LIBER SECUNDUS

Quid superiore libro monstratum est.

1. 1. Superioris voluminis tam prolixo sermone, puto quod tandem aliquando persuasimus, non esse in hoc laudandos vestros episcopos neque approbandos, quod de causa dissensionis quae nostram communionem dirimit, nolunt nobiscum habere colloquium. Hac enim quasi praescriptione se in causa pessima putant esse tutissimos, quam, nisi fallor, et veris certisque rationibus, et maxime divinarum Scripturarum exemplis penitus amputavi, quibus dilucidissime docui, a sanctis praedicatoribus atque assertoribus veritatis, etiam contra praesentes eius adversarios, nec tantum qui ex eodem populo quo et illi fuerunt, verum etiam contra alienigenas et extraneos; et unde praecipue vanas formidines inicitis imperitis, contra eos qui dialecticam maxime profiterentur, habitum fuisse sermonem: ne contentiosissimus habeatur diligentissimus praedicator, et ne litigator putetur impiger disputator, instans secundum praeceptum Apostoli opportune, importune 1, ut doctrina sana contradicentes redarguantur, vaniloqui refellantur 2, inquieti corripiantur, pusillanimes consolentur, infirmi suscipiantur 3, dum adversus omnes resistentes, verbum salutis evangelicae cum patientia defenditur, sine diffidentia praedicatur. Ostendi etiam quam non debeatis ideo putare apud vos esse hominem baptizandum, quia et nos consentimus quod et haberi a vobis Baptismus possit et dari: cum et illud dicamus perniciose haberi et perniciose dari; quoniam illa sancta, quibus uti et mali possunt, quanto sanctiora sunt, tanto ab eis inutilius poenaliusque tractantur. Unde cum ad Ecclesiam sanctam veniunt, ipsi corrigendi sunt: non a bonis illa violanda, quae nec a malis mutata sunt.

A Donato, an Donatiani potius quam Donatistae appellandi.

1. 2. Audi ergo, Cresconi, dum breviter et hoc demonstrabo, nihil te dixisse per totam epistolam tuam quo refelleres meam, nisi forte quod me nomina derivare vel declinare docu isti, ut a Donato Donatianos potius quam Donatistas dicerem, quam tamen graecam saltem declinationem esse concedis, videlicet quod ita Donatistae a Donato, ut Evangelistae ab Evangelio nominentur; quo te delectari dicis, ut vestris Evangelium praedicantibus, a simili mutuata sit vocabuli declinatio. Vide ergo ne forte ipsi priores hoc voluerint appellari, quia Donatum habent pro Evangelio: nam sic isti a Donati, quomodo sancti omnes nolunt ab Evangelii societate discedere; et ideo delectantur vocari Donatistae, sicut evangelistae: tuque potius eis facis iniuriam, cum scribis, in latino sermone, nonnisi latinam regulam probans: Donatianos a Donato, sicut ab Ario et Novato Arianos et Novatianos, melius vocari. Nam ego cum scriberem, iam mihi a nescio quibus propagatum sonabat hoc nomen, neque id mutare curavi, cum et hoc ad distinctionem quam volebam satis sufficere existimarem. Si enim Demosthenes clarissimus oratorum, quibus verborum tanta fuit cura, quanta rerum auctoribus nostris, cum tamen ei nonnullam locutionis insolentiam obiecisset Aeschines, negavit ille in eo positas esse fortunas Graeciae, illone an illo verbo usus fuerit, et huc an illuc manum porrexerit 4: quanto minus nos laborare debemus de regulis derivandorum nominum, quando sive illud sive illud dicamus, intellegitur sine ambiguitate quod dicimus; quorum non in expolitione sermonis, sed in demonstratione veritatis est maior intentio? Si autem quisquam nostrorum primus flexit hoc nomen, nullo modo mihi videtur illud simile intuitus, quod Evangelistae ab Evangelio nuncu pantur: sed quia per Donatum, non tantum Carthaginis, qui hanc haeresem maxime roborasse perhibetur; sed etiam maiorem Donatum a Casis-Nigris, qui altare contra altare in eadem civitate primus erexit, magnum scandalum factum est; ita fortasse a Donato Donatistas, ut ab scandalo Scandalistas voluit appellare.

De re cum constat, non est de nomine laborandum.

2. 3. Sed ego ea in re, in qua nihil causae nostrae minuitur, me facillimum praebeo, et quando tecum ago, iam Donatianos voco; quando autem cum aliis, consuetudinem potius sequor, quae his sonis iure dominatur: tu tantum memento me, cui tantam tribuisti eloquentiam, nondum nosse nomina declinare, et nuntia vestris securitatem, ne iam timeant tamquam dialecticum, cui vides adhuc necessarium esse grammaticum. Quod si disciplina disputandi, sive illam dialecticam velis appellare, sive quid aliud; satis tamen sobrie docet, cum de re constat, non esse de nomine laborandum: sicut non curo utrum ea ipsa dialectica vocetur, curo tamen quantum valeo, nosse ac posse disputare, hoc est, veritatem a falsitate in loquendo discernere; quia hoc nisi curavero, perniciosissime errabo: ita non curo utrum Donatistae, an Donatiani peritius et litteratius declinemini; utrum postremo a Donato vel qui primus extra Ecclesiam sacrificavit, vel qui hanc dissensionem maxime roboravit, an a Maiorino qui primus contra Caecilianum vestrae partis episcopus ordinatus est, debeat vobis, quando loquimur, distinctionis causa indi vocabulum. Quod tamen haeretici sitis, et ideo ne decipiatis, cautissime devitandi, nisi diligenter demonstrare curavero, non parvam negligentiae culpam pro mei officii sarcina incurram.

Inter haeresim et schisma quid interesse putet Cresconius.

3. 4. Quamquam id quod inter nos accidit, schisma potius quam haeresim censes appellari oportere, et quod raro audere dialectici solent, etiam definitionibus ista discernis; ubi quantum nos adiuves, satis demonstrare non potero, nisi ex epistola tua inseram verba tua. "Quid sibi vult - inquis - quod ais haereticorum sacrilegum errorem? Nam haereses nonnisi inter diversa sequentes fieri solent, nec haereticus nisi contrariae vel aliter interpretatae religionis est cultor, ut sunt Manichaei, Ariani, Marcionitae, Novatiani, caeterique quorum inter se contra fidem christianam diversa sententia stat. Inter nos, quibus idem Christus natus, mortuus et resurgens, una religio, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum, schisma factum, non haeresis dicitur. Siquidem haeresis est diversa sequentium secta: schisma vero, idem sequentium separatio. Quare et in hoc, studio criminandi, quantum incurreris vides errorem, cum quod schisma est haeresem vocas". Haec nempe verba tua sunt, quae posui ex epistola tua.

Donatianos ex Cresconii definitionibus probat et haereticos et schismaticos.

4. 5. Iam nunc attende, si pertinax non sis, quam facili compendio id quod inter nos agebatur, ipse finieris. Si enim et nobis et vobis idem Christus natus, mortuus ac resurgens, una religio, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum est, nonne rebaptizare perversum est? Tria namque posuisti, quorum si unum posuisses, satis superque sufficeret. Sed quasi contra Donatianos fideliter ageres, ne quisquam vel nimis acutus, id quod semel breviterque dixisses, interpretari aliter conaretur, etiam obtunsis auribus et cordibus tuam curasti immergere atque inculcare sententiam: "Una - inquis - religio, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum". Et adhuc adversus invicem laboramus? Iam tandem aliquando cohibete dissensionem, resarcite discissionem, finite litem, amate pacem. Quid reprobatis? quid exsuf flatis? Quare rebaptizatis? "Una religio est, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum". Nam si vobis et nobis non est unus Baptismus, quomodo est una religio? Sed tu dixisti: "Una religio": ergo et unus Baptismus. <Si nobis et vobis non est idem Baptismus>, quomodo sunt eadem Sacramenta? Sed tu dixisti: "Eadem Sacramenta"; idem ergo et Baptismus. Item si nobis et vobis diversus est Baptismus, quomodo nihil est in christiana observatione diversum? Sed tu dixisti: "Nihil in christiana observatione diversum"; non ergo est diversus et Baptismus. Quae cum ita sint, nos recte quod unum atque idem, neque diversum est, nec improbamus, nec exsufflamus, nec iteramus; sed agnoscimus, suscipimus, acceptamus. Vos vero impie, quod unum atque idem, neque diversum est, dissimulatis agnoscere, suscipere recusatis, acceptare non vultis; sed eligitis improbare, audetis exsufflare, non metuitis iterare. Et cum in hoc ipso quod ea quae inter nos mutata non sunt, nos suscipimus, vos repellitis; nos si a vobis data sunt, data iudicamus, vos si a nobis data sunt, tamquam non data repetitis: cum tam diversa sequimini, appellari vos haereticos dedignamini.

In eo estis haeretici, quod ad observationem christianam Baptismum pertinere non vultis.

4. 6. Attende diligenter quid dicas, quid dicam. Tu certe definisti et dixisti: "Haeresis est diversa sequentium secta: schisma vero, eadem sequentium separatio". Item tu dixisti: "Nobis et vobis unam esse religionem, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum". Si una religio est, eadem sacramenta, nihil in christiana observatione diversum, quare ergo rebaptizas christianum? Si autem in eo quod tu rebaptizas christianum, ego non rebaptizo? Diversa utique sequimur. Quare te dici non vis haereticum? Puto quod non parvo signo agnoscamus haereticos, qui cum sibi et nobis unam religionem, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum esse fateantur, nolunt nos agnoscere baptizatos. An tanta obstinatione contenditis, tanta dissensione veritati resistitis, ut a religione, a Sacramentis, a christiana observatione Baptismum separetis? Quod si facitis, in eo estis haeretici, quod ad religionem, ad Sacramenta, ad observationem christianam Baptismum pertinere non vultis. Si autem non facitis, in eo estis haeretici, quod eos qui vobiscum habent unam religionem, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum, cum et Baptismum ad religionem, ad Sacramenta, ad christianam observationem pertinere fateamini, tamen rebaptizatis. Attende enim diligenter definitionem tuam, in qua dixisti: "Haeresis est diversa sequentium secta"; et vide utrum non diversa sequimini, aut separando Baptismum a religiosa observatione christianorum Sacramentorum, quibus eum nos inter magna coniungimus; aut eos cum quibus in una religiosa observatione christianorum Sacramentorum etiam Baptismus unus est, tamen rebaptizando, quod nos detestamur.

Urget verba Cresconii.

