Et verax est (1 Io 2, 27 - 3, 9).
Vincimus diabolum si, loquente Deo in corde et servata fide, peccatum nostrum non defendamus. Et ex Deo sumus si, christiani etiam in moribus, patienter expectamus Christum venturum, iusti ex fide, imitatores Dei per Christum.
Illis intus loquitur Deus, qui locum praebent.
1. Meministis, fratres, hesternam lectionem ad hoc terminatam, quia non habetis necessitatem ut quis doceat vos, sed ipsa unctio docet vos de omnibus 1. Hoc autem, sicut vos recordari certus sum, sic exposuimus vobis, quia nos qui forinsecus loquimur ad aures vestras, ita sumus quasi operarii, adhibentes culturam forinsecus ad arborem, sed incrementum dare non possumus, nec fructus formare: ille autem qui vos creavit, et redemit, et vocavit, per fidem et Spiritum suum habitans in vobis, nisi loquatur vobis intus, sine causa nos perstrepimus. Unde hoc apparet? Quia cum multi audiant, non omnibus persuadetur quod dicitur; sed illis solis quibus intus loquitur Deus. Illis autem intus loquitur, qui ei locum praebent: illi autem Deo locum praebent, qui diabolo locum non praebent. Habitare enim vult diabolus corda hominum, et loqui ibi omnia quae valent ad seductionem. Sed quid ait Dominus Iesus? Princeps huius mundi missus est foras 2. Unde missus est? numquid extra coelum et terram? numquid extra fabricam mundi? Sed extra corda credentium. Foras misso invasore, habitet redemptor; quia ipse redemit qui creavit. Et diabolus iam forinsecus oppugnat, non vincit illum qui intus possidet. Forinsecus autem oppugnat, immittendo varias tentationes: sed ille non consentit cui Deus intus loquitur, et unctio quam audistis.
2. Et verax est, inquit, eadem unctio; id est, ipse Spiritus Domini qui docet homines, mentiri non potest. Et non est mendax. Sicut docuit vos, permanete in ipsa. Et nunc, filioli, manete in eo, ut cum manifestatus fuerit, habeamus fiduciam in conspectu eius, ut non confundamur ab eo in adventu eius 3. Videtis, fratres; credimus in Iesum quem non vidimus: annuntiaverunt eum qui viderunt. qui contrectaverunt, qui verbum ex ore ipsius audierunt; et ut haec persuaderent generi humano, ab illo missi sunt, non a seipsis ire ausi sunt. Et quo missi sunt? Audistis cum Evangelium legeretur: Ite, praedicate Evangelium universae creaturae quae sub coelo est 4. Ubique ergo discipuli missi sunt, attestantibus signis et prodigiis ut crederetur illis, quia ea dicebant quae viderant. Et credimus in eum quem non vidimus, et venturum eum exspectamus. Quicumque illum fide exspectant, cum venerit gaudebunt: qui sine fide sunt, cum venerit quod nunc non vident, erubescent. Et confusio illa non erit unius diei et transiet, quomodo solent confundi qui inveniuntur in aliqua culpa, et eis insultatur ab hominibus. Confusio illa traducet confusos ad sinistram, ut audiant: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius 5. Maneamus ergo in verbis eius, ne confundamur cum venerit. Ipse enim dicit in Evangelio eis qui in eum crediderant: Si permanseritis in verbo meo, vere discipuli mei estis 6. Et quasi dicerent: Quo fructu? Et cognoscetis, inquit, veritatem, et veritas liberavit vos 7. Modo enim salus nostra in spe, nondum in re: non enim tenemus iam quod promissum est, sed venturum speramus. Fidelis autem est qui promisit; non te fallit: tantum tu noli deficere, sed exspecta promissionem. Non enim novit fallere veritas. Tu noli esse mendax, ut aliud profitearis, aliud agas: tu serva fidem, et servat ille pollicitationem. Si autem non tu servaveris fidem, tu te fraudasti, non ille qui promisit.
