Quod erat ab initio (1 Io 1, 1, 11).
Per fidem Verbum carni coniunctum contingere possumus et ab illius lumine illuminari et vitam habere, si peccata nostra humiliter confiteamur et caritatem fraternam teneamus.
1. Quod erat ab initio, quod audivimus, et quod vidimus oculis nostris, et manus nostrae tractaverunt de Verbo vitae 1. Quis est qui manibus tractat Verbum, nisi quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 2? Hoc autem Verbum quod caro factum est, ut manibus tractaretur, coepit esse caro ex virgine Maria: sed non tunc coepit Verbum, quia quod erat ab initio dixit. Videte si non attestatur Epistola sua Evangelio suo, ubi modo audistis: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum 3. Forte de Verbo vitae sic quisque accipiat quasi locutionem quamdam de Christo, non ipsum corpus Christi quod manibus tractatum est. Videte quid sequatur: Et ipsa vita manifestata est 4. Christus ergo Verbum vitae. Et unde manifestata est? Erat enim ab initio; sed non erat manifestata hominibus: manifestata autem erat Angelis videntibus, et tamquam pane suo cibantibus. Sed quid ait Scriptura? Panem Angelorum manducavit homo 5. Ergo manifestata est ipsa vita in carne; quia in manifestatione posita est, ut res quae solo corde videri potest, videretur et oculis, ut corda sanaret. Solo enim corde videtur Verbum: caro autem et oculis corporalibus videtur. Erat unde videremus carnem, sed non erat unde videremus Verbum: factum est Verbum caro, quam videre possemus, ut sanaretur in nobis unde Verbum videremus.
2. Et vidimus, et testes sumus 6. Forte aliqui fratrum nesciunt, qui graece non norunt, quid sint testes graece: et usitatum nomen est omnibus et religiosum; quos enim testes latine dicimus, graece martyres sunt. Quis autem non audivit martyres, aut in cuius christiani ore non quotidie habitat nomen martyrum? Atque utinam sic habitet et in corde, ut passiones martyrum imitemur, non eos calcibus persequamur. Ergo hoc dixit: Vidimus, et testes sumus: Vidimus, et martyres sumus. Testimonium enim dicendo ex eo quod viderunt, et testimonium dicendo ex eo quod audierunt ab his qui viderunt, cum displiceret ipsum testimonium hominibus adversus quos dicebatur, passi sunt omnia quae passi sunt martyres. Testes Dei sunt martyres. Deus testes habere voluit homines, ut et homines habeant testem Deum. Vidimus, inquit, et testes sumus. Ubi viderunt? In manifestatione. Quid est, in manifestatione? In sole, id est in hac luce. Unde autem potuit videri in sole qui fecit solem, nisi quia in sole posuit tabernaculum suum, et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam 7? Ille ante solem qui fecit solem, ille ante luciferum, ante omnia sidera, ante omnes Angelos, verus creator - quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil - 8, ut videretur oculis carneis qui solem vident; ipsum tabernaculum suum in sole posuit, id est carnem suam in manifestatione huius lucis ostendit: et illius sponsi thalamus fuit uterus Virginis, quia in illo utero virginali coniuncti sunt duo, sponsus et sponsa, sponsus Verbum et sponsa caro; quia scriptum est: Et erunt duo in carne una 9; et Dominus dicit in Evangelio: Igitur iam non duo, sed una caro 10. Et Isaias optime meminit unum esse ipsos duos: loquitur enim ex persona Christi, et dicit: Sicut sponso imposuit mihi mitram, et sicut sponsam ornavit me ornamento 11. Unus videtur loqui, et sponsum se fecit et sponsam se fecit; quia non duo, sed una caro: quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Illi carni adiungitur Ecclesia, et fit Christus totus, caput et corpus.
