1. 1. Quamvis iam tribus nec parvis voluminibus epistolae tuae, Cresconi, diligenter satisque responderim, qua Petiliani litteras contra mea rescripta, quibus refellebantur, defendendas putasti: tamen etiam hoc breviore opere institui de sola causa Maximianensium tecum agere, et ex hac una ostendere omnia quae in illa epistola posuisti, quam frustra, quam inaniter dixeris. Neque enim contemnendum est beneficium Dei, quod et ad nostrae dispensationis compendium, et ad vestrae correctionis, si sapiatis, adiutorium praestare dignatus est: qui nescientibus vobis, neque id agentibus nobis, ita vestrorum episcoporum mentibus dominatus est, ut qui orbem christianum per communionem Sacramentorum maculatum peccatis criminabantur alienis, quamvis etiam ipsis falsis et non probatis, in Maximiani causa cogerentur fateri, eorum quos damnaverunt, peccatis non fuisse maculatos in una Sacramentorum communione constitutos, eos quibus tamquam innocentibus ad revertendum dilationem dederunt, et si non ordinatoribus Maximiani, tamen in eius parte constitutis damnatoribus Primiani: et qui Baptismum Christi nolebant agnoscere, nec in eis Ecclesiis datum quas Apostolorum labor propagavit atque fundavit, contendentes extra unam Ecclesiam Baptismum dari non posse, nosque culpantes quod per eos datum Baptismum non rescinderemus, quos esse in vera Ecclesia negaremus, susciperent in Maximiani sacrilego schismate baptizatos, et in eis Baptismum rescindere non auderent: et qui de legibus christianorum imperatorum, quibus eorum perversitas corrigenda praecipitur, nos tamquam crimine persecutionis accusant, adirent iudices ab ipsis imperatoribus missos, et Maximianum ac socios eius apud eos graviter accusarent, concilium quo eos damnaverunt, gestis proconsularibus allegarent, iussiones quibus illi sedibus pellerentur, efficacissimas impetrarent. His omnibus a se gestis, adhuc nebulas imperitis conantur offundere: non solum Scripturis sanctis, et priorum rerum gestarum quando se ab unitate separaverunt multis certisque documentis, verum etiam recentissimis suis factis et exemplis evidentissime superati.
2. 2. Hinc ergo tantum agam, hinc ad omnes epistolae tuae partes, quantum Dominus me adiuvat, sine ulla difficultate, imo cum magna facilitate respondeam. Ac primo illud quod tibi ipse contrarius eloquenter eloquentiam vituperare voluisti, tamquam esset veritatis inimica, et patrona potius falsitatis, ut eo modo me quasi eloquentem cavendum atque fugiendum ostenderes imperitis: si revera tanta esset eloquentia mea, quantum mihi, quamvis accusatorie, tribuis; nonne recitato decreto concilii Bagaiensis, quo, sicut ibi scriptum est: "Maximianum fidei aemulum, veritatis adulterum, Ecclesiae matris inimicum, Dathae, Chore, et Abiron ministrum, de pacis gremio sententiae fulmen excussit", laudare eloquentiam cogereris? Porro si mihi materies illa proponeretur, quando possem dicere: "Licet viperei seminis noxios partus venenati uteri alveus diu texerit, et concepti sceleris uda coagula in aspidum membra tardo se calore vaporaverint; tamen conceptum virus evanescente umbraculo occultari non potuit. Nam etsi sero, publicum facinus et parricidium suum feta scelerum vota pepererunt"? Quando me in haec verba exquirenda coarctarem? quando in exprimenda provolverem? quando tanto impetu, tanto sonitu in odium noxiorum lectoris vel auditoris animum concitarem? Num ideo haec in quos dicta sunt, minus veraciter dicta sunt? Num hac eloquentia tanti concilii fides minuitur, vel labefactatur auctoritas? Nempe illud quo visum est eloquentius, eo potissimum electum est, quod omnes esse suum vellent, quo uno trecentorum et decem ora tacentia personarent. Ecce eloquentia quam vituperasti, quam velut seditiosam, et graeco etiam nomine malitiose artificiosam, detestandam, vitandamque monuisti, tantum permulsit tot episcopos tuos, ut in plenario concilio suo nollet suam quisque proferre sententiam, sed unam quae ab uno dici disertius ornatiusque potuit, eam cuncti facerent suam. Liceat igitur nobis sine invidia non usquequaque impolite contra errores hominum disputare, si licuit tot ac tantis episcopis vestris ipsos homines tam diserte ornateque damnare.
3. 3. Illud etiam, quod studium pro veritate certandi, quia saepe voluimus conferre cum vestris, ut errore sublato fraterna caritas pacis vinculo laetaretur, contentionis et animositatis vitioso nomine reprehendis: nonne melius, obsecro te, causa veritatis et unitatis pacificis verbis et pacatioribus locis inter episcopos ageretur, quam in foro ab episcopis per advocatos litigaretur? Quod a partibus Primiani Carthaginiensis episcopi vestri adversus Maximianum et adversus eos, qui cum illo Bagaiensi concilio damnati sunt, apud legatum Carthaginis et apud quattuor vel amplius proconsules factum est. Certe in collatione disputationis hoc cavendum est, ne prorumpatur in litem, et caveri a modestis et mitibus et potest et solet; cum vero advocatis utrinque luctantibus in foro controversia vertitur, iam procul dubio litigatur. Neque hoc in vestris reprehendo, si ad hoc non amore litigandi, sed consulendi necessitate compulsi sunt; verumtamen admoneo te bono ingenio praeditum virum, ut advertas, ut sentias, ut intellegas eos, qui forensem strepitum et iudiciaria iurgia, quibus accusatos convincerent et expellerent quos in concilio iam damnaverant, non declinaverunt, sed susceperunt exercuerunt, multo nobiscum facilius pacifice conferre potuisse, nisi mallent causam malam cooperire excusatione quam disputatione finire.
4. 4. Iam vero quod, antequam venias ad sermonem meum quo reprehendi Petilianum, a me interim quaeris a quo te baptizari conveniat, utrum ab eo potius, quem et ego Baptismum habere confirmo, an ab eo, quem suus hoc non habere contendit, haec etiam quaestio per Maximiani causam de vana imperitorum loquacitate sublata est, quantum quidem ad vos attinet - nam apud ipsos Maximianenses adhuc manet - ; vestri enim damnato propter sacrilegium schismatis Maximiano, quem diaconum suum Primianus damnaverat et per quem conspirantibus adversum se plurimis collegis damnatus fuerat, continuo cum eo duodecim ordinatores eiusdem Maximiani eadem sententia damnaverunt. Ex quibus duos, Praetextatum Adsuritanum et Felicianum <Mustitanum>, cum eos in iudicio proconsulari accusassent, cum Bagaiensi concilio damnatos allegata per advocatos eadem sententia demonstrassent, cum iubente proconsule locis quos tenebant pellere conati minime valuissent, sic postea susceperunt, ut cum eis in honoribus eorum integris communicarent et simul in pacem redactis populis eorum ex his, quos in schismate baptizaverant, nullum rebaptizarent.
4. 5. Extat decretum Bagaiensis concilii allegatum apud proconsulem, advocato prosequente nummasio, cum ageret, ut Primiani communioni Membresitana ecclesia traderetur expulso Salvio, qui eam tenebat antiquitus, ubi episcopatum meruerat in parte donati. Sed pellendus propterea petebatur, quia eum damnatum Bagaiensi concilio recitabat inter duodecim Maximiani ordinatores, quos idem nummasius in numero errans undecim dicit. Hanc nummasii postulationem recitavit postea titianus, expresse ac nominatim agens apud eumdem procon sulem adversus Praetextatum et Felicianum. Cuius advocati verba ista sunt: "Sed suis - inquit - institutis iniquitas delectatur et semet ipsam non deserit, cum semel praecipitata corruerit. Idem namque Maximianus coeptam nutrit audaciam et alios sibimet consociat ad furorem. Inter quos etiam Felicianus quidam, qui primo recta sectatus depravationis huius attaminatione fuscatur, in Mustitana positus civitate Deo omnipotenti parietes consecratos, Ecclesiam venerandam quasi quadam obsessione credidit retinendam. Hunc Praetextatus etiam in Adsuritanis partibus imitatur. Sed cum aequitatis tuae innotesceret potestati consortium sacerdotum, iussisti, ut gesta testantur, exploso omni contradictionis effectu sacratissimis sacerdotibus a profanis mentibus ecclesias vindicatas oportere restitui". Deinde paulo post, ut idem advocatus ostendat quid iussum sit, recitat nummasii postulationem quam supra commemoravi, in qua pro consule nummasio cum dixisset: "Lege episcopale iudicium", illud Bagaiense recitatum est, in quo Maximianus damnatur his verbis: "Maximianum fidei aemulum, veritatis adulterum, Ecclesiae matris inimicum, dathae, Corae et Abiron ministrum de pacis gremio sententiae fulmen excussit, et quod adhuc eum dehiscens terra non sorbuit, ad maius supplicium superis reservavit. Raptus enim poenam suam compendio lucraverat funeris; usuras nunc gravioris colligit faenoris, cum mor tuus interest vivis". Deinde in illos duodecim ordinatores eius ita profertur Bagaitana sententia: "Nec solum hunc - inquiunt - sceleris sui mors iusta condemnat; trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est: Venenum aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine plenum est. Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contribulatio et calamitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt. Non est timor Dei ante oculos eorum 1. Nollemus quidem tamquam e proprii corporis iunctura praecidi. Sed quoniam tabescentis vulneris putredo pestifera plus habet in abscisione solaminis quam in remissione medicaminis, inventa est causa salubrior, ne per cuncta membra pestilens irrepat virus, ut compendioso dolore natum decidat vulnus. Famosi ergo criminis reos victorianum carcabianensem, marcianum sullectinum, Beianum Beianensem, Salvium Ausafensem, Theodorum Usulensem, Donatum Sabratensem, Miggenem Elefantariensem, Praetextatum Adsuritanum, Salvium Membresitanum, Valerium Melzitanum, Felicianum Mustitanum et Martialem Pertusensem, qui funesto opere perditionis vas sordidum collecta faeculentia glutinarunt, sed et clericos aliquando Ecclesiae Carthaginis, qui, dum facinori intersunt, illicito incestui lenocinium praebuerunt, Dei praesidentis arbitrio universalis concilii ore veridico damnatos esse cognoscite". Post istorum damnationem, in quibus leguntur Praetextatus Adsuritanus et Felicianus Mustitanus, cum quibus, ut ante dixi, post proconsulares adversus eos impetratas iussiones concordaverunt, ceteris in eodem Maximiani schismate constitutis, Primiani etiam damnatoribus, tantum quia non interfuerant Maximiani ordinationi, dilationem dederunt in eodem Bagaiensi concilio certo diei termino definitam, quae continetur his verbis: "Eos autem - inquiunt - quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est qui a Maximiani capite proprias manus verecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem Ecclesiam redire permisimus. Quantum enim de reorum morte purgamur, tanto de innocentium reditu gratulamur. Ac ne angustum redeuntibus tempus spem salutis artatae diei pressura subducat, agnoscentibus quibus licet, manentibus praecedentibus statutis, universis usque ad diem octavum calendarum Ianuarii proxime futurarum agnitionis pandimus ianuam, ut integri honoris ac fidei regressi ha beant fundamenta. Quam si quisquam ingredi nequiverit pigra segnitia, sciat sibi ad omnes veniales aditus sua voluntate viam esse subductam. Mane bit enim circa eos dicta sententia et post praestitutum diem redeuntibus fixa paenitentia".
5. 6. Ex his igitur omnibus quoniam redisse aliquos ad communionem vestram nec vos negatis et in tam recenti memoria, adhuc etiam viventibus hominibus, de quibus agitur, celeberrima et clara notitia est, cum et illi, quibus dilatio data est - quandoquidem, sicut verba eiusdem concilii satis indicant, eos ad matrem Ecclesiam redire invitant et eorum tamquam de innocentium reditu gratulantur - et illi, quos cum Maximiano nulla interposita dilatione damnarunt, extra vestram ecclesiam toto illo tempore baptizaverint, sive usque ad diem dilationis, quando cum Maximiano communicabant et in eius erant schismate constituti, sive etiam transacto dilationis die, quando Titianus advocatus nominatim Praetextatum et Felicianum pelli de basilicis postulabat, cum quibus in honore integro Primianus postea concordavit: quomodo audetis iam dicere unum Baptisma nisi in una Ecclesia dari non posse, cum ab istis datum in sacrilego schismate Baptismum sine ulla controversia cognoveritis susceperitis rescindere non ausi fueritis? Nec tamen potestis dicere nihil vos praestitisse illis, quos in eodem Baptismo suscepistis. Si ergo quaeram quid praestiteritis, procul dubio respondebitis: ne ipso schismatis sacrilegio perirent, ne Baptismum Christi non ad praemium sed ad iudicium, non ad salutem sed ad perniciem, sicut est militiae character in desertoribus, haberent, praestitimus pacem, praestitimus unitatem, praestitimus Ecclesiae societatem, ut eum per quem caritas diffunditur in cordibus nostris spiritum sanctum 2 accipere mererentur, sine quo nemo pervenit ad regnum caelorum, etiamsi sacramentis omnibus legitimis inbuatur. Haec responderetis veraciter, si veram Ecclesiam teneretis. Verumtamen ad admonitionem vestram sufficit, ut hoc vos accepturos intellegatis in vera Ecclesia, quod eos, quos in Maximiani sacrilego schismate baptizarunt, qui cum eis ad vos inde redierunt, in vestra communione accepisse credidistis, atque ita vos etiam accepto Baptismo Christi esse puniendos, si unitatem catholicae Ecclesiae non tenueritis, sicut in Maximiani schismate baptizatos procul dubio puniendos non dubitaretis, si vestrae communioni non copularentur, in quibus ad vos inde venientibus non rescindendum Baptismum iudicastis. Vides itaque etiam hoc, quod te movebat de Baptismi sacramento, in causa Maximianensium iam solutum.
6. 7. Iam nunc illa videamus, quibus epistulam meam te refellere credidisti. Ac primum quod interrogas, "quare vestros Donatistas adpellem, adiungens quod Donatus non auctor et institutor Ec clesiae quae ante non fuerat, sed a Christo deductae et antiquae unus ex episcopis fuerit", non attendis hoc de se ipso et Maximianum dicere, ex cuius tamen nomine universam eius communionem appellatis. Neque schisma quod fecit ullo vocabulo a vobis vel ab aliis sectis discernitis, nisi aut Maximianistas aut Maximianenses aut quodlibet aliud, quod a Maximiani nomine derivetur, aut certe simplicius et sine timore grammaticarum ferularum partem Maximiani nominetis. Num quid <ad> hoc dicturus es nisi Maximianum a vestra communione schisma fecisse, hoc autem a communione catholica non fecisse Donatum? Sed Maximianus non hoc dicit, qui Primianum potius et vos omnes affirmat a parte Donati, in qua ipse permansit, schisma fecisse et recitat decreta conciliorum, primum quod apud Carthaginem a quadraginta et tribus factum est, quo praedamnatus est Primianus, alterum quod cebarsussi centum vel amplius vestri tunc episcopi condiderunt, quo perfecte pleniusque damnatus est. Cui talia documenta proferenti quid respondebis, nisi maioris auctoritatis esse Bagaiense concilium, in quo trecenti et decem eumdem Maximianum et eius socios damnaverunt, quando Primianus non apud eos tamquam purgandus dicebat causam, sed cum eis tamquam iudex innocentissimus considerabat, proferebat sententiam contra Maximianum et duodecim socios eius, quibus ille praesentibus ordinatus est, et data dilatione tamquam innocentes ad pacem propriam revocabat tot ceteros, a quibus ipse damnatus est?
7. 8. In hac vestra conflictione quid vultis ut nos medii iudicemus, quandoquidem nec Maximiani nec vestra communione detinemur? Quid, inquam, hinc vultis iudicemus, nisi contra duo concilia, quibus damnatus est Primianus, unum Bagaiense posterius pro illo valere debere, quo damnatus est Maximianus, eo videlicet firmius id esse arbitrantes, quo posterius potuit de prioribus iudicare? Ecce in hoc favemus vobis; alia nobis est cum Maximianensibus causa, si ausi fuerimus censere. Favemus, inquam. Tertium iudicium Bagaiense factum est pro Primiano contra Maximianum eiusque collegas, quo posteriore potuerunt merito priora deleri. Quamquam a duobus prioribus iudiciis ad tertium nullam Primiani vocem provocationis vel legimus vel audimus, nisi quod absens primo praedamnatus secundoque damnatus est. Sed etiam in Maximianum et socios eius absentes prolata est disertissima illa Bagaitana sententia. Et hoc illi quadraginta et tres apud Carthaginem modestius, cautius diligentiusque se gessisse testati sunt, quod ad eumdem Primianum non semel, sed iterum ac tertio legatos miserunt, ut, si ad eos ipse venire nollet, ipsos ad se venire permitteret. Quo utrumque recusante, sicut scribunt, et eos qui missi sunt iniuriosa repulsione tractante necessitatem sibi incubuisse senserunt, ut iam Ecclesiae providerent, et sic nondum audentes ultimum prae cipitare iudicium, sed quodam praeiudicio consulentes, ut ei, si causae suae fideret, sequenti celebriore concilio respondendi seque purgandi relinqueretur locus; quo cum venire noluisset, iam necessario putaverunt esse damnandum sine ulla suspensione sententiae. At vero in decreto concilii Bagaiensis non solum legatos ullos a Maximiano male tractatos non legimus, sed nec missos legimus ut veniret: videmus tamen levatum altare contra altare et ordinatum episcopum contra eum episcopum, qui in cathedra ubi fuerat ordinatus ita sedebat, ut conventu sui populi non desereretur nec a ceteris pluribus episcopis communio eius dirimeretur, tantam commovisse indignationem sacrilego schismate perpetrato, ut nec ipsius Maximiani nec ordinatorum eius iam esset ulterius differenda damnatio.