3. Si scitis quia iustus est, scitote quia omnis qui facit iustitiam, ex ipso est natus 8. Iustitia modo nostra ex fide. Iustitia perfecta non est nisi in Angelis; et vix in Angelis, si Deo comparentur: tamen si qua perfecta iustitia animarum et spirituum est quos Deus creavit, in Angelis est sanctis, iustis, bonis, nullo lapsu aversis, nulla superbia cadentibus, sed manentibus semper in contemplatione Verbi Dei, et nihil aliud dulce habentibus, nisi a quo creati sunt; in ipsis perfecta iustitia est: in nobis autem ex fide coepit esse secundum Spiritum. Audistis cum Psalmus legeretur: Incipite Domino in confessione 9. Incipite, inquit: initium iustitiae nostrae, confessio est peccatorum. Coepisti non defendere peccatum tuum, iam inchoasti iustitiam: perficietur autem in te, quando nihil aliud facere delectabit, quando absorbebitur mors in victoriam 10, quando nulla concupiscentia titillabit, quando non erit lucta cum carne et sanguine, quando erit corona victoriae, triumphus de inimico; tunc erit perfecta iustitia. Modo adhuc pugnamus: si pugnamus, in stadio sumus; ferimus, et ferimur: sed qui vincat, exspectatur. Ille autem vincit, qui et quod ferit, non de viribus suis praesumit, sed de hortatore Deo. Solus diabolus adversum nos pugnat. Nos si cum Deo sumus, diabolum vincimus: nam et si tu solus cum diabolo pugnaveris, vinceris. Exercitatus hostis est: quot palmarum? Considerate quo deiecerit: ut mortales nasceremur, primo ipsam originem nostram de paradiso deiecit. Quid ergo faciendum est, quia ipse exercitatus est? Invocetur Omnipotens adversus exercitatum diabolum. Habitet in te qui non potest vinci, et securus vinces eum qui vincere solet. Sed quos? In quibus non habitat Deus. Nam, ut noveritis, fratres, contempsit Adam in paradiso positus praeceptum Dei, et erexit cervicem veluti in potestate sua esse cupiens, et nolens subdi voluntati Dei, et lapsus est ab illa immortalitate, ab illa beatitudine 11. Homo autem quidam iam exercitatus, natus mortalis, cum sederet in stercore putris vermibus, diabolum vicit: vicit et ipse Adam, et in Iob ipse; quia de genere ipsius, Iob. Ergo Adam victus in paradiso, vicit in stercore. In paradiso cum esset, audivit persuasionem mulieris, quam illi immiserat diabolus: in stercore autem cum esset, ait Evae: Tamquam una ex insipientibus mulieribus locuta es 12. Ibi aurem apposuit; hic responsum dedit: cum esset laetus, audivit; cum esset flagellatus, vicit. Ideo videte quid sequitur, fratres, in Epistola ista; quia hoc nobis commendat, ut diabolum quidem vincamus, sed non ex nobis. Si scitis quia iustus est, ait, scitote quia omnis qui facit iustitiam, ex ipso est natus: ex Deo, ex Christo. Et quia dixit: Ex ipso est natus, hortatur nos. Iam ergo quia nati ex illo sumus, perfecti sumus.
4. Audite: Ecce qualem dilectionem dedit nobis Pater, ut filii Dei vocemur et simus 13. Nam qui vocantur et non sunt, quid illis prodest nomen ubi res non est? Quam multi vocantur medici, qui curare non norunt? quam multi vocantur vigiles, qui tota nocte dormiunt? Sic multi vocantur christiani, et in rebus non inveniuntur; quia hoc quod vocantur non sunt, id est in vita, in moribus, in fide, in spe, in caritate. Hic autem quid audistis, fratres? Ecce qualem dilectionem dedit nobis Pater, ut filii Dei vocemur et simus. Propter hoc mundus non cognoscit nos, quia non cognovit eum, et nos non cognoscit mundus 14. Totus mundus christianus, et totus mundus impius; per totum enim mundum impii, et per totum mundum pii: illi illos non cognoscunt. Quomodo putamus quia non cognoscunt? Insultant bene viventibus. Attendite et videte, quia forte sunt et inter vos. Unusquisque vestrum qui iam pie vivit, qui contemnit saecularia, qui non vult ire ad spectacula, qui non vult se inebriare quasi solemniter, et, quod est gravius, accedente patrocinio, sanctorum dierum fieri immundus; qui ista facere noluerit, quomodo ei insultatur ab his qui faciunt? Numquid insultaretur ei si agnosceretur? Quare autem non agnoscitur? Mundus eum non agnoscit. Quis est mundus? Illi habitatores mundi, quomodo dicitur domus, habitatores eius. Iam ista saepe dicta sunt, et non ea vobis cum odio repetimus. Iam cum auditis mundum in mala significatione, non intellegatis nisi dilectores mundi; quia per dilectionem inhabitant, et per quod inhabitant, nomen habere meruerunt. Propter hoc mundus non cognovit nos, quia non cognovit eum. Ambulabat et ipse Dominus Iesus Christus, in carne erat Deus, latebat in infirmitate. Et unde non est cognitus? Quia omnia peccata arguebat in hominibus. Illi amando delectationes peccatorum, non agnoscebant Deum: amando quod febris suadebat, iniuriam medico faciebant.