3. Et testes, inquit, sumus; et annuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat apud Patrem, et manifestata est in nobis 12: hoc est, manifestata est inter nos; quod apertius diceretur, manifestata est nobis. Quae ergo vidimus et audivimus, nuntiamus vobis. Intendat Caritas vestra: Quae ergo vidimus et audivimus, nuntiamus vobis. Illi viderunt ipsum Dominum praesentem in carne, et audierunt verba ex ore Domini, et annuntiaverunt nobis. Et nos ergo audivimus, sed non vidimus. Minus ergo sumus felices quam illi qui viderunt et audierunt? Et quomodo adiungit: Ut et vos societatem habeatis nobiscum? Illi viderunt, nos non vidimus, et tamen socii sumus; quia fidem communem tenemus. Nam et quidam videndo non credidit, et palpare voluit, et sic credere, et ait: Non credam nisi digitos meos misero in locum clavorum, et cicatrices eius tetigero. Et praebuit se ex tempore palpandum manibus hominum, qui semper se praebet videndum aspectibus Angelorum: et palpavit ille discipulus et exclamavit: Dominus meus et Deus meus. Quia tetigit hominem, confessus est Deum. Et Dominus consolans nos qui ipsum iam in coelo sedentem manu contrectare non possumus, sed fide contingere, ait illi: Quia vidisti, credidisti; beati qui non vident et credunt 13. Nos descripti sumus, nos designati sumus. Fiat ergo in nobis beatitudo quam Dominus praedixit futuram: firme teneamus quod non videmus; quia illi nuntiant qui viderunt. Ut et vos, inquit, societatem habeatis nobiscum. Et quid magnum societatem habere cum hominibus? Noli contemnere; vide quid addat: Et societas nostra sit cum Deo Patre, et Iesu Christo Filio eius. Et haec, inquit, scribimus vobis, ut gaudium vestrum sit plenum 14. Plenum gaudium dicit in ipsa societate, in ipsa caritate, in ipsa unitate.
4. Et haec est annuntiatio quam audivimus ab eo, et annuntiamus vobis 15. Quid est hoc? Ipsi viderunt, contrectaverunt manibus Verbum vitae: ab initio erat, ad tempus visibilis et palpabilis factus est unicus Filius Dei. Ad quam rem venit, vel quid nobis novum nuntiavit? Quid docere voluit? Quare fecit hoc quod fecit, ut Verbum caro fieret, ut Deus super omnia indigna ab hominibus pateretur, ut alapas eorum sustineret de manibus quas ipse formavit? Quid voluit doceret? quid voluit ostendere? quid voluit annuntiare? Audiamus: nam sine fructu praecepti, auditio rei gestae, quia natus est Christus, et quia passus est Christus, avocamentum mentis est, non firmamentum. Quid magnum audis? quo fructu audis, vide. Quid voluit docere? quid annuntiare? Audi: Quia Deus lux est, inquit, et tenebrae in eo non sunt ullae 16. Adhuc lucem quidem nominavit, sed obscura sunt verba: bonum est nobis ut ipsa lux quam nominavit, illustret corda nostra, et videamus quid dixit. Hoc est quod annuntiamus, quia Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae. Quis enim auderet dicere quia in Deo sunt tenebrae? Aut quid est ipsa lux? aut quid sunt tenebrae? ne forte talia dicat, quae ad oculos istos nostros pertineant. Deus lux est: ait nescio quis: Et sol lux est, et luna lux est, et lucerna lux est. Aliquid debet esse longe his maius, longe praestantius, longeque supereminentius. Quantum Deus a creatura, quantum conditor a conditione, quantum sapientia ab eo quod factum est per sapientiam, longe ultra omnia debet esse lux ista. Et forte vicini ei erimus, si quae sit lux ista cognoverimus, et ad eam nos applicaverimus, ut ex ipsa illuminemur; quia in nobis tenebrae sumus, et ab illa illuminati possumus esse lux, et non confundi de illa, quia de nobis confundimur. Quis est qui de se confunditur? Qui se cognoscit peccatorem. Quis de illa non confunditur? Qui ab illa illuminatur. Quid est ab illa illuminari? Qui iam videt se peccatis tenebrari, et cupit ab illa illuminari, accedit ad illam: unde dicit Psalmus: Accedite ad eum, et illuminamini; et vultus vestri non erubescent 17. Sed non erubesces de illa, si, quando tibi te foedum ostenderit, displiceat tibi foeditas tua, ut percipias pulchritudinem illius. Hoc est quod vult docere.