7. 9. Haec cum ita sint, non vos tamen pro Caeciliano talia permovent. Contra quem manentem et populo praesidentem erecto altari contra altare ordinatus est maiorinus. Contra quem non a vobis duo, sicut contra Primianum a Maximianensibus, sed unum profertur iudicium horrendae temeritatis festinatione acceleratum. Qui non sicut Primianus noluit ad se venire collegas, sed invitavit potius ut venirent, quod nec ipsi in sui concilii decreto, quod contra eum condiderunt, tacere potuerunt. Pro quo non unum, sicut pro Primiano, sed quattuor posteriora iudicia recitantur. Eius non absentes, sicut Primiani, sed praesentes sunt adversarii confutati apud eos iudices, in quos iudicaturos consenserunt, apud ipsum etiam imperatorem Constantinum, apud quem primum Caecilianum accusaverunt, apud quem postea de iudicibus episcopis, a quibus ille ipsam causam voluit audiri, tamquam non recte iudicantibus questi sunt, ad quem rursus ab altero episcopali iudicio provocarunt, ut ipso etiam post unum et alterum episcopale iudicium inter partes cognoscente superarentur, quorum non defuit etiam quarta convictio. Nam cum in Caeciliani propriis criminibus calumniatores inventi fuissent et ei de Felicis Aptugnensis ordinatoris eius traditione quaestionem intulissent, Felix etiam ipse purgatus est proconsulari iudicio, eodem ipso Constantino ut causa eius discuteretur iubente, quem illi adsiduis interpellationibus fatigabant. Haec Maximianenses adversus Primianum non exercuerunt mala nec totiens victi sunt nec praesentes victi sunt nec apud eos quos ipsi elegerunt iudices victi sunt; et tamen, quod manifestum est, ipsi a vestra communione schisma fecerunt, et hoc vestros a catholica communione fecisse non vultis advertere; qua impudentia vanis simae ani mositatis, prorsus ignoro. Si enim omnia, quae dicitis de Caeciliano et Felice ordinatore eius, ideo vera esse vultis, quia septuaginta ferme episcopi de hac re iudicaverunt, cur non vultis vera esse quae dicuntur de Primiano, cum et inde primo quadraginta tres, postea centum episcopi iudicaverunt et prius praeiudicium posteriore iudicio confirmaverint? Si autem propterea illa crimina Primiani falsa esse censetis, quia pro illo posterius contra inimicos eius Bagaiense concilium recitatur, cur non vultis crimina, quae obiecta sunt Caeciliano, falsissima confiteri, pro quo posteriora tot iudicia recitantur? Si Caecilianus, contra quem semel fuerat ab illis septuaginta iudicatum, non debuit iam locum purgationis apud alios iudices invenire, nec Primianus debuit, quem iam tanto plures quam septuaginta primam confirmantes secunda cognitione damnaverant. Si autem bis damnato tertium, quia pro illo factum est, iudicium sufficientissime suffragatur, cur semel damnato non sufficere ad absolutionem secundum, tertium, quartum quintumque iudicium nescio qua ferrea fronte contenditis? Quodsi vos forte numerus movet, ut ideo contra centum, a quibus damnatus est Primianus, valere arbitremini Bagaiense concilium, quia in eo trecenti et decem fuerunt, cur in tanto maiore numero episcoporum orbi terrarum consentire non vultis?
8. 10. Quod autem obicis Caeciliano peccatum illud inexpiabile in Spiritum sanctum, de quo Dominus ait: Non remittetur neque hic neque in futuro saeculo 3, et nos possemus edocere Feliciano Mustitano, quem hodie cum Pri miano habetis episcopum, unum ex ordinatoribus Maximiani damnatoribusque ipsius Primiani, quo etiam in sacrilego schismate baptizatos non rebaptizastis, peccatum vos obiecisse quod sit in Spiritum sanctum, cui sacrilegium schismatis <obiecistis>, sicut in Bagaiensis concilii sententia declamatum est. Sicut enim vos ideo putatis illo irremissibili reatu peccasse in Spiritum sanctum quos accusatis divinas Scripturas exurendas persecutoribus tradidisse, quod easdem Scripturas sancto Spiritu acti locuti sunt homines Dei 4, ita etiam nos non solum vestris potius traditoribus, quos gesta convincunt, hoc idem possemus obicere, sed et Feliciano, ut dixi, hoc vos obiecisse in crimine sacrilegi schismatis doceremus, quia in spiritu sancto servatur unitas dilectionis et pacis, dicente Apostolo: sustinentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis 5, quam profecto violat qui schisma committit. Sed hunc reatum insolubilis aeternique peccati, quod in Spiritum sanctum committitur, nec vobis obicimus, quos correctos cum vivitis sanari posse non desperamus, nec vestris, qui sanctos codices cremandos ignibus tradiderunt, nisi quod usque in finem vitae huius ab unitate disiuncti cor impaenitens habuerunt. Nec Feliciano et Praetextato hoc vos obiecisse ostenditis, cum quibus postea communicastis, qui in catena sacrilegii cum Maximiano ad consortium criminis tracti plenarii concilii vestri ore veridico leguntur esse damnati et post diem dilationis non quidem illis iam damnatis, sed aliis tamquam innocentibus prorogatum probantur esse suscepti.
9. 11. Quod autem non tibi placet derivatio nominis, ut a Donato Donatistae appellentur, et censes latinae regula locutionis potius declinandam, non aspernor admonitionem tuam; verumtamen quaere grammaticos iudices, apud quos cum Maximianensibus de hac arte confligas eosque convincas. Iam enim nec ipsos volo Maximianistas vocare, ne offendam tam eruditas aures tuas, qui certe, quantum existimo, non ut ego tibi facile cessuri sunt, ut claudianenses vel quid aliud appellent quos claudianistas appellaverunt, cum eos Primiano in communionem receptos inter alia quibus eum et praedamnaverunt et damnarunt crimina posuerunt. Et simul recognosce hanc declinationis regulam non mihi soli, sicut reprehendis, placuisse, sed fortasse me solum tibi in ea re, quae ad causam non pertinet, tanta facilitate cessisse.
10. 12. Quod vero me putasti vehementius arguendum, quod, cum dixerim: "Donatistarum haereticorum sacrilegum errorem", haeresim appellans quod tu schisma potius vis putari, eos tamen a sacrilegio non expiatos in communionem recipiamus 6, tu qui nos in hac causa tam graviter arguis responde, quomodo expiaverint vestri sacrilegium Feliciani et Praetextati, cum quibus postea communicaverunt, episcopos eos sibi sicut antea fuerant copulantes atque reddentes nec quemquam eorum, quos illi in sacrilegio schismatis baptizaverant, denuo baptizantes. An forte non erant sacrilegio maculati, sicut quidam vestrum desipiunt, dicentes non eos in Deum, sed in hominem peccavisse? Sacrilegium vero tanto est gravius peccatum, quantum committi non potest nisi in Deum; unde me disputatione tua non ob aliud urgendum arbitratus es, quod sic suscipiamus eos, qui a vobis ad nos transeunt, nisi quia "vestrum" dixi "sacrilegum errorem". Lege ergo Bagaiense concilium. Nempe ista illic prima verba sunt: "Cum omnipotentis Dei et Christi eius salvatoris nostri voluntate ex universis provinciis Africae venientes in ecclesia sancta Bagaiensi concilium gereremus Gamalius, Primianus, Pontius, Secundianus, Ianuarianus, Saturninus, Felix, Pegasius, Rufinus, Fortunius, Crispinus, Florentius, Optatus, Donatus, Donatianus, et ceteri numero trecenti decem, placuit Spiritui sancto qui in nobis est pacem firmare perpetuam, schismata rese care sacrilega". Audis advertis attendis? "Schismata - inquiunt - resecare sacrilega". Ergo non in hominem, sed in Deum scelerata perversitate in eo schismate solus Maximianus sacrilegii crimine tenebatur, cum ista sententia diceretur? Lege paulo post quid dicant de sociis eius, inter quos istorum nomina, de quibus agitur, scripta sunt: "nec solum hunc - inquiunt - sceleris sui mors iusta condemnat; trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii".
11. 13. Quid est, vir disertissime? Quid habes quod dicas mihi? Lege sequentia, vide inter plurimos, quos trahit ad consortium criminis catena illius sacrilegii, Praetextatum et Felicianum ligatos. Sacrilegos video episcopos: quid agis, si non probaveris expiatos? Nempe urgueris cedere veritati, qua dicimus expiari vestros, cum ad nos veniunt, ipso vinculo fraternae pacis et caritatem cooperire peccata eorum, sicut scriptum est: caritas cooperit multitudinem peccatorum 7. Quid de illis, quos a vestra communione separati et Maximiano in sacrilegae illius catenae societate devincti baptizaverunt, quos cum eis in eodem Baptismo in pacem atque concordiam suscepistis? Respondebis ne aliquid nisi eadem sacramenta recte vos approbasse in eis, quae nos quoque approbamus in vobis? Magis enim tibi constabis, si ista responderis et verbis epistulae tuae non reluctaveris. In qua cum conareris ostendere non haeresem inter nos et vos, sed schisma potius esse commissum, dixisti: "Nobis et vestris unam esse religionem, eadem sacramenta, nihil in christiana observatione diversum". Neque enim gravius quam his verbis repetitionem Baptismatis accusare potuisti, quando seducti a nobis rebaptizantur a vestris, in quibus eadem sacramenta esse et sentis et dicis et scribis. Qua igitur sceleris impudentia non servatur in eis, quos in sancta unitate baptizat orbis christianus, quod servatum est in eis, quos in sacrilego schismate baptizarunt Praetextatus et Felicianus? Causam itaque nostram, quam vobiscum habemus, vestro iam iudicio terminastis, cum eos, qui a vobis damnatione percussi sunt, qui populos ne ad vos accederent instantissime monuerunt, qui post vos etiam baptizandum esse censuerunt, cum eis, quos extra vestram communionem in sacrilegio schismatis constituti baptizaverunt, sine ulla degradatione, sine Baptismatis iteratione in altaris concordiam suscepistis et nulla re alia ab illo scelere sacrilegii nisi sancto igne caritatis expiatos esse credidistis. Quod vere fieret, si vos eamdem caritatem in vera unitate teneretis.
12. 14. Sed tamen videamus etiam de verbis epistulae Petiliani, quam contra me defendere voluisti, quomodo te exuas in hac causa Maximianensium, de qua sola nunc statui agere adversum litteras tuas. Posuit certe ille ista verba sua: "conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis". Cui ego: "Quid si, inquam, lateat dantis conscientia et fortasse maculosa sit, quomodo poterit accipientis abluere conscientiam?" 8. Hanc tu inevitabilem quaestionem, quia in verbis Petiliani omnino non solvitur, tuis solvere aggressus es et dixisti non contra me, sed contra illum quem defendere voluisti. Ille quippe ait: "Conscientia dantis attenditur, quae abluat accipientis", tu vero, fassus latentem conscientiam videri non posse, sic eam dixisti attendi, ut non videatur ipsa, sed quid de illa notum sit in publica fama. Unde colligitur verum iam non esse, quod conscientia dantis abluat accipientis conscientiam: sed fama eius abluit secundum te, quae utique fallit intuentem, cum de pessimo loquitur bona, de adultero casta, de sacrilego religiosa. Tunc enim abluit, quando mentitur. Nam si de occulto scelerato fama verum loquatur, tunc non abluit, sed maculat eum, qui ab illo acceperit Baptismum. Ac per hoc fama ista, quam patronam tam malae causae adhibere voluisti, vide qualis sit, quae mendax abluit et verax polluit, ut scilicet mirifica tua disputatione tunc apud eam non sit aqua mendax, quando ipsa sit mendax.
13. 15. Sed quid hinc opus est diutius loqui, cum Felicianus hodie sedeat inter episcopos vestros, qui cum ab eis disiunctus esset et Maximiano in catena sacrilegii cohaereret, quoscumque baptizavit, nemo post eum rebaptizavit? Quaero a Petiliano, cuiusmodi habuerit tunc ille conscientiam, et lego decretum Bagaiensis concilii, ubi scriptum est: "nec solum hunc sceleris sui mors iusta condemnat; trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est: venenum aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine plenum est 9". Inter hos enim plurimos etiam Felicianus adnumeratur, cui talibus labiis et tali ore aquam non respuistis, non rescidistis, non destruxistis et, quia verbis evangelicis in nomine patris et filii et Spiritus sancti per qualemlibet linguam atque conscientiam consecrata est, non mendacem, sed veracem agnovistis atque recepistis. A te autem quaero, de isto Feliciano, cuius tam mala, cum in catena sacrilegii baptizaret, fuerat conscientia, quid erat tunc in publica fama, atque ipsum concilium identidem recito, ubi scriptum est: "Famosi ergo criminis reos Victorianum carcabianensem" et inter ceteros, quos repetere piget: "Praetextatum Assuritanum et Felicianum Mustitanum, qui funesto opere perditionis vas sordidum collecta faeculentia glutinarunt", paulo post: "Plenarii concilii ore veridico damnatos esse cognoscite".
14. 16. Quid ad ista respondes? Si non baptizat a vestra communione separatus, lego baptizasse cum Maximiano ad consortium criminis tractos. Si non baptizat qui peccat in deum, lego baptizasse catena sacrilegii colligatos. Si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, lego baptizasse morsibus aspidum venenosos. Si, conscientia dantis ut possit abluere, publica fama eius attenditur, lego baptizasse famosi criminis reos. Manet adhuc in corpore Felicianus, cum illo sunt omnes ab illo in sacrilegio schismatis baptizati, in communionem autem vestram recepti nec ab ullo rebaptizati. Contra Petilianum baptizavit sacrilega conscientia maculosus, contra te baptizavit famosi criminis reus. Qua ratione vos, quaeso, defenditis, nisi ut, quod et nos dicimus, vestris factis convicti aliquando dicatis, quod nec conscientia nec fama dantis abluat accipientis conscientiam, sed fides ipsius accipientis, dantis autem Dei gratia, non hominis; quodsi et conscientiae bonae interrogatio in accipiente non fuerit fidesque ipsa vel tota vel ex parte aliqua vacillaverit, mores hominum esse corrigendos, non sacramenta destruenda, quae non alia vel similia, sed tu omnino eadem confiteris; sicut eorum, quos Felicianus et Praetextatus in sacrilego schismate baptizarunt, vitam et voluntatem corrigendam existimastis, ne in illo schismatis sacrilegio permanerent, non violandum Baptismum licet indignissimis per indignissimos ministratum.
15. 17. Frustra igitur ore maledico conscientiam nostram tamquam publicatam atque damnatam crimine turificationis traditionis persecutionis accusare voluisti, ut ex hoc velut probares nos Baptismum dare non posse, cum et falsa iactetis et, quomodo se illud habeat, certe Maximianensium sacrilegii cri mine damnata conscientia dare potuit Baptismum, quem rescindere timuistis et quem dari etiam a persecutoribus posse per vos quoque ipsos docetur, qui eosdem Maximianenses acerrime persecuti non solum baptizatis, sed vos solos baptizare debere contenditis.
16. 18. Dicis in lege scriptum esse: Oleum peccatoris nolo ungat caput meum 10. Quod neque ita scriptum est nec sicut putas intellegendum. Sed numquid non est oleum peccatoris oleum sacrilegorum Praetextati et Feliciani? Dicis item scriptum esse: qui baptizatur a mortuo quid ei prodest lavatio eius? 11 Quod nec diligenter attendis nec ex ipsa circumstantia lectionis quid sit intellegis. Verumtamen intende, quid personet disertissima illa Bagaitana sententia: "Optata quidem - inquit - pacis et concordiae est iuncta germanitas, sicut scriptum est: Iustitia et pax osculatae sunt invicem 12. Sed veridica unda in asperos scopulos nonnullorum naufraga proiecta sunt membra, aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena sunt lit tora, quibus in ipsa morte maior est poena. Quod post extortam aquis ultricibus animam nec ipsam inveniunt sepulturam". Isti ergo non solum mortui, verum etiam, quod est gravius, insepulti quomodo baptizare potuerunt? Quomodo profuit lavatio eis qui ab his mortuis baptizati sunt, quos in eodem lavacro susceptos denuo non lavistis, si, ut putas, illud intellegendum est? Nam quod in epistula mea, cui respondere tibi videris, putas quod idoli cultorem tamquam gravissimi peccati reum tantummodo exceperim 13 et instas vehementer, ut probes nullum excipi peccatorem in eo quod scriptum esse dicis: Oleum peccatoris nolo ungat caput meum 14: Felicianum et Praetextatum respice, utrum peccatores non fuerint, quando catena sacrilegii cum Maximiano pertrahi tam magno concilio dicebantur. Aude adserere, aude contendere, aude saltem dicere peccatores quidem fuisse sed occultos, quos ibi lego famosi criminis reos. Quamquam etsi leviter peccavissent, etsi latuissent, tu hoc testimonio, quod ponis de oleo peccatoris, in ista suggestione extorquere conaris nullum excipi peccatorem. Ubi eritis, si ita est, quo fugietis, in quibus vos latebris cum vestris sacrilegis, cum vestris famosi criminis reis, cum vestris cadaveribus insepultis abscondere poteritis?