5. 7. Quam vellem, si possem, cum aliquem deceptum ex nostris fidelibus, vestri nefan dis interimendum insidiis excipiunt, cum apud nos iam baptizatum, nec coepisse dicunt esse christianum, cum tamquam paganum exsufflant, cum catechumenum faciunt, ut praeparent deinde retinguendum, vel potius exstinguendum; repente alicunde existere, cum hac epistola tua, et hunc ipsum eius locum in mediis eorum ausibus recitando porrigere et exclamare: Quid facitis? Ecce, audite, videte, legite; una est nobis vobisque religio, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum: in cuius nomine 5 iste baptizatus sit prius interrogate, et tunc si alium meliorem in vestro Baptismo nominatis, date. Tunc illi fortasse, si non ipsa rerum evidentia contremescerent, continuo consilium suum, magnum videlicet atque acutum, proferrent et dicerent: Quis iste nobis est, cuius epistolam geris? Laicus noster est: nobis vinceret, vincitur sibi. Tum ego si adessem, conversus ad te dicerem: Tu saltem, obsecro, dic nobis, quid isti faciunt? Ecce apud nos baptizatum rebaptizare disponunt. "Certe ergo nobis et vobis una religio, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum"? An responderes: Sed Christi Baptismus non est religio, non est Sacramentum, non est observatio christiana? Averterit Deus hanc a tua mente dementiam. Quid igitur mihi responderes urguenti ac dicenti. Una nobis vobisque religio est: quibus autem Baptismus unus non est, non est una religio: ergo nobis vobisque unus est Baptismus. Eadem nobis et vobis sunt Sacramenta: quibus autem Baptismus idem non est, non sunt eadem Sacramenta: ergo idem nobis et vobis est Baptismus. Nihil est nobis et vobis in christiana observatione diversum: quibus autem diversus est Baptismus, non utique nihil est in christiana observatione diversum: non ergo nobis et vobis diversus est Baptismus. Cur quod unum est improbatur? cur quod idem est exsufflatur? cur quod non diversum est iteratur?

Haeretici magna diversitate reprobant quod diversum non esse concedunt.

6. 8. Me sic agente in praesentia, sic instante, ad quas tergiversationes confugeretis? Videlicet contemnerent in epistola tua illi grammaticos, tu accusares in nostra dialecticos: sed veritas ex utraque superaret haereticos, hoc solum in eis ostendens a nobis esse diversum, quod constat esse perversum: quia nos Sacramenta nostra cognoscimus, errorem alienum emendamus; vos autem eadem Sacramenta fatemini, quae tamquam nulla sint iteratis, magna diversitate reprobantes quod diversum non esse conceditis.

Schisma quid proprie sit, quid haeresis.

7. 9. Proinde quamvis inter schisma et haeresim magis eam distinctionem approbem, qua dicitur schisma esse recens congregationis ex aliqua sententiarum diversitate dissensio que enim et schisma fieri potest, nisi diversum aliquid sequantur qui faciunt); haeresis autem, schisma inveteratum: tamen quid hinc opus est ut laborem, cum me tantum adiuvent definitiones tuae, ut si mihi et per alios vestros concederetur, schismaticos vos libentius quam haereticos dicerem. Si enim schisma faciunt, quibus cum eis a quibus se dividunt una religio est, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum: hinc est vestra rebaptizatio damnabilior; quia in una religione, eisdem Sacramentis, nihilo in christiana observatione diverso, alius et diversus esse non potest Baptismus. Sed quoniam nec nullum est nec aliquid parvum, quod diversum sequimini, cum ab unitatis vinculo separati, etiam de repetitione Baptismi dissentitis a nobis; fit ut secundum istam ipsam definitionem tuam qua dixisti: "Haeresis est autem diversa sequentium secta", et haeretici sitis, et victi appareatis: haeretici quidem, quod non tantum divisi, verum et in rebaptizando diversum sequimini; victi autem, quia datum per nos Baptismum tamquam non ipsum vel tamquam nullum sit iteratis, quod unum atque idem, nec diversum esse fatemini. Tua quippe verba sunt, quod "nobis vobisque sit una religio, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum".

Donatistarum sacrilegus error.

8. 10. Quapropter, si litteris tuis pars Donati subscriberet, ac deinde ista quae a te atque me dicta sunt, sine insana pertinacia vel impudentia cogitaret, nihil ulterius adversus nos sentiret aut diceret. Sed quoniam tu es cui respondeo, iam puto quod et ipse videas, quam non studio criminandi, sed perniciosam redarguendi fallaciam, dixerim: "Donatistarum haereticorum sacrilegum errorem". In quibus quatuor verbis sive nominibus, quia hoc vel tibi vel arti grammaticae placet, primum quod positum est "Donatistarum", corrigo et muto, et Donatianorum dico: caetera vero tria, quoniam verissime dicta esse iam, ut puto, sentis, vos corrigite, vos mutate. Mutate, inquam, et corrigite Donatianorum, vel quodlibet aliud vocandi sitis, tamen "haereticorum sacrilegum errorem"; nam et haeretici estis, vel quod in schismate inveterato remansistis; vel ex tua definitione, quod de Ecclesia, quae corpus est Christi, vel de iteratione christiani Baptismi diversum sequimini. Et sacrilegus error est, non solum a christiana unitate separatio, verum etiam Sacramentorum, quae secundum tuam confessionem una eademque sunt, violatio atque rescissio. Quod si corrigitis et mutatis, quomodo "tales vos suscipimus quales eratis"? Unde inaniter tam multa locutus es, et cum sis ingenio tam acuto, consuetudine audiendae vanitatis obtunderis, ut videatur tibi quod cum ad nos a vobis transeunt, tales eos quales erant suscipimus: quia in eis traditionem Christianorum, quam nec alienati alienaverant, nec perversi perverterant, approbamus; quae Sacramenta etiam tu, quamvis non talis quales nos sumus, non potuisti tamen nisi talia, nec sic talia quasi alia similia, sed omnino eadem confiteri.

Mutati ad nos vestri transeunt; absit ut ipsi sint qui fuerunt.

9. 11. Obsecro te, dic mihi, quomodo talis est qualis fuit, qui veneratur Ecclesiam quam blasphemabat, qui tenet unitatem quam non tenebat, qui habet caritatem quam non habebat, qui accipit pacem quam respuebat, qui approbat Sacramentum quod exsufflabat? An vero ita sunt omnia falsis vera praeposterata, ut non dicantur mutati in quibus ea quae diversa fuerant veritate corriguntur, et mutati dicantur in quibus ea quae similia una eademque fuerant vanitate iterantur? Noli ergo ulterius in hac re, non tantum carnaliter, verum etiam pueriliter sapere, ut tales quales erant vestros a nobis suscipi existimes; qui conversione voluntatis ab errore ad veritatem, a divisione ad unitatem, a dissensione ad pacem, ab inimicitiis ad caritatem, ab humana praesumptione ad divinarum Scripturarum auctoritatem, non ante incipiunt esse nostri quam esse destiterint vestri. Haec conversio voluntatis repente mutavit, non solum in telonio peccatorem 6, verum etiam in cruce latronem. Nisi putas quod Christus in paradiso secum esse voluisset cruentum sceleratumque hominem, si non cordis illa con versio continuo faceret innocentem, ut eo die, ex eo loco, ex eo ligno transiret ad immortale fidei praemium, in quo exceperat mortis pro iniquitate supplicium 7. Sive enim ad malum sive ad bonum parvo momento animus commutatur, sed non ideo parvum est quod meretur. In ipsis corporalibus et temporalibus bonis et beneficiis diu nutritam quamlibet aetatem unus ictus interimit, et triginta octo annorum aegritudinem mox ut Dominus dignatus est iubere, sanavit 8. Crede certis rebus, non verbis inanibus. Mutati ad nos vestri transeunt; absit ut ipsi sint qui fuerunt. Quod utinam et tu facias, et quam verum sit in te tibi credas.

Christiana quippe Ecclesia caretis, christianam caritatem non habetis.

10. 12. Magnum aliquid tibi dicere visus es, nominando "Candidum Villaregiensem, et Donatum Macomadiensem, qui ex vestris episcopis etiam apud nos episcopi fuerunt", et probata vita ad honorabilius senilis aetatis meritum pervenerunt: quasi Sacramenta et invocatio nominis Dei quae fit apud vos, ipsa inimica sit nobis; cum et in eis qui extra Ecclesiam sunt, non sit omnino nisi Ecclesiae. In qua quaestione si meis verbis laborarem, tuis adiuvarer. Nam si extra Ecclesiam nihil ecclesiasticum posse esse sentires, non ipse dixisses: "nobis et vobis unam esse religionem, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum". Quibus verbis tuis non in totum consentio. Christiana quippe Ecclesia caretis, christianam caritatem non habetis. Christiana sane in vobis Sacramenta cognosco, et in his illud quoque diversum improbo ac respuo, quod cum eadem etiam in schismate habeatis, eadem in Catholicis exsufflatis. Prorsus agnoscit in vobis Ecclesia cuncta quae sua sunt: nec ideo non sunt eius, quia et apud vos inveniuntur. Apud vos quippe aliena sunt: sed cum vos correctos recipit cuius sunt, fiunt etiam salubriter vestra, quae perniciose habebatis aliena. Discordia vos possidet sub titulo pacis. Ergo discordia pellatur, pax introducatur. Quid causae est ut titulus deponatur? "Episcopus est - inquis - episcopum recipis; pre sbyter, presbyterum". Posses mihi et hoc dicere: Homo est, hominem recipis. Tam quippe in illo Sacramenta christiana, quam membra humana cognosco: nec curo per quem fuerint seminata, sed a quo creata. Quibus si male uti voluerit, eo ipso malus fit, quod Creatorem de bonis eius offendit: si autem bene uti coeperit, se corriget, non illa mutabit.

Episcopatus officium interdum laudabiliter ponitur.

11. 13. Et de episcopis quidem vel clericis recipiendis alia quaestio est. Quamvis enim cum apud vos ordinantur, non super eos invocetur nomen Donati, sed Dei: tamen ita suscipiuntur, ut videtur paci et utilitati Ecclesiae convenire. Neque enim episcopi propter nos sumus, sed propter eos quibus verbum et sacramentum dominicum ministramus: ac per hoc ut eorum sine scandalo gubernandorum sese necessitas tulerit, ita vel esse, vel non esse debemus, quod non propter nos, sed propter alios sumus. Denique nonnulli sancta humilitate praediti viri, propter quaedam in se offendicula, quibus pie religioseque movebantur, episcopatus officium non solum sine culpa, verum etiam cum laude posuerunt. Numquid sic etiam christianum nomen et fidem laudabiliter, ac non potius damnabiliter ponerent? Sicut in accipiendis his rebus possunt esse iustae causae, cur excuset quisque fieri episcopus; nec tamen similiter potest ulla causa esse iusta, cur quisquis excuset fieri christianus. Quid ita, nisi quia sine episcopatu vel clericatu salvi esse possumus, sine christiana vero religione non possumus?

Resipiscentes haereticos quatenus in iisdem honorum gradibus recipi conveniat.

