DE CONIUGIIS ADULTERINIS

LIBER SECUNDUS

NOVAE OBIECTIONES POLLENTII REFUTANDAE SUNT

Cur librum alterum adiungamus.

1. 1. Ad ea, quae mihi scripseras, frater religiose Pollenti, iam rescripseram non parvum volumen de his, qui viventibus coniugibus suis aliis copulantur. Quod cum innotuisset Dilectioni tuae, addidisti aliqua ad libellum tuum, etiam his me respondere desiderans. Sed cum facere disponerem, addendo et ego ad meum, ita ut unus liber esset etiam responsionis meae, repente illud editum est, quod absolveram prius, flagitantibus fratribus et nescientibus a, quod adhuc aliquid esset addendum. Hinc factum est, ut altero seorsum opusculo ad ea, quae addidisti, respondere compellerer. Non autem quae addidisti, adiuncta sunt fini opusculi tui; sed ubi visum est, eius interiecta sunt corpori.

Sententia Pollentii de adulterio pro morte ducendo (2, 2 - 13, 13)

Sententia Pollentii: uxor, a fornicante discendens, non praecepti violatrix invenitur..

2. 2. Horum primum illud est, cui quidem arbitror me respondere debere, quod in his Apostoli verbis, ubi ait: Ceteris autem ego dico, non Dominus, mulierem a viro non discedere; quodsi discesserit, manere innuptam aut viro suo reconciliari 1, non putas ita dictum esse si discesserit, ut a viro fornicante discessisse intellegatur, qua sola causa discedere licitum est; sed potius existimas a pudico, et ideo iussam manere innuptam, ut possit b ei reconciliari, si continere ille noluisset, ne virum ad fornicandum, id est ad aliam se vivente ducendam ipsa non reconciliata compelleret. Ceterum si a viro fornicante discesserit, putas ei non praecipi, ut innupta permaneat, sed hoc eam facere, si continens esse voluerit, non ut praecepti violatrix inveniatur esse, si nupserit. Quae tibi videtur forma et a viro esse servanda, ut uxorem non dimittat, excepta causa fornicationis; si autem dimiserit, maneat sine coniugio, ut pudicae reconciliari possit uxori, nisi forte continentiam illa delegerit, ne uxoris castae reconciliationem refugiens ipse illam cogat moechari, si se non continens vivente illo nupserit alteri; si autem fuerit ab uxore fornicante disiunctus, iam eum nullo precepto ut se contineat detineri nec omnino moechari, si viva illa alteram duxerit, quoniam id, quod ait Apostolus idem: Mulier alligata est, quamdiu vir eius vivit; quodsi mortuus fuerit vir eius, liberata est; cui vult nubat 2, sic intellegendum existimas, ut, si vir fuerit fornicatus, pro mortuo deputetur et uxor pro mortua, et ideo liceat cuilibet eorum tamquam post mortem ita post fornicationem coniungi alteri c.

...quod fornicatio pro morte habenda est.

3. 3. Quibus tuis sensibus consideratis abs te quaero, utrum quicumque duxerit mulierem, quae viro alligata esse destiterit, adulter habendus sit. Quod tibi existimo non videri. Ideo enim mulier vivente viro vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro 3; quoniam mulier alligata est, quamdiu vir eius vivit 4; hoc autem vinculum si ei cum viro vivente non esset, sine ullo adulterii crimine alteri nuberet. Proinde si alligata est quamdiu vir eius vivit, nullo modo nisi viro mortuo soluta dicenda est ab hoc vinculo. Porro si morte cuiuslibet eorum inter maritum et uxorem hoc vinculum solvitur et pro morte habenda est, sicut dicis, etiam fornicatio, procul dubio erit ab hoc et mulier soluta, quando fuerit fornicata. Neque enim dici poterit haec alligata viro, quando ab illa fuerit vir solutus. Ac per hoc posteaquam fornicando alligata viro esse destiterit, quisquis eam duxerit, adulter non erit.

4.3. Et vide, quam sit absurdum, ut ideo non sit adulter, quia duxit adulteram. Immo vero, quod est monstruosius, nec ipsa mulier erit adultera, quoniam non erit posteriori viro uxor aliena, sed sua. Soluto enim per adulterium priore coniugali vinculo cuicumque iam nupserit coniugem non habenti non adultera cum adultero, sed uxor erit potius cum marito. Quomodo ergo erit verum: Mulier alligata est, quamdiu vir eius vivit 5? Ecce vir eius vivit, quia nec de corpore excessit nec fornicatus est, quod pro morte vis deputare d; et tamen ei mulier alligata iam non est. Nonne adtendis, quam sit hoc contra Apostolum dicentem: Mulier alligata est, quamdiu vir eius vivit? An forte dicturus es: Vivit quidem, sed vir eius iam non est, quoniam tunc esse destitit, quando illa per adulterium coniugale vinculum solvit? Quomodo igitur vivente viro vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro 6? Quandoquidem vir eius ille iam non est coniugali vinculo per mulieris adulterium iam soluto. Quo enim vivente viro nisi suo vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro? At si vir eius esse ille iam destitit, non utique vivente viro vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro, sed nullum habens virum nubendo erit cum suo viro. Hoc qui sentit, nonne cernis quam contra Apostolum sentiat? Quod quidem non ipse sentis, sed hoc sequitur illa quae sentis. Muta ergo antecedentia, si vis cavere sequentia, et noli dicere mortuum virum vel mortuam uxorem hoc loco debere intellegi etiam fornicantem.

Mulier soluta est a coniugio, solum si vir eius moriatur.