16. 19. Dicis, cum obicitur "qua nobis licentia ius Baptismatis vindicemus, quod non de merito actuum, non de vitae innocentia tractemus, sed cuicumque licere dicamus et quasi praeiudicatis criminibus rei, dum et peccatoribus inesse baptizandi facultatem volumus ostendere, nos aperte peccasse fateamur". Quasi propter merita nostra contra Deum nobis loquendum sit. Ut quam iusti sumus tam iustum Baptismum esse faciamus, cum et nulli hominum de sua iustitia praesumendum sit et hinc maxime Baptismum Christi probemus esse, non hominum, quia non fit varius humanorum varietate meritorum. Unde uberius disputarem, nisi a vobis dato compendio magis uterer. Suscepto enim Baptismo neque destructo, quem Maximianenses dederunt, aspides viperae parricidae cadavera aegyptia et quidquid aliud in eos Bagaiensi concilio, ut nostra causa facillima fieret, ore grandiloquo declamatum est, satis et ipsi iudicastis non eorum meritis a quibus ministratur nec eorum quibus ministratur constare Baptismum, sed propria sanctitate atque veritate propter eum, a quo institutus est male utentibus ad perniciem, bene utentibus ad salutem.
17. 20. Miror autem, quomodo etiam tibi persuadere potuerunt, ut in tua disputatione mentionem faceres Cypriani, cuius litteris etiam ipsis, quas eius esse dicitis, de Baptismo destruendo, qui apud haereticos vel schismaticos datur, tota causa vestra subvertitur. Sed hoc adversus Maximianenses vel alios, qui Baptismum sive apud vos sive apud nos datum non suscipiunt, agere debemus; vos autem iam causam istam mira facilitate finistis, iam Baptismum in sacrilego schismate Maximiani datum cum Prae textato et Feliciano in eorum populis suscepistis, iam contra Cypriani quas dicitis litteras et quibuscumque aliis hoc visum est sine ulla dubitatione fecistis. Nam quod dicis Orientales ideo <a> vestrorum communione discretos, quia postea nobiscum sentiendo iudicium suum quod habuerunt de Baptismo rescindere maluerunt, si hoc a quibus paucis Orientalibus factum est, quod quidem interest utrum possit ostendi, profecto suum iudicium correxerunt. Et vos suscepto Baptismo, qui datus est in schismate Maximiani, antiquam vestram sententiam rescidistis; tamen vobiscum estis et cum Orientalibus esse non vultis.
18. 21. Sed videlicet invenisse tibi videris ubi tuam eloquentiam 15 dilatares, cum ad id, quod ego in epistula mea posui: "sive a fideli, sive a perfido dispensatore sacramentum Baptismi quisque percipiat, spes ei omnis in Christo sit" 16, exclamas et dicis: "O praeclarum sacerdotis imperium, o laudabilia boni patris praecepta iustitiae. Nihil - inquit - inter fidelem perfidumque discernas, idem tibi pius atque impius videatur, nihil prodest bonis moribus vivere, quia quidquid iusto licet potest et iniustus implere. Quid hoc praecepto dici iniquius potest: purificet alium maculosus, abluat sordidus, emundet immundus, det infidelis fidem, criminosus faciat innocentem?". Haec certe verba tua sunt, quibus sententiam meam reprehendis, cum hoc ego omnino non consenserim neque scripserim, quia et inter fidelem perfidumque plurimum distat non ad sacramentum, si hoc uterque habet, sed ad meritum, quia hoc alter ad salutem habet, alter ad poenam, nec quidquid iusto licet potest et iniustus implere, quia etsi potest iniustus baptizare, non tamen potest in regnum caelorum iniustus intrare, nec purificat vel abluit vel emundat nec innocentem facit quemquam qui ei ministrat Baptismum, sed dantis Dei gratia et percipientis bona conscientia. Sed tu aspice, utrum nihil inter Primianum Felicianumque distaret, cum Primianus inter trecentos decem sederet, a quibus ille dicebatur: "quod venenum aspidum esset sub labiis eius et veloces haberet pedes ad effundendum sanguinem et contribulatio et infelicitas in viis eius et viam pacis ignoraret nec esset timor Dei ante oculos eius", utrum tunc non esset macu losus immundus sordidus qui "vas sordidum collecta faeculentia glutinavit", non infidelis "venenum aspidum sub labiis habens", non criminosus "famosi criminis reus". Et tamen et ipse nunc cum Primiano vester episcopus sedet et quos tunc baptizavit nusquam postea lotos vobiscum nunc habet.
19. 22. Et adhuc pugnatis adversus veritatem nec conceditis, ut "Christus semper det fidem, Christus sit origo christiani, in Christo radicem christianus infigat, Christus christiani sit caput" 17. Quibus verbis meis in illa epistula contra Petilianum positis tua verba subiungis et dicis: "Hoc et nos suademus, hoc volumus, sed quaerimus per quem hoc melius fiat". Nec attendis hoc non suadere Petilianum, cui tunc respondi et cuius epistulam adversus responsionem meam defendere atque affirmare conaris. Ille quippe aperte dixit: "Conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis. Nam qui fidem a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum". Dic mihi, quem locum Christo reliquerit ad abluendam conscientiam baptizati aut a quo fidem percipiat baptizatus, quando conscientiam dantis dicit attendi quae abluat accipientis, et non fidem percipere sed reatum, qui fidem sumit a perfido. Tu quidem cedere videris tanto ponderi veritatis et dicis hoc te suadere et hoc velle, ut Christus det fidem atque ad ineundam vitam novam Christus abluat christianum, quaeris autem per quem melius fiat, quod sine ministro fieri non oportet. Petilianus tamen non dixit: Conscientia ministrantis attenditur, per quam Christus abluat accipientis aut per quam Christus det fidem, sed ipsa conscientia dantis voluit accipientis ablui conscientiam, nec dixit: Quisquis fidem per perfidum sumpserit non fidem percipit sed reatum, ut a Christo quamvis per alium sumere videretur, sed omnino dixit: "A perfido sumpserit". Atque ad hoc, quasi probaret, adiunxit: "Omnis enim res origine et radice consistit et, si caput non habeat aliquid, nihil est", ipsum scilicet ministrum, cuius conscientiam dixit attendi non per quam Christus abluat, sed quae abluat accipientis, ipsum prorsus ministrum originem, radicem caputque faciens baptizati.
20. 23. Proinde hoc loco non Petiliano, cuius verba non defendisti, sed tibi respondeo, qui pro tua sententia nescio quid aliud, non quod ille, dixisti. Tu enim, sicut scribis, hoc vis, hoc suades, ut non, sicut ille dixit, conscientia sancte dantis abluat accipientem vel accipienti det fidem neque ut ipsa sit origo et radix caputque credentis, sed per ipsam Christus abluat, per ipsam Christus det fidem, per ipsam Christus sit origo christiani, per ipsam in Christo radicem christianus infigat, per ipsam Christus christiani sit caput. Ideo enim quaeris, per quem melius fiat quod a Christo fieri concedis, ubi et tu, quantum video, non negas hoc fieri posse etiam per ministrum malum, sed dicis melius posse per bonum. Quid est enim aliud quod dicis: "Hoc et nos suademus, hoc volumus, sed quaerimus per quem melius fiat"? Ac per hoc abluit Christus et per maculosam non sancte dantis, sed melius per mundam sancte dantis conscientiam, dat fidem Christus et per ministrum malum, sed melius per bonum, fit Christus origo christiani et per dispensatorem infidelem, sed melius per fidelem, christianus radicem figit in Christo etiam per colonum reprobum, sed melius per probum, potest Christus caput esse christiani et per Felicianum, sed melius existimas per Primianum.
20. 24. Parva itaque inter nos in hac re aut fortasse nulla dissensio est. Nam et ego dico melius per bonum ministrum quam per malum dispensari sacramenta divina, verum hoc propter ipsum ministrum melius est, ut eis rebus, quas ministrat, vita et mori bus congruat, non propter illum, qui, etiamsi incurrerit in ministrum malum dispensantem veritatem, securitatem accipit a Domino suo monente ac dicente: quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. Dicunt enim et non faciunt 18. Addo etiam ad hoc esse melius, ut ille cui ministratur ministri boni probitatem ac sanctitatem diligendo facilius imitetur, sed non ideo veriora et sanctiora sunt quae ministrantur, quia per meliorem ministrantur. Illa namque per se ipsa vera et sancta sunt propter Deum verum et sanctum cuius sunt, et ideo fieri potest, ut accedens ad societatem populi Dei alium inveniat a quo facile baptizetur, alium eligat quem salubriter imitetur. Certus est enim sanctum esse sacramentum Christi, etiamsi per minus sanctum vel non sanctum hominem ministratum est, se autem eiusdem ipsius sacramenti sanctitate puniri, si indigne acceperit, si male usus fuerit, si non ei convenienter et congrue vixerit.
21. 25. Nam quaero abs te: si forte, quem Primianus in vestra communione baptizavit, pessime vivat, quem vero Felicianus in Maximiani schismate baptizavit, optime vivat, cuinam eorum patere existimas regnum Dei, utrum ei, quem baptizavit secundum te bonus malum, an ei, quem baptizavit secundum Bagaiense concilium sacrilegus religiosum? Sed forte dicis et verum dicis: non potest esse religiosus in schismate constitutus. Assentio. Verumtamen potest esse in vestra communione sacrilegus vel occultus a Primiano, quem religiosum creditis, baptizatus. Porro si ille, quem Felicianus in catena sacrilegii baptizavit, relicto schismatis sacrilegio ecclesiastica communione corrigeretur, numquid audes dicere, quod melior in illo Baptismus fieret, quamvis negare non audeas ipsum hominem fieri potuisse meliorem? Hoc enim et ipso facto iudicastis, quandoquidem illos omnes, quos Felicianus et Praetextatus in damnato et detestato a vobis sacrilegio schismatis baptizarunt, cum illis ad vos redeuntibus sine ulla destructione vel repetitione Baptismi suscepistis. Si autem, quod dixisti: "Sed quaerimus per quem melius fiat", comparativum gradum pro positivo posuisti, sic dicens: "Quaerimus per quem melius fiat", ac si diceres: quaerimus per quem bene fiat, volens intellegi per malum ministrum male fieri, non te verbo urgeo, sed admoneo potius te dicere debuisse: quaerimus per quem fiat quam: quaerimus per quem bene fiat, quasi posset fieri, ut non bene Christus det fidem, non bene sit Christus origo caputque christiani, non bene radix figatur in Christo. Aut enim non fit aut, si fit, procul dubio bene fit.
21. 26. Verumtamen ista tractamus, ne propter malos dispensatores non tamen suorum, sed dominicorum sacramentorum, quos necesse est usque ad tempus ventilationis areae dominicae commisceri, deseratur ipsa unitas frumentorum. Schisma autem facere ab unitate Christi aut esse in schismate profecto malum est et magnum malum, nec omnino fieri potest, ut Christus det schismatico non fidem, sed sacrile gum errorem. Aut in Christo radicem schismaticus fixerit aut schismatico Christus sit origo vel caput, et tamen Baptismum Christi si dederit datum erit, si acceperit acceptum erit, non ad vitam aeternam, sed ad poenam aeternam, si in eo sacrilegio perseveraverit non in malum convertendo bonum quod habet, sed malo suo bonum habendo quamdiu malus habet.
22. 27. Quaeris forte ut hoc probem. Quid aliud tibi dicam nisi quod hoc opere institui? Bagaiense decretum lege, Felicianum et Praetextatum intuere. Schismatici dederunt, <schismatici acceperunt>; utrique a vobis recepti et collecti sunt, nec illi degradati nec illi rebaptizati. Iam certe non quaeris, utrum fiat melius per iustum ministrum an per iniustum, quoniam non ideo est Baptismus melior quem dedit Primianus secundum vos iustus, quam ille quem dedit Felicianus iniustus. Certe iam intellegere cogeris, quomodo Apostolus dixerit: neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus 19, teque frustra dixisse recolis: "Sicut qui plantat et rigat non nisi colonus diligens et fidelis inquiritur, sic etiam in sacramento Baptismatis non nisi iustissimus operarius approbatur". Ecce nec diligens nec fidelis nec iustissimus, sed potius salutis suae neglegens et infidelis et iniustissimus Felicianus fuit, quando Maximiano sociatus et, sicut trecenti et decem vestri unius ore disertissimo personant, in catena sacrilegii constitutus Baptismum, quem non ausi estis rescindere, ministravit.
22. 28. Certe ad hanc causam cernis non pertinere testimonium, quod ex propheta posuisti: dabo vobis pastores secundum cor meum, et pascent vos pascentes cum disciplina 20. Felicianus enim nec secundum cor Dei sacrilegus erat nec oves eius in sacrilego schismate pascebat cum disciplina, et tamen baptizabat eos, in quibus receptis cognovistis non ipsius, sed Dei fuisse quod dabat. Certe perspicis, quomodo a me de Scriptura sancta commemoratum est bonum esse confidere in Domino quam confidere in homine 21, teque inaniter, quantum ad hanc causam pertinet, respondisse, "quod ideo magis ut iustus et fidelis sit per quem hoc sacramentum celebretur inquiras, quia spem et fiduciam Dei, non hominis habes, Dei esse autem fidem atque iustitiam, quam semper in eius ministris attendis". Ecce in Feliciano, quando fuit famosi criminis reus, nec iustitia nec fides erat, et tamen Baptismus erat et quibus ab eo datus est, cum a vobis collecti sunt, eis accessisse iustitiam dicitis, Baptismum defuisse non dicitis.
23. 29. Proinde quod deinceps a me quaeris: "Si a quocumque et quomodocumque datum Baptisma rescindi non debet, cur post Ioannem apostoli baptizaverint", tu iam solve quaestionem, si, ut dicis, post Ioannem apostoli baptizaverint, cur post Felicianum quos in sacrilego schismate baptizaverat vestri non baptizaverint, et hinc saltem disce, quidquid illud est quod de Ioannis baptismo vel legitur vel disseritur, ab hac causa esse penitus alienum. Quid autem tibi visum sit nescio, ut Iudaeos, quibus ait pe trus: baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Iesu Christi 22, iam fuisse a Moyse diceres baptizatos, qui post tot generationes nati fuerunt quam ille Dei famulus maiores eorum per rubrum mare transiecit. Aut si propterea a Moyse baptismum habebant, quia ex illis propagati sunt quos in Moyse baptizatos dicit Apostolus 23, aude dicere omnes, qui nascuntur ex fidelibus christianis, christianum habere iam Baptismum. Quod vides, ut arbitror, quanta vanitate dicatur. Sed quomodo se habeat illud, etiamsi post Moysen Dei famulum apostoli baptizassent, te urgerem reddere rationem, cur post Felicianum maximianensem sacrilegum vestri non baptizassent.
23. 30. Iam illud, quod posui: "si errabant illi qui volebant esse Pauli, quae tandem spes eorum est qui volunt esse Donati?" 24, prioribus partibus epistulae tuae non te refellisse puto, quod etiam ipse consideras in his, quae superius satis diximus. Non ergo, sicut tibi videris et quasi certus exultas, illa omnia, quae a Petiliano vel quolibet alio dicta sunt, recte dicta concludis. Ipso quippe ordine, quo a te breviter velut recolendo reminiscendo decursa sunt, ego potius in hac causa Maximianensium non ea recte dicta concludo. Quia nec conscientia sancte dantis erat in Feliciano, quando Maximiano cohaerens catena sacrilegii trahebatur, et a famosi criminis reo ac per hoc a manifesto perfido baptizabantur qui ab illo baptizabantur, nec origo et radix et caput ad salutem illis erat homo sacrilegus nec arbor bona erat in sacrilegi schismatis societate damnatus et adhuc in eodem sacrilegio constitutus, nec bonus erat qui de bono thesauro cordis sui proferret bona 25, quando de illo et de aliis eius sociis dicebatur: quorum os maledictione et amaritudine plenum est 26. Et tamen, quando cum illo vestri concordaverunt, Baptismum quem talis dederat non ipsius esse, sed Christi aliquando vi veritatis territi cognoverunt.
