In hoc perfecta est dilectio
(1 Io 4, 17-21).Caritas, nos in Deo manere efficiens, se extendit ad inimicos. Alius timor servilis, alius castus, quo timemus ne a Deo deseramus. Pulchri caritate efficimur in Christo et in unitate Ecclesiae.
Pigros non amamus in Deo, ne cadas.
1. Meminit Caritas vestra, ex Epistola Ioannis apostoli ultimam partem restare nobis tractandam, et exponendam vobis, quantum Dominus donat. Huius ergo debiti nos memores sumus: exactionis autem vos memores esse debetis. Eadem quippe caritas quae in ipsa Epistola maxime et prope sola commendatur, et nos facit fidelissimos debitores, et vos dulcissimos exactores. Ideo dixi dulcissimos exactores, quia ubi caritas non est, amarus exactor est: ubi autem caritas est, et qui exigit dulcis est; et a quo exigitur, etsi aliquem laborem suscipit, facit eumdem laborem prope nullum et levem ipsa caritas. Nonne videmus etiam in mutis animantibus et irrationalibus ubi non est spiritalis caritas, sed carnalis et naturalis, exigi tamen magno affectu de uberibus matris lac a parvulis? Et quamvis sugens impetum faciat in ubera; melius est tamen matri quam si non sugat, nec exigat quod caritate debetur. Saepe videmus ubera vaccarum etiam a grandiusculis vitulis capite percuti, et prope ipso impetu levari matrum corpora, nec eos tamen calce repelli; sed et si desit filius qui sugat, mugitu vocari ad ubera. Si ergo est in nobis illa caritas spiritalis, de qua Apostolus dicit: Factus sum parvulus in medio vestrum, tamquam nutrix fovens filios suos 1; tunc vos diligimus quando exigitis. Pigros non amamus; quia languentibus formidamus. Intercesserunt autem, ut intermitteremus textum huius Epistolae, quaedam pro diebus festis solemnia lectionum, quae non potuerunt nisi legi, et ipsa tractari. Nunc ergo ad praetermissum ordinem redeamus; et quae restant, intente accipiat Sanctitas vestra. Nescio utrum magnificentius nobis caritas commendari posset, quam ut diceretur: Deus caritas est 2. Brevis laus, et magna laus: brevis in sermone, et magna in intellectu. Quam cito dicitur: Deus dilectio est! Et hoc breve est: si numeres, unum est; si appendas, quantum est! Deus dilectio est. Et qui manet, inquit, in dilectione, in Deo manet et Deus in illo manet 3. Sit tibi domus Deus, et esto domus Dei; mane in Deo, et maneat in te Deus. Manet in te Deus, ut te contineat: manes in Deo, ne cadas; quia sic de ipsa caritate dicit Apostolus: Caritas nunquam cadit 4. Quomodo cadit quem continet Deus?