5. Quid ergo nos? Iam nati sumus ex ipso; sed quia in spe sumus: Dilectissimi, inquit, nunc filii Dei sumus. Iam nunc? Quid est ergo quod exspectamus, si iam filii Dei sumus? Et nondum, inquit, manifestatum est quid erimus. Quid autem erimus aliud, quam filii Dei? Audite quid sequitur: Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus cum sicut est 15. Intellegat Caritas vestra. Magna res: Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est. Iam illud attendite quid vocatur est. Nostis quid vocatur 16. Est quod vocatur, et non solum vocatur, sed vere est, incommutabile est; semper manet, mutari nescit, nulla ex parte corrumpitur: nec proficit, quia perfectum est; nec deficit, quia aeternum est. Et quid est hoc? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 17. Et quid est hoc? Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo 18. Hoc modo Christum in forma Dei, Verbum Dei, Unicum Patri, aequalem Patri, non possunt videre mali. Secundum id vero quod Verbum caro factum est, poterunt et mali: quia in die iudicii videbunt et mali; quia sic veniet iudicaturus quomodo venerat iudicandus. In ipsa forma homo, sed Deus: nam maledictus omnis qui spem suam ponit in homine 19. Homo venit ut iudicaretur, homo veniet ut iudicet. Et si non videbitur, quid est quod scriptum est: Videbunt in quem confixerunt 20? De impiis enim dictum est quia videbunt, et confundentur. Quomodo non videbunt impii, quando alios ponet ad dexteram, alios ad sinistram? Ad dexteram positis dicet: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum 21. Ad sinistram positis dicet: Ite in ignem aeternum 22. Videbunt, sed formam servi: formam Dei non videbunt. Quare? Quia impii sunt; et ipse Dominus dicit: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt 23. Ergo visuri sumus quamdam visionem, fratres, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit 24: visionem quamdam, visionem praecellentem omnes pulchritudines terrenas, auri, argenti, nemorum atque camporum, pulchritudinem maris et aeris, pulchritudinem solis et lunae, pulchritudinem stellarum, pulchritudinem Angelorum, omnia superantem; quia ex ipsa pulchra sunt omnia.
6. Quid ergo nos erimus, quando hoc videbimus? Quid nobis promissum est? Similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est. Quomodo potuit, lingua sonuit; caetera corde cogitentur. Quid enim vel ipse Ioannes dixit ad comparationem eius qui est, vel quid a nobis potest dici hominibus longe imparibus meritis ipsius? Redeamus ergo ad illam unctionem ipsius, redeamus ad illam unctionem quae intus docet quod loqui non possumus, et quia modo videre non potestis, officium vestrum in desiderio sit. Tota vita christiani boni, sanctum desiderium est. Quod autem desideras, nondum vides; sed desiderando capax efficeris, ut cum venerit quod videas, implearis. Sicuti enim si velis implere aliquem sinum, et nosti quam magnum est quod dabitur, extendis sinum vel sacci vel utris vel alicuius rei: nosti quantum missurus es, et vides quia angustus est sinus; extendendo facis capaciorem: sic Deus differendo extendit desiderium, desiderando extendit animum, extendendo facit capacem. Desideremus ergo, fratres, quia implendi sumus. Videte Paulum extendentem sinum, ut possit capere quod venturum est. Ait enim: Non quia iam acceperim, aut iam perfectus sim: fratres, ego me non arbitror apprehendisse 25. Quid ergo agis in hac vita, si nondum apprehendisti? Unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis 26. Extentum se dixit, et secundum intentionem sequi se dixit. Minorem se sentiebat ad capiendum quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Haec est vita nostra, ut desiderando exerceamur. Tantum autem nos exercet sanctum desiderium, quantum desideria nostra amputaverimus ab amore saeculi. Iam diximus aliquando: Exinani quod implendum est. Bono implendus es, funde malum. Puta quia melle te vult implere Deus: si aceto plenus es, ubi mel pones? Fundendum est quod portabat vas: mundandum est ipsum vas; mundandum est, etsi cum labore, cum tritura, ut fiat aptum cuidam rei. Maledicamus, aurum dicamus, vinum dicamus; quidquid dicimus quod dici non potest, quidquid volumus dicere, Deus vocatur. Et quod dicimus Deus, quid diximus? Duae istae syllabae sunt totum quod exspectamus? Quidquid ergo dicere valuimus, infra est: extendamus nos in eum, ut cum venerit, impleat. Similes enim ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est.
