio fecit pater familias nuptias filio suo 41, et homo quidam duos filios habuit, frugi et luxuriosum 42, et homo quidam novellavit vineam, et locavit agricolis 43. Tu vero praecipue Manichaeum ob hoc praedicas, quod non ad talia dicenda, sed potius ad solvenda ultimus venerit: ut et figuris antiquorum apertis, et suis narrationibus ac disputationibus evidenti luce prolatis, nullo se occultaret aenigmate. Addis eam praesumptionis huius causam, quod videlicet antiqui, ut figuras huiusmodi vel viderent, vel agerent, vel dicerent, sciebant istum postea venturum, per quem cuncta manifestarentur: iste autem, qui sciret post se neminem adfuturum, sententias suas nullis allegoricis ambagibus texeret. Quid ergo facit affectus tuus desideriis carnalibus sordidus, in campis et montibus nemorosis, et coronis floreis, et scatentibus aromatibus? Si non sunt aenigmata rationis, phantasmata sunt cogitationis, aut vecordia furoris. Si vero aenigmata esse dicuntur, cur non fugis adulterum, apertam veritatem, ut illiciat, promittentem, et fabulosa fallacia quos illexerit illudentem? Nonne ministri eius, et ipsi miseri talibus vanitatibus venenati, in hamo suo solent hanc escam de Paulo apostolo ponere, ubi ait: Ex parte enim scimus, et ex parte prophetamus; cum autem venerit quod perfectum est, quod ex parte est, auferetur; et: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem 44? Ut scilicet apostolus Paulus ex parte scierit, et ex parte prophetaverit, per speculum et in aenigmate videns, quod totum auferendum est veniente Manichaeo, et afferente quod perfectum est, ubi facie ad faciem veritas videatur. O lasciva, immunda, sine fronte adhuc ista garris, adhuc pascis ventos, adhuc amplecteris idola cordis tui! Itane tu facie ad faciem vidisti regnantem regem sceptrigerum, floreis coronis cinctum, et deorum agmina, et splenditenentem magnum, sex vultus et ora ferentem, micantemque lumine; et alterum regem honoris, Angelorum exercitibus circumdatum; et alterum adamantem heroam belligerum; dextra hastam tenentem, et sinistra clypeum; et alterum gloriosum regem tres rotas impellentem, ignis, aquae, et venti; et maximum Atlantem mundum ferentem humeris, et eum genu fixo brachiis utrinque secus fulcientem? Haec et alia mille portenta tu facie ad faciem vidisti, an haec tibi doctrina daemoniorum mendaciloquorum per ora deceptorum cantat, et nescis? Vae tibi, infelix! ecce quibus phantasmatibus constupraris, ecce quas vanitates pro veritate lambis: et serpentinis poculis ebria, de diptychio lapideo audes insultare matronali verecundiae coniugis unici Filii Dei; quia illa iam non sub paedagogio Legis, sed sub magisterio gratiae, nec superba operibus, nec fracta terroribus, vivit ex fide et spe et caritate, facta Israel, in quo dolus non est 45, et audiens quod ibi scriptum est: Dominus Deus tuus, Deus unus est 46: quod tu non audiens, in tam multos fictos deos fornicationem tuam diffudisti.

Allocutio probat binas tabulas legis esse contrarias ecclesiae manichaeae.