2. In hoc perfecta est dilectio in nobis, ut fiduciam habeamus in die iudicii: quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo 5. Dicit quomodo se probet unusquisque, quantum in illo profecerit caritas: vel potius quantum ipse in caritate profecerit. Nam si caritas Deus est, nec proficit nec deficit Deus: sic dicitur proficere in te caritas, quia tu in ea proficis. Interroga ergo quantum in caritate profeceris, et quid tibi respondeat cor tuum, ut noveris mensuram profectus tui. Promisit enim ostendere nobis in quo cognoscamus eum, et ait: In hoc perfecta est in nobis dilectio. Quaere, in quo? Ut fiduciam habeamus in die iudicii. Quisquis fiduciam habet in die iudicii, perfecta est in illo caritas. Quid est habere fiduciam in die iudicii? Non timere ne veniat dies iudicii. Sunt homines qui non credunt diem iudicii; isti fiduciam non possunt habere in die quam venturam esse non credunt. Praetermittamus istos: excitet illos Deus, ut vivant; de mortuis utquid loquimur? Non credunt futurum diem iudicii, nec timent, nec desiderant quod non credunt. Coepit aliquis credere diem iudicii: si coepit credere, coepit et timere. Sed quia timet adhuc, nondum habet fiduciam in die iudicii, nondum est in illo perfecta caritas. Numquid tamen desperandum est? In quo vides initium, cur desperas finem? Quod initium video, inquis? Ipsum timorem. Audi Scripturam: Initium sapientiae timor Domini 6. Coepit ergo timere diem iudicii: timendo corrigat se; vigilet adversus hostes suos, id est, adversus peccata sua; incipiat reviviscere interius, et mortificare membra sua quae sunt super terram, sicut Apostolus dicit: Mortificate membra vestra quae sunt super terram 7. Spiritalia nequitiae dicit membra super terram: nam sequitur et exponit: Avaritiam, immunditiam, et caetera quae illic exsequitur. Quantum autem mortificat iste, qui timere coepit diem iudicii, membra sua super terram, tantum surgunt et corroborantur membra coelestia. Membra autem coelestia, omnia opera bona. Surgentibus coelestibus membris, incipit desiderare quod timebat. Timebat enim ne veniret Christus, et inveniret impium quem damnaret; desiderat ut veniat, quia inventurus est pium quem coronet. Iam cum coeperit desiderare venientem Christum casta anima, quae desiderat amplexus sponsi, renuntiat adultero; fit virgo interius ipsa fide, spe, et caritate. Habet iam fiduciam in die iudicii: non contra se pugnat quando orat, et dicit: Adveniat regnum tuum 8. Qui enim timet ne veniat regnum Dei, timet ne exaudiatur. Quomodo orat, qui timet ne exaudiatur? Qui autem orat cum fiducia caritatis, optat iam ut veniat. De ipso desiderio dicebat quidam in Psalmo: Et tu, Domine, usquequo? Convertere, Domine, et erue animam meam 9. Gemebat se differri. Sunt enim homines qui cum patientia moriuntur: sunt autem quidam perfecti qui cum patientia vivunt. Quid dixi? Qui adhuc desiderat istam vitam, quando illi venerit dies mortis, patienter tolerat mortem: luctatur adversum se, ut sequatur voluntatem Dei; et hoc potius agit animo, quod eligit Deus, non quod eligit voluntas humana: et ex desiderio vitae praesentis fit lucta cum morte; et adhibet patientiam et fortitudinem, ut aequo animo moriatur: iste patienter moritur. Qui autem desiderat, sicut dicit Apostolus, dissolvi et esse cum Christo, non patienter moritur; sed patienter vivit, delectabiliter moritur. Vide Apostolum patienter viventem, id est, cum patientia hic non amare vitam, sed tolerare. Dissolvi, inquit, et esse cum Christo multo magis optimum manere autem in carne necessarium propter vos 10. Ergo, fratres, date operam, intus agite vobiscum, ut desideretis diem iudicii. Aliter non probatur perfecta caritas, nisi cum coeperit ille dies desiderari. Ille autem eum desiderat, qui fiduciam habet in illo: ille autem fiduciam habet in illo, cuius conscientia non trepidat in caritate perfecta atque sincera.
3. In hoc perfecta est dilectio eius in nobis, ut fiduciam habeamus in die iudicii. Quare habebimus fiduciam? Quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo 11. Audisti causam fiduciae tuae: Quia sicut ille est, inquit, et nos sumus in hoc mundo. Nonne videtur aliquid impossibile dixisse? Numquid enim potest esse homo sicut Deus? Iam vobis exposui quia non semper ad aequalitatem dicitur, sicut; sed dicitur ad quamdam similitudinem. Quomodo enim dicis: Sicut aures habeo, ita habet et imago? Numquid omnino sic? Sed tamen dicis, sicut. Si ergo facti sumus ad imaginem Dei, quare non sicut Deus sumus? Non ad aequalitatem, sed pro modo nostro. Unde ergo nobis datur fiducia in die iudicii? Quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. Debemus hoc referre ad ipsam caritatem, et intellegere quid dictum sit. Dominus in Evangelio dicit: Si diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt? 12 Quid ergo vult nos? Ego autem dico vobis, diligite inimicos vestros, et orate pro persequentibus vos 13. Si ergo iubet nos diligere inimicos nostros, unde nobis dat exemplum? De ipso Deo: ait enim: Ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est. Quomodo illud facit Deus? Diligit inimicos suos, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos 14. Si ergo ad hanc perfectionem nos invitat Deus, ut diligamus inimicos nostros sicut et ipse dilexit suos; ea nobis fiducia est in die iudicii, quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo: quia sicut ille diligit inimicos suos, faciendo solem suum oriri super bonos et malos, et pluendo super iustos et iniustos; ita nos quia inimicis nostris non possumus praestare solem et pluviam, praestamus lacrymas, cum pro illis oramus.