24. 31. Age iam videamus suo loco, in epistula tua de Maximianensium causa quomodo te exuas. Omnes enim, qui has litteras legunt, expectant procul dubio vel quid hinc a te dictum sit ubi dictum est vel a me quid responsum sit. Itaque de Optato Gildoniano quod obiectis meis respondisti, nolo discutere, nolo in hominis causa, de cuius a vestris damnatione nihil ago, diutius immorari. Facio certe iacturam huius obiecti, et hoc fortasse apud posteros, cum illius fuerit obliterata memoria. Nunc vero, quamdiu sunt homines, qui vitam illius moresque noverunt, parum me de illo dixisse quam falsum potius conquerentur. Neque enim sic legunt litteras nostras ut tu, qui ex me quaeris, ille quem tamquam rabidum fluctum appellaverim quid absorbuerit, cum illic habeas Praetextatum et Felicianum. Nam verba mea illic sic se habent: "Ita quidem, inquam. Isti insultant schismaticis suis, ut eos et mortuos et insepultos vocent. Sed certe optare debuerunt ut sepelirentur, ne de multitudine iacentium in litore cadaverum insepultorum Gildonianus Optatus incedens cum agmine militari tamquam rabidus fluctus ultra prosiliens Felicianum et Praetextatum introrsus postea resorberet 27". Haec verba mea cum ibi legeris, cur non omnia posuisti, cum eis respondere temptares? Cur me veluti arguis non dixisse quid rabidus fluctus ille sorbuerit, cum ibi scriptum videas: "Felicianum et Praetextatum introrsus postea resorberet"?
25. 32. Quid enim aliud velut ad magnam defensionem suam respondere vestri solent, cum eis obicitur Praetextati et Feliciani talis receptio damnatorum, nisi: "Optatus hoc voluit, Optatus hoc fecit"? Quod et ipsae civitates Mustitana et adsuritana testantur, quae se dicunt ex Optati comminatione Gildonianum militem formidantes coegisse episcopos suos ad communionem redire Primiani. Verum tu, quia hoc ab illo factum <non> impudenter negari posse vidisti, hoc a me scriptum negasti, magis fortassis existimans litteras meas quam illam rem posse nesciri. Sed licuerit episcopis vestris nescio quo donatiano vel numidico privilegio de suo ignorare collega quidquid tota Africa conclamabat, cum Afris ab Afris obiecta crimina numquam probata, totiens absoluta orientalibus et occidentalibus terrae finibus ignota esse non sinant; valeat apud vos Baptismus ab Optato datus, quem sic damnare noluisti, ut tamen non fueris ausus absolvere, et non valeat datus Baptismus in Ecclesiis apostolico labore fundatis corinthiorum galatarum ephesiorum colossensium philippensium thessalonicensium ceterarumque in sanctis Litteris quas et vos legitis conscriptarum, ubi Caeciliani non dico falsum illud crimen, sed forte nec verum nomen auditum est; habuerit conscientiam sancte dantis Optatus in illa vita, quam tu, sicut scripta tua indicant, etiamsi propter nos damnare erubuisti, tamen propter Deum absolvere timuisti, in illa etiam publica fama, ubi latentem tibi visum est attendi posse conscientiam, et accusetur conscientia tot tantarumque gentium christianarum, quia remotissimas lites ignoravit Afrorum: numquid etiam crimina istorum, Feliciani scilicet et Praetextati, quos trecenti et decem plenario concilio damnaverunt, similiter ignorare potuerunt?
26. 33. Et adhuc obicis unitati catholicae nescio qua facta nostrorum, quae aut falsa sunt aut peccata non sunt aut, etiamsi vera atque peccata sunt, bonorum societatem maculare non possunt. Neque enim boni communicant peccatis alienis, quibus utique faciendis non consentiunt, quamvis cum ipsis, qui ea faciunt, donec de area dominica sicut palea ventilabro ultimo separentur 28, non eorum peccata, sed Dei sacramenta com municent et intra eamdem sagenam velut pisces boni cum malis usque ad separationem, quae in litore 29, hoc est in fine saeculi tamquam in fine maris futura est, non ab eis corporum segregatione, sed vitae ac morum diversitate disiuncti sint; sicut nec undecim apostoli furtis Iudae communicabant et tamen cum illo eidem Domino visibiliter cohaerebant, eumdem magistrum audiebant, idem credendum evangelium percipiebant, eadem sacramenta sumebant, corporali cum illo congregatione permixti, spiritali dissimilitudine separati; sicut apostolus Paulus non communicabat contumaciae et invidiae, hoc est diabolicis vitiis eorum, qui non caste Christum adnuntiabant 30, et tamen cum eis eumdem Christum praedicabat, eiusdem Christi sacramenta participabat et de his dicebat: sive occasione sive veritate Christus adnuntietur 31 - nam hos martyr Cyprianus amantissimus unitatis non aliquo schismate vel haerese separatos, sed fratribus corporali congregatione fuisse commixtos et intellexit et scripsit 32 - ; sicut idem ipse Cyprianus avaritiae rapinis faenori collegarum non communicabat, quos dicebat esurientibus in Ecclesia fratribus habere argentum largiter velle, fundos insidiosis fraudibus rapere, usuris multiplicantibus faenus augere 33, quod malum etiam idololatriae comparavit 34, quorum tamen corporalem congregationem non refugiebat, ad eadem altaria consistebat, eumdem sacratissimum cibum potumque sumebat. Illi enim non aliis, sed sibi iudicium manducabant et bibebant 35, ille autem cum talibus non eorum peccata, sed mysteria Christi communicabat, coniunctissimus coetibus, disiunctissimus moribus. Ad hoc enim et illae similitudines in Scripturis et illa exempla praemissa sunt, ut disceremus frumentum esse nec aream dominicam propter paleae commixtionem deserere 36, pisces boni esse nec propter commixtionem malorum disruptis retibus foras ire 37, vasa esse misericordiae in honore facta atque mundata 38 nec propter vasa perditionis et contumeliae de domo magna fugere. Nulla enim causa in utrorumque temporali congregatione atque permixtione laudabiliter tolerantur mali, nisi ne damnabiliter deserantur boni. Quod cum et vos in vestris tam multis et tam manifestis malis eadem necessitate faciatis, potes facile, si velis, advertere, quod non nisi animositate sacrilega vos a christianis tot ac tantis gentibus separatis.
27. 34. Itaque non solum Optatus in illa Gildoniana societate notissimus, sed quilibet obscurus apud vos te sciente mali aliquid fecerit, cum eum non potueris a vestra communione separare, quia vel non tibi creditur accusanti vel accusare non audes, ne non valeas comprobare, aut deserenda tibi est pars Donati aut talis eris, qualis ille cuius peccatum non ignoras, quamvis dissimiliter vivas. Hoc non secundum veram, sed secundum vestram sententiam vobis rectissime dicitur. Quis enim nescit te alienum esse ab illius malo, si consensione peccato eius non communicas? Sed hinc agnoscere cogeris, quanta impietate obiciatis orbi christiano vel falsa vel certe ignota crimina Afrorum, cum tibi obici nolis quod de altero scis, quia hoc eis non potes persuadere, a quorum non vis societate discedere. Ita, ne deseras quos putas bonos, ferre cogeris quos nosti malos, ac per hoc omnes convincit veritas malos, qui propter aliena crimina seu vera seu falsa, ceteris tamen incognita, sibi autem non offutura, disrupta unitate tot gentium deseruerunt bonos. Hoc tam magnum nefas partis Donati ne aliquo modo excusare possetis, causa vobis Maximianensium procurata est, in quo velut speculo vestram pravitatem conspectam, si volueritis, corrigatis, si autem nolueritis, nolo quicquam gravius dicere, quando scio te cor habere. Quid enim contra ista dicturus es?
28. 35. Bene quia ipse scribis, "cum de Maximianensibus damnatis et receptis legisses totum quod inserui litteris meis, valde te fuisse permotum". Credo: prorsus video causam quae valde debuerit permovere. Videamus ergo, tua ista permotio quanam reddita ratione sedata est. "Statim te - dicis - a vestris episcopis diligentius inquisisse atque ipsis docentibus et decretum concilii et sententiam in eos qui damnati sunt dictam et rei totius ordinem cognovisse". Deinde etiam me credens adhuc ignorare quid gestum sit atque admonens, ut quid habeat veritas discerem, narrasti plane non quid veritas habeat, sed quid incautis et neglegentibus vestri pro veritate subponant. Dicis enim, "cum quam plurimos episcopos error sibi Maximiani sociare contenderet, contracto a vestris concilio in eos omnes, qui in eius schismate perstitissent, prolatam esse sententiam", quam me quoque legisse commemoras. "Quae cum sententia consensu omnium firmaretur, placuisse tamen decreto concilii dilationem temporis dari, intra quod si qui corrigi voluisset innocens haberetur. Sic esse factum, ut non solum duo illi quos memoro, sed etiam multi alii purgati atque innocentes Ecclesiae redderentur, quorum ideo putas Baptisma non debuisse rescindi, quia intra diem praestitutum restituti peremptoria sententia non tenerentur nec, cum baptizarent, fuissent ab Ecclesia separati, necdum scilicet transacti temporis meta definita disiuncti". Hic ego in ea ipsa falsitate narrationis tuae, quandoquidem non solum sententias, verum et ipsa verba tua posui, miror ingenium tuum, miror animum ingenio reluctantem. Numquam uspiam sic apparuit, quantum valeat praeiudicium praesumptionis humanae vel ad non intuendam manifestissimam veritatem vel ad affirmandam impudentissimam falsitatem. Ita ne te tam aperte repugnantia posuisse non sentis, ut vix credibile sit, quod unus homo dicere utraque potuerit? Tu nempe dicis "in eos omnes, qui in Maximiani schismate perstitissent, prolatam esse sententiam et placuisse dilationem temporis dari, intra quod si qui corrigi voluisset innocens haberetur". Quomodo ergo tu ipse item dicis "non eos extra Ecclesiam baptizasse, antequam se ab illo schismate correxissent"? Sic, quando cum Maximiano erant, non erant extra Ecclesiam? Advertis ne quid dicas, invenis qua exeas, quo confugias, ubi te abscondas?
29. 36. Vides certe, dum manifestos errores defendere conaris alienos, nihil te agere nisi subiungere manifestiores tuos. Ecce lege verba tua - sic a me prorsus commemorantur ut a te scripta sunt - : "Cum quam plurimos - inquis - episcopos error sibi Maximiani sociare contenderet, contracto a nostris concilio in eos omnes, qui in eius schismate perstitissent, prolata sententia est, quam tu quoque te legisse testaris. Quae cum sententia consensu omnium firmaretur, placuit tamen decreto concilii dilationem temporis dari, intra quod si qui corrigi voluisset innocens haberetur". Haec dicens sicine contra te ipsum sensus claudis, ut non advertas, quod hi omnes, qui propterea contra se ferri sententiam concilii meruerunt, quia Maximiano sociabantur, antequam se intra dilationis tempus corrigerent, in eodem schismate consistebant? Ibi ergo etiam baptizabant. Obsecro te: quid inanem caliginem perspicuis rebus aspergis, quam rursus tuorum verborum non minore perspicuitate dispergis? Dico enim Praetextatum et Felicianum Maximiani ordinatores in eo quod commiserunt sacrilego schismate baptizasse et ab eis baptizatos cum eis esse susceptos non rescisso Baptismate, quod in schismate dederant, quod sacrilegi ministraverant, quod ore maledictione pleno, quod labiis cum veneno aspidum consecraverant. Talia quippe in eos dicuntur ea sententia, quam in eos omnes prolatam esse non negas.
30. 37. Hic tu respondes, "quod non solum duo isti quos memoro, sed etiam multi alii purgati atque innocentes intra diem dilationis se Ecclesiae reddiderunt". Quo verbo me adiuvas, quo verbo me cum asseris veritatem caliginemque illam, quam conabaris offundere, discutis. Cum enim dicis eos se Ecclesiae reddidisse, procul dubio fateris eos extra Ecclesiam fuisse. Ubi ergo antequam se Ecclesiae redderent fuerunt, ibi baptizaverunt; ergo extra Ecclesiam Baptisma fuit quod dederunt. Ab hoc inexplicabili implicamento dum te conaris evolvere, rursus involveris. Dicis enim "ideo eorum Baptisma non debuisse rescindi, quia intra diem praestitutum restituti peremptoria sententia non tenerentur". Quomodo ergo dicis ante diem restitutionis non fuisse ab Ecclesia separatos, quos ante diem dilationis confiteris Ecclesiae restitutos? Si homines sumus, si qualemcumque rationem, si sensum habemus humanum, si non pecora pecoribus, si non ligna et lapides lignis et lapidibus loquimur, non meis tantum, sed ipsis etiam tuis verbis eminet apparet elucet in Maximiani sacrilego schismate Baptismum datum vestros ausos non fuisse rescindere, qui homines baptizatos in ecclesiis, quas in gratia Domini proprio labore apostoli propagarunt, non dubitant christianos negare exsufflare rebaptizare. Tu dicis, tu scribis - ecce te ipsum audi, lege te ipsum - , tu, inquam, dicis, tu scribis "in eos omnes, qui in Maximiani schismate perstitissent, contracto a vestris concilio prolatam esse senten tiam"; tu dicis, tu scribis "hac sententia consensu omnium confirmata placuisse tamen dilationem temporis dari, intra quod si qui corrigi voluisset innocens haberetur"; tu dicis, tu scribis "non solum duos inde quos memoro, sed multos alios purgatos atque innocentes se vestrae ecclesiae reddidisse"; tu dicis, tu scribis "ideo eorum Baptisma non debuisse rescindi, quia intra diem praestitutum restituti peremptoria sententia non tenerentur".
31. 38. Quid, quid tantum praevalet in ingenio tam bono causa tam mala, homo cordate, homo litterate? Isti, in quos propterea est illa prolata sententia, quia, sicut ipse dicis, in Maximiani schismate persistebant, antequam, sicut dicis, restituerentur, ubi erant ibi sacramenta celebrabant, ibi baptizabant et, ut verbis illius plenarii concilii magis utar, ibi "viperei seminis noxios partus tardo calore vaporabant", ibi "publici facinoris et parricidii sui feta scelerum vota gignebant", ibi "parturiebant iniustitiam, concipiebant laborem et pariebant iniquitatem", ibi "iam non confusa criminum silva nomina eorum designabantur ad poenam", ibi "eis <in> indulgentiae fine, dum clementiae dimitteretur linea, iam causa quos puniret invenerat, illuc eorum tamquam in asperos scopulos veridica unda naufraga membra proiecerat, eorum pereuntium ibi erant litora aegyptiorum exemplo funeribus plena, nec ipsam invenientium sepulturam", ibi "non solum Maximianum fidei aemulum, veri tatis adulterum, Ecclesiae matris inimicum, dathae, corae et abiron ministrum de pacis gremio sententiae fulmen excusserat nec solum mors iusta sui sceleris condemnabat, sed etiam trahebat ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii", ibi "erat venenum aspidum sub labiis eorum", ibi "eorum os maledictione et amaritudine plenum", ibi "veloces eorum pedes ad effundendum sanguinem", ibi "contritio et infelicitas in viis eorum", ibi "viam pacis non cognoscebant nec erat timor Dei ante oculos eorum", ibi "iacebant abscisa membra, quae pestifera putredo ita corruperat, ut plus haberet in abscisione solaminis quam in remissione medicaminis", ibi "erant famosi criminis rei victorianus carcabianensis" et ceteri cum isto duodecim, inter quos Praetextatus Adsuritanus et Felicianus Mustitanus, de quibus receptis agimus, qui eumdem Maximianum praesentes ordinaverant, hoc est "funesto opere perditionis vas sordidum collecta faeculentia glutinaverant, ubi tanto facinori tamquam illicito incestui clerici Carthaginis lenocinium praebuerunt". Tales ministri sacramentorum nondum correcti, nondum vobis redditi ac restituti in schismate Maximiani baptizaverunt, post tales ministros sacramentorum correctos redditos restitutos vestri non rebaptizaverunt.
32. 39. Quid sola in vobis praevalet animositas? Aliquando attendatur, aliquando audiatur et veritas. Quid iniciuntur inanissimae nebulae dilationis datae? Non ipsis data est, de quibus dictum est: "Damnatos esse cognoscite", de quibus etiam praedictum est quales fuerint, quid fecerint, cur eos oportuerit iam sine dilatione damnari, quod scilicet Maximi anum impositis manibus praesentes ordinaverunt; hoc est enim quod significarunt dicendo, "quod funesto opere perditionis vas sordidum collecta faeculentia glutinaverint". Illis autem data est dilatio, qui ordinationi Maximiani non interfuerunt quamvis in eius societate atque schismate constituti, tantum quia manus ei, quod absentes fuerant, non imposuerunt. Sic enim a damnatis ordinatoribus eius eadem concilii sententia distinguntur. Nam cum dixissent illos - quorum et nomina conscripserunt - "damnatos esse cognoscite, eos autem - inquiunt - quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est qui a Maximiani capite proprias manus verecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem Ecclesiam redire permisimus". Quid planius, quid distinctius, quid apertius? Illos dicunt "famosi criminis reos, qui funesto opere perditionis vas sordidum collecta faeculentia glutinarunt, damnatos esse cognoscite", hos autem dicunt, "quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est qui a Maximiani capite proprias manus verecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem Ecclesiam redire permisimus". Et quia ex illis damnatis duo postea salvo honore suscepti sunt, non invenitur hoc quemadmodum defendatur, nisi ut omnibus dicatur dilatio fuisse concessa.