4. 4. Quamobrem secundum doctrinam sanam mulier alligata est, quamdiu vir eius vivit 7; id est nondum e corpore abscessit; Mulier enim sub viro vivo marito iuncta est legi; hoc est in corpore constituto. Si autem mortuus fuerit, hoc est de corpore exierit, evacuata est a lege viri. Igitur vivente viro vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro. Si autem mortuus fuerit vir eius, liberata est a lege e, ut non sit adultera, si fuerit cum alio viro 8. Haec verba Apostoli totiens repetita, totiens inculcata vera sunt, viva sunt, sana sunt, plana sunt. Nullius viri posterioris mulier uxor esse incipit, nisi prioris esse desiverit. Esse autem desinet uxor prioris, si moriatur vir eius, non si fornicetur. Licite itaque dimittitur coniux ob causam fornicationis; sed manet vinculum pudoris f, propter quod fit reus adulterii, qui dimissam duxerit etiam ob hanc g causam fornicationis.

De ista morte loquitur Apostolus, qua de corpore exitur.

5. 5. Sicut enim manente in se sacramento regenerationis excommunicatur cuiusquam reus criminis, nec illo sacramento caret, etiamsi numquam reconcilietur Deo; ita manente in se vinculo foederis coniugalis uxor dimittitur ob causam fornicationis, nec carebit illo vinculo, etiamsi numquam reconcilietur viro; carebit autem, si mortuus fuerit vir eius. Reus vero excommunicatus ideo numquam carebit regenerationis sacramento, etiam non reconciliatus, quoniam numquam moritur Deus. Remanet itaque, ut, si sapere secundum Apostolum volumus, non dicamus virum adulterum pro mortuo deputandum, et ideo licere uxori eius alteri nubere. Quamvis enim sit mors adulterium non corporis, sed, quod peius est, animae; non tamen et de ista morte loquebatur Apostolus, cum dicebat: Quodsi mortuus fuerit vir eius, cui vult nubat 9; sed de illa sola, qua de corpore exitur. Quoniam, si per coniugis adulterium coniugale solvitur vinculum, sequitur illa perversitas, quam cavendam esse monstravi, ut et mulier per impudicitiam solvatur hoc vinculo; quae si solvitur, libera erit a lege viri; et ideo, quod insipientissime dicitur, non erit adultera, si fuerit cum alio viro, quia per adulterium liberata est a priore viro. Quod si ita est a veritate devium, ut nullus id, non dico christianus, sed humanus sensus admittat, profecto mulier alligata est, quamdiu vir eius vivit 10, quod ut apertius dicam, quamdiu vir eius in corpore est. Pari ergo forma et vir alligatus est, quamdiu mulier eius in corpore est. Unde si vult dimittere adulteram, non ducat alteram, ne quod in illa culpat, ipse committat. Similiter et mulier, si dimittit adulterum, non sibi copulet alterum; alligata est enim, quamdiu vir eius vivit nec a lege viri nisi mortui liberatur, ut non sit adultera, si fuerit cum alio viro.

Post adulterium reconcilietur coniugi coniux.

6. 5. Quod autem tibi durum videtur, ut post adulterium reconcilietur coniugi coniux, si fides adsit, non erit durum. Cur enim adhuc deputamus adulteros, quos vel baptismate ablutos vel paenitentia credimus esse sanatos? Haec crimina in vetere Dei lege nullis sacrificiis mundabantur, quae Novi Testamenti sanguine sine dubitatione mundantur; et ideo tunc omni modo prohibitum est ab alio contaminatam viro recipere uxorem; quamvis David Saulis filiam, quam pater eiusdem mulieris ab eo separatam dederat alteri, tamquam Novi Testamenti praefigurator sine cunctatione receperit 11. Nunc autem posteaquam Christus ait adulterae: Nec ego te damnabo; vade, deinceps iam h noli peccare 12; quis non intellegat debere ignoscere maritum, quod videt ignovisse Dominum amborum, nec se iam debere adulteram dicere, cuius paenitentis crimen divina credit miseratione deletum?

Dominus adulterae ignovit.

7. 6. Sed hoc videlicet infidelium sensus exhorret, ita ut nonnulli modicae fidei vel potius inimici verae fidei, credo, metuentes peccandi impunitatem dari mulieribus suis, illud, quod de adulterae indulgentia Dominus fecit, auferrent de codicibus suis, quasi permissionem peccandi tribuerit qui dixit: Iam deinceps noli peccare, aut ideo non debuerit mulier a medico Deo illius peccati remissione sanari, ne offenderentur insani. Neque enim quibus illud factum Domini displicet, ipsi pudici sunt et eos severos castitas facit; sed potius ex illo sunt hominum numero, quibus Dominus ait: Qui sine peccato est vestrum, prior in eam lapidem iaciat 13. Nisi quod illi conscientia territi recesserant et temptare Christum atque adulteram persequi destiterunt 14; isti autem et aegroti medicum reprehendunt et in adulteras adulteri saeviunt: quibus si diceretur, non quod illi audierunt: Qui sine peccato est (quis enim sine peccato?) sed: Qui sine isto peccato est, prior in illam lapidem mittat; tum vero forsitan cogitarent, qui indignabantur, quod adulteram non occiderant i, quanta illis misericordia Dei parceretur, ut adulteri viverent.

Inter virum et uxorem par pudicitiae forma servetur.