7. Et omnis qui habet spem hanc in ipso 27. Videtis quia in spe nos posuit. Videtis quemadmodum congruit apostolus Paulus coapostolo suo: Spe salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si enim quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 28. Ipsa patientia exercet desiderium. Mane tu, nam manet ille: et persevera in ambulando, ut pervenias; quia quo tendis, non migrabit. Videte: Et omnis qui habet spem hanc in ipso, castificat semetipsum, sicut et ipse castus est 29. Videte quemadmodum non abstulit liberum arbitrium, ut diceret, castificat semetipsum. Quis nos castificat nisi Deus? Sed Deus te nolentem non castificat. Ergo quod adiungis voluntatem tuam Deo, castificas teipsum. Castificas te, non de te, sed de illo qui venit ut inhabitet te. Tamen quia agis ibi aliquid voluntate, ideo et tibi aliquid tributum est. Ideo autem tibi tributum est, ut dicas sicut in Psalmo: Adiutor meus esto, ne derelinquas me 30. Si dicis: Adiutor meus esto, aliquid agis: nam si nihil agis, quomodo ille adiuvat?
8. Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit 31. Nemo dicat: Aliud est peccatum, aliud iniquitas: nemo dicat: Ego peccator homo sum, sed iniquus non sum. Omnis enim qui facit peccatum, et iniquitatem facit. Peccatum est iniquitas. Quid ergo facimus de peccatis nostris et iniquitatibus? Audi quid dicat: Et scitis quia ille manifestatus est, ut peccatum auferat; et peccatum in ipso non est 32. In quo non est peccatum, ipse venit auferre peccatum. Nam si esset et in illo peccatum, auferendum esset illi, non ipse auferret. Omnis qui in ipso manet, non peccat. In quantum in ipso manet, in tantum non peccat. Omnis qui peccat, non vidit eum, neque cognovit eum. Magna ista quaestio: Omnis qui peccat, non vidit eum, neque cognovit eum 33. Non est mirum. Non eum vidimus, sed visuri sumus; non eum cognovimus, sed cognituri sumus: credimus in eum quem non cognovimus. An forte ex fide cognovimus, et specie nondum cognovimus? Sed in fide et vidimus et cognovimus. Si enim nondum videt fides, quare dicimur illuminati? Est illuminatio per fidem, est illuminatio per speciem. Modo cum peregrinamur, per fidem ambulamus, non per speciem 34. Ergo et iustitia nostra per fidem est, non per speciem. Erit perfecta nostra iustitia, cum videbimus per speciem Modo non relinquamus eam iustitiam quae est ex fide, quoniam iustus ex fide vivit 35, sicut ait Apostolus. Omnis qui manet in ipso, non peccat. Nam omnis qui peccat, non vidit eum, neque cognovit eum. Non credit iste qui peccat: si autem credit, quantum ad fidem eius pertinet, non peccat.
