Ego et Pater unum sumus (Io 10, 22-42).
Ego dixi: Dii estis. Si sermo Dei factus est ad homines ut dicerentur dii, ipsum Verbum Dei quod est apud Deum, quomodo non est Deus? Si per sermonem Dei fiunt homines dii, si participando fiunt dii, unde participant non est Deus?
1. Quod iam commendavi Dilectioni vestrae, stabiliter meminisse debetis, sanctum Ioannem evangelistam nolle nos semper lacte nutriri, sed solido cibo vesci. Quisquis autem ad sumendum solidum cibum verbi Dei adhuc minus idoneus est, lacte fidei nutriatur, et verbum quod intellegere non potest, credere non cunctetur. Fides enim meritum est, intellectus praemium. In ipso labore intentionis desudat acies mentis nostrae, ut ponat sordiculas nebulae humanae, et serenetur ad Verbum Dei. Non ergo recusetur labor, si adest amor: nostis enim quoniam qui amat non laborat. Omnis enim labor non amantibus gravis est. Si tantos labores cum avaris portat cupiditas, nobiscum non portat caritas?
2. Evangelium intendite: Facta sunt autem Encaenia in Ierosolymis 1. Encaenia festivitas erat dedicationis templi. Graece enim dicitur novum quandocumque novum aliquid fuerit dedicatum, Encaenia vocantur. Iam et usus habet hoc verbum: si quis nova tunica induatur, encaeniare dicitur. Illum enim diem quo templum dedicatum est, Iudaei solemniter celebrabant: ipse dies festus agebatur, cum ea quae lecta sunt, locutus est Dominus.
3. Hiems erat. Et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis. Circumdederunt ergo eum Iudaei, et dicebant ei: Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam 2. Non veritatem desiderabant, sed calumniam praeparabant. Hiems erat, et frigidi erant: ad illum enim divinum ignem accedere pigri erant. Sed accedere est credere: qui credit, accedit; qui negat, recedit. Non movetur anima pedibus, sed affectibus. Friguerant a diligendi caritate, et ardebant nocendi cupiditate. Longe aberant, et ibi erant: non accedebant credendo, et premebant persequendo. Quaerebant audire a Domino: Ego sum Christus: et fortasse de Christo secundum hominem sapiebant. Praedicaverunt Prophetae Christum: sed divinitatem Christi et in Prophetis et in ipso Evangelio nec haeretici intellegunt; quanto minus Iudaei, quamdiu velamen est super cor eorum 3? Denique quodam loco sciens Dominus Iesus eos de Christo secundum hominem sapere, non secundum Deum, secundum id quod homo erat, non secundum id quod Deus etiam assumpto homine permanebat, ait illis: Quid vobis videtur de Christo? cuius filius est? 4 Responderunt secundum opinationem suam: David. Sic enim legerant, et hoc solum tenebant: quia divinitatem eius legebant, sed non intellegebant. Dominus autem ut eos suspenderet ad quaerendam eius divinitatem, cuius contemnebant infirmitatem, respondit eis: Quomodo ergo David in spiritu dicit eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis? Si ergo David in spiritu dicit eum Dominum, quomodo filius eius est? 5 Non negavit, sed interrogavit. Ne quis hoc cum audierit, putet quod Dominus Iesus negaverit se filium esse David. Filium David Dominus Christus si se negaret, caecos sic eum invocantes non illuminaret. Transibat enim aliquando, et duo caeci sedentes iuxta viam clamaverunt: Miserere nostri, fili David 6. Qua voce audita, misertus est; stetit, sanavit, lumen dedit; quia nomen agnovit. Dicit et apostolus Paulus: Qui factus est ei ex semine David secundum carnem 7: et ad Timotheum: Memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum Evangelium meum 8. Quia de semine David originem Maria virgo ducebat, inde Dominus de semine David.