4. Iam ergo de ipsa fiducia videte quid dicat. Unde intellegitur perfecta caritas? Timor non est in caritate. Quid ergo dicimus de illo qui coepit timere diem iudicii? Si perfecta in illo esset caritas, non timeret. Perfecta enim caritas faceret perfectam iustitiam, et non haberet quare timeret: imo haberet quare desideraret ut transeat iniquitas, et veniat regnum Dei. Ergo timor non est in caritate. Sed in qua caritate? Non in inchoata. In qua ergo? Sed perfecta, inquit, caritas foras mittit timorem 15. Ergo incipiat timor; quia initium sapientiae timor Domini. Timor quasi locum praeparat caritati. Cum autem coeperit caritas habitare, pellitur timor qui ei praeparavit locum. Quantum enim illa crescit, ille decrescit; et quantum illa fit interior, timor pellitur foras. Maior caritas, minor timor; minor caritas, maior timor. Si autem nullus timor, non est qua intret caritas. Sicut videmus per setam introduci linum, quando aliquid suitur; seta prius intrat, sed nisi exeat, non succedit linum: sic timor primo occupat mentem, non autem ibi remanet timor, quia ideo intravit, ut introduceret caritatem. Iam facta securitate in animo, quale gaudium nobis est vel in hoc, vel in futuro saeculo? Et in hoc saeculo quis nobis nocebit plenis caritate? Videte quomodo exsultet Apostolus de ipsa caritate. Quis nos, inquit, separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius 16? Et Petrus dicit: Et quis vobis nocere potest, si boni aemulatores fueritis? 17 Timor non est in dilectione: sed perfecta dilectio foras mittit timorem; quia timor tormentum habet. Torquet cor conscientia peccatorum, nondum facta est iustificatio. Est ibi quod titillet, quod pungat. Ideo in Psalmo de ipsa perfectione iustitiae quid dicit? Convertisti luctum meum in gaudium mihi: concidisti saccum meum, et cinxisti me laetitia; ut cantet tibi gloria mea, et non compungar 18. Quid est, non compungar? Non sit quod stimulet conscientiam meam. Stimulat timor: sed noli timere; intrat caritas quae sanat quod vulnerat timor. Timor Dei sic vulnerat, quomodo medici ferramentum; putredinem tollit, et quasi videtur vulnus augere. Ecce putredo quando erat in corpore, minus erat vulnus, sed periculosum: accedit ferramentum medici; minus dolebat illud vulnus, quam dolet modo cum secatur. Plus dolet cum curatur, quam si non curaretur; sed ideo plus dolet accedente medicina, ut nunquam doleat succedente salute. Occupet ergo cor tuum timor, ut inducat caritatem; succedat cicatrix ferramento medici. Talis est medicus, ut nec cicatrices appareant: tu tantum subde te dexterae ipsius. Nam si sine timore es, non poteris iustificari. Sententia dicta est de Scripturis: Nam qui sine timore est, non poterit iustificari 19. Opus est ergo ut intret timor primo, per quem veniat caritas. Timor medicamentum, caritas sanitas. Qui autem timet, non est perfectus in dilectione 20. Quare? Quia timor tormentum habet, quomodo sectio medici tormentum habet.