7. Quomodo non sint tibi inimicae illae Tabulae, in quibus secundum praeceptum est: Non accipies in vanum nomen Domini Dei tui 47; quandoquidem tu etiam ipsum Christum, qui propter carnales a carnali vanitate mundandos, etiam carneis oculis verus in veritate carnis exortus est, in fallaciae vanitate posuisti? Quomodo tibi non sit adversum tertium praeceptum de sabbati requie, quae tot figmentorum illusionibus inquieta anima ventilaris? Haec tria praecepta quomodo pertineant ad dilectionem Dei, quando capies, quando sapies, quando amabis? Immoderata es, et foeda, et contentiosa: tumuisti, evanuisti, viluisti, excessisti modum tuum, turpasti decorem tuum, turbasti ordinem tuum. Talis apud te fui, novi te. Quo pacto ergo te nunc doceam haec tria praecepta ad dilectionem Dei pertinere, ex quo, et per quem, et in quo sunt omnia 48? Unde hoc intellegis, quando nec illa septem, quae ad dilectionem proximi pertinent qua humanae vitae societas continetur, erroris tui detestanda perversitate nosse atque observare permitteris? In quibus mandatum primum est: Honora patrem tuum et matrem tuam 49: quod et Paulus commemorat mandatum primum in repromissione, eadem atque itidem etiam ipse praecipiens 50. Tu autem doctrina daemoniaca didicisti inimicos deputare parentes tuos, quod te per concubitum in carne ligaverint, et hoc modo utique deo tuo immundas compedes imposuerint. Hinc etiam consequens praeceptum, quod est: Non maechaberis 51, ita violatis, ut hoc maxime in coniugio, detestemini, quod filii procreantur; ac sic Auditores vestros, dum cavent ne feminae quibus miscentur concipiant, etiam uxorum adulteros faciatis. Ducunt enim eas ex lege matrimonii, tabulis proclamantibus, liberorum procreandorum causa: et vestra lege, metuentes ne particulam dei sui sordibus carnis afficiant, ad explendam tantum libidinem feminis impudica coniunctione miscentur; filios autem inviti suscipiunt, propter quod solum coniugia copulanda sunt. Quomodo ergo non prohibes nubere, quod de te tanto ante praedixit Apostolus 52, quando id conaris auferre de nuptiis, unde sunt nuptiae? Quo ablato, mariti erunt turpiter amatores; meretrices, uxores; thalami, fornices; soceri, lenones. Ac per hoc etiam illud praeceptum, quod est: Non occides 53, ex eiusdem erroris perversitate non servas. Dum enim times ne dei tui membrum ligetur in carne, non das esurienti panem: hic formidans homicidium falsum, illic perpetras verum. Itaque si incurras in eum famelicum qui mori possit, nisi cibum porrigendo subvenias; iam tu homicida teneberis aut lege Dei, si non dederis; aut lege Manichaei, si dederis. Quid? Caetera Decalogi praecepta, quomodo servabis? An a furto abstineas, ut nescio quis panem, seu quamlibet escam in suis visceribus trucidandam, devoret potius, quam tu, si possis, ei subripias, atque ad officinam ventris Electorum tuorum curras, ut furto tuo deus tuus nec in gravius incidat vinculum, et quo inciderat eruatur? Porro si in eodem furto comprehendaris; nonne per ipsum deum tuum, non te abstulisse iurabis? Quid enim tibi facturus est talis deus, cui dicis: Falsum iuravi per te, sed pro te; nisi velles ut exitium tibi inferrem, dum honorem deferrem? Ita et illud mandatum Legis: Ne falsum testimonium dicas, propter membra dei tui sic contemnes, ut ea non solum testimonio, sed et iuramento falso de compedibus liberes. Iam vero quod sequitur: Non concupisces uxorem proximi tui 54, debet apud te impleri: et hoc unum video, quod nulla tui erroris necessitate violare cogaris. Sed si nefas est coniugem concupiscere alienam, considera quid sit concupiscendum se proponere alienis: et recordare deos tuos formosos et deas formosas, praebentes se ut ardenter concupiscantur, illi a feminis principibus tenebrarum, et illae a masculis: quibus excitatis in fruendi libidinem, et in suos amplexus inhianter aestuantibus, eruant ab eis illum deum tuum ubique compeditum, et tanta suorum turpitudine, ut solvi valeat, indigentem. Nam rem proximi non concupiscere, quod est ultimum Decalogi mandatum, unde potes, misera? Nonne tibi deus ipse tuus in terra aliena se fabricare mentitur saecula nova, ubi post falsam victoriam falso triumpho tumescas? Quod cum modo insana vanitate desideras, et eamdem terram gentis tenebrarum summa vicinitate substantiae tuae coniungi credis, utique rem proximi concupiscis. Merito tibi est inimicum diptychium, continens tam bona mandata multum errori tuo contraria. Nam illa tria quae ad dilectionem Dei pertinent, omnino ignoras, omnino non servas: haec autem septem quibus societas humana non laeditur, si quando custodis, aut pudore reprimeris, ne inter homines confundaris; aut timore frangeris, ne publicis legibus puniaris; aut malum factum bona aliqua consuetudine horrescis; aut ipsa naturali lege, quam iniuste alteri facias quod tibi ab altero fieri non vis, advertis: error tamen tuus quam te in contrarium ire compellat, et dum sequeris, et dum non sequeris, sentis, cum vel hoc facis quod pati non vis, vel ideo non facis quia pati non vis.