5. Et fortasse praepropere illud nos dicimus? Ipse hoc manifestet in consequentibus. Mementote in principio sermonis nostri, quia Epistola ista caritatem commendat: Deus lux est, inquit, et tenebrae in eo non sunt ullae. Et quid superius dixerat? Ut societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Deo Patre et Filio eius Iesu Christo. Porro si Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae, et societatem cum illo habere debemus; et a nobis pellendae sunt tenebrae, ut fiat in nobis lux; nam tenebrae cum luce societatem habere non possunt: ideo vide quid sequatur: Quod si dixerimus quia societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur 18. Habes et apostolum Paulum dicentem: Aut quae societas luci ad tenebras? 19 Dicis te societatem habere cum Deo, et in tenebris ambulas; et Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae: quomodo ergo est societas luci et tenebris? Iam ergo dicat sibi homo: Quid faciam? unde ero lux? In peccatis et in iniquitatibus vivo. Quasi subrepit quaedam desperatio et tristitia. Salus nulla est, nisi in societate Dei. Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae. Peccata autem tenebrae sunt, sicut dicit Apostolus diabolum et angelos eius rectores tenebrarum harum esse 20. Non diceret rectores tenebrarum, nisi rectores peccatorum, dominatores iniquorum. Quid ergo facimus, fratres mei? Societas cum Deo habenda est, alia spes vitae aeternae nulla est; Deus autem lux est, et tenebrae in eo sunt nullae: iniquitates autem tenebrae sunt; iniquitatibus premimur, ne societatem cum Deo habere possimus: quae ergo spes? Nonne promiseram me aliquid locuturum istis diebus quod gaudium faciat? Quod si non exhibeo, tristitia est ista. Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae; peccata tenebrae sunt: quid erit nobis? Audiamus ne forte consoletur, erigat, det spem, ne deficiamus in via. Currimus enim, et ad patriam currimus; et si nos perventuros desperamus, ipsa desperatione deficimus. Ille autem qui nos vult pervenire, ut conservet in patria, pascit in via. Audiamus ergo: Quod si dixerimus quia societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus; mentimur, et non facimus veritatem. Non dicamus quia societatem cum illo habemus, si in tenebris ambulamus. Quod si in lumine ambulamus, sicut et ipse est in lumine; societatem habemus cum invicem 21. In lumine ambulemus, sicut et ipse est in lumine, ut possimus societatem habere cum illo. Et quid facimus de peccatis? Audi quid sequitur: Et sanguis Iesu Christi Filii eius purgabit nos ab omni delicto. Magnam securitatem dedit Deus. Merito Pascha celebramus, ubi fusus est sanguis Domini, quo purgamur ab omni delicto. Simus securi: cautionem contra nos servitutis diabolus tenebat, sed sanguine Christi deleta est. Sanguis, inquit: Filii eius purgabit nos ab omni delicto. Quid est, ab omni delicto 22. Attendite: ecce iam in nomine Christi per sanguinem eius, quem nunc confessi sunt isti qui appellantur infantes, mundata sunt omnia peccata ipsorum. Veteres intraverunt, novi exierunt. Quid est, veteres intraverunt, novi exierunt? Senes intraverunt, infantes exierunt. Senectus enim veternosa, vetusta vita: infantia autem regenerationis, nova vita. Sed quid facimus? Praeterita peccata donata sunt, non tantum ipsis, sed et nobis; et post donationem et abolitionem omnium peccatorum vivendo in hoc saeculo inter tentationes, quaedam forte contracta sunt. Ideo quod potest homo faciat; ipse confiteatur quod est, ut ab illo curetur qui semper est quod est: ipse enim semper erat et est; nos non eramus et sumus.