5. Est autem alia sententia, quae videtur huic esse contraria, si non habeat intellectorem: dicitur enim quodam loco in Psalmo: Timor Domini castus, permanens in saeculum saeculi 21. Aeternum quemdam timorem nobis ostendit, sed castum. Quod si ille aeternum nobis timorem ostendit, numquid contradicit illi forte ista Epistola quae dicit: Timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem? Interrogemus ambo eloquia Dei. Spiritus unus est, etsi codices duo, etsi ora duo, etsi linguae duae. Hoc enim dictum est per Ioannem, illud dictum est per David; sed nolite putare alium esse spiritum. Si unus flatus inflat duas tibias, non potest unus Spiritus implere duo corda, agitare duas linguas? Sed si spiritu uno, id est uno flatu, impletae duae tibiae consonant; impletae duae linguae Spiritu Dei, dissonare possunt? Est ergo ibi quaedam consonantia, est quaedam concordia, sed auditorem desiderat. Ecce inspiravit et implevit duo corda, duo ora, movit duas linguas Spiritus Dei: et audivimus ex una lingua, "Timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem;" audivimus ex alia: Timor Domini castus, permanens in saeculum saeculi. Quid est hoc? quasi dissonant? Non: excute aures, intende melodiam. Non sine causa hic addidit, castus, illic non addidit: nisi quia est timor alius qui dicitur castus, est autem alius qui non dicitur castus. Discernamus istos duos timores, et intellegamus consonantiam tibiarum. Quomodo intellegimus, vel quomodo discernimus? Attendat Caritas vestra. Sunt homines qui propterea timent Deum, ne mittantur in gehennam, ne forte ardeant cum diabolo in igne aeterno. Ipse est timor ille qui introducit caritatem: sed sic venit ut exeat. Si enim adhuc propter poenas times Deum, nondum amas quem sic times. Non bona desideras, sed mala caves. Sed ex eo quod mala caves, corrigis te, et incipis bona desiderare. Cum bona desiderare coeperis, erit in te timor castus. Quis est timor castus? Ne amittas ipsa bona. Intendite. Aliud est timere Deum, ne mittat te in gehennam cum diabolo; aliud est timere Deum, ne recedat a te. Ille timor quo times ne in gehennam mittaris cum diabolo, nondum est castus; non enim venit ex amore Dei, sed ex timore poenae: cum autem times Deum, ne deserat te praesentia eius; amplecteris eum, ipso frui desideras.
6. Non potest melius explanari quid intersit inter duos istos timores, unum quem foras mittit caritas, alterum castum qui permanet in saeculum saeculi, nisi ponas duas mulieres maritatas, quarum unam ita constituas volentem facere adulterium, delectari nequitia, sed timere ne damnetur a marito. Timet maritum, sed quia adhuc amat nequitiam, ideo timet maritum: huic non grata, sed onerosa est mariti praesentia; et si forte vivit nequiter, timet maritum ne veniat. Tales sunt qui timent ne veniat dies iudicii. Fac alteram amare virum, debere illi castos amplexus, nulla se adulterii immunditia maculare; optat praesentiam viri. Et quomodo discernuntur duo isti timores? timet illa, timet et illa. Interroga; quasi unum tibi respondent: interroga illam: Times virum? respondet: Timeo. Interroga et illam si timeat virum; respondet: Timeo. Una vox est, sed diversus animus. Iam ergo interrogentur: Quare? Illa dicit: Timeo virum ne veniat: illa dicit: Timeo virum ne discedat. Illa dicit: Timeo ne damner: illa dicit: Timeo ne deserar. Pone hoc in animo Christianorum, et invenis timorem quem foras mittit caritas, et alium timorem castum permanentem in saeculum saeculi.