8. 7. Sed cum haec eis dicimus, non solum nihil volunt detrahere severitati, sed irascuntur insuper veritati et loquuntur atque respondent: Sed nos viri sumus. An vero sexus nostri dignitas hanc sustinebit iniuriam, ut, cum aliis feminis praeter uxores nostras si quid admittimus, in luendis poenis mulieribus comparemur? Quasi non propterea magis debeant illicitas concupiscentias viriliter frenare, quia viri sunt? quasi non propterea magis debeant mulieribus suis ad virtutis huius exemplum se praebere, quia viri sunt? quasi non propterea minus debeant a libidine superari, quia viri sunt? quasi non propterea minus debeant lascivienti carni servire, quia viri sunt? Et tamen indignantur, si audiant adulteros viros pendere similes adulteris feminis poenas, cum tanto gravius eos puniri oportuerit, quanto magis ad eos pertinet et virtute vincere et exemplo regere feminas. Christianis equidem loquor, qui fideliter audiunt: Caput mulieris vir 15, ubi se agnoscunt duces, illas autem comites esse debere. Et ideo cavendum viro illac ire vivendo, qua timet, ne uxor sequatur imitando. Sed isti, quibus displicet, ut inter virum et uxorem par pudicitiae forma servetur, et potius eligunt, maximeque in hac causa, mundi legibus subditi esse quam Christi, quoniam iura forensia non eisdem quibus feminas pudicitiae nexibus viros videntur obstringere; legant quid imperator Antoninus, non utique christianus, de hac re constituerit, ubi maritus uxorem de adulterii crimine accusare non sinitur, cui moribus suis non praebuit castitatis exemplum, ita ut ambo damnarentur l, si ambos m pariter impudicos conflictus ipse convinceret n. Nam supra dicti imperatoris haec verba sunt, quae apud Gregorianum leguntur. Sane, inquit, litterae meae nulla parte causae praeiudicabunt. Neque enim, si penes te culpa fuit, ut matrimonium solveretur et secundum legem Iuliam Eupasia uxor tua nuberet, propter hoc rescripto meo o adulterii damnata erit, nisi constet esse commissum. Habebunt autem ante oculos hoc inquirere, an, cum tu pudice viveres, illi quoque bonos mores colendi auctor fuisti. Periniquum enim mihi videtur esse, ut pudicitiam vir ab uxore exigat, quam ipse non exhibet. Quae res potest et virum damnare, non ob compensationem mutui criminis rem inter utrumque componere, vel causam facti tollere 16. Si haec observanda sunt propter decus terrenae civitatis, quanto castiores quaerit caelestis patria et societas angelorum? Quae cum ita sint, numquid ideo minor est, ac non potius maior et peior virorum impudicitia quam p inest illis superba et licentiosa iactantia? Non igitur exhorreant viri, quod adulterae Christus ignovit; sed potius agnoscant etiam periculum suum et simili morbo laborantes ad eumdem Salvatorem supplici pietate confugiant et quod in illa factum legunt etiam sibi necessarium esse fateantur, adulteriorum suorum medicinam suscipiant, adulterare iam desinant, laudent in se Dei patientiam, agant paenitentiam, sumant indulgentiam, mutent de poena feminarum et de sua impunitate sententiam.

Si reconciliatio refutatur, suscipiatur continentia.

9. 8. Quibus consideratis atque tractatis si communis condicio, commune malum, commune periculum, commune vulnus, communis salus fideliter et humiliter cogitetur, non erit turpis neque difficilis etiam post perpetrata atque purgata adulteria reconciliatio coniugum, ubi per claves regni caelorum non dubitatur fieri remissio peccatoram, non ut post viri divortium adultera revocetur, sed ut post Christi consortium adultera non vocetur. Verum ecce non fiat, nemo compellit, quia forte lex aliqua huius saeculi vetat secundum terrenae civitatis modum, ubi cogitata non est abolitio criminum per sanguinem sanctum. Suscipiatur ergo continentia, quam nulla lex prohibet, in alia non eatur adulteria. Et quid ad nos, si nec saltem divina miseratione mundata marito reconcilietur q adultera, dum tamen non reconciliatis adulteris non alia fiant quasi connubia, quae convincuntur esse adulteria? Mulier enim alligata est, quamdiu vir eius vivit 17. Ergo consequenter et vir alligatus est, quamdiu mulier eius vivit. Haec alligatio facit, ut aliis coniungi sine adulterina copulatione non possint. Unde necesse est ex duobus coniugibus quattuor adulteros fieri, si et illa alteri nupserit et ille adulteram duxerit r. Quamvis enim sceleratius moechetur, qui non causa fornicationis uxore dimissa alteram ducit - quod genus adulterii commemoravit Matthaeus - tamen non solum ipse moechatur, sed, sicuti est apud Marcum: Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit super eam; et si uxor dimiserit virus suum et alii nupserit, moechatur 18; et, sicuti est apud Lucam: Omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur; et qui dimissam a viro duxerit, moechatur 19. De quibus testimoniis iam s satis in libro superiore disserui.

Si querellas incontinentium admittimus, plurima adulteria permittenda erunt.

10. 9. Sed respondes mihi: " Continenter vivere paucorum est; et ideo qui fornicantes coniuges dimiserunt, quoniam non possunt reconciliari, tantum se periclitari vident, ut legem Christi non humanam, sed feralem pronuntient ". O frater, quantum ad incontinentes pertinet, multas querellas habere possunt, quibus, ut dicis, legem Christi feralem pronuntient, non humanam. Et tamen non propter illos Evangelium Christi pervertere vel mutare debemus. Te quippe sola illorum querella permoveret t, qui coniuges causa fornicationis intercedente dimittunt, si alias ducere non sinantur, quoniam continere paucorum est atque ad id debent laude adhortari, non lege compelli. Itaque si dimissa adultera non ducitur altera, iustam querellam, sicut putas, habebit hominum incontinentia. Sed adtende, quam plura sint u ubi, si querellas incontinentium velimus admittere, necesse nobis erit adulteria facienda v permittere. Quid? si enim aliquo diuturno et insanabili morbo corporis teneatur coniux, quo concubitus impeditur? Quid? Si captivitas vel vis aliqua separet, ita ut sciat vivere maritus uxorem, cuius sibi copia denegatur, censesne admittenda incontinentium murmura et permittenda adulteria? Quid in hoc ipso, unde interrogatus est Dominus responditque fieri non debere, sed ad duritiam cordis 20 illorum Moysen permisisse dari libellum repudii et quacumque causa dimittere coniugem? Nonne lex Christi incontinentibus displicet, qui uxores litigiosas, iniuriosas, imperiosas, fastidiosas et ad reddendum debitum coniugale difficillimas repudio interposito abicere volunt et alteras ducere 21? Iam ergo quia istorum incontinentia legem Christi horruit, ad eorum lex Christi arbitrium commutanda est?