6. Vide enim quid dicat: Quod si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Ergo si te confessus fueris peccatorem, est in te veritas: nam ipsa veritas lux est. Nondum perfecte splenduit vita tua, quia insunt peccata; sed tamen iam illuminari coepisti, quia inest confessio peccatorum. Vide enim quid sequatur: Quod si confessi fuerimus delicta nostra, fidelis est et iustus, ut dimittat nobis delicta nostra, et purget nos ex omni iniquitate 23. Non tantum praeterita, sed et si qua forte contraximus ex hac vita; quia non potest homo quamdiu carnem portat, nisi habere vel levia peccata. Sed ista levia quae dicimus, noli contemnere. Si contemnis, quando appendis; expavesce, quando numeras. Levia multa faciunt unum grande: multae guttae implent flumen; multa grana faciunt massam. Et quae spes est? Ante omnia confessio: ne quisquam se iustum putet, et ante oculos Dei qui videt quod est, erigat cervicem homo qui non erat et est. Ante omnia ergo confessio, deinde dilectio: quia de caritate quid dictum est? Caritas cooperit multitudinem peccatorum 24. Iam videamus si ipsam caritatem commendat, propter subrepentia delicta: quia sola caritas exstinguit delicta. Superbia exstinguit caritatem: humilitas ergo roborat caritatem; caritas exstinguit delicta. Humilitas pertinet ad confessionem, qua confitemur nos peccatores esse: ipsa est humilitas, non ut dicamus illud lingua; quasi propter arrogantiam ne displiceamus hominibus, si nos iustos esse dixerimus. Faciunt hoc impii et insani: Scio quidem quia iustus sum, sed quid dicturus sum ante homines? si me iustum dixero, quis ferat, quis toleret? apud Deum nota sit iustitia mea: ego tamen dicam me peccatorem; non quia sum, sed ne arrogantia odiosus inveniar. Dic hominibus quod es, dic Deo quod es. Quia si non dixeris Deo quod es, damnat Deus quod in te inveniet. Non vis ut ille damnet? tu damna. Vis ut ille ignoscat? tu agnosce, ut possis Deo dicere: Averte faciem tuam a peccatis meis. Dic illi etiam illa verba in ipso Psalmo: Quoniam iniquitatem meam ego agnosco 25. Quod si confessi fuerimus delicta nostra, fidelis est et iustus, qui dimittat nobis delicta nostra, et purget nos ex omni iniquitate. Quod si dixerimus quia non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum eius non est in nobis 26. Si dixeris: Non peccavi; illum facis mendacem, cum te vis facere veracem. Unde fieri potest ut Deus mendax sit, et homo verax; cum contradicat Scriptura: Omnis homo mendax, Deus solus verax 27? Ergo Deus per seipsum verax, tu per Deum verax; nam per te mendax.
7. Et ne forte impunitatem videretur dedisse peccatis, quia dixit: Fidelis est et iustus, qui mundet nos ab omni iniquitate; et dicerent iam sibi homines: Peccemus, securi faciamus quod volumus, purgat nos Christus, fidelis est et iustus, purgat nos ab omni iniquitate: tollit tibi malam securitatem, et inserit utilem timorem. Male vis esse securus, sollicitus esto. Fidelis enim est et iustus, ut dimittat nobis delicta nostra, si semper tibi displiceas, et muteris donec perficiaris. Ideo quid sequitur? Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis. Sed forte subrepit de vita humana peccatum: quid ergo fiet? Quid? iam desperatio erit? Audi: Et si quis, inquit, peccaverit, advocatum habemus ad Patrem, Iesum Christum iustum; et ipse propitiator est peccatorum nostrorum 28. Ille est ergo advocatus; da operam tu ne pecces: si de infirmitate vitae subrepserit peccatum, continuo vide, continuo displiceat, continuo damna; et cum damnaveris, securus ad iudicem venies. Ibi habes advocatum; noli timere ne perdas causam confessionis tuae. Si enim aliquando in hac vita committit se homo disertae linguae, et non perit; committis te Verbo, et periturus es? Clama: Advocatum habemus ad Patrem.