12. 14. Proinde vestri episcopi seu quilibet clerici, quantum ad ipsa ecclesiastica officia pertinet, sic in catholicam suscepti sunt unitatem, quemadmodum expedire videbatur iis, quorum saluti per eorum consulebatur officium vel exercendum vel omittendum. Verumtamen etiam de ipsis qui et apud nos eosdem administraverunt honores, numquid sicut dicere potuisti: "Episcopus est, episcopum recipis"; ita poteris dicere: Haereticus est, haereticum recipis; aut: Schismaticus est, schismaticum recipis; aut: Donatianus est, Donatianum recipis? His enim nominibus non gradus honoris a plebeia dignitate, sed crimen erroris a catholica veritate distinguitur. Proinde illa tamquam ecclesiastica munera, etiam in alienis inventa, qui vos relinquendo et ad nos transeundo nostri fiunt, pro utilitate populorum, quibus hac dispensatione servimus, vel suscipiuntur, vel non suscipiuntur: illa vero vitiosa et proprie vestra, sanantur, corriguntur, mutantur; dum tamen ea Sacramenta sine quibus homo non potest fieri christianus, etiam in haereticis sic tractentur, ut cum ad Ecclesiam veniunt, quod defuerit addatur, quod agnitum fuerit approbetur; ne dum nimis offendimur eis malis quae contra Ecclesiam pepererunt, persequamur etiam bona quae de Ecclesia discedendo traxerunt. Nam etiam ramus fractus, si rursus, sicut ait Apostolus, inseren dus sit 9, radix ei redditur, non forma mutatur.

Non solo baptismo peccata mundari.

12. 15. "At enim quia nostros - inquis - haereticos et sacrilegos vocas, quod nefarium et inexpiabile crimen est; numquid talibus sine aliqua expiatione ignosci debet aut potest? Cur ergo - inquis - non emaculas venientem? Cur non primo abluis et emundas, et sic tibi communicat?". Quid, quod ex his verbis tuis multo convenientius alius dixerit, talibus iam ignosci nec debere, nec posse: teque tibi ipsi contraria locutum esse monstraverit, ut ideo diceres cum aliqua expiatione talibus ignoscendum, quia id quod obiicitur inexpiabile est? Quomodo ergo expiatur quod inexpiabile est? Quomodo sperem te auditurum esse quod dico, qui tam in proximo non audis ipse quod dicis, cum tibi continuo contradicis, censendo expiandum quod inexpiabile dixeris? Nos autem ita vestrum dicimus haereticum et sacrilegum errorem, ut tamen inexpiabilem non dicamus: alioquin frustra vobiscum, ut eo relicto correcti ad Ecclesiam catholicam transeatis, quibus modis possumus, agendum esse censuimus. Nec "nostro", sicut scribis, "verbo te uti" arbitreris, quasi "hoc malum sine venia et sine medico esse dicamus"; quod omnino non dicimus; quia et veniam merentur quos huius mali poenituerit, et omnipotens est medicus qui per prophetam dicit: Si conversus fueris et ingemueris, tunc salvus eris 10. Quapropter, si in aliquem forte incidisti vel minus in his rebus instructum, vel minus quid loqueretur intuentem, quamvis esse communionis catholicae videretur, qui hoc tibi diceret; ipse potius huius inconsiderati verbi veniam mereatur: sicut tu qui cum sis tam liberaliter eruditus, et in arte verborum non mediocriter doctus, minus tamen quid loquaris attendens, expiandum censes quod inexpiabile dixeris; et quod est monstruosius, ideo expiandum, quia inexpiabile. Non est autem catholicum eos hortari, ut errore correcto salvi fiant, quos inexpiabiliter atque insanabiliter assereremus errare. Sed ideo vobis non videntur mundari, cum ad nos a vobis transeunt, quia non denuo baptizantur: quasi solo Baptismo, quem repeti non oportet, cum idem atque unus est, homines ab errore mundentur. Mundantur et verbo veritatis ab illo qui ait: Iam vos mundi estis propter verbum quod locutus sum vobis 11. Mundantur et sacrificio contriti cordis ab illo de quo dictum est: Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non spernit 12. Mundantur et eleemosynis ab illo qui ait: Date eleemosynas, et ecce omnia munda sunt vobis 13. Mundantur ipsa quae supereminet omnibus caritate 14 ab illo qui per apostolum Petrum dixit: Caritas cooperit multitudinem peccatorum 15; quae una si adsit, omnia illa recte fiunt; si autem desit illa, omnia frustra fiunt. Haec vero unde sit, audi dicentem Apostolum: Caritas, inquit, Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 16. Unde merito creduntur hi qui extra Ecclesiam Baptismum Ecclesiae perceperunt, non habere Spiritum sanctum, nisi cum ipsi Ecclesiae in vinculo pacis per connexionem caritatis adhaerescunt.

Sola caritas extra Ecclesiam haberi non potest.

13. 16. Iam enim locus est ut ostendam, quod in primo libro distuleramus, quid in Ecclesia, quae sanctum corpus est Christi, proprie possit accipi, quod praeter illam non potest accipi. De his enim qui schismata faciebant, idem apostolus dicit: Animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei 17. Primam ad Corinthios Epistolam lege, et in venies. Baptismus igitur Sacramentum est novae vitae ac salutis aeternae; quem multi habent non ad vitam aeternam, sed ad poenam aeternam, non bene utentes tanto bono: caritatem vero sanctam, quae est vinculum perfectionis 18, nemo potest habere non bonus; nemo qui habet, potest esse vel schismaticus vel haereticus. Cum ergo quisque ad Ecclesiae veniens unitatem, cum eius membris veraciter copulatur, accipiat Spiritum sanctum, per quem diffunditur caritas in cordibus nostris 19, eademque caritas cooperiat multitudinem peccatorum 20, ut et Baptismum quem primum habebat ad iudicium, habere iam mereatur ad praemium; quomodo eum mundari negas, nisi quia omnino quae sit mundatio spiritalis ignoras? Non igitur, sicut conviciaris, "tamquam in asylum Romuli vestros nocentes recipimus", quos civitas Dei recipiendo efficit innocentes, cum ad eam veraci corde transierint, de qua eius conditor dicit: Non potest civitas abscondi super montem constituta 21. Non enim eam condidit, qui fratrem superbe occidit iratus, sed qui fratres humiliter redemit occisus. Hanc Spiritu sancto mundante laetificat, de quo clamabat dicens: Si quis sitit, veniat et bibat 22; non aquam visibilem commendans quae datur in Baptismatis sacramento, quam et boni et mali habere possunt, quamvis sine illa boni salvi fieri non possint. Quae quamvis Ecclesiae sit, tamen etiam foras profluit, cum et apud illos invenitur, qui ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis 23: sicut aqua in aliquo ex illis memorabilibus quatuor fluminibus negari non potest quod sit aqua paradisi 24, quamvis non sit in solo paradiso, quia etiam extra inde manavit.

Spiritus Sanctus fons.

14. 17. Non ergo hanc aquam, sed aquae nomine invisibile Dei donum sanctum Spiritum commendabat, dicens: Si quis sitit, veniat et bibat 25; sicut evidenter Evangelista testatur adiungens: Hoc autem dicebat de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Spiritus enim nondum erat datus, quia Iesus nondum fuerat clarificatus 26. Et utique quantum ad Sacramentum attinet lavacri visibilis, antequam esset resurgendo clarificatus, iam baptizaverat plures quam Ioannes, sicut ipsum loquitur Evangelium 27. Unde dicit discipulis suis: Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto, quem et accepturi estis non post multos dies hos usque ad Pentecosten 28. Hic sanctus Spiritus veniens in eos, tale signum primitus dedit, ut qui eum acceperant, linguis omnium gentium loquerentur 29; quia portendebat Ecclesiam per omnes gentes futuram, nec quemquam accepturum Spiritum sanctum, nisi qui eius unitati copularetur. Huius fontis largo atque invisibili flumine laetificat Deus civitatem suam, de qua Propheta praedixit: Fluminis impetus laetificant civitatem Dei 30. Ad hunc enim fontem nullus extraneus, quia nullus nisi vita aeterna dignus accedit. Hic est proprius Ecclesiae Christi, cui tanto ante prophetatum est: Fons aquae tuae sit tibi proprius, et nemo alienus communicet tibi 31. De hac enim Ecclesia et de isto fonte dicitur et in Can tico canticorum: Hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae vivae 32.

Donatistae Scripturae verba de visibili Baptismatis sacramento accipiunt.

15. 18. Haec vestri de visibili Baptismatis sacramento accipientes, tantum errant, ut res absurdissimas fateri cogantur inviti: quod ad illum scilicet fontem, qui proprius unicae columbae, de quo dictum est: Nemo alienus communicet tibi 33; ad hortum conclusum puteumque signatum potuerit accedere Simon Magus, quem legimus a Philippo baptizatum 34; potuerint accedere tot ficti, de quibus gemens loquitur Cyprianus: "Saeculo verbis solis et non factis renuntiantes"; tot episcopi avari, de quibus idem ipse testatur: "Fundos insidiosis fraudibus rapientes, usuris multiplicantibus fenus augentes". Isti quippe baptizati et baptizantes visibili Baptismo reperiuntur. Ad illum tamen fontem proprium, cui nemo communicat alienus; ad illum fontem signatum, hoc est, ad Spiritus sancti donum, quo caritas Dei diffunditur in cordibus nostris 35, nullus istorum nisi mutatus accedit, ita omnino mutandus, ut non sit alienus, sed sit coelestis particeps pacis, sanctae socius unitatis, plenus individuae caritatis, civis angelicae civitatis. Ad hanc itaque civitatem quisquis haeresis vel schismatis deposito errore, correctis moribus, pia mente convertitur, si iam Sacramenta gestabat, quae foras etiam ad indignos profluere potuerunt, haec honorantur in eo, quia et in alienis non videntur aliena; sed iam illo proprio cui nemo communicat alienus, illo signato Spiritus sancti fonte mundatur, a quo apud vos etiam quisquis caeteris moribus laudabilis fuerit, solo schismatis vel haeresis crimine separatur.

Aliter haereticos et schismaticos, aliter paganos in Ecclesiam recipiendos.

16. 19. Cum ergo veniunt ad nos vestri, desistentes esse vestri, incipientes esse nostri, accipiunt quod non habebant, ut salubriter habere incipiant quod tanto perniciosius, quanto indignius habebant. Accipiunt enim primitus ipsam Ecclesiam, et in ea pacem, caritatem, unitatem, per fontem eius proprium atque invisibilem Spiritum sanctum, sine quibus utique nullo dubitante interiissent, quidquid aliud apud vos, quod de Ecclesia foras trahi potuit, habuissent: faciliore autem venia quod nondum habuerunt accipiunt, quam si habuissent, iam et de seruissent. Et hoc discernitur apud nos, ut aliter recipiantur qui Catholicam reliquerunt, aliter qui ad illam primitus veniunt. Illos enim amplius gravat crimen desertionis: hos autem non a se disruptum, sed cognitum et retentum vinculum relevat unitatis. Unde fieri potest ut qui seductos rebaptizaverunt, ipsi pro eis poenitentibus Dominum deprecentur, si prius isti conciliati, quam illi reconciliati Ecclesiae fuerint. Sicut fieri potest ut etiam cultores idolorum, si quos forte christianos ad idola seductos apostatas fecerint; si priores seductores facti fuerint christiani, et magnum aliquod meritum in Ecclesia consecuti, per ipsos illi quos deceperant redeant, per ipsos commendentur et reconcilientur Domino per quos dimiserant Dominum. Quod enim valet ad mundanda sacrilegia Gentilium, recte perceptum sacramentum Baptismatis; hoc valet ad mundanda sacrilegia schismaticorum et haereticorum, veraciter apprehensa caritas unitatis. Quamobrem, sicut seductores fidelium christianorum venientes ad Christum seductis redeuntibus praeponuntur, unde isti et episcopi fieri possunt, illi non possunt: ita mirari non debent decepti ab haereticis, quando ad Catholicam redeunt, suos deceptores sibi anteponi quando ad Catholicam veniunt. Isti namque excusabilius petunt quae sibi defuerunt; illi humilius repetunt quod fuerunt: istos honorabilius ubi nondum steterant advocamus; illos suspectius unde lapsi fuerant revocamus.