7. Loquamur ergo his primo qui sic timent Deum, quomodo illa mulier quam delectat nequitia; timet enim virum ne damnet illam: talibus primo loquamur. O anima quae sic times Deum, ne damnet te Deus, quomodo timet mulier quam delectat nequitia; timet virum, ne damnetur a viro: quomodo tibi displicet illa mulier, displice et tu tibi. Si forte habes uxorem, numquid vis ut sic timeat te uxor tua, ne damnetur abs te; ut delectet illam nequitia, sed pondere timoris tui reprimatur, non damnatione iniquitatis? Castam eam vis, ut te diligat, non ut te timeat. Exhibe te talem Deo, qualem vis habere uxorem. Et si nondum habes, et habere vis; talem vis habere. Et quid dicimus, fratres? Illa mulier quae ideo timet virum, ne damnetur a viro, forte non facit adulterium, ne aliquo modo perveniat ad virum, et tollat illi lucem istam temporalem. Potest autem vir ille et falli; homo est enim, sicut et illa quae potest fallere. Timet illa eum, extra cuius oculos potest esse: tu non times semper faciem supra te viri tui? Vultus autem Domini super facientes mala 22. Captat illa absentiam viri sui, et incitatur forte delectatione adulterii; et dicit sibi tamen: Non faciam: absens est quidem ille, sed difficile est ut non ad illum quoquo modo perveniat. Temperat se ne perveniat ad hominem, qui potest et nescire, qui potest et falli, qui potest et bonam suspicari etiam malam, qui potest et castam suspicari quae adultera est: tu non times oculos eius quem fallere nemo potest? tu non times eius praesentiam, qui averti a te non potest? Roga Deum ut intueatur te, et avertat faciem a peccatis tuis: Averte faciem tuam a peccatis meis 23. Sed unde mereris ut ille faciem suam avertat a peccatis tuis? Si tu non avertas faciem tuam a peccatis tuis. Ipsa enim vox dicit in Psalmo: Quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum coram me est semper 24. Tu agnosce, et ille ignoscit.
8. Allocuti sumus eam quae habet adhuc timorem non permanentem in saeculum saeculi, sed quem caritas excludit et foras mittit; alloquamur et illam quae habet iam timorem castum, permanentem in saeculum saeculi. Putamus, invenimus illam, ut alloquamur illam? putas, est in hoc populo? putas, est in ista exedra? putas, est in hac terra? Non potest nisi esse, sed latet. Hiems est, intus est viriditas in radice. Forte invenimus aures illius. Sed ubicumque est illa anima, utinam illam invenirem, et non aures suas praeberet mihi, sed ego meas aures illi! Illa me doceret aliquid potius, quam a me disceret. Anima quaedam sancta, ignea, et desiderans regnum Dei: hanc non ego alloquor, sed Deus ipse, et patienter viventem in hac terra ita consolatur: Iam vis veniam, et ego novi quia iam vis ut veniam: novi qualis es, ut secura exspectes adventum meum; novi quia molestia est tibi: sed magis exspecta, tolera; venio et cito venio. Sed amanti tardum est. Audi eam cantantem tamquam lilium de medio spinarum: audi suspirantem, et dicentem: Psallam et intellegam in via immaculata; quando venies ad me? 25 Sed in via immaculata merito non timet; quia perfecta caritas foras mittit timorem. Et cum venerit ad eius amplexum, timet, sed securiter. Quid timet? Cavebit, et observabit se ab iniquitate sua, ne iterum peccet: non ne mittatur in ignem, sed ne ab illo deseratur. Et erit in illa, quid? Timor castus, permanens in saeculum saeculi. Audivimus duas tibias consonantes. Illa de timore dicit, et illa de timore: sed illa de timore quo timet anima ne damnetur, illa de timore quo timet anima ne deseratur. Ille est timor quem caritas excludit: ille est timor permanens in saeculum saeculi.