8. Videte ipsum Ioannem servantem humilitatem. Certe vir iustus erat et magnus, qui de pectore Domini mysteriorum secreta bibebat; ille, ille qui bibendo de pectore Domini divinitatem ructavit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum 29: ille talis vir non dixit: Advocatum habetis apud Patrem; sed: Si quis peccaverit, advocatum, inquit, habemus. Non dixit, habetis; nec, me habetis, dixit; nec, ipsum Christum habetis, dixit: sed et Christum posuit, non se; et habemus dixit, non, habetis. Maluit se ponere in numero peccatorum, ut haberet advocatum Christum, quam ponere se pro Christo advocatum, et inveniri inter damnandos superbos. Fratres, Iesum Christum iustum, ipsum habemus advocatum ad Patrem; ipse propitiatio est peccatorum nostrorum. Hoc qui tenuit, haeresim non fecit; hoc qui tenuit, schisma non fecit. Unde enim facta sunt schismata? Cum dicunt homines: Nos iusti sumus; cum dicunt homines: Nos sanctificamus immundos, nos iustificamus impios, nos petimus, nos impetramus. Ioannes autem quid dixit? Et si quis peccaverit, advocatum habemus ad Patrem, Iesum Christum iustum. Sed dicet aliquis: Ergo sancti non petunt pro nobis? ergo episcopi et praepositi non petunt pro populo? Sed attendite Scripturas, et videte quia et praepositi commendant se populo. Nam Apostolus dicit plebi: Orantes simul et pro nobis 30. Orat Apostolus pro plebe, orat plebs pro Apostolo. Oramus pro vobis, fratres: sed et vos orate pro nobis. In vicem pro se omnia membra orent, caput pro omnibus interpellet. Propterea non mirum quia sequitur hic, et claudit ora dividentibus Ecclesiam Dei. Qui enim dixit: Iesum Christum habemus iustum, et ipse propitiatio est peccatorum nostrorum: propter illos qui se divisuri erant, et dicturi: Ecce hic est Christus, ecce illic 31; et vellent ostendere eum in parte qui emit totum, et possidet totum; continuo secutus est: Non tantum nostrorum, sed et totius mundi 32. Quid est hoc, fratres? Certe invenimus eam in campis saltuum 33, invenimus Ecclesiam in omnibus gentibus. Ecce Christus propitiatio est peccatorum nostrorum; non tantum nostrorum, sed et totius mundi. Ecce habes Ecclesiam per totum mundum; noli sequi falsos iustificatores, et veros praecisores. In illo monte esto qui implevit orbem terrarum 34: quia Christus propitiatio est peccatorum nostrorum; non tantum nostrorum, sed et totius mundi, quem suo sanguine comparavit.
