TRACTATUS 33

Vade et iam noli peccare (Io 7, 45-53; 8, 1-11).

Dominus damnavit peccatum, non hominem. Intendant ergo qui amant in Domino mansuetudinem et timeant veritatem. Etenim dulcis et rectus Dominus. Amas quod dulcis est, time quod rectus est.

1. Meminit Caritas vestra, sermone pristino ex occasione lectionis evangelicae locutos nos esse vobis de Spiritu sancto. Ad hunc potandum cum Dominus invitasset credentes in se, loquens inter eos qui illum tenere cogitabant, et interficere cupiebant nec valebant, quia ille nolebat: cum ergo haec locutus esset, nata est de illo in turba dissensio, aliis putantibus quod ipse esset Christus, aliis dicentibus quia de Galilaea non exsurget Christus. Qui vero missi fuerant, ut eum tenerent, redierunt immunes a crimine, et pleni admiratione. Nam et testimonium perhibuerunt divinae doctrinae eius, cum dicerent a quibus missi fuerant: Quare non adduxistis eum? Responderunt enim nunquam se audisse hominem sic locutum: Non enim quisquam sic loquitur homo. Ille autem sic locutus est, quia Deus erat et homo. Tamen Pharisaei testimonium eorum repellentes, dixerunt eis: Numquid et vos seducti estis? Videmus enim delectatos vos esse sermonibus illius. Numquid aliquis de principibus credidit in eum, aut ex Pharisaeis? Sed turba haec quae non novit Legem, maledicti sunt 1. Qui non noverant Legem, ipsi credebant in eum qui miserat Legem; et eum qui miserat Legem, contemnebant illi qui docebant Legem: ut impleretur quod dixerat ipse Dominus: Ego veni ut non videntes videant, et videntes caeci fiant 2. Caeci enim facti sunt Pharisaei doctores, illuminati sunt populi nescientes Legem, et in auctorem Legis credentes.

2. Nicodemus tamen unus ex Pharisaeis, qui ad Dominum nocte venerat, et ipse non quidem incredulus, sed timidus; nam ideo nocte venerat ad lucem, quia illuminari volebat, et sciri timebat: respondit Iudaeis: Numquid Lex nostra iudicat hominem, nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat? Volebant enim illi perverse ante esse damnatores quam cognitores. Sciebat enim Nicodemus, vel potius credebat, quia si tantummodo eum vellent patienter audire, forte similes fierent illis qui missi sunt tenere, et maluerunt credere. Illi responderunt, ex praeiudicio cordis sui, quod et illis: Numquid et tu Galilaeus es? Id est, quasi a Galilaeo seductus. Dominus enim Galilaeus dicebatur, quoniam de Nazareth civitate erant parentes eius. Secundum Mariam dixi parentes, non secundum virile semen: non enim quaesivit in terra nisi matrem, qui iam habebat desuper Patrem. Nam utraque eius nativitas mirabilis fuit; divina sine matre, humana sine patre. Quid ergo illi quasi Legis doctores ad Nicodemum dixerunt? Scrutare Scripturas, et vide quia propheta a Galilaea non surgit. Sed Dominus Prophetarum inde surrexit. Reversi sunt, inquit Evangelista, unusquisque in domum suam 3.

3. Inde Iesus perrexit in montem: in montem autem Oliveti, in montem fructuosum, in montem unguenti, in montem chrismatis. Ubi enim decebat docere Christum, nisi in monte Oliveti? Christi enim nomen a chrismate dictum est: chrisma autem graece, latine unctio nuncupatur. Ideo autem nos unxit, quia luctatores contra diabolum fecit. Et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eos 4. Et non tenebatur, quia nondum pati dignabatur.

Veritas, mansuetudo et iustitia.