33. 40. Sed concessa sit omnibus. Nempe quotquot ad vos ab illo schismate redierunt, antequam redirent, illic fuerunt, illic baptizaverunt, inde ad vos sine destructione sui honoris et Baptismi redeuntes, si frons adsit, ora vestra clauserunt. Cum enim quaerimus, antequam se, sicut ipse dixisti, Ecclesiae reddidissent et ante diem praestitutum restituti fuissent, ubi erant, quid aliud vos res ipsa respondere compellit nisi in schismate Maximiani, propter quod in omnes illa est prolata sententia? Ibi ergo baptizarunt eos, in quibus ad vos simul inde venientibus Baptismum Christi non ausi estis rescindere, quia coacti estis agnoscere. Unde ipso facto vestro, opere vestro, iudicio vestro adversus vos merito recteque concluditur agnoscendum esse Baptismum Christi, etiamsi extra Ecclesiam datus fuerit, et ideo nos hoc pie cognoscere in vestris, vos impie rescindere in nostris.
34. 41. Sed forte paenitet talia te verba posuisse, quae hanc veritatem nimis urgerent, quoniam dixisti: "Factum est ut se Ecclesiae reddidissent et ante diem praestitutum restituti peremptoria sententia non tenerentur", ut responderetur tibi: quomodo se Ecclesiae reddiderunt, quomodo eidem restituti sunt, si ab ea non erant separati? Aut si separati erant, quomodo baptizabant? Sed quid aliud diceres, nisi quod ab eis audieras quos consuluisti, cum ex hac causa litteris meis valde permovereris? Et tamen fortassis te arguant reprehendant, quod talia verba incaute posueris. Est quod te adversus eos maxime muniat ac tuam tristitiam consoletur. Nam et ipsi in eiusdem concilii decreto talia posuerunt; unde si nobis lecto isto opusculo nostro ita respondere voluerint, quod eis non praeiudicent verba laici sui, verba ipsorum continuo recitabimus: "Eos autem - inquiunt - quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est qui a Maximiani capite proprias manus verecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem Ecclesiam redire permisimus". Cum enim eis dicitur: "Isti, quos ad matrem Ecclesiam redire permisistis, antequam redirent, ubi erant?", similiter urgentur ac tu paulo ante verbis a te positis urgebaris. Ubi enim eos fuisse respondebunt nisi in schismate Maximiani? Sed ubi volunt eos fuisse contendant: certe qui ad Ecclesiam redire permissi sunt in Ecclesia non fuerunt. Ergo extra Ecclesiam baptizaverunt et simul baptizatores et baptizati ad Ecclesiam redeuntes nec illi honores quos extra gesserant nec illi Baptisma quod extra acceperant amiserunt.
35. 42. Et tu quidem, quantum potuisti in causa mala, caute locutus es, ut diceres: "Placuit tamen decreto concilii dilationem temporis dari, intra quod si qui corrigi voluisset innocens haberetur". Illi autem nec corrigendos eos fuisse dixerunt quibus data est illa dilatio, sed tamquam omnino impolluti atque innocentes in Maximiani societate fuerint, sic de illis loquuntur, cum ipsam prorogant dilationem. Quid est enim aliud quod dicunt: "Eos autem, quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, ad matrem Ecclesiam redire permisimus", nisi: "quos non polluit consortium Maximiani, ad matrem Ecclesiam redire permisimus"? Ac ne parum sit, vide quid adiungant: "Quanto enim de reorum - inquiunt - morte purgamur, tanto de innocentium reditu gratulamur". Cur itaque tu dicis "placuisse dilationem temporis dari, intra quod si qui corrigi vellet innocens haberetur", cum eam videas impollutis atque innocentibus datam? Sed videlicet tu timuisti, ne tibi diceretur: quare dabatur dilatio eis, quos non polluerat Maximianus? Ideo dilatione illa corrigendos esse censuisti. Illi timuerunt, ne sibi diceretur: quare in suis honoribus pollutos suscipere voluistis? Ideo se impollutis dilationem dedisse dixerunt.
36. 43. Proinde singula timuistis, sed alterutrum oppugnatur ex altero. Nam tibi dicitur: quomodo existimas corrigendos quos tui praedicant impollutos? Illis autem dicitur: quomodo asseritis impollutos etsi non manum imponendo capiti Maximiani, tamen schismatis eius communione ma culatos? Cuius autem animus, cuius vires, cuius lingua sufficiat proloqui tam intolerandum dolorem? Ut pars Donati discissa resarciatur, nec socios afros in Africa polluit Maximianus: ne ad ipsam radicem unitatis rami fracti regredi permittantur, tot remotissimas gentes polluit ex Africa Caecilianus.
37. 44. Ex die concilii Bagaiensis, hoc est octavum calendas maias, usque ad diem datae illius dilationis, hoc est octavum calendarum ianuarii, octo menses numerantur. In hoc tam longo temporis intervallo illi, quibus dilatio data est, maculabantur societate damnati Maximiani an non maculabantur? Si maculabantur, quomodo dicitur: "Eos autem, quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, ad matrem Ecclesiam redire permisimus"? Si non maculabantur, quomodo nos atque omnes quae ubique sunt christianas gentes potuit ignotorum, non dicam falsorum, maculare alienorum contagio peccatorum? "Sed ideo - inquis - dilatio data est, quae si transisset illis non redeuntibus, tunc macularentur et in poenam damnationis incurrerent". Non ergo eos peccatum illius societatis, sed diei constitutio maculabat. Si ergo nullus dies constitueretur, immaculati utique permanerent. Quid de vobis male meruit orbis terrarum? Cur eum maculatum perhibetis peccatis alienis, cui nullum diem dilationis constituistis, cum tanta sit vestra potentia, ut homines quando volunt peccatoribus socientur et quando volueritis inquinentur? Innocentes et impolluti erant, quibus in parte Maximiani dabatur dilatio, intra cuius diem si remearent ad vos, haberent integri honoris ac fidei fundamenta; si autem ille dies eis non redeuntibus praeteriret, tunc polluti, tunc scelerati, tunc perditi supplicium damnationis incurrerent, tunc humiliarentur per paenitentiam degradati. O <ratio> mira praedicentium hominum non iam, ut vetus proverbium fertur: "Quod volumus sanctum est", sed etiam quando volumus et quamdiu volumus. Contingat alicui vestrum in nave orare nobiscum iam pollutus, iam traditor appellatur: communicant altaria damnatores Primiani cum Maximiano veritatis adultero, Ecclesiae matris inimico, dathae, corae et abiron ministro et per octo menses innocentes impollutique persistunt. Proinde si qui ex his nonum calendarum ianuarii se vestrae communioni reddiderunt, de innocentium estis reditu gratulati, eorum scilicet quos sacrilegi surculi non polluere plantaria. Quid vos promeruerunt tot dies octo mensum a die octavo calendarum maiarum usque ad diem octavum calendarum ianuarii, quos ita sanctificastis, ut per eos quicumque communioni sacrilegi atque damnati Maximiani cohaererent, non polluerentur nec efficerentur nocentes: et quid vos offendit tam sanctus dies natalis ipsius Domini nostri, ut solus adventu et transitu suo pollueret innocentes, atque in eis qui in illo schismate baptizarunt per illos omnes dies sanctus maneret Baptismus Christi et immundus fieret per natalem Christi?
38. 45. Quid non audeat humana temeritas, cum in sententiam nefandi praecipitatur erroris, quam relinquere propter vanitatem pudet et defendere contra veritatem non pudet? Sed quid hinc plura, ubi quilibet obstinatissimus, qui contra omnes voces rationis obduruit, necesse est fateatur de quibus dicitur: "Se Ecclesiae reddidissent et ante diem praestitutum restituti essent" - quae verba ipse posuisti - , eos denique de quibus dicitur: "Ad matrem Ecclesiam redire permisimus: de innocentium reditu gratulamur: ac ne angustum redeuntibus tempus spem salutis artatae diei pressura subducat, usque in illum diem agnitionis pandimus ianuam, ut integri honoris ac fidei regressi habeant fundamenta. Quam quisquam si ingredi nequiverit pigra segnitia, sciat sibi ad omnes veniales aditus viam esse subductam: et post praestitutum diem redeuntibus fixa paenitentia" - quae verba trecenti et decem in sententia sua totiens inculcarunt - , necesse est, inquam, quilibet adversarius fateatur eos, de quibus ista dicuntur, ante quam se vobis redderent, antequam vobis restituerentur, antequam ad vos redirent, antequam regressi ianuam dilationis ingrederentur, non fuisse vobiscum extra vestram communionem in eo schismate, quo se a vobis separaverant, baptizasse? Inde vobis redditi ac restituti ubi a vobis alienati erant, inde ad vos redeuntes et regredientes quo a vobis foris erant, et tenuerunt non deminutos honores suos et se cum introduxerunt non rebaptizandos baptizatos suos.
39. 46. Quid adhuc pessimae causae patrocinium pertinacissimum praebes? Adquiesce tandem non mihi, sed ipsi qua convincimini veritati. Vide quam verum dixerim, quod frustra labefactare conatus es, "quanta sint pro pace toleranda", atque - ut eisdem identidem verbis utar, quibus in illis litteris usus sum - "pro pace Christi redite ad Ecclesiam quae non damnavit incognita, si pro pace Donati placuit revocare damnata" 39. Si enim ex his duodecim, quos cum Maximiano sine dilatione damnaverant, Felicianum et Praetextatum postea receperunt, quomodo falsum est eos revocasse damnata? Si autem et ipsis dilatio data est, quos dixerunt "damnatos esse cognoscite", etiamsi nullus eorum postea remearet, placuit tamen revocare damnata, quando post sententiam, qua dictum est: "damnatos esse cognoscite", data est dilatio, qua eis liceret evacuata damnatione remeare. Haec dicta sufficerent, etiamsi verum esset quod te dicis, cum hac causa Maximianensium valde permotus esses, a tuis episcopis cognovisse; quid autem agis, quia et falsum est? Quaere aut, si habes, inspice diem gestorum pro consularium, quo postulatio dicta est a Titiano adversus Felicianum et Praetextatum, ut pellerentur locis, et vide, quanto post diem illius dilationis hoc factum est. Nam dies est concilii Bagaiensis consulatu Augustorum arcadii ter et honorii iterum octavo calendarum maii, dies autem dilationis hinc usque ad octavum calendarum ianuarii, postulatio vero ista titiani dicta est post istum consulatum die sexto nonas martii.
40. 47. Proinde apparet tertium ferme agi mensem, cum a proconsule petitur, ut Felicianus et Praetextatus sedibus propulsentur tamquam collegae Maximiani, quos sibi consociaverat ad furorem. Nam cum memoratus advocatus de Maximiano quod sufficere videbatur in eadem postulatione dixisset: "Eos quoque - inquit - quos alienae praesumptionis error attraxerat, portu primo proposito paenitendi, si reverti cuperent intra tempus ad religionis tramitem destitutum, pari vigoris ammonitione compescuit. Sed suis institutis iniquitas delectatur et semet ipsam non deserit, cum semel praecipitata corruerit. Idem namque Maximianus coeptam nutrit audaciam et alios sibimet consociat ad furorem. Inter quos etiam Felicianus quidam, qui primo recta sectatus depravationis huius attaminatione fuscatur, in Mustitana positus civitate Deo omnipotenti parietes consecratos, Ecclesiam venerandam quasi quadam obsessione credidit retinendam. Hunc etiam Praetextatus in Adsuritanis partibus imitatur". Audis ne advocati verba praeclarissima et manifestissima, quibus dicit istos, de quibus agimus, quia portum propositum paenitendi, dum suis institutis iniquitas delectatur, cum semel praecipitata corruerit, contempserunt, locis ecclesiasticis expellendos? Ubi si dies posset latere gestorum, cuivis obtunsissimo satis eluceret, quod contra eos non ita proconsularis potestas adiretur, nisi aut illo concilio fuissent, sicut illi magis apparet, sine ulla impertita dilatione damnati aut intra diem dilationis, si omnibus data est, vobis restitui noluissent. Cum vero etiam dies gestorum cuiuslibet obstinati oculos auresque sic feriat, usque adeo illos etiam post transactum dilationis diem in vestra communione non fuisse et Maximiano cohaesisse, ut ob hoc adversus eos tam terribilis iudiciariae iussionis impetraretur auctoritas, quid ad haec dicitur? Quid adhuc contra tam perspicuam veritatem mira impudentiae caecitate contenditur? Quid adhuc ab eis, qui pro unitate partis Donati etiam concordiam sacrilegorum damnatorum tenere voluerunt, contra unitatem Christi tanta insania rebellatur? Quid adhuc Baptismus Christi, etiam in sacrilego schismate veneratione debita cognitus, in tot catholicis gentibus impia praesumptione respuitur, sacrilega repetitione violatur?
41. 48. Nolo quaerere, quanto post huius postulationis diem, qua Felicianus et Praetex tatus titiani advocati verbis tam graviter accusantur, in vestram communionem recepti sunt. Sufficit, quod eadem postulatio tanto post finem praestitutae illius dilationis eos a vestra communione separatos in Maximiani schismate fuisse convincit, quos postea recepistis, quorum honores nulla ex parte minuistis, a quibus datum quamvis in sacrilego schismate Baptismum, sicut re vera timendum fuit, rescindere timuistis. Numquidnam in hac causa se contra nos lingua cuiuslibet pertinacissimi commoveret, si se moveri in hominis ore et sub hominis fronte sentiret? Erravi plane, fateor, in eo quod in illis litteris posui de illa Bagaiensis concilii sententia, quoniam dixi: "cum apud eos decernenda recitata est, ore latissimo acclamaverunt, nunc autem, cum a nobis recitata fuerit, obmutescunt" 40. Verum est quod tu dixisti: "ecce non obmutescunt"; verecundia quippe in rebus tam manifestis vel etiam ipsa impudentia obmutescere potest, insania non potest. Neque hoc dictum de te accipias, qui tuis episcopis mentientibus credidisti, nec de illis omnibus - neque enim omnes de hac re permotus consulere potuisti - , sed de his, qui cum scirent quanta et quando contra Praetextatum et Felicianum apud iudices gesta sunt, hoc quod tuis inseruisti litteris tibi ausi sunt dicere, quod ante diem praestitutae dilationis Felicianus et Praetextatus vestrae communioni restituti peremptoria sententia non tenerentur obstricti. Aut si et ipsi forte ista nescierunt, nunc saltem, cum haec legitis, taceat verecundia, taceat et ipsa qualiscumque hominis est impudentia; sola certe quae contra tam evidentem veritatem clamet relinquatur insania. Et illa erit fortasse sanabilis, si compescatur a sanis.
42. 49. Nunc vide, quemadmodum de me dixeris: "Testis mendax non erit impunitus", cum putares me in hac Maximia nensium causa fuisse mentitum. Ego tibi hoc non repono; forte quippe locutus es quod incauta amicitia credidisti, non quod fallaci corde finxisti. Homines sumus: qua tandem vigilantia efficere possumus, ut vel putando vel loquendo in aliquo non labamur? Sed contra medicinam correctionis obsurdescere non debemus.
43. 50. Nunc attende, quantam mihi etiam in ceteris partibus epistulae tuae causa ista Maximianensium praebeat respondendi facilitatem. Quidquid de traditoribus velut nostris dicendum putasti, quamquam vestri potius hoc fecisse doceantur, quod et in illo trium voluminum opere satis superque monstravi, vide tamen et responde, si potes, utrum hoc crimen, quorumlibet fuerit, polluere potuerit in unitate tot gentium christianos vel longe remotissimos vel longe posteros, si crimen sacrilegi surculi Maximiani maculare non potuit vel socios afros, quibus dantes dilationem trecenti et decem episcopi vestri dixerunt: "Quos sacrilegi surculi non polluere plantaria", vel vos ipsos, qui non solum istos quos innocentes dixistis, verum etiam in illo sacrilegio iam damnatos tanta concordia suscepistis.
43. 51. Dicis Orientalibus nota fuisse crimina tradito rum, quando tibi Afro Maximianensium schisma in Africae capite commissum, antequam meas litteras legens valde permotus consuleres episcopos vestros, incognitum fuit et, cum consuluisses, verum ab eis audire minime potuisti. Quos certe si defendis, ne dicas mentitos, concedis ignaros, et tamen nec nos nec orientis et occidentis tot tantosque populos saltem nescire permittis causam Caeciliani, cum isti nesciant Praetextati et Feliciani, quos trecenti et decem, hoc est aut omnes aut prope omnes episcopi partis Donati, Afri Afros in Africa damnaverunt, Afri Afros in Africa susceperunt.