9. Filioli, nemo vos seducat. Qui facit iustitiam, iustus est, sicut et ille iustus est 36. Numquid quando audivimus quia iusti sumus, sicut et ille, aequales nos debemus putare Deo? Debetis nosse quid est, sicut: iamdudum enim dixit: Castificat semetipsum, sicut ipse castus est. Iam ergo par et aequalis est castitas nostra castitati Dei, et iustitia nostra iustitiae Dei? Quis hoc dicat? Sed, sicut, non semper ad aequalitatem dici solet. Quomodo, verbi gratia, visa basilica ista ampla, si velit facere aliquis minorem, sed tamen proportione ad mensuras eius, ut verbi gratia, si lata est ista simplum, et longa duplum; faciat et ille latam simplum, et longam duplum: videtur sic fecisse sicut est ista. Sed ista habet, verbi gratia, centum cubitos, illa triginta: et sic est, et impar est. Videtis quia non semper, sicut, ad parilitatem et aequalitatem refertur. Verbi gratia, videte quantum sit inter faciem hominis, et imaginem de speculo: facies in imagine, facies in corpore; imago in imitatione, corpus in veritate. Et quid dicimus? Nam sicut hic oculi, ita et ibi: sicut hic aures, ita et ibi aures sunt. Dispar est res; sed, sicut, ad similitudinem dicitur. Habemus ergo et nos imaginem Dei; sed non illam quam habet Filius aequalis Patri; tamen et nos pro modulo nostro si non sicut ille essemus, ex nulla parte similes diceremur. Ergo castificat nos sicut et ipse castus est; sed ille castus aeternitate, nos casti fide: iusti sumus sicut et ipse iustus est; sed ipse in ipsa incommutabili perpetuitate, nos iusti credendo in quem non videmus, ut aliquando videamus. Et cum perfecta fuerit iustitia nostra, cum facti aequales Angelis fuerimus; nec tunc illi aequabitur. Quanto ergo modo ab illo longe est, quando nec tunc par erit?
10. Qui facit peccatum, de diabolo est; quia ab initio diabolus peccat 37. De diabolo est, nostis quid dicat: imitando diabolum. Nam neminem fecit diabolus, neminem genuit, neminem creavit: sed quicumque fuerit imitatus diabolum, quasi de illo natus, fit filius diaboli imitando, non proprie nascendo. Quomodo es filius Abrahae? numquid Abraham te genuit? Quomodo Iudae, filii Abrahae non imitantes fidem Abrahae, facti sunt filii diaboli: de carne Abraham nati sunt, et fidem Abrahae non sunt imitati. Si ergo qui inde nati sunt, exhaeredati sunt, quia non sunt imitati; tu qui non de illo natus es, efficeris filius, et sic eris filius imitando. Et si diabolum fueris imitatus, quia ille superbus exstitit et impius adversus Deum, eris filius diaboli, imitando; non quia creavit te, aut genuit te.
11. In hoc manifestatus est Filius Dei 38. Eia, fratres, omnes peccatores ex diabolo nati sunt, in quantum peccatores. Adam a Deo factus est: sed quando consensit diabolo, ex diabolo natus est; et tales omnes genuit qualis erat. Cum ipsa concupiscentia nati sumus; et antequam nos debita nostra addamus, de illa damnatione nascimur. Nam si cum nullo peccato nascimur, quid est quod cum infantibus ad Baptismum curritur, ut solvantur? Ergo duas nativitates attendite, fratres, Adam et Christum: duo sunt homines; sed unus ipsorum homo homo, alter ipsorum homo Deus. Per hominem hominem, peccatores sumus: per hominem Deum, iustificamur. Nativitas illa deiecit ad mortem; ista nativitas erexit ad vitam: nativitas illa trahit secum peccatum; nativitas ista liberat a peccato. Ideo enim venit Christus homo, ut solveret peccata hominum. In hoc manifestatus est Filius Dei, ut solvat opera diaboli.
12. Caetera commendo Caritati vestrae, ne vos gravem. Ipsa enim quaestio est, in qua solvenda laboramus, quia peccatores nos dicimus: si enim quis dixerit se esse sine peccato, mendax est. Et in ipsius Epistola Ioannis invenimus: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus. Meminisse enim debetis priorum: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est 39. Et rursus in consequentibus audis: Qui natus est ex Deo, non peccat: Qui facit peccatum, non vidit eum, neque cognovit eum: Omnis qui facit peccatum, de diabolo est 40. Ex Deo non est peccatum. Iterum terret nos. Quomodo nati sumus ex Deo, et quomodo nos fatemur peccatores? An dicturi sumus, quia de Deo nati non sumus? Et quid faciunt ista Sacramenta in infantibus? Quid dixit Ioannes? Qui natus est ex Deo, non peccat. Ipse Ioannes iterum dixit: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Magna quaestio est et angusta; et ad hanc solvendam intentam fecerim Caritatem vestram. In nomine Domini eras quod inde dederit, disseremus.