4. Nunc iam attendite, ubi ab inimicis tentata sit Domini mansuetudo. Adducunt autem illi Scribae et Pharisaei mulierem in adulterio deprehensam, et statuerunt eam in medio; et dixerunt ei: Magister, haec mulier modo deprehensa est in adulterio. In Lege autem Moyses mandavit nobis huiusmodi lapidare: tu ergo quid dicis? Haec autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum 5. Unde accusare? Numquid ipsum in aliquo facinore deprehenderant, aut illa mulier ad eum aliquo modo pertinuisse dicebatur? Quid est ergo, tentantes eum, ut possent accusare eum? Intellegemus, fratres, admirabilem mansuetudinem in Domino praeeminuisse. Animadverterunt eum nimium esse mitem, nimium esse mansuetum: de illo quippe fuerat ante praedictum: Accingere gladio tuo circa femur tuum, potentissime; specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna: propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam 6. Ergo attulit veritatem ut doctor, mansuetudinem ut liberator, iustitiam ut cognitor. Propter haec eum esse regnaturum in Spiritu sancto propheta praedixerat 7. Cum loqueretur, veritas agnoscebatur: cum adversus inimicos non moveretur, mansuetudo laudabatur. Cum ergo de duobus istis, id est de veritate et mansuetudine eius, inimici livore et invidia torquerentur; in tertio, id est iustitia, scandalum posuerunt. Quare? Quia Lex iusserat adulteros lapidari; et utique Lex quod iniustum erat iubere non poterat: si quis aliud diceret quam Lex iusserat, iniustus deprehenderetur. Dixerunt ergo apud semetipsos: Verax putatur, mansuetus videtur; de iustitia illi quaerenda calumnia est. Offeramus ei mulierem in adulterio deprehensam, dicamus quid de illa in Lege praeceptum sit: si eam iusserit lapidari, mansuetudinem non habebit; si eam dimitti censuerit, iustitiam non tenebit. Ut autem mansuetudinem, inquiunt, non perdat, in qua iam populis amabilis factus est, sine dubio eam dimitti debere dicturus est. Hinc nos invenimus accusandi occasionem, et reum facimus tamquam Legis praevaricatorem: dicentes ei: Hostis es Legis, contra Moysen respondes, imo contra eum qui per Moysen Legem dedit; reus es mortis, cum illa et tu ipse lapidandus. Posset his verbis atque his sententiis inflammari invidia, fervere accusatio, flagitari damnatio. Sed cui hoc? Perversitas rectitudini, falsitas veritati, corruptum cor cordi recto, stultitia sapientiae. Quando illi laqueos praepararent, in quos non prius ipsi caput inicerent? Ecce Dominus in respondendo et iustitiam servaturus est, et a mansuetudine non recessurus. Non est captus cui tendebatur, sed potius capti sunt qui tendebant; quia in eum qui eos posset de laqueis eruere, non credebant.

Relicti sunt duo, misera et misericordia.

5. Quid ergo respondit Dominus Iesus? quid respondit veritas? quid respondit sapientia? quid respondit ipsa cui calumnia parabatur iustitia? Non dixit: Non lapidetur; ne contra Legem dicere videretur. Absit autem ut diceret: Lapidetur: venit enim non perdere quod invenerat, sed quaerere quod perierat 8. Quid ergo respondit? Videte quam plenum sit iustitia, plenum mansuetudine et veritate! Qui sine peccato est vestrum, inquit, prior in illam lapidem mittat 9. O responsio sapientiae! Quomodo eos intromisit in se? Foris enim calumniabantur, seipsos intrinsecus non perscrutabantur: adulteram videbant, se non perspiciebant. Praevaricatores Legis Legem impleri cupiebant, et hoc calumniando; non vere, tamquam adulteria castitate damnando. Audistis, Iudaei; audistis, Pharisaei; audistis, Legis doctores, Legis custodem, sed nondum intellexistis Legislatorem. Quid vobis aliud significat, cum digito scribit in terra? Digito enim Dei Lex scripta est; sed propter duros in lapide scripta est 10. Nunc iam Dominus in terra scribebat, quia fructum quaerebat. Audistis ergo: Impleatur Lex, lapidetur adultera: sed numquid in illa punienda: Lex implenda est a puniendis? Consideret se unusquisque vestrum, intret in semetipsum, ascendat tribunal mentis suae, constituat se ante conscientiam suam, cogat se confiteri. Scit enim qui sit: quia nemo scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est 11. Unusquisque in se intendens, peccatorem se invenit. Ita plane. Ergo aut istam dimittite, aut simul cum illa poenam Legis excipite. Si diceret: Non lapidetur adultera; iniustus convinceretur: si diceret: Lapidetur; mansuetus non videretur: dicat quod dicere debet, et mansuetus et iustus: Qui sine peccato est vestrum, prior in illam lapidem mittat. Haec vox iustitiae est: Puniatur peccatrix, sed non a peccatoribus; impleatur Lex, sed non a praevaricatoribus Legis. Haec vox omnino iustitiae est: qua iustitia illi tamquam trabali telo percussi, sese inspicientes et reos invenientes, unus post unum omnes recesserunt 12. Relicti sunt duo, misera et misericordia. Dominus autem cum eos illo telo iustitiae percussisset, nec dignatus est cadentes attendere, sed averso ab eis obtutu, rursum digito scribebat in terra 13.