44. 52. Inseris principium Serdicensis concilii, unde probare conaris, quod orientales episcopi cognito crimine traditorum parti Donati communicaverint, hoc uno magno scilicet documento, quod inter episcopos quibus scribunt Donati nomen inventum est. Nec tamen ibi aliquid legitur eos de Afris traditoribus cognovisse. Quod quidem concilium, ne te lateat, arrianorum est, quos iam tu inter alios haereticos nominasti, nec additis civitatum nominibus legi solet, quia nec ipse mos est ecclesiasticus, quando episcopi episcopis epistulam scribunt. Unde nescio quis iste Donatus miror si non in vestris litteris Carthaginiensis factus est, quamquam potuerint illi tam longinquis terris ab Africa separati eo ipso tempore quo scribere volebant requirere, quisnam episcopus esset Carthaginis, <et invenire> esse Donatum. Omitto enim dicere, quod fortasse orientales haeretici <afris> haereticis aliquo modo se sociare temptaverant. Sed tu, homo prudens, cum velles solvere quaestionem, cum tibi dici posset: si haec ita sunt, ut orientales scriberent ad Donatum vestrum, quemadmodum a communione vestrorum orientales postea digregati sunt?, respondisti et dixisti: "Quia in recipiendis iterum vestris damnatae causae non potuerunt servare constantiam. Et scriptum est: qui iungitur fornicariae unum corpus est 41". Ubi vestros nunc atrociter accusasti, si in hac causa Maximianensium non potuerunt servare constantiam execrabiliter damnando sacrilegos, honorabiliter suscipiendo damnatos. Illud enim de Orientalibus omnino non probas, hoc de vestris audis et legis et cernis et iudicas.
45. 53. Iubes me relinquere Ecclesiam traditorum, quos nec vos apud nos nec maiores vestri apud maiores nostros convincere ac demonstrare potuerunt; quos nunc si demonstrasses, eorum facinus crimenque damnarem, non propter eos tot gentium quibus ignoti sunt catholicam societatem desererem. Sed vide, qua consideratione nolis in communione nostra eorum mortuorum memoriam fieri, quorum facta non novimus, quorum etiam bonam inter suos famam posteritatis successione didicimus, cum in vestra communione sine ulla degradatione vivant quorum mala sensistis, quorum sacrilegia condemnastis.
45. 54. Audes mihi dicere, homo prudens: "Ille qui tra didit, te creavit", sic nesciens illum esse creatorem nostrum in eo, quod christiani sumus, qui est creator noster in eo, quod homines sumus, quamvis nec illum, quem putas creatorem meum, de traditione conviceris. Ego autem non tibi rependo hanc iniuriam; nec tuum nec filiorum vel nepotum aut pronepotum tuorum, si in parte Donati fuerint, Felicianum dico creatorem. Tantum, quia permittis, admoneo, ne creator tuus post nomen hominis impia vanitate currentem te inveniat desertorem. Deinde plausibiliter tibi videris adiungere: "A fonte deducitur rivus et caput membra sequuntur. Sano capite omne sanum est corpus, et si quid in hoc morbi vel vitii est, omnia membra debilitat. Originem suam respicit quidquid in stirpe procrescit. Non potest innocens esse qui sectam non sequitur innocentis, cum praesertim scriptum sit: in legalibus patrum vestrorum ne ambulaveritis 42". In his omnibus verbis tuis omitto, quia non est simile quod de humano corpore comparasti; fieri enim potest, ut et pes doleat capite sano et pede sano caput. Omitto etiam, quod tibi exciderit quid paulo ante dixeris: "Hoc et nos volumus, hoc suademus, ut Christus christiani sit caput", qui nunc nescio quem traditorem caput vis esse ignotarum gentium christianarum, ubi datum et acceptum Christi Baptismum non vultis agnoscere, tamquam baptizati non nisi ab illo traditore creati sint. Omitto et illud, quantum me adiuvet quod de Scriptura testimonium ipse posuisti, dictum esse Iudaeis: In legalibus patrum vestrorum ne ambulaveritis 43, cum hoc utique praeceptum quicumque tunc observare voluerunt, sicut prophetae sancti et septem milia virorum, qui non curvaverunt genua ante bahal 44, a populo tamen suo et a communibus sacramentis non se diviserunt. Hoc dico, hoc velis nolis repetendo, quamlibet tibi videar molestus, inculco: noli Caecilianum totiens absolutum caput facere posteris nobis, cum ego et Primianum a Feliciano et Felicianum a Primiano damnatum non tamen faciam caput posteris vestris.
46. 55. Iam vero de persecutionis invidia, quam a terrenis potestatibus vos pro parte Donati perpeti gloriamini, quamvis in illo trium librorum opere satis tibi abundeque responderim, neque nunc tibi tacebo, quod ex hac causa Maximianensium breviter responderi potest, neque si propterea vos imperitis atque imprudentibus populis commendatis. Sic enim se Maximianus ipse, sic eius socii, qui nec persecutionibus vestrorum, ut ad eorum communionem redirent, cedere potuerunt, vanis imperitisque commendant. Sed qui sobrie cogitant eorum, qui aliquam molestiam patiuntur, non poenas considerari oportere sed causas, intellegunt eos pro crimine sacrilegi schismatis, in quo a vobis merito iusteque damnati sunt, commotiones etiam saecularium iudiciorum merito iusteque perpessos. Neque enim illud commemoro quod in tua epistula posuisti, "quod Maximiani non basilicam sed speluncam non Optatus sed populus evertit". Quamquam etiam illic, etsi incertum est vestros fecisse, certum est tamen illum passum fuisse persecutionem nec tamen iustum esse sed impium. Unde iam cogeris confiteri non debere quid quisque patiatur, sed quare patiatur attendi.
46. 56. Sed mihi parum est hoc Maximiani exemplo interim demonstrare non continuo iustum esse, qui obtento atque adumbrato Christi nomine patitur persecutionem, quando et Maximianus sacrilegus passus est, nisi te cogam fateri, quod et religiosi sacrilegos et iusti impios persequuntur, non sane nocendi studio, sed necessitate potius consulendi. Nec de vetere testamento profero exempla, quamvis te etiam propheticis exemplis doceri velle dixisti. Illa, inquam, nimis antiqua non profero; fuerunt enim alterius dispensationis et temporis. Iam post revelatam et oportuno tempore commendatam mansuetudinem episcopi vestri, quod quidem nos non dicimus iustum, sed quamdiu ibi es et talem causam defendis tu dicere cogeris, episcopi, inquam, vestri vestros schismaticos persecuti sunt.
47. 57. Iam itaque non dico: persecutionem passus est Maximianus, fecit Optatus, quoniam hoc vos ignorare respondes et ita fecit, ut hinc nulla possim gesta recitare; quamquam in tam recenti memoria civitates ipsae si interrogentur, negare non possunt. Hoc ergo non dico, sed dico: persecutionem passus est Maximianus, fecit Primianus et recito gesta, quibus ostendam domum, quam Maximianus propriam defendebat, Primianum procuratione mandata exorcisterii ecclesiastici nomine, favente sibi sacerdote legato, quod ipsa gesta indicant, abstulisse. Sed iustitiae, non gratiae fuerit iudex - non abnuo, non refello - : cur ergo Primianus apud acta magistratus Carthaginiensis inter alia, quae de nobis contumeliose prosequenda mandavit: "Illi - inquit - auferunt aliena, nos intermittimus ablata", cum ipse abstulisset aliena, si Maximiani erat domus, si autem Maximianus eam potius usurpaverat, non intermisisset ablata? Sed si neque hoc ad persecutionem vis pertinere, dico episcopos vestros et clericos vestros Maximianensibus in eis sedibus manentibus, in quibus antiquitus fuerant ordinati, fecisse persecutiones, apud proconsules accusasse, impetrasse iussiones eisdemque iussionibus exsequendis officiorum instantiam et civitatum auxilia meruisse, ut ill qui iam fuerant Bagaiensis sententiae severitate damnati et a vestrae communionis corpore, ne per cuncta membra pestilens virus irreperet, compendioso dolore praecisi, et nullum iam vobis facientes suae communionis morbida contagione periculum cum praecisis pariter plebibus suis propria conventicula frequentabant, loca et basilicas quas non invaserant cum populis sibi cohaerentibus perpetua possessione retine bant, terrerentur proturbarentur expellerentur, renitentes exhiberentur.
48. 58. Lege quae de illis vel in illos advocatis prosequentibus dicta sunt, quae obiecta crimina sacrilegii, quo impetu accusationis concitatae sunt potestates; quaere quae facta sint salvio membresitano, quia non ei potuit illius persecutionis exagitationibus extorqueri, ut rediret a consortio criminis, maluitque se committere examini et persecutoribus suis in proconsulari iudicio respondere, ea credo fiducia, quod sciret adversarios suos legibus contra haereticos promulgatis uti non posse apud iudicem, nisi etiam se ipsos eis pariter irretirent. Sed fefellit eum ista cogitatio. Apud seranum enim tunc proconsulem vel gratia plus valuit vel magis forte Bagaiense concilium, quod illic etiam contra eumdem Salvium recitatum est. Quadam sane interlocutione quid per se ageretur ostendit, id est ut Salvium aut choro episcoporum communionis Primiani redderet aut fugaret a sedibus, ut Restitutus, quem contra eum Primianus ordinaverat, loca omnia, quae a Salvio tenebantur, sine adversario possideret; et tamen in eadem interlocutione quod persecutionem Salvius pateretur expressit. Sic enim in eisdem gestis legitur: "seranus pro consule dixit: lis episcoporum secundum legem ab episcopis audienda est: episcopi iudicaverunt. Quare non aut sub satisfactione ad chorum reverteris vetustatis aut, ut habes scriptum, terga persecutoribus prodis?". Quid hic tibi videtur? Placet ne istum salvium appellare iustum, cui pro consule, apud quem restituto episcopo vestro contra stante accusabatur, etiam de sancta Scriptura dat consilium, ut terga persecutoribus prodat, quoniam scriptum est in evangelio: si vos persecuti fuerint, fugite 45? Vides certe, quam speciem salvius apud suos vel martyris vel confessoris ostendat, qui persequente restituto haec meruit a proconsule audire, et tamen non solum secundum nos, verum etiam secundum vos impius et sacrilegus iudicatur.
49. 59. Iam vero posteaquam sententia proconsulis Abitinensibus allegata est, per quam civitatem vicinam iudicatum impleri vestri meruerant, eo quod paene omnes Membresitani Salvium diligebant, quae fecerint idem Abitinenses homini aetate gravissimo, piget dicere, quia ea non apud acta fecerunt; sed tam recenti memoria cum omnibus documentis sit clarior ipsa testificatio civitatum, breviter attingam, quod illic, cum iter agerem, comperi. Nam quia eis pro defendendis ex quantacumque parte sedibus suis etiam post proconsulis iudicatum turbae sibi faventis fiducia Salvius repugnare temptaverat, victus aliquando comprehensus est, non iam ducendus ad iudicem, ubi inter partes fuerat prolata sententia, sed pompa miserabili triumphandus. Capto enim seni mortuos canes alligaverunt in collo et sic cum illo quantum libuit saltaverunt. Hoc si vellem exaggerare dicendo, nonne fortassis hanc poenam vix tormentis regum etruscorum, quibus mortua vivis corpora coniungebant 46, comparandam esse monstrarem? Nonne homo senex et qui haberi volebat episcopus omnium iudicio de societate vivorum atque mortuorum exterminandus esset, si duobus sibi suppliciis, unde unum subeundum esset, propositis non potius haerere cadaveribus humanis quam saltare eligeret cum caninis?
50. 60. Nunc aspice illa mea verba, quae te refellisse arbitratus es, immo iam non ipsa, sed pro ipsis ista quae dicam. Ecce enim non dico: si persecutionem facere non licet, <fecit Optatus, sed dico: si persecutionem facere non licet>, fecit Restitutus, nec dico: si persecutionem qui patitur habendus est innocens, Maximianus est passus. Sed dico: si persecutionem qui patitur habendus est innocens, passus est Salvius. Gesta recito, verba quae non vis repeto: fecit Restitutus, passus est Salvius. Quem mihi ex his duobus christianum nisi Restitutum, quem sacrilegum nisi Salvium respondebis? Iaceat igitur oportet improbatumque respuatur et quod dixisti "nullam esse iustam persecutionem" et quod dixisti: "Quis non vult testamento consentire prolato, qui persecutionem patitur an qui facit?", quia et iusta persecutio est, quam pertulit Salvius et restitutus fecit. Passus est Salvius, et tibi est Restitutus laudabilis, damnabilis Salvius. Neque enim occulte factum esse dicturus es aut posset hoc latere Primianum, quod in ea civitate factum est, ubi ipse episcopus praesidebat, et in tanta civitate, apud tantum iudicem, ut ex hoc aliis etiam civitatibus occultum esse non posset. Aut si et hoc inter occulta deputandum est, cur non vis ignorare orbem terrae, si quid male fecit - quod quidem absit ut fecerit - persecutionis tempore Caecilianus, si persecutionem, quam passus est Salvius ab illo, quem ipse contra eum ordinavit, et in ea civitate, ubi super collegas principatum gerit, potuit nescire Primianus? Fateberis igitur velis nolis, ne Restitutum, ne Primianum, ne partem Donati damnare cogaris, non solum et iniustos pati, verum etiam et iustos facere posse persecutionem. Aut si eam quae iuste fit non esse appellandam persecutionem putas, nec vos a nobis nec vestros a nostris persecutionem poteris probare perpessos, magisque nos demonstrabimus eam nos perpeti a clericis et Circumcellionibus vestris, qui corde duro et insulso nec intellegentes nec ferentes, quod eis consulimus ad salutem, tanto in nos furore saeviunt, ut ea quae nobis faciunt nec numerare nec commemorare nec digne verbis explicare sufficiam.
51. 61. Proinde cum freneticus medicum vexat et medicus freneticum ligat, aut ambo invicem persequuntur aut, si persecutio nisi quae male fit non est, non utique persequitur medicus freneticum, sed freneticus medicum. Saevitia igitur vestra et violentissima audacia per Circumcelliones vestros clericorum vestrorum satellites omnibus nota comprimenda fuit legibus, quae contra vos latae sunt, et quodammodo colliganda, simul ut, in quo essetis errore et quo sacrilegio contra unitatem pacemque Christi divideremini, saltem ipso terrore com moniti cogitare atque emendare velletis, sicut terroribus vestris per potestatum saecularium iussiones exagitati Felicianus et Praetextatus - quod corde nimium duro et perversissimo Salvius noluit - schisma quod a vobis fecerant correxerunt et ad vestram communionem societatemque redierunt. Totum autem corrigeretur, si ad radicem catholicam a vobis omnibus rediretur. Quidquid vero factum est adversus vos, quod temperamentum christianae dilectionis excederet, tam non est imputandum catholicae Ecclesiae quam nec illud, quod salvio fecerunt Abitinenses, Primiano vel Restituto imputaverim.
52. 62. Quod vero post exaggeratas persecutiones, quas partem Donati perpessam fuisse dixisti, et totum tacens quod praecessit a vestris et multa dicens quae non probantur in nostris, de psalmis testimonium subiecisti et dixisti: "Nonne de his qui talia faciunt dictum est: veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem, et viam pacis non cognoverunt 47?", haec ipsa et alia multa longeque graviora illo Bagaiensi concilio episcopi vestri in Felicianum Praetextatumque dixerunt. Et certe illi nullius carnis sanguinem fuderunt, nullum in vos violentiae corporalis impetum fecerunt, sed qui haec in eos dicebant multo sceleratius eos sacrilegio schismatis sanguinem spiritalem fundere iudicabant. Unde si cum illis post tam graviter <acriter>que in eos dicta pacem sine honoris eorum decoloratione, sine Baptismi rescissione fecistis, non desperandum est, quod et nobiscum concordare possitis. Multo enim magis vos allectare debet ad pacem faciendam totus orbis christianus quam Praetextatus et Felicianus, quoniam, si non vos inquinaverunt, quos tanta criminationis atrocitate damnastis, multo minus vos inquinat unitas tot gentium christianarum, cui nescio quorum Afrorum crimina <non> demonstrastis, et multum vos inquinat scelus, quo vestram societatem ab eius Ecclesiae, pro qua tot ac tanta divina testimonia recitantur, societate separastis; quibus divinis testimoniis humana temeritate ausus es contradicere, cum et tu ipse nescio quomodo eadem vi veritatis fateri coactus sis, quod in christianum nomen totus cotidie vertitur mundus.
53. 63. Ausus es, inquam, testamento Dei reluctari, cum dicat Apostolus: hominis testamentum confirmatum nemo irritum facit aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius 48. Hoc testamentum irritum facere, huic testamento partem Donati superordinare minime timuisti et, cum Deus in eodem testamento dicat ad Abraham: sic erit semen tuum sicut stellae caeli et sicut arena maris 49, hoc tu irritum faciens et partem Donati, pro qua nullum testimonium recitas, superordinans "in paucis - inquis - frequenter est veritas, errare multorum est", non intellegens, quomodo a Domino dictum sit paucos intrare per angustam portam 50, cum et multos dixerit ab Oriente et Occidente recubituros cum Abraham, Isaac et iacob 51 et in apocalypsi demonstrentur ex omni gente et tribu et lingua milia candidatorum, quae nemo numerare possit 52. Qui profecto et multi sunt per se ipsos et idem ipsi pauci sunt in compa ratione longe plurium, qui cum diabolo puniendi sunt. Quae tamen frumenta divinis in aeternum horreis destinata per totum mundum dilectionis unitate sociata sive ab scandalis et violentiis haereticorum sive ab interiore tamquam palea sua multis non recte viventibus aestus et trituram huius saeculi tolerant ultima ventilatione purganda. Sed tibi ad haec omnia nihil facilius quam Maximianensium causa respondet. Si enim in paucis frequenter est veritas et errare multorum est, permitte ut Maximianenses, quanto vobis sunt impares paucitate, tanto vos superent veritate. Non facis: noli ergo in comparatione multitudinis gentium catholicarum de vestra paucitate gloriari, sicut non vis, ut Maximianenses in comparatione multitudinis vestrae de sua paucitate glorientur.
