CARISSIMO FILIO MARCELLINO AUGUSTINUS EPISCOPUS, SERVUS CHRISTI SERVORUMQUE CHRISTI, IN DOMINO SALUTEM.
Occasio huius epistulae.
1. 1. De quaestionibus, quas mihi proposueras ut ad te aliquid scriberem adversus eos qui dicunt Adam, etiamsi non peccasset, fuisse moriturum nec ex eius peccato quidquam ad eius posteros propagando transisse maxime propter baptismum parvulorum, quem more piissimo atque materno universa frequentat Ecclesia, et quod in hac vita sint, fuerint futurique sint filii hominum nullum habentes omnino peccatum, iam duos prolixos absolveram libros. Quibus mihi visus sum non quidem omnibus omnium occurrisse in hac causa motibus animorum, quod vel a me vel a quoquam utrum fieri possit ignoro, immo fieri non posse non dubito sed tamen egisse aliquid, quo de his rebus a maioribus traditae fidei defensores contra novitates eorum qui aliter sentiunt non inermes usquequaque consisterent. Verum post paucissimos dies legi Pelagii quaedam scripta, sancti viri, ut audio, et non parvo provectu christiani, quae in Pauli apostoli epistolas expositiones brevissimas continerent, atque ibi comperi, cum ad illum venisset locum, ubi dicit Apostolus per unum hominem peccatum intrasse in mundum et per peccatum mortem 1 atque ita in omnes homines pertransisse, quamdam eorum argumentationem qui negant parvulos peccatum originale gestare, quam, fateor, in illis tam longis voluminibus meis non refelli, quia in mentem mihi omnino non venerat quemquam posse talia cogitare vel dicere. Quapropter quoniam illi operi, quod iam certo fine concluseram, nihil addere volui, et ipsam eisdem verbis quibus eam legi et quid mihi contra videatur huic epistolae inserendum putavi.
Infantes per baptismum fiunt fideles.
2. 2. Sic ergo illa argumentatio posita est: Hi autem, inquit, qui contra traducem peccati sunt, ita illam impugnare nituntur: Si Adae, inquiunt, peccatum etiam non peccantibus nocuit, ergo et Christi iustitia etiam non credentibus prodest, quia similiter, immo et magis dicit per unum salvari, quam per unum ante perierunt. Huic ergo, ut dixi, argumento in illis duobus libris, quos ad te scripsi, nihil respondi neque id mihi prorsus redarguendum proposui. Nunc ergo prius illud adtende quemadmodum, cum dicunt: Si Adae peccatum etiam non peccantibus nocet, ergo et Christi iustitia etiam non credentibus prodest, absurdissimum utique et falsissimum iudicant, ut Christi iustitia etiam non credentibus prosit. Unde putant confici nec primi hominis peccatum parvulis non peccantibus nocere potuisse, sicut Christi iustitia prodesse ullis non credentibus, non potest. Dicant itaque, iustitia Christi quid baptizatis parvulis prosit, dicant omnino quod volunt. Profecto enim, si se christianos esse meminerunt, aliquid prodesse non ambigunt. Quodlibet igitur prosit, prodesse, sicut etiam ipsi adserunt, non credentibus non potest. Unde coguntur parvulos baptizatos in credentium numero deputare et auctoritati sanctae ubique Ecclesiae consentire, quae fidelium eos nomine non censet indignos, quibus iustitia Christi etiam secundum istos prodesse non nisi credentibus posset. Sicut ergo eorum per quos renascuntur iustitiae spiritus responsione sua traicit in eos fidem, quam voluntate propria nondum habere potuerunt, sic eorum per quos nascuntur caro peccati traicit in eos noxam, quam nondum vita propria contraxerunt. Et sicut eos vitae spiritus in Christo regenerat fideles, sic eos corpus mortis in Adam generaverat peccatores; illa enim carnalis generatio est, haec spiritalis; illa facit filios carnis, haec filios spiritus; illa filios mortis, haec filios resurrectionis; illa filios saeculi, haec filios Dei; illa filios irae, haec filios misericordiae; ac per hoc illa peccato originali obligatos, ista omnis peccati vinculo liberatos.
Infantes non baptizati iniuste punirentur, nisi haberent peccatum originale.
2. 3. Postremo ad id quod intellectu perspicacissimo adsequi non valemus, auctoritate divina consentire cogamur. Bene, quod ipsi nos admonent, iustitiam Christi nisi credentibus prodesse non posse et prodesse aliquid parvulis confitentur. Unde, ut diximus, necesse est eos baptizatos in credentium numero sine ulla tergiversatione constituant. Consequenter igitur, si non baptizentur, inter eos qui non credunt erunt ac per hoc nec vitam habebunt, sed ira Dei manet super eos, quoniam qui non credit Filio, non habebit vitam, sed ira Dei manet super eum 2, et iudicati sunt; quoniam qui non credit, iam iudicatus est 3, et condemnabuntur; quoniam qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit, qui autem non crediderit, condemnabitur 4. Iam nunc videant isti, qua iustitia temptent vel conentur adserere non ad vitam aeternam, sed ad iram Dei pertinere et iudicari divinitus atque damnari homines, qui sine peccato sunt, si quemadmodum proprium ita nullum in eis est etiam originale peccatum.