4. Hoc pro magno Iudaei a Christo quaerebant, ut si diceret: Ego sum Christus, secundum quod illi solum sapiebant de semine David, calumniarentur quod sibi arrogaret regiam potestatem. Plus est quod eis respondit: illi de filio David volebant calumniari, ille Filium Dei se esse respondit. Et quomodo? Audite: Respondit eis Iesus: Loquor vobis, et non creditis; opera quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me: sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis 9. Iam supra 10 didicistis quae sint oves: estote oves. Oves credendo sunt, oves pastorem sequendo sunt, oves redemptorem non contemnendo sunt, oves per ostium intrando sunt, oves exeundo et pascua inveniendo sunt, oves vita aeterna perfruendo sunt. Quomodo ergo istis dixit: Non estis ex ovibus meis? Quia videbat eos ad sempiternum interitum praedestinatos, non ad vitam aeternam sui sanguinis pretio comparatos.
5. Oves meae vocem meam audiunt, et cognosco eas, et sequuntur me: et ego vitam aeternam do eis 11. Ecce sunt pascua. Si recolitis, superius dixerat: Et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet 12. Ingressi sumus credendo, egredimur moriendo. Sed quomodo per ostium fidei ingressi sumus, sic fideles de corpore exeamus: sic enim per ipsum ostium egredimur, ut pascua invenire possimus. Bona pascua, vita aeterna dicitur: ibi nulla herba arescit, totum viret, totum viget. Solet quaedam herba dici semper viva : ibi solum vivere invenitur. Vitam aeternam, inquit, dabo eis, ovibus meis. Vos calumnias propterea quaeritis, quia de vita praesenti cogitatis.
6. Et non peribunt in aeternum: subaudis, tamquam eis dixerit: Vos peribitis in aeternum, quia non estis ex ovibus meis. Non rapiet eas quisquam de manu mea 13. Intentius accipite: Pater meus quod dedit mihi, maius est omnibus 14. Quid potest lupus? quid potest fur et latro? Non perdunt nisi ad interitum praedestinatos. De illis autem ovibus, de quibus dicit Apostolus: Novit Dominus qui sunt eius 15; et: Quos praescivit, ipsos et praedestinavit; quos autem praedestinavit, ipsos et vocavit; quos autem vocavit, illos et iustificavit; quos autem iustificavit, ipsos et glorificavit 16: de ovibus istis nec lupus rapit, nec fur tollit, nec latro interficit. Securus est de numero earum, qui pro eis novit quod dedit. Et hoc est quod ait: Non rapiet eas quisquam de manu mea: et item ad Patrem: Pater meus quod dedit mihi, maius est omnibus. Quid dedit Filio Pater maius omnibus? Ut ipse illi esset unigenitus Filius. Quid est ergo, dedit? iam erat cui daret, an gignendo dedit? Nam si erat cui daret ut Filius esset, aliquando erat, et Filius non erat: Absit ut aliquando Dominus Christus fuerit, et Filius non fuerit. De nobis hoc dici potest: aliquando filii hominum eramus, filii Dei non eramus. Nos enim filios Dei gratia fecit, illum natura, quia ita natus est. Et non est ut dicas: Non erat antequam natus erat: nunquam enim non natus erat, qui Patri coaeternus erat. Qui sapit capiat; qui non capit credat, nutriatur, et capiet. Verbum Dei semper cum Patre, et semper Verbum: et quia Verbum, ideo Filius. Semper ergo Filius, et semper aequalis. Non enim crescendo, sed nascendo aequalis est, qui semper natus est de Patre Filius, de Deo Deus, de aeterno coaeternus. Pater autem non de Filio Deus: Filius de Patre Deus; ideo Pater Filio gignendo dedit ut Deus esset, gignendo dedit ut sibi coaeternus esset, gignendo dedit ut aequalis esset. Hoc est quod maius est omnibus. Quomodo vita Filius, et habens vitam Filius? Quod habet hoc est: tu aliud es, aliud habes. Verbi gratia, habes sapientiam; numquid tu es ipsa sapientia? Denique quia non es tu ipse quod habes, si amiseris quod habes, redis ut non habeas: et aliquando resumis, aliquando amittis. Quomodo oculus noster non in seipso habet inseparabiliter lucem; aperitur et capit, clauditur et amittit. Non sic est Deus Dei Filius, non sic est Verbum Patris; non sic est Verbum quod non sonando transit, sed nascendo manet. Sic habet sapientiam, ut ipse sit sapientia, faciatque sapientes; sic habet vitam, ut sit ipse vita, faciatque viventes. Hoc est quod maius est omnibus. Attendit Ioannes ipse evangelista coelum et terram, volens dicere de Filio Dei; attendit, et transcendit. Cogitavit supra coelum millia exercitus Angelorum, cogitavit et transcendit universam, sicut aquila nubes, sic sua mente creaturam: transcendit magna omnia, pervenit ad illud quod maius est omnibus; et dixit: In principio erat Verbum 17. Sed quia ille cuius est Verbum non est de Verbo, Verbum autem de illo est cuius est Verbum; ideo ait: Quod dedit mihi Pater, id est, ut sim Verbum eius, ut sim unigenitus Filius eius, ut sim splendor lucis eius, maius est omnibus. Ideo: Nemo rapit, inquit, oves meas de manu mea. Nemo potest rapere de manu Patris mei.