9. Et in hoc, inquit, cognoscimus eum, si mandata eius servaverimus. Quae mandata? Qui dicit quia cognovit eum, et mandata eius non servat; mendax est, et in hoc veritas non est. Sed adhuc quaeris: Quae mandata? Qui autem, inquit, servaverit verbum eius, vere in hoc perfecta est dilectio Dei 35. Videamus ne ipsum mandatum dilectio vocetur. Quaerebamus enim, quae mandata, et ait: Qui autem servaverit verbum eius, vere in hoc perfecta est dilectio Dei. Attende Evangelium, si non est hoc mandatum: Mandatum, inquit, novum do vobis, ut vos invicem diligatis 36. In hoc cognoscimus quia in ipso sumus, si in ipso perfecti fuerimus 37. Perfectos in dilectione vocat: quae est perfectio dilectionis? Et inimicos diligere, et ad hoc diligere, ut sint fratres. Non enim dilectio nostra carnalis esse debet. Optare alicui salutem temporalem, bonum est; sed et si desit, anima tuta sit. Optas alicui amico tuo vitam? bene facis. Gaudes de morte inimici tui? male facis. Sed forte et amico tuo vita illa quam optas inutilis est, et inimico tuo mors de qua gaudes utilis fuit. Incertum est utrum alicui sit utilis vita ista, an inutilis; vita vero quae est apud Deum, sine dubio utilis est. Sic dilige inimicos tuos, ut fratres optes; sic dilige inimicos tuos, ut in societatem tuam vocentur. Sic enim dilexit ille qui in cruce pendens ait: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 38. Neque enim dixit: Pater, vivant isti multo tempore; me quidem occidunt, sed ipsi vivant. Sed quid ait? Ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Mortem sempiternam ab eis expellebat, prece misericordissima, et potentia praestantissima. Multi ex eis crediderunt, et dimissus est eis fusus sanguis Christi. Primo fuderunt cum saevirent, nunc biberunt cum crederent. In hoc cognoscimus quia in ipso sumus, si in ipso perfecti fuerimus. De ipsa perfectione diligendorum inimicorum Dominus admonens ait: Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est 39. Qui ergo dicit se in ipso manere, debet sicut ipse ambulavit et ipse ambulare 40. Quomodo, fratres? Quid nos monet? Qui dicit se in ipso manere, id est in Christo, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare. Forte hoc nos monet, ut ambulemus in mari? Absit. Hoc ergo, ut ambulemus in via iustitiae. In qua via? Iam commemoravi. Fixus in cruce erat, et in ipsa via ambulabat: ipsa est via caritatis: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Sic ergo, si didiceris orare pro inimico tuo, ambulas viam Domini.
10. Dilectissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus quod habebatis ab initio. Quod mandatum vetus dixit? Quod habebatis, inquit, ab initio. Ideo ergo vetus, quia iam illud audistis: alioquin contrarius erit Domino, ubi ait: Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis. Sed mandatum vetus quare? Non quia ad veterem hominem pertinet. Sed quare? Quod habebatis ab initio. Mandatum vetus, est verbum quod audistis 41. Ideo ergo vetus, quia iam audistis. Et idipsum novum ostendit dicens: Iterum mandatum novum scribo vobis. Non alterum, sed idem ipsum quod dixit vetus, idem est et novum. Quare? Quod est verum in ipso et in vobis. Iam quare vetus, audistis; quia iam illud noveratis. Quare autem novum? Quia tenebrae transierunt, et lux vera iam lucet 42. Ecce unde novum: quia tenebrae ad veterem hominem, lux vero ad novum pertinet. Quid dicit apostolus Paulus? Exuite vos veterem hominem, et induite novum 43. Et iterum quid dicit? Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino 44.
11. Qui dicit se esse in lumine; modo manifestat totum quod dixit: Qui dicit se esse in lumine, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc 45. Eia, fratres mei, quamdiu dicemus vobis: Diligite inimicos 46? Videte, quod peius est, ne adhuc fratres oderitis. Si fratres solum amaretis, nondum essetis perfecti: si autem fratres oditis, quid estis? ubi estis? Respiciat unusquisque cor suum: non teneat odium contra fratrem pro aliquo verbo duro; pro contentione terrae, ne fiat terra. Quisquis enim odit fratrem suum, non dicat quia in lumine ambulat. Quid dixi? non dicat quia in Christo ambulat. Qui dicit se esse in luce, et odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc. Nescio quis enim ex pagano factus est christianus; intendite: ecce in tenebris erat, quando paganus erat; modo iam christianus factus est; Deo gratias, omnes gratulantur: recitatur Apostolus gratulans. Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino. Adorabat idola, adorat Deum; adorabat quae fecit, adorat qui eum fecit. Mutatus est; Deo gratias, omnes gratulantur Christiani. Quare? Quia iam adorator Patris et Filii et Spiritus sancti, et detestator daemoniorum et idolorum est. Adhuc de isto Ioannes sollicitus est, multis gratulantibus adhuc suspectus est. Fratres, maternam sollicitudinem libenter amplectamur. Non sine causa mater sollicita est de nobis, cum alii gaudent: matrem dico caritatem; ipsa enim habitabat in corde Ioannis, cum ista diceret. Quare, nisi quia aliquid timet in nobis, et cum iam nobis homines gratulantur? Quid est quod timet? Qui dicit se esse in lumine. Quid est hoc? Qui iam dicit se esse christianum: et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc. Quod exponere non est; sed quod gaudere si non fiat, aut quod plangere si fiat.
12. Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est 47. Obsecro per Christum; pascit nos Deus, refecturi sumus corpora in nomine Christi, et aliquantum refecta sunt, et reficienda sunt; mens nostra pascatur. Non quia diu dicturus sum, dico; nam ecce iam finitur lectio: sed ne forte ex taedio minus attente audiamus quod maxime necessarium est. Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est. Qui sunt qui patiuntur scandalum, aut faciunt? Qui scandalizantur in Christo et in Ecclesia. Qui in Christo scandalizantur, tamquam a sole uruntur; qui in Ecclesia, tamquam a luna. Dicit autem Psalmus Per diem sol non uret te, neque luna per noctem 48: id est: Si tenueris caritatem, nec in Christo scandalum patieris, nec in Ecclesia; nec Christum relinques, nec Ecclesiam. Qui enim Ecclesiam relinquit, quomodo est in Christo, qui in membris Christi non est? quomodo est in Christo, qui in corpore Christi non est? Illi ergo patiuntur scandalum, qui relinquunt aut Christum aut Ecclesiam. Unde intellegimus quia inde dixit Psalmus: Per diem sol non uret te, neque luna per noctem, quia ipsam ustionem scandalum vult intellegi? Primo ipsam similitudinem attende. Quomodo qui uritur dicit: Non tolero, non fero, et subducit se: sic qui quaedam non ferunt in Ecclesia, et subtrahunt se vel nomini Christi vel Ecclesiae, scandalum patiuntur. Videte enim quomodo passi sunt scandalum tamquam a sole illi carnales, quibus praedicabat carnem suam Christus, et dicebat: Qui non manducaverit carnem Filii hominis, et biberit eius sanguinem, non habebit in se vitam. Septuaginta ferme homines dixerunt: Durus est hic sermo; et recesserunt ab eo: et remanserunt duodecim. Omnes illos ussit sol, et recesserunt, non valentes ferre vim verbi. Remanserunt ergo duodecim. Et ne forte putarent homines quia ipsi praestant Christo credendo in Christum, et non ab ipso illis praestatur beneficium; cum duodecim remansissent, ait illis Dominus: Numquid et vos vultis ire? Ut noveritis quia vobis necessarius ego sum, non vos mihi. Illi autem quos non usserat sol, responderunt ex voce Petri: Domine, verbum vitae aeternae habes; quo ibimus? 49 Quos autem urit Ecclesia tamquam luna per noctem? Qui schismata fecerunt. Audi ipsum verbum positum in Apostolo: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? 50 Quomodo ergo non est scandalum in eo qui diligit fratrem? Quia qui diligit fratrem, tolerat omnia propter unitatem; quia in unitate caritatis est fraterna dilectio. Offendit te nescio quis, sive malus, sive ut tu putas malus, sive ut tu fingis malus, et deseris tot bonos? Qualis dilectio fraterna est, qualis apparuit in istis? Cum accusant Afros, deseruerunt orbem terrarum. Numquid in orbe terrarum sancti non erant? Aut inauditi a vobis damnari potuerunt? Sed o si diligeretis fratres, scandalum in vobis non esset. Audi Psalmum, quid dicat: Pax multa diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum 51. Pacem multam dixit eis qui diligunt legem Dei, et ideo non eis esse scandalum. Illi ergo qui scandalum patiuntur, pacem perdunt. Et quos dixit non pati scandalum, aut non facere? Diligentes legem Dei. Ergo in caritate positi sunt. Sed dicit aliquis: Legem Dei dixit diligentibus, non fratres. Audi quid Dominus dicat: Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis. Quid est lex, nisi mandatum? Quomodo autem non patiuntur scandalum, nisi dum sufferunt invicem? Sicut Paulus dicit: Sufferentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis 52. Et quia ipsa est lex Christi, eumdem audi apostolum commendantem ipsam legem: Invicem, inquit, onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi 53.