Orandum est ad superandas problematum difficultates.
2. 4. Iam ceteris, quae Pelagius insinuat eos dicere, qui contra originale peccatum disputant, in illis duobus prolixi mei operis libris satis, quantum arbitror, dilucideque respondi. Quod etsi quibusdam vel parum vel obscurum videbitur, dent veniam et componant cum eis, qui fortasse illud non quia parum est, sed quia nimium reprehendunt; et qui ea, quae pro natura quaestionum dilucide dicta existimo, adhuc non intellegunt, non mihi calumnientur pro neglegentia vel pro meae facultatis indigentia, sed Deum potius pro accipienda intellegentia deprecentur.
Nomine alieno Pelagius refert argumenta contra peccatum originale.
3. 5. Verum tamen nos non neglegenter oportet advertere istum sicut eum qui noverunt loquuntur, bonum ac praedicandum virum hanc argumentationem contra peccati propaginem non ex propria intulisse persona, sed quid illi dicant qui eam non approbant intimasse nec solum hoc quod modo proposui eique respondi, verum etiam cetera quibus me in illis libris iam respondisse recolui. Nam cum dixisset: Si Adae, inquiunt, peccatum etiam non peccantibus nocuit, ergo et Christi iustitia etiam non credentibus prodest - quod in his quae respondi cernis quam non solum non expugnet quod dicimus, sed etiam nos admoneat quid dicamus -, secutus adiunxit: Deinde aiunt: Si baptismus mundat antiquum illud delictum, qui de duobus baptizatis nati fuerint debent hoc carere peccato; non enim potuerunt ad posteros transmittere quod ipsi minime habuerunt. Illud quoque accedit, inquit, quia, si anima non est ex traduce, sed sola caro, ipsa tantum habet traducem peccati et ipsa sola poenam meretur, iniustum esse dicentes, ut hodie nata anima non ex massa Adae tam antiquum peccatum portet alienum. Dicunt etiam, inquit, nulla ratione concedi, ut Deus qui propria peccata remittit imputet aliena.
Ipsius Pelagii incerta opinio.
3. 6. Videsne, obsecro, quemadmodum hoc totum Pelagius non ex sua, sed ex aliorum persona indiderit scriptis suis usque adeo sciens hanc nescio quam esse novitatem, quae contra antiquam et Ecclesiae insitam opinionem sonare nunc coeperit, ut eam ipse confiteri aut verecundatus aut veritus fuerit. Et forte hoc ipse non sentit, quod sine peccato nascatur homo, cui fatetur necessarium esse baptismum, in quo fit remissio peccatorum; quod sine peccato damnetur homo, quem necesse est non baptizatum in non credentibus deputari, quia utique scriptura evangelica fallere non potest, in qua apertissime legitur: Qui non crediderit, condemnabitur 5; postremo quod sine peccato imago Dei non admittatur ad regnum Dei, quoniam nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei 6; atque ita vel in aeternam mortem sine peccato praecipitetur aut, quod est absurdius, extra regnum Dei habeat vitam aeternam, cum Dominus praedicens quid suis in fine dicturus sit: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi 7, manifestaverit etiam quid sit ipsum regnum quod dicebat ita concludens: Sic ibunt illi in ambustionem aeternam, iusti autem in vitam aeternam 8. Haec ergo et alia, quae hunc sequuntur errorem, nimium perversa et christianae repugnantia veritati credo quod vir ille tam egregie christianus omnino non sentiat. Sed fieri potest, ut etiam istorum argumentis, qui contra peccati traducem sentiunt, adhuc fortasse ita moveatur, ut audire vel nosse quid contra eos dicatur exspectet; et ideo quid illi dicant qui contra peccati, traducem sentiunt nec tacere voluit, ut quaestio discutienda insinuaretur, et a persona sua removit, ne hoc etiam ipse sentire iudicaretur.
Iis quae in Scripturis apertissima sunt inhaerendum est, ut ex his intelligantur obscura.
4. 7. Ego autem etsi refellere istorum argumenta non valeam, video tamen inhaerendum esse his quae in Scripturis sunt apertissima, ut ex his revelentur obscura aut, si mens nondum est idonea, quae possit ea vel demonstrata cernere vel abstrusa vestigare, sine ulla haesitatione credantur. Quid autem apertius tot tantisque testimoniis divinorum eloquiorum, quibus dilucidissime apparet nec praeter Christi societatem ad vitam salutemque aeternam posse quemquam hominum pervenire nec divino iudicio iniuste aliquem posse damnari, hoc est, ab illa vita et salute separari? Unde fit consequens, ut, quoniam nihil agitur aliud, cum parvuli baptizantur, nisi ut incorporentur Ecclesiae, id est, Christi corpori membrisque socientur 9, manifestum sit eos ad damnationem, nisi hoc eis collatum fuerit, pertinere. Non autem damnari possent, si peccatum utique non haberent. Hoc quia illa aetas nullum in vita propria contrahere potuit, restat intellegere vel, si hoc nondum possumus, saltim credere trahere parvulos originale peccatum.