9. Nos diligamus, quia ipse prior nos dilexit 26. Nam unde diligeremus, nisi ille prior dilexisset nos? Diligendo amici facti sumus; sed inimicos ille dilexit, ut amici efficeremur. Prior dilexit nos, et donavit nobis ut diligeremus eum. Nondum diligebamus eum; diligendo pulchri efficimur. Quid facit homo deformis et distorta facie, si amet pulchram? Aut quid facit femina deformis et distorta et nigra, si amet pulchrum? Numquid amando poterit esse pulchra? Numquid et ille amando poterit esse formosus? Amat pulchram; et quando se in speculo videt, erubescit faciem suam levare ad illam formosam suam quam amat. Quid faciet ut pulcher sit? Exspectat ut veniat pulchritudo? Imo exspectando senectus additur, et turpiorem facit. Non est ergo quid agere, non est quomodo illi des consilium, nisi ut compescat se, et non audeat amare impar imparem: aut si forte amat et ducere uxorem optat, in illa castitatem amet, non carnis faciem. Anima vero nostra, fratres mei, foeda est per iniquitatem: amando Deum pulchra efficitur. Qualis amor est qui reddit pulchram amantem? Deus autem semper pulcher est, nunquam deformis, nunquam commutabilis. Amavit nos prior qui semper est pulcher; et quales amavit, nisi foedos et deformes? Non ideo tamen ut foedos dimitteret; sed ut mutaret, et ex deformibus pulchros faceret. Quomodo erimus pulchri? Amando eum qui semper est pulcher. Quantum in te crescit amor, tantum crescit pulchritudo; quia ipsa caritas est animae pulchritudo. Nos diligamus, quia ipse prior dilexit nos. Audi apostolum Paulum: Ostendit autem Deus dilectionem suam in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est 27, iustus pro iniustis, pulcher pro foedis. Quomodo invenimus pulchrum Iesum? Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis 28. Unde? Item videte unde sit pulcher: Speciosus forma prae filiis hominum; quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 29. Quia vero carnem suscepit, quasi foeditatem tuam suscepit, id est, mortalitatem tuam, ut aptaret se tibi, et congrueret tibi, et excitaret te ad amandam intus pulchritudinem. Unde ergo invenimus quia foedus et deformis est Iesus, sicut invenimus quia pulcher et speciosus forma prae filiis hominum? Unde invenimus quia et deformis? Isaiam interroga: Et vidimus eum, et non habebat speciem, neque decorem 30. Illae sunt duae tibiae quasi diverse sonantes; sed unus Spiritus ambas inflat. Hac dicitur: Speciosus forma prae filiis hominum: hac dicitur in Isaia: Vidimus eum, et non habebat speciem, neque decorem. Uno Spiritu implentur ambae tibiae, non dissonant. Noli aures avertere, adhibe intellectum. Interrogemus Paulum apostolum, et exponat nobis consonantiam duarum tibiarum. Sonet nobis: Speciosus forma prae filiis hominum: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Ecce speciosus forma prae filiis hominum. Sonet nobis etiam: Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem: Semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo 31. Non habebat speciem neque decorem, ut tibi daret speciem et decorem. Quam speciem? quem decorem? Dilectionem caritatis; ut amans curras, currens ames. Pulcher es iam: sed noli te attendere, ne perdas quod accepisti; illum attende, a quo factus es pulcher. Ideo sis pulcher, ut ille te amet. Tu autem totam intentionem tuam in illum dirige, ad illum curre, eius amplexus pete, ab illo time discedere; ut sit in te timor castus, permanens in saeculum saeculi. Nos diligamus, quia ipse prior dilexit nos.