Mulier alligata est, quamdiu vir eius vivit, sive continens sive moechus.

10. 10. Iam vero si maritum relinquat uxor, vel maritus uxorem non causa fornicationis, sed potius continentiae sitque incontinens, cui repudium propter hoc datur, quaero utrum non erit adulter vel adultera, si alteri copuletur? Si: Non erit [ut] dicitur, Domino contradicitur, cuius haec verba sunt: Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii. Ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta causa fornicationis, facit eam moechari: et qui dimissam duxerit, adulterat 22. Ecce dimissa est, non dimisit; et quia continere paucorum est, incontinentiae cessit et nupsit; et tamen adulter adulteram duxit. Ambo rei, ambo damnandi sunt, et quae nupsit vivo marito et qui duxit eam, cuius vivit maritus. Numquid hic legem Christi dicimus inhumanam, qua constituitur rea tanti criminis atque punitur, quam vir nulla eius praecedente fornicatione dimisit et, quia paucorum est continere, dimittendo compulit nubere? Cur non hic dicimus habendum esse pro mortuo, qui male dimittendo prior coniugale vinculum rupit? Nam qua ratione dicturus es eum rupisse vinculum coniugale, qui, licet sit moechus, non dimisit uxorem, et eum non rupisse, qui etiam castam dimisit uxorem? Ego autem dico in utroque manere hoc vinculum, quoniam mulier alligata est, quamdiu vir eius vivit 23, sive continens sive moechus, et ideo moechari eam, quae dimissa nupserit, et moechari eum, qui dimissam duxerit, sive a moecho sive a continente dimissa sit, quoniam mulier alligata est, quamdiu vir eius vivit. Sed nunc de querellis incontinentium disputamus. Quid enim videtur iustius huius mulieris querella, quae dicit: Dimissa sum, non dimisi; et quoniam continere paucorum est, non me continui, ne fornicarer nupsi; et dicor moecha quia nupsi? Numquid propter huius quasi iustam querellam legem censebimus mutandam esse divinam, ut istam non iudicemus adulteram? Absit. Sed respondebis non eam debuisse dimitti, quia fornicationis nulla causa praecesserat. Verum dicis; nam peccatum mariti eius Dominus expressit, ubi ait: Qui dimiserit uxorem suam excepta causa fornicationis facit eam moechari 24. Sed numquid ista ideo nubendo postea non peccavit, quia prius dimittendo ille peccavit? Quid ergo ei prodest, quod de lege Christi mulier incontinens queritur, nisi ut murmurans puniatur?

Cubare cum adultera etiam filiorum procreandorum causa, non licet.

11. 11. Iam nunc etiam illa videamus, quae alio loco interponens addidisti neque ad ea respondere voluisti. Ubi te movet et miseraris hominem, qui cubare cum adultera etiamsi non incontinentia, certe filiorum procreandorum necessitate compellitur, si non ei licet sic eam dimittere, ut ea vivente alteram ducat. Unde recte movereris, si adulterium non esset quamvis adultera viva uxore alteram ducere. Si autem adulterium est, ut ea quae sunt disputata docuerunt, quid obtenditur procreandorum causa filiorum? Non enim propterea flagitiorum est permittenda licentia. Aut vero tam cavendum est sine posteris mori quam eligendum in posterum vivere? Quod non sinentur adulteri, quos necesse est post primam mortem secundae mortis aeternitate damnari. Nam procreandorum filiorum ista causatio etiam non adulteras, sed castissimas feminas, si forte sint steriles, cogit dimitti et alteras duci: quod tibi existimo non placere.

Si incontinentia adulteria non excusat, tanto minus filiorum procreatio.

12. 11. Quapropter si causa incontinentiae non sunt excusanda adulteria, quanto minus excusantur procreandorum causa filiorum!

12. 12. Illi quippe infirmitati, hoc est incontinentiae voluit Apostolus subveniri honestate nuptiarum. Non enim ait: Si filios non habet, nubat; sed: Si se non continet, nubat 25. Filiorum quidem propagatione compensatur, quod incontinentiae nubendo ceditur. Nam utique incontinentia vitium est, coniugium autem non est vitium; et ideo fit per hoc bonum, ut illud veniale sit malum. Cum sint ergo nuptiae causa generandi institutae, ea causa fiebant a Patribus, qui tantum officio generandi feminis, sed non illicite, miscebantur. Erat enim tunc quaedam propagandi necessitas, quae nunc non est, quoniam tempus amplectendi, sicut scriptum est, quod utique tunc fuit, et tempus continendi ab amplexu 26, quod nunc est. De quo tempore Apostolus loquens ait: De cetero, fratres, tempus breve est; reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint 27. Unde nunc certissime dicitur: Qui potest capere, capiat 28; qui autem se non continet, nubat 29. Tunc ergo etiam continentia propter propagationem filiorum in nuptias descendebat officio; nunc autem vinculum nuptiale incontinentiae subvenit vitio, ut ab eis, qui se non continent, non per turpitudinem stuprorum, sed per honestatem coniugiorum fiat propagatio filiorum. Cur ergo non dixit Apostolus: Si filios non habet, nubat? Quia scilicet hoc tempore continendi ab amplexu, non est necesse filios propagare. Et quare dixit: Si se non continet, nubat? Utique propterea, ne per incontinentiam cogatur adulterare. Si ergo se continet, nec nubat nec generet. Si autem se non continet, licite nubat, ne turpiter generet aut turpius concumbendo non generet. Quamquam hoc, quod ultimum dixi, nonnulli faciant etiam licite coniugati. Illicite namque et turpiter etiam cum legitima uxore concumbitur, ubi prolis conceptio devitatur. Quod faciebat Onan filius Iudae et occidit illum propter hoc Deus 30. Propagatio itaque filiorum ipsa est prima et naturalis et legitima causa nuptiarum. Ac per hoc qui propter incontinentiam coniunguntur, non sic debent temperare malum suum, ut bonum exterminent nuptiarum, id est propagationem filiorum. De incontinentibus quippe loquebatur Apostolus, ubi ait: Volo igitur iuniores nubere, filios procreare, matres familias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia. Iam enim quaedam conversae sunt retro post satanam 31. Cum itaque dicebat: Volo iuniores nubere, hoc utique monebat propter ruinam continentiae fulciendam. Sed ne forte ab eis sola carnalis concupiscentiae cogitaretur infirmitas, cui tantummodo esset opere connubii serviendum, nuptiarum autem vel contemneretur vel neglegeretur bonum, continuo subiunxit: filios procreare, matres familias esse. Qui vero eligunt continere, aliquid utique melius eligunt, quam est nuptiarum bonum; hoc est generatio filiorum. Unde si eligitur continentia, ut bono nuptiarum melius aliquid capessatur, quanto potius custodienda est, ut adulterium caveatur! cum enim dixisset Apostolus: Quodsi se non continet, nubat; melius est enim, inquit, nubere quam uri 32, non dixit: Melius est moechari quam uri.