Testimonia clara Scripturarum ad intelligendum Rom 5, 12.
4. 8. Ac per hoc si ambigui aliquid habent verba apostolica, quibus dicit: Per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit 10, possuntque in aliam duci transferrique sententiam, numquid et illud ambiguum est: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spirito, non potest introire in regnum Dei 11? Numquid et illud: Vocabis nomen eius Iesus; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum 12? Numquid etiam illud, quia non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus 13, hoc est, quia non est necessarius Iesus eis qui non habent peccatum, sed eis qui salvandi sunt a peccato? Numquid etiam illud, quia nisi manducaverint homines carnem eius 14, hoc est participes facti fuerint corporis eius, non habebunt vitam? His atque huiusmodi aliis, quae nunc praetereo, testimoniis divina luce clarissimis, divina auctoritate certissimis nonne veritas sine ulla ambiguitate proclamat non solum in regnum Dei non baptizatos parvulos intrare non posse, sed nec vitam aeternam posse habere praeter Christi corpus, cui ut incorporentur sacramento baptismatis imbuuntur? Nonne veritas sine ulla dubitatione testatur eos non ob aliud ad Iesum, hoc est, ad salvatorem et ad medicum Christum, piis gestantium manibus ferri, nisi ut per medicinam sacramentorum eius possint a peccati peste sanari? Quid ergo cunctamur Apostoli verba, de quibus forte dubitabamus, etiam ipsa sic intellegere, ut his congruant testimoniis, de quibus dubitare non possumus?
Rom 5, 12 non est ambiguum.
4. 9. Quamquam toto ipso loco, ubi per unius peccatum multorum condemnationem et per unius iustitiam multorum iustificationem Apostolus loquitur 15, nihil mihi videatur ambigui, nisi quod ait Adam formam futuri 16. Hoc enim revera non solum huic sententiae convenit, qua intellegitur futuros eius posteros ex eadem forma cum peccato esse generatos, sed etiam in alios et alios intellectus possunt haec verba deduci. Nam et nos aliud inde aliquando diximus et aliud fortasse dicemus, quod tamen huic intellectui non sit adversum, et ipse Pelagius non uno modo id exposuit. Cetera vero quae ibi dicuntur, si diligenter advertantur atque tractentur, sicut in primo duorum illorum libro utcumque conatus sum, etiamsi sub obscurum pariunt rerum ipsarum necessitate sermonem, non tamen poterunt alium sensum habere, nisi per quem factum est, ut antiquitus universa Ecclesia retineret fideles parvulos originalis peccati remissionem per Christi baptismum consecutos.
Auctoritas S. Cypriani.
5. 10. Unde non immerito beatus Cyprianus satis ostendit, quam hoc ab initio creditum et intellectum servet Ecclesia. Qui cum parvulos a materno utero recentissimos iam idoneos ad percipiendum Christi baptismum adsereret, quoniam consultus fuerat, utrum hoc ante octavum diem fieri deberet, quantum potuit, conatus est eos demonstrare perfectos, ne quis quasi pro numero dierum, quia octavo antea circumcidebantur infantes, eos adhuc perficiendos existimaret. Sed cum magnum eis defensionis patrocinium praestitisset, ab originali tamen peccato eos immunes non esse confessus est, quia, si hoc negaret, ipsius baptismi causam, propter quem percipiendum eos defendebat, auferret. Potes ipsam epistolam memorati martyris De baptizandis parvulis 17 legere, si volueris; neque enim potest deesse Carthagini. Verum in hanc etiam nostram, quantum praesenti quaestioni satis visum est, pauca inde transferenda arbitratus sum, quae prudenter adtende: Quantum vero, inquit, ad causam infantium pertinet, quos dixisti intra secundum vel tertium diem quo nati sunt constitutos baptizari non oportere et considerandam esse legem circumcisionis antiquae, ut intra octavum diem eum qui natus est baptizandum et sanctificandum non putares, longe aliud in concilio nostro visum est. In hoc enim, quod tu putabas esse faciendum, nemo consensit; sed universi, potius iudicavimus nulli hominum nato misericordiam Dei et gratiam denegandam. Nam cum Dominus in Evangelio suo dicat: "Filius hominis non venit animas hominum perdere, sed salvare" 18 quantum in nobis est, si fieri potuerit, nulla anima perdenda est. Advertisne quid dicat, quemadmodum sentiat non tantum carni, sed animae quoque infantis exitiabile esse atque mortiferum sine illo salutari sacramento exire de hac vita? Unde, si iam nihil aliud diceret, intellegere nostrum fuit sine peccato animam perire non posse. Sed vide paulo post defendens innocentiam parvulorum quid tamen de illis apertissime fateatur: Ceterum si homines, inquit, impedire aliquid ad consecutionem gratiae posset, magis adultos et provectos et maiores natu possent impedire peccata graviora. Porro autem si etiam gravissimis delictoribus et in Deum multum ante peccantibus, cum postea crediderint, remissa peccatorum datur, et a baptismo atque gratia nemo prohibetur, quanto magis prohiberi non debet infans, qui recens natus nihil peccavit, nisi quod secundum Adam carnaliter natus contagium mortis antiquae prima nativitate contraxit! Qui ad remissam peccatorum accipiendam hoc ipso facilius accedit, quod illi remittuntur non propria, sed aliena peccata.