13. Nam qui odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat. Magna res, fratres; attendite, rogamus vos. Qui odit fratrem suum, in tenebris ambulat, et nescit quo eat; quoniam tenebrae excaecaverunt oculos eius 54. Quid tam caecum, quam isti qui oderunt fratres? Nam ut noveritis quia caeci sunt, in montem offenderunt. Eadem dico, ne vobis excidant. Nonne lapis iste qui praecisus est de monte sine manibus, Christus est de regno Iudaeorum sine opere maritali? Nonne ille lapis confregit omnia regna terrarum, id est, omnes dominationes idolorum et daemoniorum? Nonne ille lapis crevit, et factus est mons magnus, et implevit universum orbem terrarum 55? Numquid digito ostendimus istum montem, quomodo ostenditur hominibus tertia luna? Verbi gratia, quando volunt homines videre lunam novam, dicunt: Ecce luna, ecce ubi est: et si sunt ibi qui non valeant intendere aciem, et dicant: Ubi? intenditur illis digitus ut videant. Aliquando dum erubescunt ne caeci putentur, dicunt se vidisse quod non viderunt. Numquid sic ostendimus Ecclesiam, fratres mei? Nonne aperta est? nonne manifesta? nonne tenuit omnes gentes? nonne impletur quod ante tot annos promissum est Abrahae, in semine eius benedici omnes gentes 56? Uni fideli promissum est, et millibus fidelium mundus impletus est. Ecce mons implens universam faciem terrae: ecce civitas de qua dictum est: Non potest civitas abscondi super montem constituta 57. Illi autem offendunt in montem. Et cum eis dicitur: Ascendite; Non est mons, dicunt; et facilius illuc faciem impingunt, quam illic habitaculum quaerunt. Isaias hesterna die lectus est; quisquis vestrum vigilabat, non oculis tantum, sed aure, nec aure corporis, sed aure cordis, advertit: Erit in novissimis diebus manifestus mons domus Domini, paratus in cacumine montium. Quid tam manifestum quam mons? Sed sunt et montes ignoti, quia in una parte terrarum positi sunt. Quis vestrum novit Olympum montem? quomodo ibi qui habitant, Giddabam nostrum non norunt. In partibus sunt isti montes. Ille autem mons non sic, quia implevit universam faciem terrae; et de illo dicitur: Paratus in cacumine montium. Mons est super cacumina omnium montium. Et congregabuntur, inquit, ad eum omnes gentes 58. Quis errat in hoc monte? Quis frangit faciem offendendo in illum? Quis ignorat civitatem super montem constitutam? Sed nolite mirari quia ignoratur ab istis qui oderunt fratres: quia in tenebris ambulant, et nesciunt quo eant; quia tenebrae excaecaverunt oculos eorum. Montem non vident: nolo mireris, oculos non habent. Unde oculos non habent? Quia tenebrae excaecaverunt eos. Unde probamus? Quia fratres oderunt, quia cum offenduntur in Afris, separant se ab orbe terrarum quia non tolerant pro pace Christi quos infamant, et tolerant pro parte Donati quos damnant.