Qui reconciliari timent, custodiant continentiam.

13. 13. Non est igitur, ad quod exhortemur eos qui reconciliari timent coniugibus adulteris paenitendo sanatis nisi ad custodiendam continentiam, quoniam mulier alligata, quamdiu sive moechus sive castus vir eius vivit 33, moechatur, si alteri nupserit, et vir alligatus, quamdiu sive moecha sive casta uxor eius vivit, moechatur, si alteram duxerit. Haec namque alligatio quandoquidem non solvitur, etiamsi per repudium coniux a casto coniuge separetur, multo minus solvitur, si non separata moechetur. Ac per hoc non eam solvit, nisi mors coniugis, non in adulterium corruentis, sed de corpore exeuntis. Quapropter si recesserit mulier ab adultero viro et ei reconciliari non vult, maneat innupta; et si dimiserit vir adulteram mulierem et eam non vult recipere nec post paenitentiam, custodiat continentiam, etsi non ex voluntate eligendi potioris boni, certe ex necessitate vitandi perniciosi mali. Ad hoc exhortarer, etiamsi uxor esset in languore insanabili atque diuturno, etiamsi alicubi esset corpore separata, quo maritus non posset accedere; postremo ad hoc exhortarer, etiamsi mulier volens vivere continenter, quamvis contra disciplinam, quia non ex consensu, tamen pudicum pudica dimitteret. Puto enim christianum neminem reluctari adulterum esse, qui vel diu languente vel diu absente vel continenter vivere cupiente sua uxore alteri commixtus est feminae. Sic ergo et dimissa adultera adulter est cum altera, quoniam non ille aut ille, sed Omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alterare, moechatur 34. Quapropter si a coniugali vinculo immunis minus adpetitur vita sanctorum, exhorreatur poena moechorum et timore saltem frenetur concupiscentia, si amore non eligitur continentia. Si enim, ubi est timor, operetur labor, ubi erat labor, erit et amor. Non enim confidendum est de nostris viribus; sed oratio adiungenda conatibus, ut impleat bonis, qui deterret a malis.

Confutantur perabsurdae obiectiones quae ex sententia Pollentii sequuntur (14, 14 - 17, 18)

Nova obiectio Pollentii refutatur.

14. 14. Respondeamus etiam ad illud, ubi putas maritos ad puniendas adulteras sine ulla miseratione compelli, cum volunt eas mori, si eis viventibus non eis licet alteras ducere. Quam crudelitatem volens exaggerare dixisti: " Non mihi videtur, amantissime pater, hic divinus esse sensus, ubi benignitas et pietas excluditur " 35. Ita istuc dicis, quasi propterea mariti parcere debeant adulteris feminis, quia licet eis alteras ducere, ut, si non licet, non parcant, ut liceat. Quin immo propterea debent peccatricibus praebere misericordiam, ut et ipsi pro suis peccatis misericordiam consequantur. Et multo magis hoc eis faciendum est, qui dimissis uxoribus adulteris cupiunt vivere continenter. Tanto quippe debent esse misericordiores, quanto volunt esse sanctiores, ut castitate in se ipsis servanda divinitus adiuventur, dum castitatem ab uxoribus violatam nec ipsi humanitus ulciscuntur. Et maxime vox illa dominica eis est in memoriam revocanda: Qui sine peccato est, prior in illam lapidem iaciat 36. Non: Qui sine ipso peccato est, quoniam loquimur de pudicis viris, sed Qui sine peccato est; quod si esse se dixerint, se ipsos seducunt, et veritas in eis non est 37. Porro si se non seducunt et est in eis veritas, non erit in eis cruenta severitas. Scientes enim se non esse sine peccato, dimittunt, ut dimittatur eis, nec ab eis benignitas et pietas excluditur. Magis enim haec excluduntur, si peccatis coniugum ab eis impetret veniam licentia libidinis, non cura pietatis; id est, ut propterea parcant quia licet eis alteras ducere, et non potius propterea, quia volunt et sibi Dominum parcere.

Mariti parcant adulterarum sanguini uxorum.