Ex antiqua fidei regula loquitur S. Cyprianus.
5. 11. Vides quanta fiducia ex antiqua et indubitata fidei regula vir tantus ista loquatur. Qui haec documenta certissima ideo protulit, ut illud quod erat incertum, unde consuluerat ille cui rescribit et unde concilii decretum constitutum esse commemorat, ut scilicet etiam ante octavum diem, ex quo die natus esset infans, eum, si afferretur, baptizare nemo dubitaret, per haec firmamenta probaretur. Neque enim hoc tunc quasi novum aut quasi aliqua cuiusquam contradictione pulsatum concilio statuebatur seu firmabatur, quod obstricti originali peccato tenerentur infantes, sed cum illic illa consultatio versaretur et disceptaretur, propter legem carnalis circumcisionis utrum eos et ante octavum diem baptizari oporteret, ideo ei qui hoc negabat, nemo consensit, quiaiam non consulendum nec disceptandum, sed firmum, certumque habebatur animam saluti aeternae perituram, si hanc vitam sine illius sacramenti consecutione finiret, quamvis ab utero recentissimi parvuli solo reatu essent peccati originalis obstricti; quare illis etsi multo facilior, quod alienorum, sed tamen esset necessaria remissio peccatorum. His certis illa incerta de octavo die quaestio dissoluta est atque in concilio iudicatum homini nato, ne in aeternum pereat, omni die licere succurrere, cum etiam de ipsa carnali circumcisione ratio redderetur, quod umbra esset futuri, non quo intellegeremus etiam baptismum octavo ex quo natus est homo die dari oportere, sed nos in Christi resurrectione spiritaliter circumcidi, qui tertio quidem post diem passione, in diebus tamen ebdomadum, quibus tempora provolvuntur, octavo, hoc est, post sabbatum primo die, a mortuis resurrexit.
Circa peccatum originale consensus omnium.
6. 12. Et nunc nescio cuius novae disputationis audacia quidam nobis tacere conantur incertum, quod maiores nostri ad dissolvendo quaedam, quae nonnullis videbantur incerta, tamquam certissimum proferebant. Quando enim primitus hoc disputari coeperit nescio; illud tamen scio quod etiam sanctus Hieronymus, qui hodieque in litteris ecclesiasticis tam excellentis doctrinae fama ac labore versatur, ad quasdam solvendas in suis libris quaestiones etiam hoc certissimum adhibet sine ulla disceptatione documentum. Nam in eo quod in Ionam prophetam scripsit, cum ad eum venisset locum, ubi commemorantur etiam parvuli ieiunio castigati: Maior, inquit, aetas incipit, usque ad minorem pervenit. Nullus enim absque peccato nec si unius quidem diei fuerit vita eius et numerabiles anni vitae illius. Si enim stellae non sunt mundae in conspectu Dei, quanto magis vermis et putredo et hi qui peccato offendentis Adam tenentur obnoxii 19! Hunc doctissimum virum si facile interrogare possemus, quam multos utriusque linguae divinarum Scripturarum tractatores et christianarum disputationum scriptores commemoraret, qui non aliud, ex quo Christi Ecclesia est constituta, senserunt, non aliud a maioribus acceperunt, non aliud posteris tradiderunt! Ego quidem quamvis longe pauciora legerim, non memini me aliud audisse a Christianis, qui utrumque accipiunt Testamentum, non solum in cattolica Ecclesia, verum etiam in qualibet heresi vel schismate constitutis, non memini me aliud legisse apud eos, quos de his rebus, aliquid scribentes legere potui qui Scripturas canonicas sequerentur vel sequi se crederent credive voluissent. Unde nobis hoc negotium repente emerserit nescio. Nam ante parvum tempus a quibusdam transitorie colloquentibus cursim mihi aures perstrictae sunt, cum illic apud Carthaginem essemus, non ideo parvulos baptizari, ut remissionem accipiant peccatorum, sed ut sanctificentur in Christo 20. Qua novitate permotus et quia opportunum non fuit, ut contra aliquid dicerem, et non tales homines erant, de quorum essem auctoritate sollicitus, facile hoc in transactis atque abolitis habui. Et ecce iam studio flammante defenditur, ecce scribendo etiam memoriae commendatur, ecce res in hoc discrimen adducitur, ut hinc etiam a fratribus consulamur, ecce contra disputare atque scribere cogimur!