54. 64. Quod autem de Afris traditoribus narras, ita <ne> nescis aut qualiscumque hominis corde non sentis, in conflictu quo veritas quaeritur, cum probatio non sequitur, quam sit vana et inepta narratio? In qua refellenda operam non consumerem, nec si non haberem in causa Maximianensium tam facile sine ulla ambage compendium. Sacrae sunt litterae: Deus deorum Dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum: ex sion species decoris eius 53. Huic prophetico testimonio concinit evangelium, ubi de se ipso idem Dominus dicit: oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab hieru salem 54. Quod enim illic dictum est: vocavit terram a solis ortu usque ad occasum, hoc dictum est hic: Per omnes gentes, et quod ibi dictum est: ex sion species decoris eius, hoc dictum est hic: incipientibus ab hierusalem. Non enim tantummodo ibi passus est Christus, sed ibi etiam resurrexit, inde ascendit in caelum, ibi centum viginti homines congregatos die pentecostes misso de caelo sancto Spiritu implevit, ibi uno die tria, alio quinque milia credentium in suum corpus conversa suscepit, inde in totam Iudaeam et samariam et in orbis terrarum ceteras gentes se fructificando diffudit et diffundit Ecclesia. Quod discipulis praedicens et iam ascensurus in caelum: eritis, inquit, mihi testes in hierusalem et in totam Iudaeam et samariam et usque in fines terrae 55. Haec igitur Ecclesia incipiens ab Hierusalem seque per omnes gentes tam evidenti fecunditate diffundens, ut te ipsum confiteri cogat, quod in christianum nomen providentia Dei totus cotidie vertitur mundus, haec, inquam, Ecclesia, quae Domino Deo deorum loquente a solis ortu usque ad occasum vocatur, nullo modo ab Afris traditoribus pollui potuit quos omnino nescivit, si Maximiani sacrilegi surculi non polluere plantaria tot collegas eius, tantum quia ordinando manus ei non imposuerunt, quamvis eum a Primiano damnatum laudaverint Primianumque damnaverint, quamvis in eius schismate constituti dilationem qua reverterentur acceperint.
55. 65. Quin etiam quia dixi: "traditionem multo probabilius nos vobis obicimus" 56, respondes me hoc modo fuisse confessum, quod eam vos nobis probabiliter obiecistis, docens etiam regulam locutionis, "qua comparativus gradus quod ante positum est auget, non quod ante dictum est improbat", et adiungens: "Sicut bene et melius, male et peius, horribiliter et horribilius, ita esse probabiliter et probabilius". Unde tibi colligere videris et dicis: "Si vos probabilius, nos ergo probabiliter". Hinc ego in illo prolixiore trium librorum opere suo loco tibi satis aut plus quam satis fortasse respondi et ostendi ex illis litteris, ubi verba didicimus, quomodo comparativus gradus non semper augeat quod comparat, aliquando improbet cui comparatur. Inde est: "di meliora piis" 57, inde est: "melioribus opto auspiciis" 58. Lege diligenter, plura ipse repperies. Sed nonne miraris, obsecro te, in hac causa Maximianensium, ex qua tibi ad omnia nunc statui respondere, nec huius mihi defuisse locutionis exemplum? In illa quippe luculentissima et facundissima sententia concilii Bagaiensis: "Inventa est - inquiunt - causa salubrior, ne per cuncta membra pestilens irrepat virus, ut compendioso dolore natum decidat vulnus". Certe secundum regulam tuam salubris, non "salubrior" dicere debuerunt; neque enim illud salubre, sed perniciosum erat, ut per cuncta membra pestilens virus irreperet. Salubrior ergo erat causa, ut compendioso dolore natum decideret vulnus, quamvis non esset salubris, sed contra exitiabilis, ut per cuncta membra pestilens irreperet virus. Sic traditionem probabilius nos vobis obicimus, quamvis eam vos nobis non probabiliter obiciatis.
56. 66. Iam illud quod in Silvanum cirtensem episcopum vestrum dixi, fuisse traditorem municipalia gesta testantur ibidem apud cirtam a curatore rei publicae munatio felice confecta 59. Nam sicut ibi scriptum legimus: "Posteaquam apertum est ad bybliothecam, inventa sunt ibi armaria inania. Ibi protulit Silvanus capitulatam argenteam et lucernam argenteam, quod diceret se post arcam eas invenisse. Cui victor aufidii dixit: "mortuus fueras, si non eas invenisses". Felix autem curator cum ei dixisset: inquire diligentius, ne quid hic remanserit, silvanus dixit: "nihil hic remansit, totum hoc eiecimus"". Quae gesta cum apud acta zenophili consularis recitarentur eisque insererentur inter alia testium multa documenta, quaesivit consularis: "Quid amministrabat tunc Silvanus in clericatu? Victor respondit: "sub paulo episcopo orta persecutione silvanus subdiaconus fuit"". Huic tu publicorum gestorum evidentissimo documento quo minus credatur, magnum aliquid tibi videris opponere, quia commemoras sententiam, quam dixit in Caecilianum velut puniens traditores, et argumentaris fieri non potuisse ut traditor fuerit, qui traditionis tam severus ultor extiterit 60: quasi aliquid severius videbatur illis nequissimis senioribus, quando in occidendam susannam tanta instantia saeviebant, cum eorum conscientia ipso flagitio foderetur, quod se in illa punire velle fingebant 61. Sed omittamus talia. Quid Felicianus? Numquid non cum Primiano nunc damnat, quod cum Maximiano ipse commisit, sed plane meliore sententia correctior, non impudentior? Quod silvanus si facere voluisset, non in Caeciliano falsam, sed in se ipso veram traditionem salubri emendatione damnasset et ad Caeciliani innocentiam etiamsi non episcopus, tamen correcta pravitate transisset, si Felicianus ad Primianum, quem similiter, ut ille Caecilianum, damnaverat innocentem, potuit tamen sine macula Primiani vel sua cum episcopali etiam honore transire.
56. 67. Nec illud, quod dixi: "Nescio quos traditores, quos vestri maiores arguebant, si veraciter arguebant, debuisse convincere" 62, sic acceperis, tamquam hoc apud se ipsos facere debuerint. Sic enim respondes, "quod fecerint et ideo nostros perdidisse Baptismum iudicaverint". Lege prius diligenter contra quod scribis. Et aut intellege quae dicuntur aut noli quod intellegis vertere in aliud. Ego dixi non apud vestros, sed apud Ecclesias transmarinas, quibus innocentes illi videbantur qui arguebantur a vestris, eos debuisse convinci. Nam et Maximianenses convictum sibi videntur damnasse Primianum, sed non apud eos, qui longius positi et a gratia vel invidia remotiores tale de illo possent ferre iudicium, quod universae parti Donati facile probaretur. Nunc vero damnaverunt eum centum, et amplius quam trecentis absolvendum reliquerunt, apud quos ipsi periculum damnationis incurrerent. Eis quippe tam pluribus suam debuerunt persuadere sententiam, ut ipsi cum eis intus essent, Primianus autem foris, si damnatus paenitentiam respuisset. Si autem hoc tam maiori numero collegarum et tot suae communionis Ecclesiis per totam Africam diffusis persuadere non possent, aut sententiam suam consilio saniore rescinderent, in qua falli sicut homines de homine potuerunt, aut, si vera eius crimina sine ulla dubitatione didicerant, quae tamen persuadere tanto pluribus ceteris non valebant, nocentem scientes tolerarent prudentius et patientius, quam se a tot innocentibus qui ista nescirent, impio schismate separarent. Tenerent enim illam beati Cypriani plenissimam caritatis pietatisque sententiam, qua dicit: "nam etsi videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus ipsi de Ecclesia recedamus" 63. Quod quidem illis tunc prodesset, si in Ecclesiae catholicae gremio purgati purgamenta tolerarent, quae ante tempus separare non possent. Sed quod eos dicimus in hac erroris vestri societate, quam veram Ecclesiam esse arbitramini, facere debuisse, hoc maiores vestri in illa perspicue vera, in cuius unitate fuerunt, ne ab illa separarentur, facere debuerunt. Sicut enim quilibet partis vestrae homo causam Primiani prorsus ignorans tamen, quamvis a centum Maximianensibus damnatum, simpliciter innocentem credit eum, qui tanto pluribus se probavit, ita etiam in communione catholica, quem causa Caeciliani latet, non immerito sibi innocentem fuisse persuadet eum, qui non solum per Africam, verum etiam per tot gentium christianarum terras tanto pluribus episcopis ceteris vel innotescere innocens potuit vel occultari nocens, apud quos aut ab agnoscente meruit absolvi aut non meruit ab ignorante damnari aut corrupto iudice contra quam meruerat absolutus non potuit aliis, qui non iudicaverant, demonstrari. Vos igitur sacrilega separatione ab unitate populorum innocentium tot tantorumque separamini, qui cum in hac causa iudices esse non possent, aut ullos hinc fuisse iudices aut utrum hinc aliquid vel quid iudicatum sit nescierunt aut electis iudicibus potius quam victis litigatoribus crediderunt.
57. 68. Hinc docetur in eo etiam, quod ex illa mea quadripertita distributione ultimum tibi - neque enim aliud poteras 64 - elegisti, quam facile superemini. Dixi enim, quod, si documenta criminum traditionis fuerint ex utraque parte prolata, aut utraque sunt vera aut utraque falsa aut nostra vera et vestra falsa aut nostra falsa et vestra vera. Et cum in tribus superioribus facillimam nostram victoriam demonstrassem, in quarta quoque vos vinci aut minus intellexisti aut, quod magis credo, ne ab aliis intellegeretur, nescio quibus umbraculis id conatus obtegere de argumentationis genere disputandum putasti; unde tecum alias, si opus fuerit, fortasse tractabimus, ne tempus nunc rebus non necessariis insumamus.
58. 69. Proinde attende, utrum valeam in illo perspicuo speculo vestro, hoc est in causa Maximianensium, etiam hoc demonstrare. Namque mortuis omnibus, <a quibus> et apud quos haec gesta sunt, fieri aliquando poterit, ut inter vestros et illorum posteros quaestio communionis agitetur. Dicturi sunt illi a maioribus suis ferme centum vel amplius episcopis damnatum esse Primianum et illam primo quae apud Cartha ginem, deinde aliam quae apud cebarsussi contra eum conscripta est sententiam prolaturi; contra vestri concilium Bagaiense recitabunt. Flagitabunt illi, ut diluta esse doceantur crimina Primiani, quae suorum maiorum sententia continentur. Nonne multo iustius dicent vestri: haec crimina, quae obicitis iam mortuo, si vera sint, hoc probate, quod ad maiores nostros ea detuleritis, quod eis haec vera esse ostenderitis. Quod si facere conati estis nec implere potuistis, maiores ipsos nostros inquinare non poterant aliena crimina quamvis vera, quae illis non fuerant demonstrata; quanto minus, si ea nec conati estis ostendere. Unde igitur ad nos causae illius reatus transire potuit, qui nec ipsos, qui cum Primiano tunc vivebant, ignoratus et non probatus involvit? Vos itaque schismatis reos perspicua veritate convincimus, quos a nobis fratribus vestris propter aliena crimina, quae tunc maioribus nostris demonstrata non sunt, quando fuerant demonstranda, separatos videmus. Si hoc iustissime dicturae sunt plebes et clerici eorum locorum, ex quibus erant trecenti et decem, qui contra Maximianenses Bagaiense concilium condiderunt, si hoc, inquam, recte dicturi sunt Afri Afris, numidae et mauri quam plurimi paucis byzacenis et provincialibus, quanto iustius de criminibus, etiamsi vera essent, nescio quorum in Africa traditorum haec dicit Afris orbis terrarum, cum praesertim et in Africa ipsa Ecclesia catholica tanta sit, ceteris gentibus unitatis vinculo sociata. Quae nihilominus clamet: documenta etiam criminum alienorum, quae mihi nunc conaris ostendere, non faciunt reos populos gentium, quibus quando debuerunt non demonstrata sunt, <vel quia non potuistis> vel quia non curastis. A quibus populis in hac causa innocentibus si me dissociavero pro criminibus alienis, innocens esse non potero a sacrilego crimine schismatis. Proinde et plurimum valeatis et nunc mihi haec vera esse doceatis: damnamus mortuos traditores, vivos non deserimus innocentes.
58. 70. Cum ergo dixerim: "sed si qua vera essent vestra documenta, Ecclesiae, hoc est Catholicae, vos ea probare debuisse, ut vos intus essetis, illi autem quos convinceretis pellerentur foras" 65, quid est quod respondere voluisti "ideo separationem factam, quod nos foras essemus propulsi, vestri autem in Ecclesia plenaria et catholica remanserunt"? Hoc si totidem verbis vobis Maximianenses dicant, quid respondebis nisi nec refelli dignos, sed tantum rideri, qui Ecclesiam plenariam cum episcopis iam minus quam centum contra tantam numerositatem ac multitudinem, cui amplius quam trecenti praesident, audeant affirmare, cum per omnes Africae regiones, ubi Maximianenses sunt, non desit etiam communio Primiani, per alias autem multo plures latioresque Africae partes unum maximianensem nemo repperiat nisi vix forte peregrinantem? Quo igitur ore contra Ecclesiam a solis ortu usque ad occasum promissam voce veritatis 66 et redditam audes Ecclesiam plenariam dicere partem Donati, cum ipsa non sit nisi Africae, illa vero cum tot gentibus sit et Africae? Sed videlicet ista illam misit foras. Ne, quaeso, tu istam vocem mittas foras; in facie est frons hominis, non sub umero. Ergo ne ista illam misit foras? Non vides, si illa mittatur foras, de qua dicit Deus ad Abraham: in semine tuo benedicentur omnes gentes 67, de qua praedictum legitur, quod erit in novissimis diebus manifestus mons Domini et venient ad eum universae gentes 68, de qua praedictum canitur: commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium 69, de qua praedicatur, quod in toto mundo fructificet et crescat 70, quam ipse Dominus dicit dilatari per omnes gentes, incipientibus ab hierusalem 71, non, inquam, vides, si haec mittitur foras, eam cum lege Dei, cum prophetis, cum Psalmis, cum apostolis, cum ipso evangelio, cum toto denique testamento et cum ipso herede mitti foras?
59. 70.Quod nefas si attendis, si perhorrescis, si contremescis, vide ubi sitis et redite intro, quoniam non misistis, sed vos potius existis foras. Vide, quid faciat animosa caecitas. Dicitur, quod Maximianus Primianum miserit foras, et ridetur; dicitur, quod pars Donati labores apostolorum per universum mundum fructificantes et crescentes misit foras, et non exhorretur.
59. 71. Ne quid sane fallaris aut fallas, quoniam id, quod tam crebro commemoravi, non advertens vel te advertisse dissimulans dixisse me affirmas non esse frumenta dominica quam ego Ecclesiam catholicam sic adserui, quomodo eam non adserit Scriptura divina, frumenta sola in horreo recondentur, nunc Ecclesia tamquam area cum palea trituratur. Hoc est quod vos urget ac premit et nisi corrigamini extinguit, quia huius areae paleam, quod vos esse monstrastis, non vos posse tolerare dixistis, purgatum frumentum impudenter vos esse finxistis, ac sic ex ipsa area vanis calumniis turbulenti, tamquam levissimus triturae pulvis per inane sublatus, ante novissimum ventilationis tempus existis. Vox denique arrogantissima atque falsissima vestra est illa, non nostra: quid paleae cum frumento? 72 Quod de somniis vanorum et revelationibus prophetarum Ieremias ait, et tamquam de nobis et vobis dictum sit, Parmenianus hoc scribit. Quaere quoque a Maximiano; nihil aliud de se dicet. Non enim est alius impiae superbiae tumor apud omnes, qui se a Christi unitate discindunt, quam se solos christianos esse iactare et damnare ceteros non solum quibus eorum lis nota est, verum etiam quibus eorum nec nomen auditum est.
60. 72. Iam illud quam eleganter tibi visus es dicere, quod, cum ego de testamento Dei dixissem: "nunc undecumque prolatum est recitetur" 73, respondendum putasti, quod iam hoc confessionem criminis habeat et ideo dixerim: a quocumque prolatum est recitetur, quia apud me constat et a nostris exustum et a vobis servatum atque prolatum. Ita vero si veritate confisus a Maximiano velis proferri codicem legis, unde recites dathan, core et abiron, qui vivi terra dehiscente submersi sunt 74, quibus istum Bagaiensis sententia comparavit, non eo firmius contra illum recitabitur, quia in eius codice repperitur? Quod ergo dixi: "Testamentum undecumque prolatum est recitetur", non est confessio criminis, sed fiducia veritatis. Quid enim commodius. Quid praeclarius quam ut, si fieri potest, quod adversus te legatur a te proferatur? Non quia ego non habeo pro me, sed facilior est certiorque convictio, ut tu habeas contra te quod pro te, si corrigaris, fiat.