Donatianorum, haereticorum sacrilegum errorem.

16. 20. Proinde iam pervides, ut opinor, non frustra me dixisse "Donatistarum", vel, ut tu mavis: "Donatianorum, haereticorum sacrilegum errorem", si et ab Ecclesia catholica dissentitis, et quae una atque eadem fatemini Sacramenta rescinditis: nec tamen sine venia vel insanabiles estis misericordiae Dei; quia discordioso errore deposito, ad catholicam veritatem pacemque conversi, per donum eius proprium, hoc est, sanctum eius Spiritum, per quem diffunditur caritas in cordibus nostris 36, mundari sanarique poteritis: non ut destruantur in vobis Ecclesiae Sacramenta, quae aliena perniciose foris habebatis, sed ut ea ipsa intus iam vestra salubriter habeatis.

Excutitur dictum Petiliani.

17. 21. Nunc videamus quemadmodum ostendas, recte dixisse Petilianum, vel quemlibet alium: "Conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis". Ubi ego dixi: "Quid, si lateat dantis conscientia, et fortasse maculosa sit? quomodo poterit accipientis abluere conscientiam?". Tu contra, non quid a te homine acuto, sed quid a vestris dicatur, diu locutus es, quod totum breviter ita dici potest: "Conscientiam dantis attendi, non secundum eius sinceritatem, quae in illa videri non potest, sed secundum famam quae de illa seu vera seu falsa est": quia videlicet eius est hominis, qui etsi sceleratus occultus sit, sufficit accipienti quod bonae sit aestimationis, nondum cognitus, nondum iudicatus, nondum ab Ecclesia separatus. Vide, obsecro te, in quod praecipitium compulerit homines angustia non inveniendi qua exirent. Itane dantis maculosa conscientia conscientiam potest accipientis abluere, si habeat famam bonam, et tantum ad abluendum poterit quantum bona, si bonam famam fallendo contraxerit? Attendis quid dicatur, et vis iam praetereamus hunc locum, an hoc idem adhuc versabo, ut diligentius cogaris attendere? Petilianus dixit: "Conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis". Ego dixi: "Quid, si lateat dantis conscientia, et fortasse maculosa sit? quomodo poterit accipientis abluere conscientiam?". Tu, vel potius vestri dixerunt m tu vir talis quando ista dixisses?): "Quamvis habeat conscientiam maculosam; mihi tamen, qui ab eo baptizor, quia latet et nescio, sufficit quod ab eo accipio, cuius innocentem, quia in Ecclesia est, conscientiam puto. Nam ideo - inquis - conscientiam dantis attendo, non ut, quod fieri non potest, de latentibus iudicem, sed ut si quid de eo in publica conscientia est, non ignorem. Propter hoc enim ab omnipotente Deo dictum est: Quae nota sunt, vobis; quae occulta, mihi 37. Semper igitur attendo conscientiam dantis; et quia ipsam non video, quid de ea in publico notum est, quaero. Nec ad rem pertinet, si aliud sit in secreta conscientia, aliud in publica fama. Sufficit enim scisse quia necdum eius a quo accipio damnata conscientia est".

Dicit Cresconius ut attendatur quid de abluentis conscientia in publico notum est.

18. 22. Ecce ipsa verba tua posui, quibus te dicere ostenderem, quod meis verbis breviter aperteque complexus sum, quod ad hoc attendatur abluentis conscientia, ut quae de illa fama sit cognoscatur. Non ergo ipsa attenditur, homo bone, non ipsa attenditur quae videri non potest: sed fama attenditur, quae etiam falsa esse potest, quod ipse confiteris atque concedis. Nam et tu vidisti maculosam conscientiam non valere ad abluendum. Non ergo conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis; sed fama qua putatur sancte dare, etiam qui sancte non dat, et putatur abluere qui non abluit. Abluit ergo accipientem mali hominis fama bona, non ipsius dantis polluta conscientia. Cur ergo dictum est: "Conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis", nisi quia non abluit accipientis, si non est conscientia sancte dantis? Si maculosa et immunda est, quid ergo tunc attenditur? Ipsa - inquis - attenditur, cum fama eius attenditur; et si bona est fama, nihil interest ad abluendum accipientem, etiam cum est mala conscientia, sed abluit bona eius fama. Dic, rogo te, cum mala conscientia est, vera est bona fama eius an falsa? procul dubio utique falsa. Proinde cum bona non est, et occulta est dantis conscientia, quomodolibet eam tibi videaris attendere, secundum hanc sententiam, non abluit accipientem; nisi dantis aut fama falsa, aut polluta conscientia. Utrumque insanum est: si te talia delectant, tu elige quid sit insanius. Porro quia veritas non admittit ut accipientis conscientiam vel falsa fama dantis abluat, vel polluta conscientia; restat ut abs te etiam requiramus, quod et ibi quaesivimus oniam sicut dicit Petilia nus vel quilibet alius, consentientibus vobis, cum sancte dantis conscientia est, id est, cum bona et munda conscientia est, abluit accipientis conscientiam), unde abluatur accipiens, quando latet dantis maculosa conscientia. Puto enim iam non te repetiturum atque dicturum, quod impleat in abluendo vicem conscientiae bonae fama eius falsa bona: sufficit quod hoc vestros, non te, dicere asseruisti. Illorum te pudeat, non etiam tui. Restat ergo ut tunc vel Deus vel quisquam sanctus angelus abluat. Quod si dixeritis, illa horrenda consequetur absurditas, quam in illa epistola mea commemoratam, non dico videre noluisti, quia prorsus non attigisti; sed tanto attentius acutiusque vidisti, quanto magis attingere timuisti. Si enim hoc dicitis, quod cum sanctus homo baptizat, sancta eius conscientia diluit accipientis conscientiam, cum vero conscientia dantis latenter immunda est, tunc Deus angelusve abluit: cavete ne qui vobis haec dicentibus credunt, occultos malos optent invenire a quibus baptizentur, ut multo sanctius ab ipso Deo vel angelo eius abluantur. Hanc absurditatem vel deridendam vel detestandam cum verbis praecedentibus Petiliani perspiceres consequenter et a me in epistola mea commemoratam, caute tu quidem quasi nihil horum dixerim, rem tantam silendam putasti; sed confugisti ad nescio quid absurdius, ut cum maculosa conscientia dantis occulta est, et ideo non potest accipientis abluere, tunc falsa fama eius accipiens abluatur, et in eo veritatem falsitas operetur.

Hoc ideo totum tam exsecrabile, tam mirabiliter perversum et insanum, ne quod Dei est Dei esse dicatur, ut quod a Deo sumitur, hominibus tribuatur.

18. 23. Inunc et accusa calumniose dialecticos, quod "fugienda versutia sermonis efficiant, ut si falsum est, verum sit; si verum est, falsum sit". Ecce tale aliquid ipse in Sacramenta christianae regenerationis immittis, imo peius magisque fugiendum. Illi enim non in sua fraude nec in rerum veritate, sed in perplexitate locutionis humanae quaedam verba dicunt tunc videri vera cum falsa sunt, tunc falsa cum vera sunt; quae cum in disputationem inciderint, animo discerni; etiamsi dissolvi sermone non possunt. Tu vero non verbum quodlibet, nec rem quamlibet, sed ipsam qua in aeternam vitam renascimur, mundationem conscientiae veram fieri posse dicis in homine per famam falsam alienae conscientiae. Et ne tibi hoc tribuatur, qui dialecticam didicisti, vestrorum dicis hanc esse sententiam, quibus non ut dialecticus, sed plane ut haereticus consensisti. Per te igitur aut per vestros haec est magnifica inventa vel demonstrata doctrina: Cum sancte dantis bona conscientia est, tunc ad eam fit bonus qui baptizatur, tunc arbor bona bonum fructum parit 38: cum vero conscientia dantis mala et occulta est, tunc eius quae falsa est bona fama consulitur; ut tunc a fallente accipiat homo Ba ptismum verum, cum de illo crediderit falsum: atque ita ne desit arbor quae fructum pariat haeretici erroris, fit mater falsitas veritatis. Hoc ideo totum tam exsecrabile, tam mirabiliter perversum et insanum, ne quod Dei est Dei esse dicatur; ut quod a Deo sumitur, hominibus tribuatur; ne qui dixit: "Conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis", errasse videatur.

Quod Iudas sicut apostolus baptizavit.

19. 24. "Nostri hoc - inquis - de Scripturis probant, quoniam Iudas traditor, antequam damnaretur, omnia sicut apostolus gessit". Quid hoc ad Petiliani sententiam fixam atque definitam: "Conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis"; nisi quod et Iudas iste nimium contra vos est, cum verbis alienis inconsiderate prolatis patrocinium praebere conamini? Cum enim Iudas sicut apostolus baptizaret, quandoquidem malus erat, quia fur erat, et ea quae mittebantur in commissos sibi loculos auferebat 39; non utique conscientia eius attendebatur, sed Deus et Christus in quem credebatur. Neque enim et ipsius mali hominis falsa bona fama credentes accipientes abluebat, nec generabat in homine gratiam divinae veritatis falsitas humanae opinionis.

Scripturarum testimonium Donatistarum verba redarguit atque convincit.

19. 25. Et illud testimonium quod de Scripturis posuisti: Quae manifesta sunt, vobis; quae autem occulta sunt, Domino Deo vestro 40; ista verba redarguit atque convincit. Si enim quae occulta sunt, Domino Deo nostro relinquenda sunt; quomodo conscientia dantis, non solum mala, verum etiam bona, cum occulta est attenditur, ut abluat accipientis? Aut si ipsa cum occulta est non attenditur, quid tunc accipiens iubetis attendat, unde conscientia eius abluatur.

Christus mundat accipientium conscientias, sive per bonos ministros Baptismi sui, sive per malos.

20. 25. Expergiscimini aliquando, nunc saltem dicite: Attendat Deum. Quid timetis ne humiliemini, si non in homine, sed in Domino gloriemini 41? Est - inquis - quod timeam: si enim cum latet dantis conscientia, dixero ut accipiens attendat Deum, et ab illo tunc eius ablui conscientiam confessus fuero, illa me horrenda consequetur absurditas, sanctius ablui homines cum baptizatores habent occultos malos, quam cum manifestos bonos, si homo abluit quando dantis conscientia bona est et manifesta, Deus autem quando mala et occulta. Dic ergo quod dicimus; quia hoc est verum, hoc sanum, hoc catholicum; quod Christus mundet accipientium conscientias, sive per bonos ministros Baptismi sui, sive per malos, quoniam de illo scriptum est: Christus dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo 42.