14. 15. Quanto itaque melius, et honestius, christiana denique professione dignius, ut parcant adulterarum sanguini uxorum, quod scriptum est eis dicimus: Dimitte iniustitiam proximo tuo, et tunc precanti tibi peccata solventur. Homo homini conservat iram et a Domino quaerit medelam? Super hominem similem sibi non habet misericordiam et de peccatis suis deprecatur? Cum ipse caro sit, conservat iracundiam, quis propitiabitur peccatis illius? 38 et de Evangelio: Dimittite, et dimittetur vobis 39 ut possimus dicere: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 40; et de Apostolo: Nulli malum pro malo reddentes 41; et si qua sunt huius modi in Scripturis sanctis, quibus ad ulciscendum quando humanus animus excitatur, quia christianus est, mitigatur.

Homini christiano non licet adulteram coniugem occidere nec alteram ducere.

15. 15. Quanto, inquam, ista melius dicimus, quam ut dicamus: Tantum adulteras istas dimittite, et earum nolite sanguinem quaerere; quidquid doloris ex earum flagitiis habetis, consolabuntur vos aliae, quas duxeritis; merito enim velletis istas de viventium numero auferre, si earum vita impedimento esset, quominus alias duceretis. Nunc vero etiam istis viventibus cum liceat alia vobis matrimonia providere, quid eas tantopere vultis occidere? Haec si dicimus, nonne adtendis, quam nostra suasio longe sit a charactere christiano? qui et falsum dicimus eis licere, quod non licet, hoc est istis viventibus, ut aliis copulentur; et si propterea illis pepercerint, non parcunt propter pietatem, sed propter aliarum nuptiarum liberam potestatem. Postremo quaero abs te, utrum marito christiano liceat vel secundum veterem Dei legem vel Romanis legibus adulteram occidere? Si licet, melius est, ut ab utroque se temperet, id est et a licito illa peccante supplicio, et ab illicito illa vivente coniugio. Quodsi alterutrum eligere perseverat, satius est ei facere quod licet, ut adultera puniatur, quam id quod non licet, ut ipsa viva ille moechetur. Si autem, quod verius dicitur, non licet homini christiano adulteram coniugem occidere, sed tantum dimittere, quis est tam demens, qui ei dicat: Fac, quod non licet, ut tibi liceat quod non licet? Cum enim utrumque secundum legem Christi illicitum sit, sive adulteram occidere sive illa vivente alteram ducere, ab utroque abstinendum est, non illicitum pro illicito faciendum. Si enim facturus est, quod non licet, iam faciat adulterium et non faciat homicidium, ut vivente uxore alteram ducat et non humanum sanguinem fundat. Quodsi est utrumque nefarium, non debet alterum pro altero perpetrare, sed utrumque vitare.

Ex obiectione Pollentii quae sequantur.

16. 16. Hic video, quid dici ab incontinentibus possit: quod videlicet qui dimittit et vivere permittit adulteram, si alteram duxerit, quamdiu illa prior vivit, perpetuus adulter est, nec agit paenitentiam fructuosam a flagitio non recedens; nec, si catechumenus est, ad baptismum admittitur, quoniam ab eo quod impedit non mutatur; nec reconciliari paenitens potest in eadem nequitia perseverans: si autem accusando adulteram occiderit, hoc peccatum, quoniam transactum est et in eo non permanetur et, si a catechumeno factum est, baptismate abluitur; et, si a baptizato, paenitentia et reconciliatione sanatur. Sed numquid propterea dicturi sumus adulterium non esse adulterium, quod sine dubio committitur, si coniuge adultera vivente altera ducitur? Sed hoc adulterii genere excepto nempe non dubitas esse adulterium, si quisquam ducat viventis uxorem a viro suo per libellum repudii sine ulla mulieris fornicatione dimissam. Quid ergo? Cum viderit se nec ad baptismum admitti, si catechumenus est, nec utiliter agere paenitentiam, si baptizatus hoc fecit, non corrigendo et relinquendo quod fecit, si eum voluerit et potuerit occidere, cuius duxit uxorem, ut hoc scelus vel baptismate diluatur vel paenitendo solvatur atque ita etiam illud adulterium non permaneat, evacuata muliere a lege viri post mortem viri, sed de transacto quod factum est, per paenitentiam satis fiat, vel regeneratione deleatur; numquid propterea est accusanda lex Christi, tamquam compulerit fieri homicidium, cum sine crimine fornicationis repudiatam ducere, dicit esse adulterium?

Ex sententia Pollentii multo graviora dici possunt quam ipse dixit.

16. 17. Hic enim, si parum quid loquamur adtendimus, multo graviora dici possunt quam ipse dixisti. Nam tu dum non vis esse adulteria, si aliae ducantur dimissis adulteris, hoc invenisti: " Quoniam si haec adulteria dixerimus, cogentur mariti occidere adulteras, quarum vita impediuntur alteras ducere ". Atque, ut hoc exaggerares, dixisti: " Non mihi videtur, amantissime pater, hic divinus esse sensus, ubi benignitas et pietas excluditur ". Si ergo quispiam nolens credere esse adulterium, quando a marito sine fornicationis crimine repudiata ab altero ducitur, et hoc contra te inveniat, quia ista ratione suadetur hominibus homicidia perpetrare et earum maritos, quas eo modo repudiatas duxerint, vel insidiis, quibus potuerint, vel calumniis appetere, vel aliquibus veris criminibus accusare et occidere, ut eis mortuis possint esse coniugia, quae vivis fuerant adulteria, nonne id exaggerando tibi dicturus est: " Non mihi videtur, amantissime pater, hic divinus esse sensus, ubi non solum benignitas et pietas excluditur, sed etiam ingens malignitas et impietas excitatur " 42? Quandoquidem multo est levius et tolerabilius, ut adulteras mariti, quam ut maritos adulteri occidant. Placetne tibi, ut propter hanc vanissimam invidiam dominicae defensionem sententiae deseramus vel eam insuper accusemus, dicentes non debere adulterium iudicari, etiamsi praeter causam fornicationis repudiata a viro alteri coniugetur, ne maritum eius, a quo dimissa est, compellatur occidere, dum adulterium in connubium cupit viri prioris morte convertere? Scio tibi hoc non placere, ut propter hanc vanissimam invidiam lex Christi, cum vera inveniatur et sana, dura et inhumana dicatur. Sic itaque non tibi debet videri ideo negandum esse adulterium, quando uxore adultera vivente ducitur altera, quia potest maritus per hoc cogi adulteram occidere, dum cupit sibi licere illa exstincta alteram ducere, si hoc ea vivente non licet facere. Quid? Si enim et illud dicant christianae fidei detractores, cogi homines occidere uxores suas insidiarum sceleribus, quas molestas ferre non possunt, sive diuturno languore laborantes et pati concubitum non valentes sive pauperes sive steriles sive deformes, aliarum spe ducendarum, sanarum, opulentarum, fecundarum, pulcherrimarum, quia eas, quas perpeti nolunt, praeter causam fornicationis repudiare non licet et alteras ducere, ne perpetuo devincti adulterio nec baptizari possint nec paenitendo sanari, numquid propterea, ne ista homicidiorum scelera perpetrentur, dicturi sumus non esse adulteria repudiatis praeter causam fornicationis uxoribus sibi alteras copulare?