60. 73. Contra universitatem vero Ecclesiae quia te inania repetere libuit, etiam hic tibi respondeo. Sicut in Africa pars Donati vos estis, a quibus apparet partem Maximiani schisma fecisse, quoniam non est per totum Africae qua vos estis, vos autem et in regionibus in quibus illa est non deestis - nam et alia schismata facta sunt ex vobis, sicut rogatenses in mauritania caesariensi, urbanenses in quadam numidiae particula et alia nonnulla, sed ubi praecisa sunt, ibi remanserunt; et hinc eminet eos a vobis exisse, non vos ab ipsis, quia vos etiam in his terris estis ubi ipsi sunt, illi autem, quaquaversus vos estis, non nisi forte peregrinantes inveniuntur - , sic Ecclesia catholica, quae, sicut ait Cyprianus, ramos suos per universam terram copia ubertatis extendit 75, ubique sustinet scandala eorum, qui ab illa vitio maxime superbiae praeciduntur, aliorum hic, aliorum alibi atque alibi, qui partes suas ostentantes dicunt: Ecce hic est Christus, ecce illic 76, quibus ne credatur ipse praemonuit. Non enim ostendunt viam, de qua prophetatum est in psalmis: Ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum 77, sed suae communionis quisque regiones, ecce hic, ecce illic. Ubi enim cadunt, ibi remanent, et ubi separantur, ibi arescunt. Unde ipsa de qua praeciduntur etiam in eas terras extenditur, ubi iacent illa in sua quaeque regione fragmenta; in illa vero singula quacumque ipsa distenditur non sunt, quamvis aliquando vix rarissima folia ex eorum ariditate ventus elationis in peregrina dispergat.
61. 74. Haec igitur Ecclesia, quae, ut eiusdem identidem verbis utar 78, ramos suos per universam terram copia ubertatis extendit, ad multas etiam barbaras gentes extra orbem romanum crescendo perventura est. Quod et te inquisisse et comperisse arbitror, ut diceres: "Omitto gentium barbararum proprias religiones, persarum ritus, sidera chaldaeorum, Aegyptiorum superstitiones, deos magorum, ut omnia ista non sint, quia providentia Dei in christianum nomen totus cotidie vertitur mundus". Haec tu vera dixisti, et sic impletur promissio quae dicta est Abraham: in semine tuo benedicentur omnes gentes 79. Omnes inquit gentes, non dixit: omnium gentium omnes homines. Unde necesse est non solum fecunditate crescentis Ecclesiae, verum etiam permixta multitudine inimicorum eius, per quos pietas eius exerceri et probari possit, usque in finem iudiciariae separationis totus orbis impleatur. Sic commemoratum est hoc testamentum et ad filium eius isaac Domino dicente: Et statuam iuramentum meum, quod iuravi Abraham patri tuo, et ampliabo semen tuum tamquam stellas caeli, et dabo tibi et semini tuo omnem terram, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae 80, sic et ad nepotem eius iacob: Et erit semen tuum sicut harena terrae et dilatabitur supra mare et in Africum et in aquilonem et ad orientem, et benedicentur in te omnes tribus terrae 81. Supra mare autem plerumque Scriptura cum dicit, occidentalem partem solere significari novit qui legit. Huic tu testamento si prolato consentire voluisses 82, non in solo Africo remansisses.
61. 75. Non ergo nobis communicant, sicut dicis, "novatiani, arriani, patripassiani, valentiniani, anthropiani, appelliani, marcionitae, ofitae", ceteraque ut verbis tuis utar, "nefariarum pestium, non sectarum, sacrilega nomina". Verumtamen ubicumque sunt isti, illic Catholica, sicut in Africa ubi et vos, non autem, ubicumque Catholica est, aut vos estis aut haeresis quaelibet illarum. Unde apparet, quae sit arbor ramos suos per universam terram copia ubertatis extendens 83 et qui sint rami fracti, non habentes vitam radicis atque in suis quique iacentes et arescentes locis. Sed si non permanserint in infidelitate, sicut de Israhelis dicit Apostolus, inserentur; potens est enim Deus iterum inserere illos 84, non ut iterum accipiant sacramentum Baptismatis, quod iam tractum ex arbore non mutarunt, sed ut reviviscant ex radice caritatis et unitatis, a qua separati sterilitate animositatis arescunt; sicut rursus inserendos putastis Praetextatum et Felicianum, quos se cum praeciderat Maximianus, nec praecisorum Baptismum reprobastis. Quibus vere aliquid praestaretis, si non eos fragmento vestro, sed et vos et illos radici catholicae redderetis.
62. 76. Iam vero ad illud quid respon deam, quod tibi visus sum dixisse pro vobis, quoniam dixi "non prodesse Baptismum eis qui ab unitate discedunt, inesse illis tamen hinc probari, quod redeuntibus non restituitur" 85? Firmasti enim et vos hoc dicere, "quod maioribus nostris ad Ecclesiam non redeuntibus Baptismus quem ibi acceperant non profuerit". Hoc si diceretis, nihil inter nos aliud quaereretur, nisi quae sit Ecclesia ubi Baptismus prosit. Sed vos non dicitis in nobis Baptismum esse ac non prodesse, sed dicitis omnino non esse, quod ab eis acceperimus, qui eum discedendo perdiderant. Unde nec potuisti respondere nec poteris ad illud, quod a me positum est, "inesse Baptismum discedentibus hinc probari, quia redeuntibus non restituitur". Si enim Baptismum Felicianus a vobis recedendo perdiderat, cur non denuo rediens baptizatus est, ut ei quod perdiderat redderetur? Ipse denique Maximianus si ad vos redeat, non baptizatur, quod deberet utique, si perdiderat Baptismum. Tua quippe verba sunt, "quod in eius schismate sententia damnationis retenti simul et Baptisma et Ecclesiam perdiderunt". Sicut ergo eis redeuntibus redditur Ecclesia, reddatur Baptismus; baptizentur, inquam, redeuntes, si Baptismum amiserunt abscedentes. Hoc quia non facitis, etiam vos fatemini ab Ecclesia recedentibus inesse Baptismum nec prodesse. Dant ergo sicut habent, id est ut et ipsis, qui ab eis extra Ecclesiam sumunt, insit Baptismus nec tamen prosit. Unde sicut illis redeuntibus non redditur quod non amiserunt, ita et illis non dandum est quod acceperant, sed agendum cum eis, ut per Ecclesiam prosit utrisque quod extra Ecclesiam inesse potuit, non prodesse. Ac per hoc nec pro vestro errore aliquid dixi et ei quod dixi non respondisti.
63. 77. Adiungis etiam de horto concluso et fonte signato, quod omnino unde dictum sit non intellegis. "Si conclusus est - inquis - hortus et fons signatus, quomodo qui extra foris est positus et ab horto, id est Ecclesia, et fonte eius, id est Baptismate, separatus, potest dare quod non habet?" 86. Interroga Felicianum, utrum in horto concluso fuerat, quando illi reditus quasi ad eumdem hortum conclusum dilationis ianua pandebatur. An forte exinde furatus est fontem, ubi laicos suos in Maximiani schismate baptizaret? Quod si ita est, ubi tunc vestri suos abluebant? An eos pariter illa dilatione distulerunt, donec fures illi ad hortum cum fonte remearent? Tunc non erant isti pseudoprophetae, quando de Primiani criminibus mentiendo deceptos ad suum sacrilegium traducebant, lupi rapaces, quando seductos de grege Primiani ad suae concisionis particulas pertrahebant? Negas eas quas dixi tyrannicas vestrorum in fundis alienis dominationes et bacchationes ebrietatum 87: nega quantum potes; non vereor, ne propterea nobiscum vos pigeat concordare. Non in vos tale aliquid dixi, qualia Maxi mianenses damnati a vobis audire meruerunt. Negas furorem Circumcellionum et praecipitatorum ultro cadaverum cultus sacrilegos et profanos; non tamen negas "cum Aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena essent litora, quibus in ipsa morte maior est poena, quod nec ipsam invenerunt sepulturam", his vos insepultis cadaveribus inhaesisse. Ibi enim iacebant Praetextatus et Felicianus; aut si apud vos revixerunt, quid de Baptismo agitis, quem tunc mortui tradiderunt?
64. 78. Dicis me non servasse pacem ac lenitatem, quam principio litterarum mearum promiseram, quod satanan Petilianum appellaverim 88. Ego non Petilianum nec quemquam hominem in parte Donati, sed ipsum errorem partis Donati satanae comparavi, ex cuius laqueis homines quos diligo cupio liberari. Nam lege consideratius, invenies. Quamquam etsi aliquid durius dixi, lege quae ipsi non in errorem Maximianensium, sed in ipsos homines dixeritis. Felicianum ergo Petilianus imitetur et mihi pacem desideranti non irascatur.
64. 79. Tibi certe ipse non suscenseo, quod mihi ex obliquo Manicheos obiciendos putaveris propter errorem adulescentiae meae. Unde non tam doleo de praeterita infelicitate mea quam gaudeo de perpetua gloria liberatoris mei. Et tamen, si placet, admoneo, ut quaeras et legas, quae et quanta et quomodo adversus Manicheorum pestilentissimam haeresem scripserim. Ibi videbis, qua fide contra eos christianam defenderim veritatem eorumque fallacias quanta perspicuitate destruxerim, et noli esse adversus me incredulus, cum Felicianum credas Primiano fideliter inhaesisse, qui pro Maximiano tanta crimina in eum sententia damnatoria dixerit, contra eumdem vero Maximianum et ab eo dissociatus aliquid forsitan scripserit, in quem non, sicut ego in illos, adulescens laicus catechumenus inciderat, sed senex senem ei, cui nunc adiunctus est, adversarium episcopus episcopum fecerat. Unde cum ego epistulam primatis nostri, quia fecisses sub eadem urbana obliquitate mentionem, quam de me ille scripsit iratus, cum in episcoporum concilio probare quod intenderat urgeretur, eius ipsius sententia se corrigentis et de hac re veniam postulantis legam esse damnatam, tu quaere utrum possis legere, ubi correctus damnaverit Felicianus quae non accusans, sed damnans dixit in Primianum, vel saltem ipse Primianus evacuaverit quae damnans dixit in Felicianum. Quod si inveneris, nec sic par erit causa, quia ille accusationem instituerat, quam falsam esse pervidens cum veniae postulatione damnavit, non aspernans emendationis humilitatem dignitate primatus, sed potius recolens prudens quod scriptum est: Quanto magnus es, tanto humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam 89, isti autem non invicem apud alios accusaverant, sed adversus invicem iudices sederant. Proinde invicem damnaverunt, damnati concordaverunt. Non invidemus in parte Donati pacem damnatorum, si et Christi pacem non respuant in orbe terrarum.
65. 80. Cernis iam, ut arbitror, quam inaniter dixeris, quod videaris tibi ad omnia respondisse quae mea epistula continentur. Si enim propterea respondisti, quia tacere noluisti, non quidem ad omnia, sed tamen respondisti. Si autem ad hoc respondisti, ut ea quae a me dicta sunt evacuares, video te quidem ad multa respondisse, sed nihil te video refellisse. Consideratis autem omnibus, quae a me dicta sunt, puto quod facillime intellegas non devitandae contentionis causa, quae nulla est cum veritas quaeritur vel non pro vana gloria litigatur, sed causae malae diffidentia tuos nobiscum nolle conferre. Ut enim hanc solam Maximianensium causam in medium proferamus, nihil contradici posse nunc saltem fortasse iam agnoscis. Unde non mihi arrogans, sicut credis aut calumniaris, velut invictam eloquentiam sic eam volui commendare, sed magis ut intuerentur, qui legerent, talem esse causam, pro qua adserenda vel potius demonstranda nullius sit facundiae patrocinium requirendum.
65. 81. Ecce iam non dico tricipitem bestiam errorem vestrum, quia suavissimus verborum emendator es, sed dico calumniam tripertitam 90; nec dico nos ei tamquam "tridenti telo" ex hac Maximianensium causa debere resistere, sed dico tripertita defensione; nec dico: "In eorum fronte configite" aut: "In ora coartate", sed dico: Eorum impudentiam cohibete sermonemque reprimite. Numquid, quoniam verba mutata sunt et ex translatis facta sunt propria, ideo Maximianensium causa mutata est, cuius compendio sic superamini, ut nihil vobis restet, si aliquando sapiatis, nisi finita pervicaci animositate pacari?
66. 82. Si de communione agitur non peccatorum alienorum, sed divinorum sacramentorum, communicatum est cum damnatis et dictum est de aliis sacrilegis, qui cum damnato Maximiano communicabant, quod eos sacrilegi surculi non polluere plantaria; si de persecutione agitur, damnatos persecuti estis, animosos persecutionibus correxistis; si de Baptismo agitur, in sacrilego schismate datum Baptismum suscepistis: quid adhuc inaniter, ne veritas cognoscatur errorque fugiatur, divina non intellecta testimonia proferuntur? Scriptum est: Si quis se putat contentiosum esse, nos talem consuetudinem non habemus 91. Sed nec restitutus, qui cum Salvio membresitano propter cellulas et agel los, ut eum locis expelleret, forensi strepitu controversiaque conflixit, contentiosus habitus est a vobis; quanto minus debet contentiosus putari, qui non pro usurpanda vel auferenda, sed pro communicanda hereditate caelestium eis, qui aliter sapiunt, fideliter disputat. "Scriptum est, inquis: In aures imprudentis noli quicquam dicere, ne irrideat sensatos sermones tuos 92". Nolite nobis in aures quasi secretum dicere, si non prudentes putatis, sicut nec Christus in aures pharisaeorum dicebat, quod tamen ad eos refellendos ipsis audientibus proferebat. Palam nobis ostendite, ut si non corrigimur convincamur, quomodo vos, si ad unitatem veneritis, maculet orbis christianus, quos damnatus non maculat Felicianus. Scriptum est: Noli respondere imprudenti secundum imprudentiam eius, ne similis fias illi. Nonne ibi sequitur: Sed responde illi contra imprudentiam eius, ne sibi sapiens videatur? 93 Hoc et vos facite; nolite responsione vestra nostrae quam putatis imprudentiae consentire, sed unde possit redargui respondete. Respondete, inquam, quomodo Baptismum, quod Maximianenses in sacrilego schismate ministrarunt, sine aliqua destructione susceperitis et in ecclesiis, quas Christus per apostolos propagavit, datum Baptismum destruatis.
66. 83. Proinde quod in fine epistulae tuae omnia, quae supra latius abs te dicta sunt, breviter percurrenda arbitratus es, quo lectoris memoriam recreares, eodem ordine accipe, quam nec te nec alios fallere debeas. Nam et arrogantiae non est vel quaerere vel adserere veritatem, et quod numquam putas potuisse definiri, non solum prudentibus et Deum timentibus definitum est, sed etiam vos totum, quod sine fine putabatis, Maximianenses suscipiendo finistis. Et vos non ad contentionem, sed ad collationem vocamus, qui Maximianenses etiam forensibus litibus perculistis et in eis, qui in Maximiani schismate baptizati sunt, quamvis nequaquam illic baptizari debuerint, tamen Christi Baptismum cognovistis et Ecclesiae fontem aliter debere intellegi, ad quem nisi bonus nullus accedit, acceptato Baptismo, quem sacrilegi extra dederant, declarastis. Et maiores nostros vel sanctam Ecclesiam quam tenemus alienis crimini bus turificationis et traditionis, quamvis a vobis numquam probata sint, tamen pollui non potuisse cogimini confiteri, qui dixistis, quod socios Maximiani, quibus ad redeundum dilationem dabatis, eiusdem Maximiani sacrilegi surculi non polluere plantaria; unde nos tanto post nati multo minus possumus ad eamdem traditorum et turificatorum originem pertinere, si tunc pariter viventium societatem maiorum nostrorum maculare non potuit. Et persecutiones quamvis contra veritatem saevissimas nobis obicere soleatis, tamen ex aliqua parte Maximianenses persecutionibus correxistis et eos, quamvis non ipsis iam damnatis data fuerit, tamen post illius dilationis terminum suscepistis et Baptismum, quem foris a vestra communione dederant quibus dilatione redeundi ianuam pandebatis, etiam post eamdem dilationem cognitum et approbatum non rescidistis. Quare cum videas nihil a te dici potuisse, quod non haec una Maximianensium causa refellat atque convincat, da veniam, si quo fortasse verbo durius emisso te offendi, et si afer in Africa tam magnam Maximianensium causam in capite Africae exortam meis admonitus litteris tam sero requisisti nec requisitam falsa narrantibus vestris, sicut iam cernis, invenire potuisti, timete Deum, tot christianas gentes tam lata per mundum christiana unitate porrectas ignotorum Afrorum ignotisque criminibus nolite perfundere et pro pace Christi redite ad Ecclesiam quae non damnavit incognitos, si pro pace Donati placuit revocare damnatos.