20. 26. "Tu - inquis - responde quomodo baptizent quos damnavit Ecclesia?". Iam ergo receditur a verbis Petiliani; quoniam illo dicente: "Conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis"; cum quaererem, quis abluat accipientis conscientiam, quando polluta dantis occulta est, non mihi potuit responderi. Tam enim contra veritatem dicitur quod falsa eius fama possit abluere, quam si hoc ipsa posse diceretur.

Sacramenta dantur et a malis.

21. 26.Si autem quaeris: "Quomodo baptizant quos damnavit Ecclesia?", respondeo sic eos baptizare, quomodo baptizant quos damnavit Deus, antequam de illis quidquam iudicaret Ecclesia. Qui enim mente perversa videtur intus esse cum foris sit, ab ipso Christo iam iudicatus est. Ipse quippe ait: Qui non credit, iam iudicatus est 43. Paulus autem apostolus dicit: Ecclesia subdita est Christo 44. Non igitur debet Ecclesia se Christo praeponere, ut putet baptizare posse ab illo iudicatos, a se autem iudicatos baptizare non posse; cum ille semper veraciter iudicet, ecclesiastici autem iudices sicut homines plerumque fallantur. Baptizant ergo, quantum attinet ad visibile ministerium, et boni et mali: invisibiliter autem per eos ille baptizat, cuius est et visibile Baptisma et invisibilis gratia. Tingere ergo possunt et boni et mali, abluere autem conscientiam non nisi ille qui semper est bonus. Ac per hoc etiam nesciente Ecclesia propter malam pollutamque conscientiam damnati a Christo, iam in corpore Christi non sunt quod est Ecclesia, quoniam non potest Christus habere membra damnata. Proinde et ipsi extra Ecclesiam baptizant. Omnia quippe ista monstra absit omnino ut in membris illius columbae unicae 45 computentur: absit ut intrare possint limites horti conclusi 46, cuius ille custos est qui non potest falli. Qui tamen si confitentur et corriguntur, tunc intrant, tunc mundantur, tunc in arboribus horti conclusi, tunc in membris unicae columbae numerantur, nec tamen denuo baptizantur. Ita et cum ab hae reticis veniunt cum ipso Baptismate, quod et foris habuerunt, sed non et cum ipsa mundatione quam intus accipiunt; ut quod defuit praestetur, quod autem non mutatum est approbetur.

Respondet ad obiectionem traditionis, thurificationis, et persecutionis.

22. 27. "Vestra - inquis - per vestros maiores traditionis et thurificationis, et per vos persecutionis crimine damnata conscientia est". De traditoribus quidem et thurificatoribus qui fuerint qui hoc nefas admiserint, non Scripturis sanctis, sed famae hominum credidistis. Quae si potest esse falsa bona de malis, cur non possit etiam mala de bonis? De persecutione autem hoc tibi breviter iterumque responderim, quod cum respondissem Petiliano refellere minime valuisti. In Scriptura quippe sancta, quae neminem fallit, area dicta est Ecclesia Dei; Dominumque ipsum cum ventilabro esse venturum et mundaturum aream suam, ut frumenta recondat in horreo, paleam vero comburat igni inexstinguibili 47. Aut ergo recte passi estis persecutionem; aut si modus christianus excessus est, palea nostra fecit, propter quam non fuerat area dominica deserenda, ne quisquis ante tempus ventilationis ab area paleam refu geret, a frumento separatus palea fieret. Tu autem cum hoc non meum, sed sanctae Scripturae testimonium refellere conareris, nullam persecutionem iustam esse posse dixisti: ubi ignoscendum tibi est nescienti Scripturas, unde tibi venire posset in mentem quam iusta voce sit dictum: Detrahentem proximo suo occulte, hunc persequebar 48. Et ab ipso Domino Iesu Christo in excellentissima prophetia: Persequar inimicos meos, et comprehendam illos, et non convertar donec deficiant 49. Et alia multa divina testimonia quae persequi longum est: si tamen non mihi propter hoc verbum calumniaris, ut quoniam dixi, persequi longum est, persecutorem me divinorum testimoniorum esse crimineris.

Verba Scripturarum Cresconium non adiuvant.

23. 28. Opponis mihi verba Scripturarum, toties demonstrata quam vos nihil adiuvent: Oleum peccatoris non impinguet caput meum 50, cum et apud vos esse saltem occultos peccatores, negare non possis, qui tamen baptizant; nec his verbis excepti sunt. Non enim ait: Oleum manifesti peccatoris; sed absolute: Oleum peccatoris. Et: Facti sunt mihi velut aqua mendax non habens fidem 51. Ubi miror prudentiam tuam, quomodo tibi non videatur aqua mendax simulatoris occulti, cuius et falsam famam mundandae alienae conscientiae prodesse aliquid credidisti: nisi quia illud non dialecticum, sed plane sophisticum, quod in me frustra quasi in dialectico reprehendisti, subvenire tibi arbitratus es: Si mentiris, verum dicis 52. Quid enim aliud conaris asserere, cum homini tribuens Baptismum, quem Dei esse non vis agnoscere, ideo dicis adulterum dare posse verum Baptismum, quia se ipsum occultando castum esse mentitur? Itaque tunc verum dicit in Baptismo, cum mentitur in flagitio; et non est aqua eius mendax, quam esse vultis in Ecclesia secundum promissionem tot prophetiarum toto terrarum orbe diffusa: cum aquam mendacem non Baptismum dixerit Ieremias, sed mendaces homines, secundum intellectum qui manifestus est in Apocalypsi, ubi interrogante Ioanne quid essent aquae illae in visione monstratae, populos esse responsum est 53.

De eo quod scriptum est: Qui baptizatur a mortuo...

24. 29. De illo vero testimonio quod scriptum est: Qui baptizatur a mortuo, quid proficit lavatio eius? 54 quam non intellexeris quod ego in illa epistola posui, quantumque me verbis tuis adiuveris paululum attende. Cum enim putasses a me mortuum hoc loco intellegi cultorem idolorum, quasi eos solos exceperim, qui baptizare non possint, egisti quantum potuisti, repetito illo de oleo testimonio, quod nullum peccatorem baptizare voluerit, qui dixit: Oleum peccatoris non impinguabit caput meum, non excipiendo aliquem peccatorem; unde magis vos urgemini, sicut paulo ante monstravi. Si enim nullus peccator exceptus est, proinde baptizatos ab occultis malis, cum convicti fuerint, denuo baptizate. Hic iam conaberis occultum excipere peccatorem, quem sancta Scriptura non excepit. Totus igitur iste vester intellectus falsus a veritate convincitur, cum et vestrae intentioni similiter repugnare monstratur. Neque enim hoc revera de Baptismo in Psalmo positum est, ac non de assentatoris adulatione; quod superiora verba satis indicant; nam tota sententia ita connectitur: Emendabit me iustus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum 55. Maluit ergo contundi caput suum ab arguente veraciter, quam ungi a blandiente fallaciter, translatis verbis, oleo et unctione lenitudinem significantibus adulantis.

A Christo baptizatur, qui baptizatur, non a mortuo.

25. 30. Quid autem ego in illa epistola de hoc testimonio senserim, ubi dictum est: Qui baptizatur a mortuo; ipsis ex ea repetitis verbis satis, quantum opinor, ostendam. Cum enim dissererem quid respondere debeat ad ista catholicus christianus: "Cum audierit, inquam: Qui baptizatur a mortuo, non ei prodest lavatio eius 56, respondebit: Vivit Christus, et iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur 57; de quo dictum est: Ipse est qui baptizat in Spiritu sancto 58. Baptizantur autem a mortuis, qui baptizantur in idolorum templis. Non enim et ipsi a sacerdotibus suis se accipere arbitrantur sanctificationem quam putant, sed a diis suis. Qui quoniam homines fuerunt, et ita mortui sunt, ut neque super terras, neque in requie sanctorum vivant, vere ipsi a mortuis baptizantur". Hucusque ex epistola mea verba ipsa transcripsi: in quibus iam perspicis, ut opinor, si nunc saltem diligenter attendis, non me ipsos cultores mortuos appellasse, quamvis alio modo etiam ipsi mortui sint; sed deos falsos quos colunt, quia homines fuerunt, et sicut homines de corpore exierunt, nec resurrexerunt, nec vitae ullum meritum quae post hanc vitam promittitur habuerunt. Ab ipsis ergo diis, qui baptizantur, sicut dixi, vere a mortuis baptizantur, id est, qui in eorum nomine baptizantur; quia et ipsi non in nomine sacerdotum suorum, sed deorum de quibus vana opinantur, se sanctificari putant. Christus autem resurrexit, et vivit: proinde qui ab illo baptizatur, non solum per bonum, verum etiam per malum ministrum perditis moribus mortuum, non a mortuo baptizatur. Ab illo enim baptizatur, qui vivit in aeternum, et de quo dictum est in Evangelio, quod etiam ibi commemoravi: Ipse est qui baptizat in Spiritu sancto.

Cresconius Augustini epistolam non intellexit.

26. 31. Hoc tu in epistola mea, quantum indicant verba tua, non intellexisti; nolo enim dicere: Parum intellegens fraudare voluisti. Miror autem quod verba illic mea consequentia non adverteris, aut ab eis dissimulandum putaveris. Paulo post quippe subieci et dixi: "Nam si hoc loco mortuum intellexero peccatorem baptizatorem, eadem illa consequetur absurditas, ut quisquis etiam a latente impio fuerit baptizatus, tamquam a mortuo baptizatus, inaniter lotus sit. Non enim ait: Qui baptizatur a mortuo manifesto; sed absolute dixit: mortuo". Haec manifestatio verborum illic meorum, quem de somno vel potius de ipsa morte non excitaret? Et tamen te non excitavit: et insuper quod ego contra Petilianum dixeram, quasi contra me dicens vehementius etiam confirmasti; sicut solent homines, iniectam sagittam nesciendo excludere, altius etiam penitusque defigere. Asseruisti enim mortuum non intellegendum nisi peccatorem baptistam, et nullum peccatorem excipiendum: et ideo quod ego dicebam, contra te concluditur, nec occultum excipi posse, ubi nullus excipitur. Rebaptizate igitur eos quos ab occultis peccatoribus baptizatos esse constiterit, quibus potest viventibus et scientibus subveniri; ut eis solis nunc obsint, qui vel ignorant vel ante defuncti sunt, ut manifestatis postea malis baptizatoribus suis iam baptizari non possint. Baptizate, inquam, prodito adultero atque damnato, quos ab eo cum lateret, baptizatos esse constiterit: a mortuo quippe baptizati sunt, omnem peccatorem sine ulla exceptione intellegendum esse dixisti, qui baptizare non possit, adiungendo testimonium de oleo peccatoris. Tu dixisti, tu scripsisti: te ipsum audi, lege te ipsum. Si omnis peccator tamquam mortuus non potest baptizare, nec occultus potest. Non enim quia occultus, ideo vivus est; cum multo profundius etiam mendacio simulationis absumptus sit. Minus enim mortuus diceretur, si saltem confiteretur. Sed fit in illo quod alio loco scriptum est: A mortuo, velut qui non sit, perit confessio 59. Ab isto mortuo in tanta mortis profunditate demerso, quos baptizatos esse claruerit, non rebaptizatis: et ab eis baptizatos, qui in ultimis terris nec Caeciliani, nec Maiorini, nec Donati nomen audierunt, rebaptizare si possitis, minime dubitatis, obiicientes eis: Qui baptizatur a mortuo, quid ei prodest lavatio eius? 60 mortuos dicentes ad quos Afrorum cadaverum, quorumlibet illa fuerint, nec aura potuit pervenire; et mortuum non putantes, qui proprium potest occultare flagitium; cum Scriptura clamet: A mortuo, velut qui non sit, perit confessio. Itane quia fictus est, mortuus non est? cum magis propter ipsam fictionem carendo spiritu vitae penitus exspiraverit, iterum dicente Scriptura: Sanctus enim Spiritus disciplinae fugiet fictum 61. Adhuc defendite istos mortuos, et vivere dicite, ut et vos peius ipsa falsa defensione moriamini.