7. De manu mea, et de manu Patris mei: quid est hoc: Nemo rapit de manu mea, et: Nemo rapit de manu Patris mei? Utrum una manus est Patris et Filii, an forte ipse Filius manus est Patris sui? Si manum intellegamus potestatem, una est Patris et Filii potestas; quia una est divinitas: si autem manum intellegamus, sicut dictum est per prophetam: Et brachium Domini cui revelatum est 18, manus Patris ipse est Filius. Quod non ita dictum est, tamquam Deus habeat humanam formam, et quasi corporis membra; sed quod per ipsum facta sunt omnia. Nam solent et homines dicere manus suas esse alios homines, per quos faciunt quod volunt. Aliquando et ipsum opus hominis, manus hominis dicitur quod fit per manum: sicut dicitur quisque agnoscere manum suam, cum id quod scripsit agnoscit. Cum ergo multis modis etiam hominis dicatur manus, qui proprie manum habet in sui corporis membris; quanto magis non uno modo intellegendum est cum legitur manus Dei, cui forma corporis nulla est? Ac per hoc melius hoc loco manum Patris et Filii intellegimus potestatem Patris et Filii; ne forte cum hic manum Patris ipsum Filium dictum acceperimus, incipiat carnalis cogitatio etiam ipsius Filii quaerere Filium, quem similiter credat Christi manum. Ergo: Nemo rapit de manu Patris mei; hoc est: Nemo rapit mihi.
8. Sed ne forte adhuc titubes, audi quid sequitur: Ego et Pater unum sumus 19. Huc usque Iudaei tolerare potuerunt: audierunt: Ego et Pater unum sumus, et non pertulerunt; et more suo duri, ad lapides cucurrerunt. Tulerunt lapides, ut lapidarent eum. Dominus quia non patiebatur quod nolebat pati, et non est passus nisi quod voluit pati, adhuc eos lapidare cupientes alloquitur. Sustulerunt lapides Iudaei, ut lapidarent illum. Respondit eis Iesus: Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo, propter quod eorum opus me lapidatis? Et illi responderunt: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia, et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum 20. Ad illud hoc responderunt quod dixerat: Ego et Pater unum sumus. Ecce Iudaei intellexerunt quod non intellegunt Ariani. Ideo enim irati sunt, quoniam senserunt non posse dici: Ego et Pater unum sumus, nisi ubi aequalitas est Patris et Filii.