Sententiae Pollentii alia perabsurda consequentia.

17. 18. Iam vero ex hoc, quod sapis non esse adulterium, si vir uxorem causa fornicationis abiecerit et alteram duxerit, nonne arbitraris cavendum, ne discant viri uxores suas, quas propter alias innumerabiles causas ferre non possunt, moechari cogere, ut ab eis vinculo coniugali per fornicationem, sicut putas, soluto liceat eis alteras ducere, et ex eo, quod illas moechari coegerunt, aut baptismate ablui aut paenitendo sanari, quoniam illis et gratia et medicina negabitur, quamdiu cum adulteris vivent, si prioribus praeter causam fornicationis repudiatis alteras duxerint? Nisi forte quis dicat neminem posse uxorem suam moechari facere, si pudica est; et tamen Dominus: Omnis qui dimiserit, inquit, uxorem suam praeter causam fornicationis facit eam moechari 43. Utique propterea, quia cum esset pudica cum viro, tamen dimissa cogitur per incontinentiam vivo priore alteri copulari, et hoc est moechari. Quodsi hoc ista non fecerit, tamen ille, quantum in ipso est, facere compulit; et hoc ei Deus peccatum, etiamsi illa casta permaneat, imputabit. Sed quis nesciat, quam sint rarissimae, quae ita pudice vivant cum viris, ut, etiamsi ab eis dimittantur, alios non quaerant? Incomparabiliter quippe numerus est amplior feminarum, quae cum pudice adhaereant maritis, tamen, si dimissae fuerint a maritis, non differunt nubere. Cum ergo crediderint homines Domino dicenti: Omnis qui dimiserit uxorem suam praeter causam fornicationis facit eam moechari 44; si crediderint et tibi dicenti muliere fornicante licere viro eius alteram ducere, quisquis voluerit propter alias quaslisbet molestias carere uxore, cui iunctus est, prius eam moechari faciat sine fornicatione dimittendo, ut tunc ducat alteram, cum fuerit illa moecha nubendo; ac sic a priore peccato, quo eam moechari fecit, sive per baptismum sive per paenitentiam liberatus, sine suo adulterio sibi habere videatur, quam post prioris adulterium tamquam hinc soluto matrimonio vinculo alteram duxit. Quod quidem si fuerit machinatus, et uxorem suam moecham faciet, et ipse quamvis post adulterium coniugis aliam ducendo moechus erit nihilque illi proderit quod tibi credidit et non ei potius, qui nullo excepto ait: Omnis qui reliquerit uxorem suam et aliam duxerit, moechatur 45.

Quando continentia necessaria sit (18, 19 - 20, 22)

Sunt qui propter necessitatem et qui pro munere ampliore continentiam suscipiant.

18. 19. Quibus omnibus consideratis atque tractatis restat, ut ab eis, qui haec fideliter audiunt, dicatur nobis, quod Domino dictum est: Si talis est causa cum uxore, non expedit nubere. Quibus et nos quid respondeamus, nisi quod ipse respondit? Non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est. Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt; et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus; et sunt eunuchi, qui se ipsos castraverunt propter regnum caelorum. Qui potest capere, capiat 46. Ergo qui potest capiat, quod non omnes capiunt. Possunt autem capere hi quibus hoc praestat Dei misericordia occulta, sed non iniusta. Sed in his omnibus, qui se ipsos castraverunt propter regnum caelorum, alii sunt, qui in utroque sexu concubitum nesciunt, alii, qui experti et aversi sunt, partim quidem illicite, partim vero licite experti. Porro in his, qui licite experti sunt, quidam sunt, qui nonnisi licite, quidam et licite et illicite. Sunt quippe in eis, qui coniugia sua tantum sciunt; sunt autem, qui et alias feminas ac stupra quaelibet. Sed qui post concubitum coniugum se ipsos castrant propter regnum caelorum, aut morte amittunt coniuges aut ex consensu cum eis continentiam profitentur aut ex necessitate divortiorum, ne vivis coniugibus se aliis copulando adulteria perpetrent, castrant se ipsos propter regnum caelorum, non ut clariores ibi esse possint, sed quod aliter esse ibi non possint: nam qui non ista necessitate se continent, sed boni appetitione melioris, possent ibi esse etiam servata pudicitia coniugali, quamvis in praemiis minoribus, tamen intus. Qui vero propterea se continent, quia prioribus coniugibus vivis timent aliis coniugari, maiorem curam debent gerere pro salute, quam gesserunt illi, a quibus continentia pro munere delecta est ampliore. Tunc quippe ibi erunt, si adulteri non erunt; si autem non continent, adulteri erunt; quia viventibus coniugibus pristinis non coniugibus alteris, sed adulteris adhaerebunt. Et si a regno caelorum aberunt, ubi erunt, nisi ubi salvi non erunt?