Ignorantia quatenus excuset.

26. 32. Mortui sunt, inquis: sed quid faceret qui baptizandus ad eos ignarus accessit? Nunc ergo faciat, quando illo prodito se agnovit a mortuo baptizatum. Si enim conscientia propterea laedi non potuit, quia nescivit; nunc incipit laedi, quia scivit: velut si tunica de latrocinio nesciens vestiretur, ex illo fit iniquitatis vestis illa, ex quo cognoverit, et ipse iniquus nisi abiecerit: et qui nesciens uxorem duxerit alienam, ex illo fit adulter, ex quo didicerit, nisi discesserit. Abiiciat ergo et iste Baptismum, quem se a mortuo percepisse cognovit. Habet enim quod faciat adhuc, baptizari iterum potest. Postremo, scie rit nescierit: A mortuo baptizatus, quid ei prodest lavatio eius? "Stricta sententia est", sicut et tu ipse clamas, "neminem excepit: A mortuo", inquam, "baptizatus est, nihil ei prodest lavatio eius". Mundate hominem baptizando qui vivitis, aut vos ipsos potius ab hoc errore mundate, ne talia sentiendo pereatis. Contendis enim velut adversus me, ut nullum exceptum dicas in eo quod scriptum est: Oleum peccatoris 62; et: Qui baptizatur a mortuo 63; nec te sentis nodum quo ligatus es, renitendo constringere. Hoc enim ago, hoc insto, hinc vos ad mutandam vanam perversamque sententiam urgenter impingo, ut in oleo peccatoris et mortui Baptismmo, nullus mortuus, nullus peccator exceptus sit: sicut tu pro me velut contra me loqueris. Ita enim nec occultus excipitur: quo evertitur omne quod loqueris; ac sic rebaptizare coguntur qui te talia docuerunt, omnes quos ab occultis malis baptizatos in hac vita reperire potuerint.

Nullus mortuus deus Paganorum mundare potest credentes in se.

27. 33. Quid agis? quo te convertis? verba tua tibi recitantur. Non solum enim mea cum dicerem non refellisti, sed nesciens quid meum legeris, aliis verbis tamquam tuum hoc idem ipse dixisti; et ut diligentius audiri et considerari posset, scripsisti, ut tibi quotiens libuerit recitetur. Audi ergo verba tua; nempe ista sunt: "Quod si idoli cultorem - inquis - tantum tibi placet excipere, quid ille de quo dicitur: Nolo oleum peccatoris ungat caput meum 64; utrumne et hic peccator ille solus est, qui idolum colit, an quisquis quod non licet admittit? Quod si et peccatorem tantum cultorem idoli putas, christianus ergo si quid contra legem gesserit, peccasse non dicetur? Quod si nihil dici stultius nec absurdius potest, aperte praedictum est, ut non solus idoli cultor, sed quisquis peccator inter omnes homines fuerit, ius sibi Baptismatis non usurpet". Haec certe quae inserui verba tua sunt. Ego cultorem idoli non excepi, sed ipsos deos eorum mortuos esse dixi, quorum a nullo baptizari aliquid prodest: ab ipsis enim diis sibi baptizari videntur, in quorum nomine se mundari arbitrantur: tu autem nullum peccatorem excepisti. Quod si hoc loco peccator et mortalis homo qui baptizat intellegendus est, nullum peccatorem excipiens, procul dubio nec occultum excepisti. "Aperte - inquis - praedictum est, ut non solus idoli cultor, sed quisquis peccator inter omnes homines fuerit, ius sibi Baptismatis non usurpet". Audi ergo te ipsum: "Quisquis peccator", dixisti; nec manifestum, nec occultum excepisti. Proinde qua fronte cogunt baptizari post manifestum, qui nolunt post occultum, ubi asserunt neminem exceptum? Fuge igitur, frater, ab insano intellectu ad sanum, ut in hoc testimonio de oleo peccatoris, sicut superiora eiusdem psalmi verba praescribunt, blandam lenitudinem fallacis iam adulatoris intellegas. Ita enim et nullus erit exceptus, et non impinget in angustias insuperabiles malus baptizator occultus. Sic et in alio testimonio, ubi dictum est: Qui baptizatur a mortuo, quid ei prodest lavatio eius? 65 aut inspice diligenter codices antiquos, et maxime graecos, ne forte ipsa verba aliter conscripta, ex praecedenti et consequenti contextione sermonis alium sensum intiment: aut certe mortuos intellegamus, sicut dixi, in quorum nomine baptizantur idolorum cultores, ut ab illo quemque intellegas baptizatum, in cuius nomine se credit esse mundatum. Ita enim et illic nullus excipitur, nullus quippe mortuus deus Paganorum mundare potest credentes in se. Si autem hoc loco omnem hominem peccatorem intellexeris mortuum; tanta quae non vis te secuntur, ut ipse quemadmodum vivas invenire non possis, dicente Ioanne: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est 66: ut omnino non invenias hominem a quo baptizeris, si omnem peccatorem devitare volueris.

Cui prodest Baptismum Christi.

28. 34. Quamquam si prorsus mortuum non intellegeres nisi haereticum vel schismaticum, ut quisquis apud eos baptizatur, a mortuo <baptizetur de quo dictum est: qui baptizatur a mortuo>, quid ei prodest lavatio eius? 67 quod vides, quam praecipiti praesumptione sic accipiatur, ac si dictum sit: Qui baptizatur ab haeretico vel schismatico: nec sic contra nos esset, qui fatemur nihil prodesse homini Baptismum Christi, si apud haereticos vel schismaticos baptizetur, eis ipsis tribuens Baptismum quo baptizatur; sed tunc ei prodesse incipere, cum transit ad corpus Christi, quod est Ecclesia Dei vivi. Tunc enim sub eodem Baptismo quod et foris Christi erat, sed foris posito nihil proderat, mundatio proderit non ab eo, cuius manibus tinctus est, sed ab eo, cuius membris insertus est.

Nobis omnibus necessaria deprecatio, in qua dicimus Deo: Dimitte nobis debita nostra.

28. 35. Nec illam tuam nimium severam sententiam formidabo, qua dixisti: "Quisquis peccator inter omnes homines fuerit, ius sibi Baptismatis non usurpet", nisi quia non invenis quis veraciter dicat in Oratione dominica: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 68; nisi peccatorem se esse fateatur. Vellem singulos interrogare qui baptizant apud vos, utrum peccatores omnino non sint. Potest enim quilibet eorum mihi respondere: Non sum traditor, non sum thurificator, non adulter, non homicida, non idolorum cultor, non postremo haereticus, non schismaticus. Non sum autem peccator, nescio utrum quisquam vel haeretica superbia reperiri possit qui audeat dicere, audeat cogitare: nescio utrum quisquam tanto arrogantiae tumore caecetur, ut non dicam voce profiteatur; sed vel apud se ipsum tacitus arbitretur, non sibi esse necessariam deprecationem, in qua dicimus Deo: Dimitte nobis debita nostra. Neque enim pro eis debitis dimittendis rogamus, quae semel in Baptismo dimissa esse confidimus; sed pro eis utique, sine quibus humana fragilitas non est, quantumcumque in observandis praeceptis dominicis vigilemus. Postremo, suscipiat qui voluerit huius impudentiae frontem, et dicat: Non sum peccator; ex quo mihi in Baptismo cuncta dimissa sunt, nullum in me peccatum poterit inveniri. Magis ego Ioanni credo, et multo fidentius respondeo: Te ipsum decipis, et veritas in te non est 69. Neque hoc agit praeceps et fallax ista professio, ut in te peccata non inveniantur, sed ut quae inveniuntur non dimittantur. Si ergo iam baptizatus es, vellem scire quem repereris qui contra Ioannem apostolum diceret: Peccatum non habeo. Si enim talem quemquam reperire potuisti; quomodo baptizatus es ab eo, qui se ipsum decipiebat, et in quo veritas non erat? Si autem qualiscumque humilitatis non immemor peccatorem se esse dicebat, quomodo sibi secundum tuam sententiam ius Baptismatis usurpabat? Tu enim dixisti, tu etiam minime scribere timuisti: "Ut quisquis peccator inter omnes homines fuerit, ius sibi Baptismatis non usurpet". Si autem nondum baptizatus es, aut hanc vanissimam sententiam corrige, aut a quibus baptizeris angelos quaere.

Illud quippe sanctum male utentem iudicat, bene utentem sanctificat.

28. 36. Sed arbitremur te convictum correxisse: "Quisquis eo crimine quod nostri obiiciunt, peccator inter omnes homines fuerit, ius sibi Baptismatis non usurpet". Neque hoc contra nos est; quia si etiam talis usurpaverit et dederit, non eum sibi usurpare debuisse dico, non autem dedisse non dico. Ille vero qui accepit, si homo bonus ab homine malo, si fidelis a perfido, si pius ab impio; perniciosum erit danti, non accipienti. Illud quippe sanctum male utentem iudicat, bene utentem sanctificat. Si autem et ille qui accepit, inique accepit; nec sic rescissum, sed agnitum, quod perverso oberat, correcto proderit Sacramentum.

Sacramentum interdum danti nocet, accipienti prodest.

29. 37. Sic enim te putabo dixisse, non iam: "Quisquis peccator", quia nisi fallor, iam cernis quam temere dictum sit; sed: "Peccator qualem nostri describunt, quisquis inter omnes homines fuerit, ius sibi Baptismatis non usurpet"; quemadmodum scriptum est: Peccatori autem dicit Deus: Utquid tu enarras iustificationes meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Et ut ostenderet quali peccatori hoc diceret, ne omnes homines a praedicando verbo eius sese abstinerent, qui nec sentire audent, nec dicere se peccatores non esse, sequitur, eumque describit: Tu vero odisti disci plinam, et abiecisti sermones meos post te. Os tuum abundavit malitia, et lingua tua amplexa est dolositatem. Si videbas furem, concurrebas ei; et cum adulteris portionem tuam ponebas. Sedens adversus fratrem tuum detrahebas, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum 70. Tali ergo peccatori dicit: Utquid tu enarras iustificationes meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tamquam diceret: Frustra hoc facis; quantum ad te attinet, non tibi prodest; hoc tibi ad iudicium damnationis, non ad meritum salutis valebit. Verumtamen si etiam tali peccatore narrante iustificationes Dei, et assumente testamentum eius per os suum, illi qui ex eius ore audiunt, credant, faciant, proficiant; nonne illo reprobato laudabuntur, illo culpato iustificabuntur, illo damnato coronabuntur; quoniam curaverunt obedire Domino dicenti: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt 71? Sicut ergo iste peccator, si ius sibi praedicandi testamenti divini usurpaverit, sibi nihil prodest, audientibus autem et facientibus non ipse, sed quod praedicat prodest: ita et ille qui ius Baptismatis sibi usurpare non debuit, sibi nocet qui bonum male usurpavit, non ei qui bonum bene percepit.