Allocutio reprehendit ecclesiam manichaeam in qua minime consideratur quid sint lex, peccatum, gratia.

8. At ista vera sponsa Christi, cui de diptychio lapideo fronte impudentissima insultas, intellegit quid distet inter litteram et spiritum 55, quae duo dicuntur alio modo, Lex et gratia: et non iam in vetustate litterae, sed in novitate spiritus Deo serviens 56, non est iam sub lege, sed sub gratia. Neque enim litigiosa caecatur; sed mitis intendit verbis Apostoli, ut intellegat quid appellet legem, sub qua nos iam non vult esse, quia transgressionis gratia posita est, donec veniret semen cui promissum est 57: et quia ideo subintravit, ut abundaret delictum; ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia 58. Nec ideo tamen eadem legem peccatum vocat, quia sine gratia non vivificat; auget enim potius reatum praevaricatione addita: Ubi enim lex non est, nec praevaricatio 59; et ideo per se ipsam, cum sola littera est sine spiritu, id est, lex sine gratia, tantummodo reos facit: sed proponit sibi quod putare minus intellegentes possent, et aperit quid dicat, cum ait: Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit: sed peccatum non cognovi nisi per legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces. Occasione itaque accepta, peccatum per mandatum fefellit me, et per illud occidit. Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum. Quod ergo bonum est, factum est mihi mors? Absit: sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem 60. Haec ista, cui tu insultas, intellegit; quia gemens petit, quia humilis quaerit, quia mitis pulsat: et sic videt non reprehendi legem, cum dicitur: Littera occidit, spiritus autem vivificat 61; sicut non reprehenditur scientia, cum dicitur: Scientia inflat, caritas vero aedificat. Nam utique ipse dixerat: Scimus quia omnes scientiam habemus; et tunc adiungit: Scientia inflat, caritas vero aedificat 62. Utquid ergo habebat ipse quo inflaretur, nisi quia cum caritate non solum non inflat scientia, sed etiam firmat? Ita littera cum spiritu, et lex cum gratia, iam non eo modo littera et lex appellatur, sicut per se ipsam cum occidit abundante delicto. Ita enim lex et virtus peccati dicta est 63, cum auget eius noxiam delectationem, per severam prohibitionem. Nec tamen etiam sic mala est: sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum operatum est mortem. Ita multa quibusdam sunt noxia, quamvis non sint mala. Nam et vos cum oculos doletis, etiam contra deum vestrum solem fenestras clauditis. Haec igitur sponsa Christi, iam mortua legi, id est, peccato, quod legis prohibitione fit abundantius, cum lex sine gratia iubet, non iuvat: tali ergo legi mortua, ut sit alterius qui ex mortuis resurrexit, discernit ista sine legis iniuria, ne sacrilegium committat in eius auctorem: quod tu facis in eum, quem non intellegis auctorem boni; cum audias Apostolum dicentem: Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum. Ecce auctor boni est, qui tibi videtur unus ex principibus tenebrarum. Attende veritatem, ferit tibi oculos. Ecce Paulus apostolus dicit: Lex quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum. Ecce cuius auctor est, qui diptychium illud, quod stulta irrides, in magni sacramenti dispensationem praemisit. Eadem quippe lex, quae per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est 64, cum accessit litterae spiritus, ut inciperet impleri iustitia legis, quae non impleta reos etiam praevaricatione faciebat. Neque enim alia lex est sancta et iusta et bona, et alia per quam peccatum mortem operatur, cui mori nos oportet, ut simus alterius qui ex mortuis resurrexit: sed eadem ipsa est. Ecce sequere, lege. Sed peccatum, inquit, ut appareat peccatum, per bonum mihi est operatum mortem, ut fiat supra modum peccator, aut peccatum per mandatum. Surda, caeca, audi, vide. Per bonum, inquit, mihi operatum est mortem. Ergo lex semper est bona; sive obsit inanibus gratia, sive prosit plenis gratia, semper est bona: sicut sol semper est bonus, quia omnis creatura Dei bona est 65, sive dolentibus oculis noceat, sive sanos mulceat. Proinde quod est oculis sanitas ad videndum solem, hoc est gratia mentibus ad implendam legem. Et sicut oculi sani non solis delectationi moriuntur, sed illis ictibus asperis radiorum, quibus reverberati in densiores tenebras pellebantur: sic anima per caritatem spiritus salva facta est, non iustitiae legis mortua dicitur, sed illi reatui et praevaricationi, quam lex per litteram, cum gratia defuit, faciebat. Itaque de illa utrumque dicitur, et: Bona est lex, si quis ea legitime utatur; et quod sequitur: Sciens hoc, quia iusto lex non est posita 66; quia non opus habet terrente littera, quem delectat ipsa iustitia.