S. Hieronymi testimonium pro peccato originali contra Iovinianum.
7. 13. Ante paucos annos Romae quidam exstitit Iovinianus, qui sanctimonialibus etiam aetate iam provectioribus nuptias persuasisse dicatur non illiciendo, quo earum aliquam ducere vellet uxorem, sed disputando virgines sanctimonio dicatas nihil amplius fidelibus coniugatis apud Deum habere meritorum. Numquam tamen hoc ei commentum venit in mentem, ut asserere conaretur sine originali peccato nasci hominum filios. Et utique si hoc astrueret, multo proclivius vellent feminae nubere fetus mundissimos pariturae. Huius sane scripta - nam et scribere ausus est - cum fratres ad Hieronymum refellenda misissent, non solum in eis nihil tale comperit, verum etiam ad quaedam eius vana refutanda hoc tamquam certissimum de hominis originali peccato, unde utique nec ipsum dubitare credebat, inter multa sua documenta deprompsit 21. Id agentis haec verba sunt: Qui dicit se, inquit, in Christo manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare 22. Eligat adversarius e duobus quod vult; optionem ei damus. Manet in Christo an non manet? Si manet, ita ergo ambulet ut Christus. Si autem temerarium est similitudinem virtutum Domini polliceri, non manet in Christo, quia non ingreditur ut Christus. Ille peccatum non fecit neque inventus est dolus in ore eius 23; qui cum malediceretur, non remaledixit et tamquam agnus coram tondente sic non aperuit os suum; ad quem venit princeps mundi istius et invenit in eo nihil 24; qui cum peccatum non fecisset, pro nobis peccatum cum fecit Deus 25. Nos autem iuxta epistolam Iacobi "multa peccamus omnes" 26 et "nemo mundus a peccatis, nec si unius quidem diei fuerit vita eius" 27. "Quis enim gloriabitur castum se habere cor? aut quis confidet mundum se esse a peccatis?" 28. Tenemurque rei in similitudine praevaricationis Adam 29. Unde et David: "Ecce, inquit, in iniquitatibus conceptus sum et in delictis concepit me mater mea" 30.
In Adam omnes homines ille unus fuerunt.
7. 14. Haec non ideo commemoravi, quod disputatorum quorumlibet sententiis tamquam canonica auctoritate nitamur, sed ut appareat ab initio usque ad praesens tempus, quo ista novitas orta est, hoc de originali peccato apud Ecclesiae fidem tanta constantia custoditum, ut ab eis, qui dominica tractarent eloquia, magis certissimum proferretur ad alia falsa refutanda quam id tamquam falsum refutari ab aliquo temptaretur. Ceterum in sanctis canonicis libris viget huius sententiae clarissima et plenissima auctoritas. Clamat Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 31. Unde nec illud liquide dici potest, quod peccatum Adae etiam non peccantibus nocuit, cum Scriptura dicat: In quo omnes peccaverunt. Nec sic dicuntur ista aliena peccata, tamquam omnino ad parvulos non pertineant - si quidem in Adam omnes tunc peccaverunt, quando in eius natura illa insita vi, qua eos gignere poterat, adhuc omnes ille unus fuerunt -, sed dicuntur aliena, quia nondum ipsi agebant vitas proprias, sed quidquid erat in futura propagine vita unius hominis continebat.
Deus remittit peccata, sed spiritu regeneratis, non carne generatis.
8. 15. Nulla, inquiunt, ratione conceditur, ut Deus, qui propria peccata remittit, imputet aliena. Remittit, sed spiritu regeneratis non carne generatis; imputat vero non iam aliena, sed propria. Aliena quippe erant, quando hi qui ea propagata portarent nondum erant; nunc vero carnali generatione iam eorum sunt, quibus nondum spiritali, regeneratione dimissa sunt.
Quomodo possit esse originale peccatum in iis quos baptizati genuerint.
8. 16. Sed si baptismus, inquiunt, mundat antiquum illud delictum, qui de duobus baptizatis nati fuerint debent hoc carere peccato. Non enim potuerunt ad posteros transmittere, quod ipsi minime habuerunt. Ecce unde plerumque convalescít error, cum homines idonei sunt his rebus interrogandis, quibus intellegendis non sunt idonei. Cui enim auditori vel quibus explicem verbis, quomodo mortalia vitiosa primordia non obsint eis, qui aliis primordiis immortalibus inchoati sunt, et tamen obsint eis, quos idem ipsi, quibus iam non obsunt, ex eisdem vitiosis primordiis generaverint? quomodo id intellegat homo, cuius tardiusculam mentem impedit etiam suae sententiae praeiudicium et pervicaciae gravissimum vinculum? Verum tamen si adversus eos mihi esset causa ista suscepta, qui omnino parvulos baptizari prohiberent aut superfluo baptizari contenderent dicentes eos ex fidelibus natos parentum meritum necessario consequi, tunc deberem ad hanc opinionem convincendam laboriosius fortassis et operosius excitari, tunc, si mihi apud obtunsos et contentiosos propter rerum naturae obscuritatem difficultas refellendi falsa et persuadendi vera resisteret, ad haec forte quae in usu atque in promptu essent exempla confugerem vicissimque interrogarem, ut, quia eos moveret quomodo peccatum quod mundatur per baptismum maneat in eis quos genuerint baptizati; ipsi explicarent quomodo praeputium quod per circumcisionem aufertur maneat in eis quos genuerint circumcisi, quomodo etiam palea quae opere humano tanta diligentia separatur maneat in fructu qui de purgato tritico nascitur.