9. Dominus autem videte quid responderit tardis. Vidit eos non ferre splendorem veritatis, et eum temperavit in verbis. Nonne scriptum est in Lege vestra, id est, vobis data, quia ego dixi: Dii estis? 21 Deus dicit per Prophetam in Psalmo hominibus: Ego dixi: Dii estis 22. Et Legem appellavit Dominus generaliter omnes illas Scripturas: quamvis alibi specialiter dicat Legem, a Prophetis eam distinguens; sicuti est: Lex et Prophetae usque ad Ioannem 23; et: In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae 24. Aliquando autem in tria distribuit easdem Scripturas, ubi ait: Oportebat impleri omnia quae scripta sunt in Lege, et Prophetis, et psalmis de me 25. Nunc vero Psalmos etiam Legis nomine nuncupavit, ubi scriptum est: Ego dixi: Dii estis. Si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura: quem Pater sanctificavit et misit in mundum, vos dicitis: Quia blasphemas; quia dixi: Filius Dei sum? 26 Si sermo Dei factus est ad homines ut dicerentur dii, ipsum Verbum Dei quod est apud Deum, quomodo non est Deus? Si per sermonem Dei fiunt homines dii, si participando fiunt dii, unde participant non est Deus? Si lumina illuminata dii sunt, lumen quod illuminat non est Deus? Si calefacti quodammodo igne salutari dii efficiuntur, unde calefiunt non est Deus? Accedis ad lumen et illuminaris, et inter filios Dei numeraris; si recedis a lumine, obscuraris, et in tenebris computaris: illud tamen lumen nec accedit ad se, quia non recedit a se. Si ergo vos deos facit sermo Dei, quomodo non est Deus Verbum Dei? Pater ergo sanctificavit Filium suum, et misit in mundum. Forte aliquis dicat: Si Pater eum sanctificavit, ergo aliquando non erat sanctus? Sic sanctificavit, quomodo genuit. Ut enim sanctus esset, gignendo ei dedit, quia sanctum eum genuit. Nam si quod sanctificatur, ante non erat sanctum; quomodo dicimus Deo Patri: Sanctificetur nomen tuum 27?
10. Si non facio opera Patris mei, nolite mihi credere: si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater, et ego in illo 28. Non sic dicit Filius, in me est Pater, et ego in illo, quomodo possunt homines dicere. Si enim bene cogitemus, in Deo sumus; et si bene vivamus, Deus in nobis est: fideles participantes eius gratiam, illuminati ab ipso, in illo sumus, et ipse in nobis. Sed non sic unigenitus Filius: ille in Patre, et Pater in illo, tamquam aequalis in eo cui est aequalis. Denique nos aliquando possumus dicere: In Deo sumus, et Deus in nobis: Ego et Deus unum sumus, numquid possumus dicere? In Deo es, quia Deus te continet; Deus est in te, quia templum Dei factus es: sed numquid quia in Deo es, et Deus est in te, potes dicere: Qui me videt, Deum videt: quomodo Unigenitus dixit: Qui me vidit, vidit et Patrem 29; et: Ego et Pater unum sumus? Agnosce proprium Domini, et munus servi. Proprium Domini, est aequalitas Patris: munus servi, est participatio Salvatoris.
11. Quaerebant ergo eum apprehendere 30. Utinam apprehenderent, sed credendo et intellegendo, non saeviendo et occidendo. Nam modo, fratres mei, quando talia loquor, infirmus fortia, parvus magna, fragilis solida, et vos tamquam ex eadem massa unde sum et ego, et ego ipse qui vobis loquor, simul omnes apprehendere volumus Christum. Quid est apprehendere? Intellexisti, apprehendisti. Sed non sic Iudaei: tu apprehendisti ut habeas, illi apprehendere volebant ut non haberent. Et quia sic volebant apprehendere, quid eis fecit? Exiit de manibus eorum. Non eum apprehenderunt, quia manus fidei non habuerunt. Verbum caro factum est: sed non erat Verbo magnum, eicere carnem suam de manibus carnis. Mente Verbum apprehendere, hoc est Christum recte apprehendere.
12. Et abiit iterum trans Iordanem, in eum locum ubi Ioannes baptizans primum, et mansit ibi. Et multi venerunt ad eum, et dicebant: Quia Ioannes quidem signum fecit nullum 31. Meministis vobis dictum de Ioanne, quia lucerna erat, et diei testimonium perhibebat 32. Quid ergo isti apud se dixerunt: Ioannes signum fecit nullum? Nullum, inquiunt, miraculum ostendit Ioannes: non daemonia fugavit, non expulit febrem, non caecos illuminavit, non mortuos suscitavit, non tot millia hominum de quinque vel septem panibus pavit, non supra mare ambulavit, non ventis et fluctibus imperavit; nihil horum fecit Ioannes: et totum quidquid dicebat, huic testimonium perhibebat. Per lucernam veniamus ad diem. Ioannes nullum signum fecit. Omnia autem quaecumque dixit Ioannes de hoc, vera erant 33. Ecce qui apprehenderunt, non quomodo Iudaei. Iudaei volebant apprehendere discedentem, apprehenderunt isti permanentem. Denique quid sequitur? Et multi crediderunt in eum.