Dicimus ei poenam esse, qui sanctum tractat illicite; et eum esse corrigendum, non sanctum quod illicite tractat.

30. 38. Vides non solum te non potuisse refellere quod ego contra Petilianum dixi, sed quanta luce veritatis modis omnibus refellatur quod contra me ipse dixisti. Et adhuc pergis et dicis: "Quod causam nostram non probam faciamus, et quodam modo peccatores nos esse fateamur, quoniam dum nobis obiicitur, ius Baptismatis qua nobis licentia vindicemus; non de merito actuum, non de innocentia vitae tractamus, sed cuicumque licere dicimus". Attende certe ex his quae dicta sunt, non cuicumque licere nos dicere; sed ei poenam esse, qui sanctum tractat illicite; et eum esse corrigendum, non sanctum quod illicite tractat, illicite rescindendum: sicut homines non legitime lege utentes corrigi volumus, non ipsam legem irritam ducimus; sicut Dei testamentum illicite per os suum assumentem reprehendimus, non ipsum testamentum negamus aut scindimus: nec ideo nos peccavisse confitemur, quia et in peccatore quod est ipsius improbamus, quod autem Dei est honoramus: quia in Deum credentem non ex occultis humanis pendere volumus, sed in Domino gloriari 72 de quo certus est, admonemus. Neque enim et Apostolus malae suae conscientiae diffidebat, sed spem credentis poni nolebat in homine, et in Deo stabiliter collocabat, cum diceret: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus 73. Non itaque nos, dicentes quod scriptum est: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam 74, accusamus nostram conscientiam; sed vos in hominum moribus eorum spem qui baptizantur poni volentes, non agnoscitis vestram superbiam.

Respondet ad Cypriani auctoritatem.

31. 39. Quid, quod etiam beati Cypriani mentionem facere audetis, velut ille auctor sit vestrae divisionis, tantus defensor catholicae unitatis et pacis? Primo esto in Ecclesia, quam constat tenuisse ac praedicasse Cyprianum; et tunc aude velut auctorem sententiae tuae nominare Cyprianum: primo imitare pietatem humilitatemque Cypriani, et tunc profer concilium Cypriani. Nos enim nullam Cypriano facimus iniuriam, cum eius quaslibet litteras, a canonica divinarum Scripturarum auctoritate distinguimus. Neque enim sine causa tam salubri vigilantia canon ecclesiasticus constitutus est, ad quem certi Prophetarum et Apostolorum libri pertineant, quos omnino iudicare non audeamus, et secundum quos de caeteris litteris vel fidelium vel infidelium libere iudicemus. Proinde, cum dicat Apostolus, cuius Epistolae in auctoritate canonica vigent: Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus; et si quid aliter sapitis, id quoque vobis Deus revelabit 75; quamdiu aliter sapuit Cyprianus, si scripta eius esse constat quae pro vobis proferenda arbitramini; quamdiu ergo de hac re aliter sapuit quam veritas diligentius considerata patefecit, donec ei Deus id quoque revelaret, ineffabili laude caritatis unitatem pacemque catholicam etiam cum collegis suis, a quibus aliter sapuit, non reliquit.

Quomodo tam Cypriani dicta, quam aliorum doctorum accipienda sint.

32. 40. Verba eius ex epistola ad Iubaianum inseruisti litteris tuis, quibus ei placuisse monstrares, baptizandos eos esse in Ecclesia catholica, qui fuerint in haeresi vel schismate baptizati. Ego huius epistolae auctoritate non teneor; quia litteras Cypriani non ut canonicas habeo, sed eas ex canonicis considero, et quod in eis divinarum Scripturarum auctoritati congruit, cum laude eius accipio; quod autem non congruit, cum pace eius respuo. Ac per hoc, si ea quae commemorasti ab illo ad Iubaianum scripta, de aliquo libro Apostolorum vel Prophetarum canonico recitares, quod omnino contradicerem non haberem. Nunc vero quoniam canonicum non est quod recitas, ea libertate ad quam nos vocavit Dominus 76, eius viri cuius laudem assequi non valeo, cuius multis litteris mea scripta non comparo, cuius ingenium diligo, cuius ore delector, cuius caritatem miror, cuius martyrium veneror, hoc quod aliter sapuit, non accipio. Non accipio, inquam, quod de bapti zandis haereticis et schismaticis beatus Cyprianus sensit; quia hoc Ecclesia non accipit, pro qua beatus Cyprianus sanguinem fudit. Sed quia dicitis eum pro hac sententia legalia documenta firmasse: quamquam non ille documenta legalia firmare potuit, sed eis potius quaecumque recte sensit ipse firmavit: relinque ergo scripta Cypriani, et ea ipsa legalia documenta quibus eum dicis usum esse commemora. Si non ea demonstravero vestram causam nihil adiuvare, vicisti. Quapropter ita hoc Cypriani non accipio, quamvis inferior incomparabiliter Cypriano; sicut illud apostoli Petri quod Gentes Iudaizare cogebat 77, nec accipio, nec facio, quamvis inferior incomparabiliter Petro. Vos autem qui scripta Cypriani nobis tamquam firmamenta canonicae auctoritatis opponitis, quidquid de Cypriano contra vos proferre potuerimus, necesse est cedatis, et iustum est ut victi taceatis, ac vos aliquando ab errore perniciosissimae dissensionis ad unitatem catholicam convertatis.

Cyprianum excusat.

33. 41. Unde, ne longum faciam, ex hac ipsa epistola ad Iubaianum, attende quid ingeram, quod vestrum evertat et absumat errorem. Cum enim persuadere conaretur vel sanctus Cyprianus, vel quicumque illam scripsit epistolam, haereticos ad Ecclesiam venientes baptizari oportere; quod videlicet Baptismus nullus deputandus esset, quem foris apud haereticos accepissent; opposuit sibi quaestionem, et ait: "Sed dicet aliquis: Quid ergo fiet de his qui in praeteritum de haeresi ad Ecclesiam venientes, sine Baptismo admissi sunt? Potest Dominus misericordia sua indulgentiam dare, et eos qui ad Ecclesiam simpliciter admissi in Ecclesia dormierunt, ab Ecclesiae suae muneribus non separare" 78. Ista nobis simplicitas sufficit, cui testimonium perhibet ipse Cyprianus, tantum bonum intellegens esse unitatem corporis Christi, ut in eam simpliciter admissos, etiam illos quos esse sine Baptismo arbitrabatur, de divina misericordia merere indulgentiam, et ab Ecclesiae muneribus non separari, pia cogitatione praesumeret. Haec consuetudo Ecclesiae fuit ante concilium Cypriani, haec superari et auferri non potuit nec concilio Cypriani; ut ex haeresi venientes, non quidem sine Baptismo, sicut dicit, quia idem Baptismus etiam foris eis inerat, sed non proderat, verumtamen simpliciter, sicut item dicit, admissi de Dei misericordia indulgentiam mererentur, et a muneribus non separarentur Ecclesiae. Haec simplicitas, magis quam duplicitas, Ecclesiae placuit universae toto terrarum orbe diffusae.

Nemo dubitat, quid de ipsius Ecclesiae fecunditate toto terrarum orbe diffusae senserit Cyprianus.

33. 42. Cui Cyprianus ipse quale testimonium perhibeat, audi ex epistola quam de Unitate conscripsit. "Avelle - inquit - radium solis a corpore, divisionem lucis unitas non capit. Ab arbore frange ramum, fractus germinare non poterit. A fonte praecide rivum, praecisus arescit" 79. In his Cypriani verbis non invenimus nec intellegimus lucem non capere divisionem, nisi in sanctis regno Dei praedestinatis, qui dividi ab Ecclesia nullo modo possunt; et non germinare ramum fractum, salutis aeternae germine accipimus: ariditatem vero rivi a fonte praecisi, in eo quod Sancto Spiritu vacuantur qui ab unitate separantur, agnoscimus; non in sacramento Baptismi, quod et boni et mali habere possunt, ita foris aperte, quemadmodum intus occulte ab Ecclesiae sanctitate separati. Sed unde nemo dubitat, quid de ipsius Ecclesiae fecunditate toto terrarum orbe diffusae senserit Cyprianus, attende in his quae subiungit: "Sic - inquit - et Ecclesia Domini luce perfusa, per orbem totum radios suos porrigit; unum tamen lumen est quod ubique diffunditur, nec unitas corporis separatur. Ramos suos in universam terram copia ubertatis extendit, profluentes largiter rivos latius expandit; unum tamen caput est, et origo una, et una mater fecunditatis successibus copiosa" 80. Hanc Ecclesiam Cyprianus in Scripturis sanctis promissam, in universo mundo redditam, dilexit, tenuit, commendavit: quam perditi schismatici vel haeretici velut a malis se discernere ac separare cupientes, seditionibus impiis reliquerunt. Qui ne suos exitus impios vanis excusationibus abluere conarentur, sancta Scriptura praedixit: Filius malus ipse se iustum dicit, exitum autem suum non abluit 81. Quia nec propter malos qui videntur esse intus, deserendi sunt boni qui vere sunt intus.

Beatus Cyprianus quid senserit accipe ex epistola quam scripsit ad presbyterum Maximum.

34. 43. Hinc beatus Cyprianus quid senserit accipe ex epistola quam scripsit ad presbyterum Maximum et caeteros, quibus de schismatico et haeretico errore ad Ecclesiam redeuntibus gratulatur. "Nam etsi videntur", inquit, "in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus. Nobis tantummodo laborandum est, ut frumentum esse possimus; ut cum coeperit frumentum dominicis horreis condi, fructum pro opere nostro et labore capiamus. Apostolus in Epistola sua dicit: In domo autem magna non solum vasa sunt aurea et argentea, sed et lignea et fictilia; et quaedam quidem honorata, quaedam inhonorata 82. Nos operam demus, et quantum possumus laboremus, ut vas aureum et argenteum simus. Caeterum fictilia vasa confringere Domino soli concessum est, cui virga ferrea data est 83. Esse non potest maior domino suo servus 84; nec quisquam sibi, quod soli Filio Pater tribuit, vindicare: ut se putet aut ad aream ventilandam et purgandam, palam vel ventilabrum ferre iam posse, aut a frumento universa zizania humano iudicio separare. Superba est ista obstinatio, et sacrilega praesumptio, quam sibi furor pravus assumit: et dum sibi semper quidam plus quam mitis iustitia deposcit assumunt, de Ecclesia pereunt; et dum se insolenter extollunt, ipso suo tumore caecati, veritatis lumen amittunt" 85. Vides, frater, secundum Scripturas divinas hoc praecepisse Cyprianum, etiam propter malos: qui cum sint a bonis vita moribusque spiritaliter separati, corporaliter tamen eis in Ecclesia videntur esse permixti usque in diem iudicii, quo etiam corporaliter debitas separabuntur ad poenas, non esse ecclesiam deserendam tamquam frumenta propter paleam vel zizania, tamquam domum magnam propter vasa inhonorata. Vides, audis, sentis, capis, intellegis, quanto scelere, propter eos qui vobis sive recte sive cum fallimini displicent, separemini ab Ecclesia quae toto orbe diffunditur, cui secundum Scripturas divinas, tam magnum, tam firmum, tam clarum atque luculentum testimonium perhibet Cyprianus.