Sicut de christianis non christianus, ita de mundatis non mundatus nascitur.
9. 17. His et talibus forsitan utcumque conarer exemplis persuadere hominibus, qui mundationis sacramenta superfluo filiis mundatorum crederent adhiberi, quam recto consilio baptizatorum parvuli baptizentur quamque fieri possit, ut homini habent utrumque semen, et mortis in carne et immortalitatis in spiritu, non obsit regenerato per spiritum, quod obest eius filio generato per carnem, sitque in isto, remissione mundatum, quod sit etiam in illo simili remissione velut circumcisione velut trituratione ac ventilatione mundandum. Nunc vero, quando quidem cum eis agimus, qui confitentur baptizatorum filios baptizandos, quanto melius sic agimus, ut dicamus: "Vos, qui asseritis de hominibus a peccati labe mundatis sine peccato nasci filios debuisse, cur non adtenditis eo modo vobis posse dici de christianis parentibus christianos nasci filios debuisse? Cur ergo eos christianos fieri debere censetis? Numquid in eorum parentibus corpus christianum non erat, quibus dictum est: Nescitis quia corpora vestra membra sunt Christi 32? An forte corpus quidem christianum de christianis parentibus natum est, sed non christianam animam accepit? Hoc vero multo est mirabilius; namque utrumlibet de anima sentiatis, quia profecto cum Apostolo non eam creditis, antequam nasceretur 33, aliquid egisse beni aut mali, aut de traduce adtracta est et similiter ut corpus de christianis christianum anima etiam christiana esse debuit aut a Christo creata, vel in christiano corpore vel propter christianum corpus, christiana debuit seu creari seu mitti. Nisi forte dicetis christianos homines christianum corpus gignere potuisse et ipsum Christum animam christianam non potuisse procreare. Cedite itaque veritati et videte, sicut fieri potuit, quod et vos fatemini, ut de christianis non christianus, de membris Christi non membrum Christi atque - ut occurramus etiam omnibus, qui licet falso, tamen quocumque religionis nomine detinentur - de consecratis non consecratus, ita etiam fieri, ut de mundatis non mundatus nascatur. Quid respondebitis, quare de christianis non christianus nascatur, nisi quia non facit generatio, sed regeneratio christianos? Hanc igitur vobis reddite rationem, quia similiter a peccatis nemo nascendo, sed omnes renascendo mundantur. Ac per hoc de hominibus ideo mundatis, quoniam renatis, homo qui nascitur renascatur, ut etiam ipse mundetur. Potuerunt enim parentes ad posteros transmittere, quod ipsi minime habuerunt, non solum sicut frumenta paleam et praeputium circumcisus, sed etiam, quod et vos dicitis, fideles infidelitatem in posteros traiciunt; quod non est iam illorum per spiritum regeneratorum, sed, quo in carne generati sunt, mortalis seminis vitium. Nam utique quos parvulos per sacramentum fidelium fideles faciendos esse iudicatis infideles natos ex parentibus fidelibus non negatis".
De origine animae obscura quaestio relative ad peccatum originale.
10. 18. At enim: Si anima non est ex traduce, sed sola caro, ipsa tantum habet traducem peccati et ipsa sola poenam meretur - hoc enim sentiunt - iniustum esse dicentes, ut hodie nata anima non ex massa Adae tam antiquum peccatum portet alienum. Adtende, obsecro te, quemadmodum vir circumspectus Pelagius - nam ex eius libro haec quae modo posui verba transcripsi - sensit quam in difficili de anima quaestione versetur. Non enim ait, quia anima non est ex traduce, sed si anima non est ex traduce, rectissime faciens de re tam obscura, de qua nulla in Scripturis sanctis certa et aperta testimonia possumus invenire aut difficillime possumus, cunctanter loqui potius quam fidenter. Quapropter ego quoque huic propositioni non praecipiti assertione respondeo: "Si anima non est ex traduce, ergo quae ista iustitia est, ut recens creata et ab omni delicto prorsus immunis ab omni peccati contagione penitus libera, passiones carnis diversosque cruciatus et, quod est horribilius, etiam daemonum incursus in parvulis sustinere cogatur? Neque enim aliquid horum caro sic patitur, ut non ibi anima potius, quae vivit ac sentit, poenas luat. Hoc enim si iustum ostenditur, sic etiam ostendi potest qua iustitia in carne quoque peccati subeat originale peccatum baptismatis sacramento et gratiae miseratione mundandum. Si autem illud ostendi non potest, neque hoc posse arbitror. Aut ergo utrumque occultum feramus et nos homines esse meminerimus aut aliis aliud de anima opus, si necesse videbitur, cautela sobria disputando moliamur".