Vera sponsa Christi auspicat ecclesiam manichaeam salvam esse eamque hortatur ut vitet errores.

9. Haec sponsa Christi gaudens in spe plenae salutis suae, et tibi optat bonam conversionem a fabulis ad veritatem, ne Adoneum quasi adulterum reformidans, cum versutissimo adultero serpente remaneas. Adonai enim verbum hebraeum est, et interpretatur Dominus, eo modo quo solus Deus dicitur Dominus: sicut Latria, quod verbum graecum est, et interpretatur Servitus, non quaecumque, sed illa qua tantummodo Deo servitur: sicut Amen, interpretatur Verum, non ubicumque et quomodocumque, sed mystica religione. Quod si a te quaeratur unde tu quoque habeas; praeter hebraeas litteras, vel quae ex hebraeo sunt, non invenis. Non ergo timet Ecclesia Christi istorum nominum obiectionem: intellegit, et amat; nec curat imperitum insultatorem: et quae nondum intellegit, credit esse talia, qualia nonnulla experta est, quae nondum intellecta sic erant. Obiiciat ei quisque quod Emmanuel adamaverit; irridet inscitiam illius hominis, amplectitur veritatem huius nominis. Obiiciat quod amaverit Messiam; repellit exstinctum adversarium, tenet unctum magistrum. Ita te quoque cupit sanari a vanis erroribus, et aedificari super fundamentum Apostolorum et Prophetarum 67. Quem dicis Hippocentaurum, nesciens quid loquaris, nec attendis quid tibi tua fabula confecerit, cum ex parte dei tui et ex parte terrae tenebrarum falsum mundum fabricasti in corde tuo. Itane ille non est Hippocentaurus, semiferus et semideus? Vere, quia nec Hippocentaurus dicendus est. Quid autem sit, tu attende, et erubesce et mitesce, ut corruptionem tuam a serpente adultero perhorrescas: cuius astutiam si apud Moysen credendam non putasti, apud Paulum cavere debuisti, qui veram Ecclesiam volens virginem castam exhibere Christo: Timeo, inquit, ne sicut serpens Evam fefellit in versutia sua, ita corrumpantur mentes vestrae a simplicitate et castitate, quae est in Christo 68. Hoc tu cum audires, usque adeo tamen desipuisti, et venenatis incantationibus eius amens facta es, ut aliis multis haeresibus aliud atque aliud idem serpens, tibi autem etiam se Christum esse persuaserit. Porro si errant multae fallaciis eius variis et multiformibus irretitae, quae tamen hanc admonitionem Apostoli veram fatentur: tu quantum adulterata es, quam in longinquo prostituta, quae ipsum pro Christo habes, a quo Apostolus Christi seductam Evam atque corruptam clamat, ut ab eo virginem sponsam Christi tali admonitione custodiat? Tenebravit cor tuum, qui tecum in phantasmatibus lucidorum nemorum volutatur. Quae sunt, ubi sunt, unde sunt fidelia promissa eius? O ebria, non a vino 69!

Ecclesia manichaea praedicta est a Prophetis et ab apostolo Paulo et consequenter repudiata.