Quod veritas etiam per Cyprianum docet.

35. 44. Quamobrem attende diligenter de tota ista quaestione brevem ratiocinationem meam. Si recte in Ecclesiam recipiuntur ex haereticis venientes, ut in eis error proprius corrigatur, divinum autem Sacramentum non rescindatur; bene illic viventibus tamquam frumentis dominicis gratulamur. Si autem, sicut putatis, et Cyprianum vobis in hac sententia favere iactatis, non habent Baptismum; certe admissi simpliciter ad Ecclesiam, secundum eumdem Cyprianum, propter meritum ipsius unitatis indulgentiam Dei merentur, nec ab Ecclesiae muneribus separantur. Et quicumque illos secundum morem anteriorem, de quo non tacuit Cyprianus, simpliciter admittunt, et recte ac pacifice vivunt, inter eadem frumenta horreo destinata deputantur. Qui autem vel scientes contra veritatem in eis recipiendis contentiose dimicant, vel pravis atque perversis moribus vivunt, in zizaniis et palea flammis debita tolerantur: propter eos tamen Ecclesiam quae per totum orbem terrarum copiosis successibus dilatatur, hoc est frumenta dominica, quae usque ad messem pariter crescunt vel usque ad ventilationem pariter triturantur, non esse deserendam, imperat Deus, testis est Cyprianus. Ac per hoc, si in communione Sacramentorum mali maculant bonos, quando temporibus Cypriani vel ante Cyprianum sine Baptismo,sicut putatis, haeretici suscipiebantur, Ecclesiam periisse dicite, et vos unde nati fueritis ostendite. Si autem, quod veritas etiam per Cyprianum docet, cum pro Ecclesiae pace etiam cognita zizania tolerantur, frumenta non maculant: Filius malus ipse se iustum dicit, exitum autem suum non abluit 86; quia de Ecclesia propter malos exire non debuit.

Ecclesia cunctis clara atque conspicua.

36. 45. Iterum dico, ecce ab hac invictissima ratione dissimulare non sino: Si non communicantes peccatis malorum, propter ipsam tantum communionem Sacramentorum mali perdunt bonos; quando in praeteritum ex haeresi ad Ecclesiam venientes sine Baptismo admissi sunt, contagione sua bonos utique perdiderunt. Iam tunc ergo non erat Ecclesia, quam Cyprianus teneret, praedicaret, nec unde postea Donatus exiret. Si autem bonos contagio illa non perdidit, nec eorum quos accusatis contagio christianum orbem perdere potuit: nolite calumniari separati, et ad Ecclesiam redite correcti. Caecilianum et socios eius, contra quos tunc Secundus Tigisitanus contraxit condiditque concilium, necesse est tibi accusare, mihi non est necesse defendere. Accusa eos quantis viribus potes: si innocentes fuerunt, nihil eis tamquam frumentis oberit ventositas tua; si nocentes fuerunt, non debuerunt propter illa zizania frumenta deseri, quibus nihil obfuerunt. Accusa quantum potes; vinco si non probas, vinco si probas: vinco, inquam, si non probas, iudice te ipso; vinco si probas, teste Cypriano. Quid eos vis fuisse? Si innocentes, cur frumentis dominicis, cum sitis zizania, calumniamini? Si nocentes, cur a frumentis dominicis propter zizania separamini? Exstat Ecclesia cunctis clara atque conspicua; quippe civitas quae abscondi non potest super montem constituta 87, per quam dominatur Christus a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae 88, tamquam semen Abrahae multiplicatum sicut stellae coeli, et sicut arena maris, in quo benedicuntur omnes gen tes 89. Hanc etiam beatus Cyprianus ita commendat, ut eam dicat Domini luce perfusam, radios suos per orbem terrarum porrigere, ramos suos per universam terram copia ubertatis extendere 90. Haec aut in frumentis suis non accusaretur, aut propter zizania non desereretur: unum horum vobis etiam vos ipsi respondete, alterum Cypriani monitis discite. Ipsius enim verba sunt attestantis et dicentis: "Nam etsi videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus" 91.

Probat malos non obesse bonis.

37. 46. Vos contagione malorum Afrorum Ecclesiam periisse dicitis de orbe terrarum, et in parte Donati eius reliquias remansisse tamquam in frumentis a zizaniis et palea separatis; contra Cyprianum apertissime sentientes, qui dicit nec malorum permixtione bonos perire in Ecclesia, nec eosdem malos posse ante tempus iudicii divini a bonorum permixtione separari. Vos itaque secundum vestrum errorem, vel potius furorem, accusare cogimini, non solum Caecilianum et ordinatores eius, verum etiam illas Ecclesias quas in Scripturis apostolicis et canonicis pariter legimus, non solum Romanorum, quo ex Africa ordinare paucis vestris soletis episcopum, verum etiam Corinthiorum, Galatarum, Ephesiorum, Thessalonicensium, Colossensium, Philippensium, ad quas apertissime scribit apostolus Paulus; Ierosolymitanam, quam primus apostolus Iaco bus episcopatu suo rexit; Antiochensem, ubi primo appellati sunt discipuli Christiani 92; Smyrnensem, Thyatirensem, Sardensem, Pergamensem, Philadelphensem, Laodicensem, ad quas est Apocalypsis apostoli Ioannis 93. Tot alias Ecclesias Ponti, Cappadociae, Asiae, Bithyniae, ad quas scribit apostolus Petrus 94, et quidquid aliud se Paulus ab Ierusalem usque ad Illyricum Evangelio replevisse testatur 95: ut taceam de aliis tam latis atque immensis terrarum partibus, in quas ex his apostolicis laboribus et plantationibus porrecta crevit et crescit Ecclesia. Istas certe Ecclesias, quas ex Litteris divinis atque canonicis nominavi, tam longe ab Africa constitutas, tamquam perierint ex peccatis Afrorum accusare cogimini, ne corrigatis errorem qui vos ad tantum scelus nefaria dissensione compellit.

Ecclesiae transmarinae non perierunt ex peccatis Afrorum.

37. 47. Nos autem ut istum errorem vestrum facilius convincamus, nec ipsos Afros, quorum falsa crimina in caeteras etiam gentes perfundere audetis; nec ipsos, inquam, defendere cogimur. Habent enim cum illis transmarinis Ecclesiis societatem regni, si innocentes fuerunt: si autem nocentes, tamquam zizania frumentis, nec in Africa obesse potuerunt eis, qui se propter illos etiam cognitos ab unitate Ecclesiae separare noluerunt. Ut enim omittam quam multi eos crediderint innocentes, quibus facinus eorum etiam si aliquod fuit, tamen demonstrari non potuit; et utique istos nec vos potestis dicere peccatis alienis in cognitis potuisse maculari: sed ut hos, inquam, omittam, ipsi qui eos nocentes vel noverant vel putabant, quamvis in Africanis Ecclesiis constituti, cum viderent eos apud Ecclesias transmarinas non potuisse convinci, nec crimina eorum longe lateque diffusis membris Ecclesiae demonstrari, si se vellent propter illos quos malos noverant, a communione tot gentium, quibus eos ostendere non valebant, velut pestiferae contagionis timore separare; teneret eos, non ego, non tu, non Donatus, non Caecilianus, sed ipse quem nominare ausus es Cyprianus; et diceret ea verba quae scripsit ad Maximum:

Suis verbis Cyprianus et nos tenet in domo Dei, cuius decorem dilexit.

38. 48. "Si videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus. Nobis tantummodo laborandum est, ut frumentum esse possimus; ut cum coeperit frumentum dominicis horreis condi, fructum pro opere nostro et labore capiamus. Apostolus in Epistola sua dicit: In domo autem magna non solum vasa sunt aurea et argentea, sed et lignea et fictilia; et quaedam quidem honorata, quaedam inhonorata 96. Nos operam demus, et quantum possumus laboremus, ut vas aureum et argenteum simus. Caeterum fictilia vasa confringere Domino soli concessum est, cui et virga ferrea data est 97. Esse non potest maior domino suo servus 98 nec quisquam sibi, quod soli Filio Pater tribuit, vindicare: ut se putet aut ad aream ventilandam et purgandam, palam vel ventilabrum ferre iam posse, aut a frumento universa zizania humano iudicio separare. Superba est ista obstinatio, et sacrilega praesumptio, quam sibi furor pravus assumit: et dum sibi semper quidam plus quam mitis iusti tia deposcit assumunt, de Ecclesia pereunt; et dum se insolenter extollunt, ipso suo tumore caecati, veritatis lumen amittunt" 99. His Cypriani verbis Deum timentes in Ecclesia tenerentur, qui vellent ab ea separari propter cognitos malos; quibus verbis vos damnamini, qui separati accusatis et bonos. His verbis Cyprianus et nos tenet in domo Dei, cuius decorem dilexit 100; etiamsi, quod numquam facere potuistis, a vobis accusatos et demonstratos traditores, et quoslibet alios malos nosse possimus; ne illam propter vasa facta in contumeliam 101 deseramus. His verbis etiam vos in catholicam pacem correctos pacificus introducat, ne quibuslibet peccatis alienis seu veris seu falsis offensi, contra Ecclesiam Christi in toto mundo Scripturis fructificantem atque crescentem, mala tanta iactetis, ne propter zizania triticum accusetis, ne propter paleam frumenta deseratis, ne propter vasa inhonorata extra domum magnam remaneatis.

Conclusiones.

38. 49. Ecce quantum nos abs te commemoratus beatus Cyprianus adiuvit, cui, de Baptismo repetendo si quid aliter sapuit, pro tantis meritis flagrantissimae caritatis corrigendum procul dubio Dominus revelavit: quia in ea vite permansit tamquam sarmentum tanto fructu pacis et dilectionis opulentum, ut etiam si quid in eo purgandum reperiretur, si nulla re alia, certe falce martyrii purgaretur. Quamquam itaque ad errorem vestrum convincendum, et si volueritis corrigendum, satis superque potuerint ista sufficere: tamen ne quisquam arbitretur aliquid te in epistola posuisse, quod refellere non valerem, aut in quo te nostris contra Petilianum litteris nihil idoneum respondisse, demonstrare non possem, sequenti volumine caetera videamus.