Extra Ecclesiam nulla salus, sed nemo intra est Ecclesiam sine sacramentis.
11. 19. Nunc tamen illud, quod ait Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 34, sic accipiamus, ne tot tantisque apertissimis divinarum Scripturarum testimoniis, quibus docemur praeter Christi societatem, quae in illo et cum illo fit, cum sacramentis eius inbuimur et eius membris incorporamur, vitam salutemque aeternam adipisci neminem posse, nimis insipienter atque infeliciter repugnare iudicemur. Neque enim alio sensu dictum est ad Romanos: Per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors atque ita in omnes homines pertransiit 35; quam illo quo dictum est ad Corinthios: Per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum; sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur 36. Nemo quippe ambigit hoc ibi de morte corporis dictum, quoniam de resurrectione corporis magna Apostoli intentione quaestio versabatur. Et ideo videtur ibi de peccato tacuisse, quia non erat quaestio de iustitia; hic autem ad Romanos utrumque posuit et utrumque diutissime commendavit, peccatum in Adam, iustitiam in Christo et mortem in Adam, vitam in Christo; quae omnia verba sermonis apostolici, quantum potui satisque visum est, in primo, ut iam dixi, duorum illorum libro perscrutatus aperui.
Etiam mors corporis merito accidit peccati.
11. 20. Quamquam etiam ibi ad Corinthios locum ipsum de resurrectione diu tractatum sic in fine concluserit, ut nos dubitare non sineret mortem quoque corporis merito accidisse peccati. Cum enim dixisset: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere immortalitatem. Cum autem corruptibile hoc indutum fuerit incorruptionem et mortale hoc immortalitatem, tunc fiet, inquit, sermo qui scriptus est: Absorta est mors in victoriam. Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Deinde subiecit: Aculeus autem mortis est peccatum, virtus vero peccati lex 37. Quia ergo, sicut Apostoli apertissima verba declarant, eo absorbebitur mors in victoriam, quo corruptibile et mortale hoc induet incorruptionem et immortalitatem 38, id est, quo vivificabit Deus et mortalia corpora nostra propter inhabitantem Spiritum eius in nobis, manifestum est et huius mortis corporis, quae resurrectioni corporis contraria est, aculeum fuisse peccatum, aculeum autem, quo mors facta est, non quem mors fecit; peccato enim morimur, non morte peccamus. Sic itaque dictum est aculeus mortis, quomodo lignum vitae 39, non quod hominis vita faceret, sed quo vita hominis fieret, et quomodo lignum scientiae, per quod scientia fieret hominis, non quod per suam scientiam fecerit homo. Sic ergo et aculeus mortis, quo mors facta est, non quem mors fecit. Sic enim dicimus et poculum mortis, quo aliquis mortuus sit vel mori possit, non quod moriens mortuusve confecerit. Aculeus itaque mortis peccatum est, peccati punctu mortificatum est genus humanum. Quid adhuc quaerimus cuius mortis, utrum animae an corporis? utrum primae, qua nunc omnes morimur, an secundae, qua tunc impii morientur 40? Nulla causa est exagitandi quaestionem, nullus tergiversandi locus, Apostoli verba, quibus id agebat, interrogata respondent. Cum mortale hoc, inquit, induerit immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est: absorta est mors in victoriam. Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis peccatum, virtus vero peccati lex 41. De resurrectione corporis agebat, quod absorbebitur mors in victoriam, cum mortale hoc induerit immortalitatem. Tunc ipsi morti insultabitur, quae in victoriam resurrectione corporis absorbebitur. Tunc ei dicetur: Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Morti ergo corporis hoc dicetur. Hanc enim absorbebit victoriosa immortalitas, cum mortale hoc immortalitate induetur. Morti, inquam, corporis tunc dicetur: Ubi est, mors, victoria tua, qua hic omnes sic viceras, ut etiam Dei Filius tecum confligeret teque non vitando, sed suscipiendo superaret? Vicisti in morientibus, victa es in resurgentibus. Victoria tua, qua absorbueras corpora morientium, temporalis fuit, victoria tua, qua absorbueras corpora morientium, temporalis fuit, victoria nostra, qua in corporibus absorta es resurgentium, aeterna constabit. Ubi est aculeus tuus? hoc est peccatum, quo puncti et venenati sumus, ut etiam in nostris corporibus fieres et ea tam longo saeculo possideres? Aculeus autem mortis est peccatum, virtus vero peccati lex 42. Peccavimus in uno omnes, ut moreremur in uno omnes; accepimus legem, non ut emendatione finiremus peccatum, sed ut transgressione augeremus. Lex enim subintravit, ut abundaret peccatum; et: conclusit Scriptura omnia sub peccato. Sed Deo gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum 43, ut, ubi abundavit peccatum, superabundaret gratia 44 atque ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus 45, et vinceremus mortem per immortalem resurrectionem et aculeum eius peccatum per gratuitam iustificationem.