10. Nempe conviciata es impudentia sacrilega Deo Prophetarum, quod ipsis Iudaeis sibi servientibus non exhibuerit quod promisit. Nec sane dixisti quid promiserit et non exhibuerit, ne ibi convincereris aut iam exhibitum quod non intellegis, aut adhuc futurum quod non credis. Tibi quid promissum est et praesentatum, unde tibi fides fieret te accepturam triumphos novorum saeculorum super terram tenebrarum? Si aliquos prophetas protuleris, in quibus legamus cum laude praedictos futuros Manichaeos, unde iam tibi aliquid exhibitum putes, hoc ipso quia esse vos videmus; prius probatura es quod non ipse Manichaeus tibi prophetas finxerit, qui sibi ut crederes voluit. Neque enim putat turpe mendacium: aut vero potest dubitare falsos prophetas ostendere in pellibus ovinis, qui Christum laudans asseverat falsas cicatrices ostendisse in membris suis. At ego vos plane praedictos lego, non solum a prophetis aliquando obscurius, verum et ab Apostolo expressius. Sed videte quemadmodum: Spiritus, inquit, manifeste dicit, quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, intendentes spiritibus seductoribus, et doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum, cauteriatam habentes conscientiam suam, prohibentes nubere, abstinentes a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem: quia omnis creatura Dei bona est, et nihil abiciendum quod cum gratiarum actione percipitur 70. Haec quemadmodum in vobis impleta sint, et luce clarius omnium qui vos noverunt oculos tangit, et supra pro tempore ostendimus.

Vera sponsa Christi orat et hortatur ecclesiam manichaeam ut perattente eventis consideratis se convertat.

11. Ista autem, quam doctrina apostolica virginem castam uni viro exhibens Christo, a fallacia serpentis qua tu corrupta es, monet ut caveat, agnoscit Deum Prophetarum, Deum verum, Deum suum: huius ultimae pollicitationi secura credit, cuius tanta promissa completa iam tenet; nec quisquam dicit, ad praesens tempus ei confictos esse Prophetas, quos in Iudaeorum codicibus asserit. Quid enim incredibilius promittebatur, quam id quod Abrahae dictum est: In semine tuo benedicentur omnes gentes 71. Et quid certius iam tenemus exhibitum? Illa certe est ultima eius promissio, quam propheta breviter ita commemorat: Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te 72. Finita quippe omni indigentia, et novissima inimica morte destructa 73, perpetua Dei laus erit otiosorum negotium: quo iam nemo accedet, unde iam nemo discedet. Quod alibi propheta ita commemorat: Collauda, Ierusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion: quoniam confirmavit vectes portarum tuarum, benedixit filios tuos in te 74. Clausis portis nullus intrabit, nullus exibit. Quod et ipse sponsus in Evangelio dicit, fatuis virginibus, etiam pulsantibus, se non aperturum 75. Haec Ierusalem, sancta Ecclesia, sponsa Christi, in Apocalypsi Ioannis copiosius uberiusque describitur. Non credat huic propheticae promissioni virgo casta, si non iam tenet quod ei per eamdem prophetiam hoc tempore futurum promissum est: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui; quoniam concupivit rex speciem tuam, quia ipse est Deus tuus, et adorabunt eum filiae Tyri in muneribus: vultum tuum deprecabuntur divites plebis. Omnis gloria eius filiae regis intrinsecus, in fimbriis aureis circumamicta varietatibus: afferentur regi virgines post eam, proximae eius afferentur tibi, in laetitia et exsultatione adducentur in templum regis. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram: memores erunt nominis tui in omni progenie et generatione, propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi 76. Sed tu infelix a serpente corrupta, quando vel cogitare conaris quae sit pulchritudo filiae regis intrinsecus? Ipsa est enim castitas mentis, ubi tu vitiata es, ut aperirentur tibi oculi ad amandum et adorandum solem et lunam; ac sic per iustum iudicium Dei alienareris a ligno vitae, quod est aeterna et interna sapientia; nihilque aliud vocares putaresque veritatem atque sapientiam, nisi lucem istam, quam per male apertos oculos tractam, et in immensum auctam, multipliciterque variatam per imagines fabulosas impudica mente convolveres. Hae sunt fornicationes tuae nimis abominandae. Et tamen patienter cogita eas, et revertere ad me, dicit Veritas. Revertere ad me, et mundaberis, reparaberis, si confundaris tibi, et refundaris mihi. Hoc audi, hoc dicit vera Veritas, quae nec fallacibus formis cum tenebrarum gente pugnavit, nec fallaci sanguine te redemit.