6. Relicta autem sola illa muliere, omnibusque abeuntibus, levavit oculos suos ad mulierem. Audivimus vocem iustitiae, audiamus et mansuetudinis. Plus enim, credo, territa erat illa mulier cum audisset a Domino dictum: Qui sine peccato est vestrum, prior in illam lapidem mittat. Illi ergo attendentes se, et abscessu ipso confessi de se, reliquerant mulierem cum grandi peccato, ei qui erat sine peccato. Et quia illa hoc audierat: Qui sine peccato est, prior in illam lapidem mittat; ab illo se sperabat puniendam, in quo peccatum inveniri non poterat. Ille autem qui adversarios eius repulerat lingua iustitiae, levans in eam oculos mansuetudinis, interrogavit eam: Nemo te condemnavit? Respondit illa: Domine, nemo. Et ille: Nec ego te condemnabo; a quo te forte damnari timuisti, quia in me peccatum non invenisti. Nec ego te damnabo. Quid est, Domine? Faves ergo peccatis? Non plane ita. Attende quod sequitur: Vade, deinceps iam noli peccare 14. Ergo et Dominus damnavit, sed peccatum, non hominem. Nam si peccatorum fautor esset, diceret: Nec ego te damnabo; vade, vive ut vis: de mea liberatione esto secura; ego quantumcumque peccaveris, te ab omni poena etiam gehennae et inferni tortoribus liberabo. Non hoc dixit.

7. Intendant ergo qui amant in Domino mansuetudinem, et timeant veritatem. Etenim dulcis et rectus Dominus 15. Amas quod dulcis est, time quod rectus est. Tamquam mansuetus dixit: Tacui: sed tamquam iustus: Numquid semper tacebo16 Misericors et miserator Dominus. Ita plane. Adhuc adde, longanimis; adhuc adde, et multum misericors: sed time quod est in novissimo, et verax 17. Quos enim modo sustinet peccantes, iudicaturus est contemnentes. An divitias longanimitatis et mansuetudinis eius contemnis, ignorans quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Tu autem secundum duritiam cordis tui et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua 18. Mansuetus Dominus, longanimis Dominus, misericors Dominus: sed et iustus Dominus, et verax Dominus. Largitur tibi spatium correctionis: sed tu plus amas dilationem quam emendationem. Malus fuisti heri? hodie bonus esto. Et hodiernum diem in malitia peregisti? vel cras mutare. Semper exspectas, et de misericordia Dei tibi plurimum polliceris: quasi ille qui tibi per poenitentiam promisit indulgentiam, promiserit tibi etiam prolixiorem vitam. Unde scis quid pariat crastinus dies? Recte dicis in corde tuo: Quando me correxero, Deus mihi omnia peccata dimittet. Negare non possumus quod correctis atque conversis indulgentiam Deus promisit. Nam in quo propheta mihi legis quia promisit correcto indulgentiam, non mihi legis quia promisit tibi Deus longam vitam.

Inter spem et desperationem fluctuat animus.

8. Ex utroque igitur homines periclitantur, et sperando et desperando, contrariis rebus, contrariis affectionibus. Sperando qui decipitur? Qui dicit: Bonus est Deus, misericors est Deus, faciam quod mihi placet, quod libet; laxem habenas cupiditatibus meis, impleam desideria animae meae. Quare hoc? Quia misericors est Deus, bonus est Deus, mansuetus est Deus. Spe isti periclitantur. Desperatione autem, qui cum inciderint in gravia peccata, putantes sibi non posse iam ignosci poenitentibus, et statuentes se ad damnationem sine dubio destinatos, dicunt apud seipsos: Iam damnandi sumus, quare non quod volumus facimus? animo gladiatorum ferro destinatorum. Ideo molesti sunt desperati: iam enim quod timeant non habent, et vehementer timendi sunt. Istos desperatio necat, spes illos. Inter spem et desperationem fluctuat animus. Metuendum est ne te occidat spes, et cum multum speras de misericordia, incidas in iudicium: metuendum est rursus ne te occidat desperatio, et cum putas iam tibi non ignosci quae gravia commisisti, non agas poenitentiam, et incurras in iudicem Sapientiam, quae dicit: Et ego vestrae perditioni superridebo 19. Quid ergo agit Dominus cum periclitantibus utroque morbo? Illis qui spe periclitantur, hoc dicit: Ne tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem; subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictae disperdet te 20. Illis qui desperatione periclitantur, quid dicit? In quacumque die iniquus conversus fuerit, omnes iniquitates eius obliviscar 21. Propter illos ergo qui desperatione periclitantur, proposuit indulgentiae portum: propter illos qui spe periclitantur et dilationibus illuduntur, fecit diem mortis incertum. Quando veniat ultimus dies, nescis. Ingratus es, quia hodiernum habes, in quo corrigaris? Sic ergo ad istam mulierem: Nec ego te damnabo; sed facta secura de praeterito, cave futura. Nec ego te damnabo: delevi quod commisisti, observa quod praecepi, ut invenias quod promisi.