Sensus 1 Cor 7, 14.
12. 21. Nemo itaque de hac re fallatur et fallat. Omnes adimit atque aufert iste sanctae Scripturae sensus manifestus ambages. Quemadmodum ab origine trahitur mors in corpore mortis huius, sic ab origine tractum est et peccatum in hac carne peccati 46; propter quod sanandum et propagine adtractum et voluntate auctum atque ipsam carnem resuscitandam medicus venit in similitudine carnis peccati, qui non est opus sanis, sed aegrotantibus, nec venit vocare iustos, sed peccatores 47. Proinde quod ait Apostolus, cum fideles moneret, ut se ab infidelibus coniugibus non disiungerent: Sanctificatus est enim vir infidelis in uxore et sanctificata est mulier infidelis in fratre; alioquin filii vestri mundi essent, nunc autem sancti sunt 48, aut sic est accipiendum, quemadmodum et nos alibi 49 et Pelagius cum eamdem ad Corinthios epistolam tractaret exposuit, quod exempla iam praecesserant et virorum quos uxores et feminarum quas mariti lucrifecerant Christo et parvulorum ad quos faciendos Christianos voluntas christiana etiam unius parentis evicerat, aut si, quod magis verba Apostoli videntur sonare et quodam modo cogere, aliqua illic intellegenda est sanctificatio, qua sanctificabantur vir vel mulier infidelis in coniuge fideli et qua sancti nascebantur filii fidelium, sive quia in menstruo cruore mulieris a concubitu continebat, quicumque vir vel femina id in lege didicerat - nam hoc Ezechiel inter illa praecepta ponit, quae non figurate accipienda sunt 50 - sive propter aliam quamlibet, quae ibi aperte posita non est, ex ipsa necessitudine coniugiorum atque filiorum sanctitatis asperginem, illud tamen sine dubitatione tenendum est, quaecumque illa sanctificatio sit, non valere ad Christianos faciendos atque ad dimittenda peccata, nisi christiana et ecclesiastica institutione et sacramentis efficiantur fideles. Nam nec coniuges infideles, quamlibet sanctis et iustis coniugibus haereant, ab iniquitate mundantur, quae a regno Dei separatos in damnationem venire compellit, nec parvuli de quibuslibet sanctis iustisque procreati originalis peccati reatu absolvuntur, nisi in Christo fuerint baptizati, pro quibus tanto impensius loqui debemus quanto pro se ipsi minus possunt.
Infantibus opem ferre praecipimur.
13. 22. Id enim agit illa disputatio, contra cuius novitatem antiqua veritate nitendum est, ut infantes omnino superfluo baptizari videantur. Sed aperte hoc non dicitur, ne tam firmata salubriter Ecclesiae consuetudo violatores suos ferre non possit. Sed si pupillis opem ferre praecipimur, quanto magis pro istis laborare debemus, qui destitutiores et miseriores pupillis etiam sub parentibus remanebunt, si eis Christi gratia denegabitur, quam per se ipsi flagitare non possunt!
De perfectione hominis in terra.
13. 23. Illud autem quod dicunt sine ullo peccato aliquos homines iam ratione propriae voluntatis utentes in hoc saeculo vixisse vel vivere optandum est ut fiat, conandum est ut fiat, supplicandum est ut fiat, non tamen quasi factum fuerit confitendum. Hoc enim optantibus et conantibus et digna supplicatione deprecantibus, quidquid remanserit peccatorum, per hoc cotidie solvitur, quod veraciter in oratione dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 51. Quam orationem quisquis cuilibet, etiam homini sancto et Dei voluntatem scienti atque facienti, praeter unum sanctum sanctorum dicit in hac vita necessariam non fuisse, multum errat nec potest omnino illi ipsi placere quem laudat; si autem se ipsum talem putat, ipse se decipit et veritas in eo non est, non ob aliud, nisi quia falsum putat 52. Novit ergo ille medicus, qui non est opus sanis, sed aegrotantibus 53, quemadmodum nos curando perficiat in aeternam salutem, qui et ipsam mortem, quamvis peccati merito inflicta sit, non aufert in hoc saeculo eis quibus peccata dimittit, ut etiam cum eius timore superando suscipiant pro fidei sinceritate certamen, et in quibusdam etiam iustos suos, quoniam adhuc extolli possunt, non adiuvat ad perfìciendam iustitiam, ut, dum non iustificatur in conspectu eius omnis vivens 54, actionem gratiarum semper, indulgentiae ipsius debeamus et sic ab illa prima causa omnium vitiorum, hoc est, a tumore superbiae, sancta humilitate sanemur. Hanc epistolam dum dispositio mea brevem parturit, liber prolixus est natus, utinam tam perfectus quam tandem aliquando finitus!