Deo adiuvante, quod erat ex necessitate coeptum, fiet caritate perfectum.

19. 20. Hos igitur alloquor, ut quod facere deberent, si haberent coniuges diuturno languore marcentes vel loco sibi inaccessibili absentes vel animositate illicita continentes; hoc faciant, si habuerint coniuges adulterina inquinatione sordentes et propter hoc a suo consortio divortientes; non alia quaerant coniugia, quia non erunt coniugia sed adulteria. Cum enim par forma sit in hoc vinculo viri et uxoris, sicut uxor vivente viro vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro 47; ita et vir vivente uxore vocabitur adulter, si fuerit cum alia muliere. Etsi enim gravius, qui praeter causam fornicationis, omnis tamen, qui dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, moechatur 48. Non eos terreat sarcina continentiae; levis erit, si Christi erit; Christi erit, si fides aderit, quae impetrat a iubente quod iusserit. Non eos frangat, quod videtur eorum continentia necessitatis esse, non voluntatis, quia et illi, qui eam voluntate delegerunt, fecerunt eam esse necessitatis, quoniam iam sine damnatione ab illa deviare non possunt, et qui in eam necessitate contrusi sunt, faciunt eam esse voluntatis, si non de se ipsis, sed de illo, a quo est bonum omne, confidunt. Illi ad eam conscenderunt causa maioris gloriae, ut amplius aliquid invenirent; isti ad eam confugerunt cura salutis novissimae, ne perirent; utrique permaneant, utrique in quod pervenerunt ambulent usque in finem, ferveant studiis, supplicent votis, quia et illis salus cogitanda est, ut ab eo quod voluntas arripuit cadere timeant, et istis gloria desperanda non est, si in eo quod necessitas intulit, persistere diligant. Fieri enim potest, ut Deo terrente et hortante, convertente et implente humanus in melius mutetur affectus, atque ita voveant sine coniugiis et sine ullo concubitu atque immunda libidinis attrectatione perseverantissime vivere, ut etiamsi separata coniugia locum ducendi alias moriendo aperuerint, claudatur ex voto, quod patet ex licito et quod erat ex necessitate coeptum, fiat caritate perfectum. Talibus profecto id retribuetur, quod illis, qui vel pari consensu cum coniugibus hoc voverunt, vel nullis coniugiis alligati propter maius bonum continentiam delegerunt. Si autem ita se continent, ut, si moriantur quarum vita coniugari impediuntur, alias ducere cogitent; profecto etiamsi prius ipsi in tali continentia de corpore abscendant, non eis imputatur nisi ad pudicitiam coniugalem, propter quam non faciunt, quod facerent, si liceret. Hac quippe intentione continenter vivere, parum est ad accipienda illius quae liberius eligitur continentiae praemia, sed sufficit ad cavenda adulteria.

Viri pudicitia cum mulieribus pares sint.

20. 21. Haec autem me de utroque sexu memineris dicere, sed maxime propter viros, qui propterea se feminis superiores esse arbitrantur, ne pudicitia pares sese dignentur: in qua etiam praeire debuerunt, ut eos illae tamquam sua capita sequerentur. Quando autem lex prohibet adulteria, si obtentu incontinentiae carnalis infirmitatis admittatur excusatio, multis sub nomine falsae impunitatis pereundi aperitur occasio. Neque enim carnem non habent feminae, quibus viri aliquid tale nolunt licere, quasi eis, quia viri sunt, liceat. Sed absit, ut melioris sexus tamquam honori debeatur, quod pudori detrahitur, cum honor iustus virtuti, non vitio debeatur. Quin immo cum a feminis utique habentibus carnem tantam flagitant castitatem, ut, quando ab uxoribus diutissime peregrinantur, velint eas ab adulterino concubitu incontaminatas fervorem transigere iuventutis (et plurimae pudicissime transigunt, et maxime Syrae, quarum mariti negotiandi quaestibus occupati, iuvenes adulescentulas deserunt, et vix aliquando senes ad aniculas revertuntur) eo ipso evidentius convincuntur non esse impossibile, quod se non posse causantur. Si enim hoc non posset infirmitas hominum, multo minus id posset sexus infirmior feminarum.

Clericorum continentiae exemplum proponitur.

20. 22. Unde istos, qui virilem non putant excellentiam nisi peccandi licentiam, quando terremus, ne adulterinis coniugiis haerendo pereant in aeternum, solemus eis proponere etiam continentiam clericorum, qui plerumque ad eamdem sarcinam subeundam capiuntur inviti eamque susceptam usque ad debitum finem, Domino adiuvante, perducunt. Dicimus ergo eis: Quid? Si et vos ad hoc subeundum populorum violentia caperemini, nonne susceptum caste custodiretis officium, repente conversi ad impetrandas vires a Domino, de quibus numquam antea cogitastis? Sed illos, inquiunt, honor plurimum consolatur. Respondemus: Et vos timor multo amplius moderetur. Si enim hoc multi Dei ministri repente atque inopinate impositum susceperunt, sperantes se illustrius in Christi hereditate fulgere, quanto magis vos adulteria cavendo, vivere continenter debetis, metuentes non in regno Dei minus lucere, sed in gehenna ignis ardere? Haec atque huiusmodi eis, ut possumus, dicimus, qui quoquo modo a se discedentibus vel propter adulterium dimissis coniugibus suis alias volunt ducere et, cum prohibentur, infirmitatem nobis carnis opponunt. Sed iam liber etiam iste claudendus est et rogandus Deus, ut aut eos temptari non sinat separationibus coniugum aut ita sinat, ut timor periclitantis salutis fiat illis amplioris sive probatioris occasio castitatis.