10. Si quis dixerit: Diligo Deum. Quem Deum? Quare diligimus? Quia ipse prior dilexit nos, et donavit nobis diligere. Dilexit impios, ut faceret pios; dilexit iniustos, ut faceret iustos; dilexit aegrotos, ut faceret sanos. Ergo et nos diligamus, quia ipse prior dilexit nos. Interroga unumquemque, dicat tibi si diligat Deum. Clamat, confitetur: Diligo, ipse scit. Est aliud unde interrogetur. Si quis dixerit, inquit: Diligo Deum, et fratrem suum odit, mendax est. Unde probas quia mendax est? Audi: Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere? 32 Quid ergo? qui diligit fratrem, diligit et Deum? Necesse est ut diligat Deum, necesse est ut diligat ipsam dilectionem. Numquid potest diligere fratrem, et non diligere dilectionem? Necesse est ut diligat dilectionem. Quid ergo, qui diligit dilectionem, ideo diligit Deum? Utique ideo. Diligendo dilectionem, Deum diligit. An oblitus es quod paulo ante dixisti: Deus dilectio est? Si Deus dilectio, quisquis diligit dilectionem, Deum diligit. Dilige ergo fratrem, et securus esto 33. Non potes dicere: Diligo fratrem, sed non diligo Deum. Quomodo mentiris si dicas: Diligo Deum, quando non diligis fratrem; sic falleris, quando dicis: Diligo fratrem, si putes quia non diligis Deum. Necesse est qui diligis fratrem, diligas ipsam dilectionem; dilectio autem Deus est: necesse est ergo ut Deum diligat quisquis diligit fratrem. Si autem non diligis fratrem quem vides, Deum quem non vides quomodo potes diligere? Quare non videt Deum? Quia non habet ipsam dilectionem. Ideo non videt Deum, quia non habet dilectionem; ideo non habet dilectionem, quia non diligit fratrem: propterea ergo non videt Deum, quia non habet dilectionem. Nam si habeat dilectionem, Deum videt; quia Deus dilectio est: et purgatur ille oculus magis magisque dilectione, ut videat illam incommutabilem substantiam; cuius praesentia semper gaudeat, qua perfruatur in aeternum coniunctus Angelis. Sed currat modo, ut aliquando in patria laetetur. Non amet peregrinationem, non amet viam: totum amarum sit, praeter illum qui vocat, quousque inhaereamus illi, et dicamus quod dictum est in Psalmo: Perdidisti omnes quia fornicantur abs te. Et qui sunt qui fornicantur? Qui discedunt, et amant mundum. Tu autem quid? Sequitur et dicit: Mihi autem inhaerere Deo bonum est 34. Totum bonum meum est, Deo inhaerere gratis. Nam si interroges, et dicas: Quare inhaeres Deo? Et dicat: Ut donet mihi. Quid tibi donet? Coelum ipse fecit, terram ipse fecit: quid tibi donaturus est? iam inhaeres illi: inveni melius, et donat tibi.
11. Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere? Et hoc mandatum habemus ab ipso, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum 35. Magnifice dicebas: Diligo Deum; et odis fratrem! O homicida, quomodo diligis Deum? Non audisti superius in ipsa Epistola: Qui odit fratrem suum, homicida est 36? Sed prorsus diligo Deum, quamvis oderim fratrem meum. Prorsus non diligis Deum, si odis fratrem. Et modo probo alio documento. Ipse dixit: Dedit nobis praeceptum, ut diligamus invicem 37: quomodo diligis eum, cuius odisti praeceptum? Quis est qui dicat: Diligo imperatorem, sed odi leges eius? In hoc intellegit imperator si diligis eum, si observentur leges eius per provincias. Lex imperatoris quae est? Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis 38. Dicis ergo te diligere Christum; serva mandatum eius, et fratrem dilige. Si autem fratrem non diligis; quomodo eum diligis, cuius mandatum contemnis? Fratres, ego non satior loquendo de caritate in nomine Christi. Quantum et vos habetis huius rei avaritiam, tantum speramus quia crescit in vobis ipsa, et foras mittit timorem, ut remaneat ille timor castus permanens in saeculum saeculi. Toleremus mundum, toleremus tribulationes, toleremus scandala tentationum. Non recedamus a via; teneamus unitatem Ecclesiae, teneamus Christum, teneamus caritatem. Non divellamur a membris sponsae ipsius, non divellamur a fide, ut gloriemur in praesentia ipsius: et securi manebimus in eo, modo per fidem, tunc per speciem, cuius tantas arrhas habemus donum Spiritus Sancti.